장음표시 사용
201쪽
sceturi Pastae hujus uncia sumitur cum sacchari semuntia ut palato gratior reddatur. Americani hunc de- pereunt potum , tantaque copi1 in nova Hispania potant, ut singulis annis' duodecies librarum pondΘΜilliones sacchari in eum impendantur. Eoque habent pretio, non tanaeum quia gustui pergratus, sed quia miri ad sanitatem conservan- dam pollet facultate. Aiunt enim digestionem juvare, frigidos nimis sto- νς machos calefacere , calidiores Vero refrigerare , aliisque quas Hispani Medici extollunt viribus donatum
Allata ex America in Europam Chocolata, usus ipsius in Hispania ita invaluit, ut ea carere extrema pu- tetur miseria. Et in Italia quamplu- rimi cujusvis conditionis, imo &Re- Iixiosi,quotidie huic indulgere potui assueverunt. At jejunantium natus scrupulus celebri quaestioni locumdedit, quae Calaistas divisit, utrum ς
scilicet Chocolatae potus die jejunii
202쪽
Ecclesae praeceptiam non frangant. Dissicultatis nodus in eo versuur ς quod vulgaris post D, Thomam Theologorum opinio sit,cibum qui1 taXas,non Verb potum j clunium Ium- pere. At Cho colata potus quidem Vuli Ocensetur, vertim a quibnsdam
Anglus qui de Choc lata traitatum edidit, expertus si plus unctuosi & nutrientis humor s ex Caeao uncia, quam ex bovinae aut Vervecmae carn s integra libra elici, Edita tamen dissertatione as e rit Cardinalis Brancacius, nullo pacto Cho- colatam jejunium frangere. Ejus praecipua ratio est quod sit potus, talisque audiat in America, ut apud nos vinum Cerevisia: unde seoncludit si vini & Cerevisiae potus jejunium non frangant,aeque licitum ess e Cho colatam bibere : praecipue cum in singulis crateribus unica sit Muncia, quam nec pars media Cacao subingreditur. Ad id vero quod objiciunt
203쪽
eiunt multae esse alimoniae, respon- det idem adversus vinum dici posse, eum ex Galeno sint quaedam vina saeque nutrientia ac porcina caro, quq solidissimum putabatur alimentum, ς ideoque Athletis exhibebatur ; item- que adversus cere visiam quae ex fru- smento & hordeo alimentis polytro- phis' paratur ; nec tamen inter escu- ς lenta censentur, sed inter potulenta sqquae' juxta communem Theologo- rum sententiam jejunium non rum- spunt. cc Prudenter vero idem Cardinalis monet, etsi Chocolata, sicuti nec vi- num jejunium frangat,id tamen prae- teXtui esse non debere ea abutendi & smajori copia bibendi. Tunc enim qpeccatum non esset contra legem Ec- ς clesiasticam jejunium imperantem, qsed contra legem naturae temperan- qtiam jubentis. Et quamvis immo-s derate non potaretur . si tamen con-ς sulto fieret, ut Ecclesiae lex violare- stur , prava esset intentio, quamvis ςς 'per se actio crimine foret libera: bc
204쪽
punitio infligi mereretur non ob VIo- latam legem, sed db violationis in- tensionem. Eaedem Eruditorum Ephemerides haec habent sequentibus paginis. Quidam , inquiunt, id reprehende runt quod diximus Choeolatam stomaehos frigidiores calefacere & calidiores refrigerare. Sed nemo Medici- nae gnarus id mirabitur. Docet enim universa post Galenum schola, eandem causam in natura effectus co trarios in variis subjectis saepe produc Ie, quod rerum temperatarum est privilegium. Sic manus moderate calida , ille qui nimium ealidus est sfrigida,ei vero qui frigidas calida ap- paret: & sicut calidum refrigerat, ita frigidum calefacit. AEqualiter enim ς
res temperatai contrariarum quali- tatum sunt participes. Unde omnes
temperatum caloris ac frigiditatis pares possidens gradus, in calidum ς frigores gradibus, in frigidum calo- iis gradibus agit- . .
Idem in Μorali Philosophia accidit. Sicut
205쪽
Sicut enim in medio virtus stat , ita Utrumque extremum paribus oppugnat viribus.Sic fortitudo quet timidos in praelio incitat, eadem temerarioS retinet. Ne cui ergo mirum videatur si Medici Hispani Chocolatam tempera tam esse censentes, ipsi contrarios essectus pro varia utentium dispositione
Cieterum non solum nutrit optime,
sed etiam impinguat Chqcolata. Te- stem non abdicandum profero Thomam Gage. Ait enim se audiisse a Μedicis Americanis , vidisseque in permultis , etsi in seipso non eaepertus sit, eos qui huic potui indulgent, quadra- tos Sc pingues fieri, quod creditu dimcile , cum ingredientia omnia Cacao excepto emaciare potius deberent, quia calida & sicca in tertio gradu. Misiodum 8e siccum in Cacao praedominans nutriendae de augendae corporis substantiae videatur ineptum. Verum cum eo responderi potest, Cacao partes nutientes eas esse propriE quae bu-
206쪽
dientia vehiculi instar sunt, ut ad hepar , Viscera& partes carnosas rite diastribuantur : ibique in carnem & pinguedinem facessant. Hic tamen effectus non secus ac alii, universalis non est. Eos enim quibus obstructiones pariet, praepedita alimento Via, potius emanabit defraudato scilicet nutritiis succis unix erso corpore. Et sane Chocolata non solum in iis .qui nimiam potant obstructiones
generat, sed etiam in quibusvis jam ad obstructiones dispositis, vasaque lactea exilia, depressa aut infarcta viscido ac gypseo humore habentibus, in quibus
terrestres ejus partes restitant & obstructionem augent. Itaque ab ea abstinere debent juvenculae chlorosi laborantes, aliique omnes obstructionibus affecti. Ultimis hisce annis in hae urbe apertum est cadaver cujusdam viri qui nimium Chocolatae indulgebat, in quo reperti sunt in fellis cystide viginti saltem calculi, quos non immerito hujusce liberalioris potus soboles
et is putarunt. Nihil haec ipsi deroganti
207쪽
DE CHO COLATA. I9 I. Id oderatum usum,ut Hispanus Doctor Mareadon Chocolatae minime amicus, improbare nolumus. Imo derii melitum quod aliquando affert, probat invicte ejus emolumentum, ubi corpus
in statu versatur opposito. Sic quia viscidis acgypseis existentibus humo
ribus non convenit,merito concluden
dum ubi nimium fluidus & acris est fati uis utilem fore ipsius scilicet incrassatione & temperatione. Proindeque tussi importunae,febri hecticae dia rhoeae , similibusque morbis curandis non imparem. Et haec dicenda habebam, quae si alicujus sanitati conferant, exiguo labore satis compensatum
Sed ut, in quantum mihi licet, nihil hie desit, subjungo Dialogum a Bartholomaeo Marradon Marchenensi Hispaniae Μedico , olim Hispanice Se - diae editum. .
208쪽
Medicvi. V Si in Indiis vestris & inc Hispania familiaris quidam potus Choeolata dictus, ac ut existimant medicamentosus, cujus Vires nunc disquirere volupe est. Americanω. Ρaratur ex fructu cujusdam arboris in Hispania nova , cujus folia Maliarantiae foliis similia , sed majora sunt. Fructus vero cucumeri magno stilato ac rufo persimilis est, granis sive parvis amygdalis quas Ca-cao Vocant gravidus, quaeque pro majori aut minori mole in quatuor disti guuntur species sub aliarum arborum umbra plantator , ac eam solis aestus adurat
209쪽
adurat ac exsiccet. Hi Cacao inter omnes merces pluris habentur , eo quod monetae loco inserviant, & compositionem celebrem Choc tam subingrediantur.
Λυ laus. Vidi quidem & degustavi,
sed ut verum fatear, neque pro monemra, neque pro potu mihi arridet, quo cunque elogio extollatur. Celebris nominis Medicum quidem audit,qui magna de ea narrabat tum ob quaestum quem ex tabellis aut conserva ad hanc compotionem necessariis faciebat, tum ob effectuum ejus experimenta in variis quibus exhibebat .aegrotis
Virides adhuc colligendi, & tamen si ciores & vetustiores seligunt, nihilominus sapore aspero, astringente & ita ingrato donatos, ut multi qui fructuin degustarunt ab hoc potu abhorreant. Qui illo utuntur refrigerans esse aiunt, nec unquam,teste experientia, inebri re. En ergo Cacao qualitates ubi quis in permixtis utitur, desiccantes nempe
210쪽
scsra quibus calorem suum inureret penetrare potest. Et propterea Erudiatores Medici aquas calidas dc aromaticas cinnamomi, aliasque similes, mori usurpant, nisi prius ad Balneum Μariae fuerint distillatae. Americanus. At dic mihi,quaeso, utrum Cho colata aeque male sana sit ac nico-
. Medicus. Minime quidem, sed Author ille qui generalem H storiam Plantarum scripsit Benruo referente Clusio EXoti c. l. a. c. eto.) quique hunc potum parari Vidit in Nicaragua, de aliis Hispaniae novae locis, ait eum esse porcis quam hominibus' convenie tiorem, attamen vini defectu sese huie etiam assue isse. Unde concludendum vini inopiam in America Chocolatae inventionem dedisse, qua quidem variis modis, Vatioque Iapore utuntur,
quia ingredientium massa quae super lapide Metate dicto, a quibusdam aqua - diluitur, ab aliis vero Atosta, antiquo Americanorum potu ; qui ex Indico , frumento cocto & loto paratur. hon