Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

s Ad nouos Saeerdotes.

sti, Sibyllas nominarunt, hanc homini iam inde

ab exortu inditam, atque ingenitata effigiem intellexerunt, & caeteriS, proposito carmine is, vulgaverunt. Ut enim alias hoc loco praetεream: Erythraea illa, quae diuina penitus euoluit, &sutura vaticinatur apud Lactantium, assirmata praedicat, atque denuntiat ue ratione, intelligentiaque instructiim hominem, sui exemplum Auctoris est e, atque immortale diuinae sapientiae simulacrum. Nullus denique dictus, aut habitus est ab antiquis prudentior , nullus rerum causas, & naturam attentius inuestigabat, qui hanc item in homine cernere, ac prope venerari non videretur emgiem. Videbant, hunc unum ex animantibus sagacem, multiplicem, acutum, memorem, plenum rationis, atque consilij : vi. debant hunc unum sapere, inrelligere, prouidere : videbant in hoc' uno aeternitatis aemulam immortalitatem, animum individuum,ac simplicem , qui cum dirimi, distrahique non possit, in singulis totus est corporis membris: infusiusque penitus, omnibus articulis motum impertitur, S uim . Uidebant in eodem terum omnium ve- ut epitomen , atque admirabilem ipsius uniuersitatis contractae comprehensionem : vitam qua sela simi stirpes imbutae, sensum, & motum, quibus praeterea pollent animantes ratio- 'nis expertes: intelligentiam, quae Mentibus illis caelestibus. a mortia concretione seiunctis est

22쪽

oratio I. '

attributa : libertatem, atque arbitriiun illud, cuius beneficio sui iuris, sitaeque spontis est aniamus noster, nullo cogitur imperio, nullas compedes, aut vincitia pertimescit . Quid ea vis. quae cernit, atque intuetur absentes, trans mare currit aspectu, abdita penitus,& retrusa scrutatur, caelum ingreditur, ad Inseros usque descendit, cogi tiones denique veluti quosdam satellites per omnes terrarum oras temporis pun circumfert ' QEid tam varia rerum opificia maximarum inclusi vitro caelestes orbes: e li- o compactae volantes,& canentes aviculae esibilantes ex aere serpentes: hydraulica illa in viridarijs organa, mari, ventis, fluminibus, ipsi prope naturae impositae mortalium ingenio leges . Videbant inquam illi sapientes haec,aliaq; permulta diuinitatis in homine impressa vestigia, eamque de qua dicebam, opincis effigiem rostris imistam animis informabant cogitatione . -& dictis plane magnificis esserebant. Sed ego

praeter hanc tam late patentem, ac de medio prope desumptam , aliam in vobis intueor PP. expressorem, vestro propriam nomini, ii inimeq; cum alijs communicatam imaginem - Quin veterem illam vocem diuino pronunciatam ore , quae sanctimonia nobilitatos viros Excelsi filios appellauit, & Deos, multo sane verius existimo in vos, vestramque dignitatem comtenire . Tria

quippe sunt, quae Deum, hoc est praestantem illam

23쪽

s Ad nouos Saeerdotes .

illam senapiterni naturam Numinis suspieienis dana , admirandamque humano generi vulgo

proponunt: rerum omnium e nullis elementis , pi incipijsque molitio; earumdem continens , ae perpetua cum custodia, di conseruatione moderatio in gentes uniuersas auctoritas,& amplissimus in omnia terrarum imperia dominatus . Quantum enim . ad rerum illam procreationem e nullis initijs attinet , illud habemus multorum sapientium consensione compertum;ita Dei proe- priam esse, ut ea vis non modo cum mortalium

nemine , sed ne cum Caelitibus quidem ipsis immortalibus ab auctore potentissimo communicari queat. Recte quippe,prudenterque a saninctiismo , doctis limoque viro dicituL Augustino , Mentes illas 2hitas, ac liberas, quae colloca tur in caelo, haud i plus posse aliquid ex inani

proferre , quam se ipsas in rerum lucem, acn merum excitare . Et sane ita rationi consenta' neum esse oportet, ut Deus, qui multas mort libus imperiij t excellentias, ijs quodammodo miles, quibus diuina natura circumfluit, sapientiam , iuilitiam, intelligentiam, rerum praetortarum memoriam , agnitionem praesentium , suturarum prouilionem, habeat aliquam adeo peculiarem,& suam, ut eam impertiri non possit, quin ipsam impartiatur , S communicet cum

ali; diuinitatem. Id vero fieri poste, vel crede-rς, vel dicere,quid esset aliud, nisi veterem De

24쪽

Oratio I . ν

rum tumultum exterminanim iam,& depulsum quasi postliminio reducere, ac multiformem illam damnatae superstitionis excitare ae integro Numinum varietatem λ Neque vero sapientes tantum, & doctos viros ea tenuit opinio ; sed videtur haec esse imperitorum etiam animis insita sine doctrinae conformatione opinionis anticipatio: potestatem,& vim , quae une materia, sine serramentis, sine vectibus, & machinis, sine ministris ; 'voce tantum , & nutu, hanc reriam Vniuersitatem, tam amplam, ac variam repente Vocauit in lucem , S totam, quanta quanta est nullis initijs iussit existere ; non eam esse, cuius possit aut mortalium quispiam, aut Caelitum aliquis a Deo participari. Videte igitur , & d ligenter attendite quem ad locum eius hodie dignitatis euecti P P. Quod sine sitae distracti ne proprietatis, S naturae dilargiri, quod vere, atque ad viuum in ijs, quae procreauit, Me diuinitatis intertrimento exprimere non potest ex si1a ipsius infinitione, atque immensitate Deus ;eius in vobis hodie lineamenta quaedam extrema duxit,atq;adumbratam imaginem inchoauit. Num dubitare potestis, an adumbrarit, qui ea quotidie sacra perfecturi estis, quorum vi Se uator ille gentium uniuersuum Christus, Parens Optimus,ac Maximus, non dico profertur lucem, cum sitis ab lutissimus partibus incae,

is ut sed euocatur in tenas, sistitur in aris,

25쪽

i o Ad nouos Saeerdotes.

tra spatium angustissimum imperio prope v stro concluditur . Miramur sane reputantes animo , ad Dei vocem ita iubentis extitisse subito mundum hunc, Caelitum, hominumque Tommunem domum incredibili rerum varietate graphice, concinneque dispositam . Miramur Auctoris verbum ac nutum illico Muuta in caelosdera, & siderum principes Solem , ac Lunam: in terris exceltas illos,& sublimes montes,aequa. tam agrorum planitiem, depressas in immensam altitudinem valles, animantes , & stirpes innumerabiles : in mari,non pisciculos modo vulgares, sed pecori similes belluas, ita multas & varias,nihil ut unquam in aliqua parte naturae nascatur, quod oriri, & esse in aquarum illo conceptaculo non videamus. Miramur inquam hasc, ct merito miramur, Auditores. Sed habemus cur

eiusdem quotidie miraculi quamdam imaginem

in nostris Sacerdotibus intueri possimus : qu rum videlicet vocem dicto pene citius sequitur, non dico caelum , ac maria , non minorum ille ductor , atque antesignanus siderum Sol, non ipsa stirpium, herbarum, animantium, quae gignuntur in terris, multitudo , non illa belluarum immanium turba , quae degit in mari; sed ho-xum architectus, procreator, effector, & molitor

Deus. Quamquam quid ea sic excipio quasi

rerum Vniuersitas, non ea quidem specie, quam oculis cernimus , sed ratione quadam excelle licIi,

26쪽

cori, ac prorsis inexplicabili, in ipsa praestantissimi opificis mente, manuqtie non sit i Nam& alienum omnino a vero non et , quod de ideis rerum omnium persectissimis in mente diuina, velut arbusculis in viridario consitis scriptum reliquit Philolbphorum sapientissimus Plato, & illud de Christo Liberatore habemus exploratum

atque compertum; ita eum e caelo euocatione solemni in manus Sacerdotis deuolare, ut tamen

integer, ac solidus in caelo resistat; ae dum illis

etiam continetur, & regii iu manibus, caelum nihilominus, terrasque contineat, temperet ma. re, vegetas praebeat stirpes, animantes,elemen

ta, sidera illo moderetur , & cieat motu , cuius beneficio rerum omnium vinculum, & complexio constat. Quo fit, ut qui conceptis illis verbis in aris constituit hunc mundi moderatorem , ac dominum, is una constituere videatur suis temperatam legibus rerum Vniuersitatem. Quid hic ego admiratione defixus, quid attonitae sta-pore mentis impeditus temere non exclamem to nos miseros,ac caecos, nisi tam magnum diuinae charitatis documentum, nisi tantam hominis felicitatem, nisi rei prorsus inauditae miraculum , quia verbis exprimere non possumus, saltem admirabividi, ac diuino quodam horrore perfusi veneremui. Et quae vobis est mens, qui sensus animi PP. cum tantarum occupati rorum spectrculo taec in eo sacrificio commentamini.

27쪽

ix Ad nouos Saeerdotes.

Item ille, qui mundum incredibili colligatum ,

atque aptum vinculo manu complectitur et qui tam operosam, & variam molem digitis fulcit , nutu temperat, voluntate moderatur ; qui naturam, & vim, qui motum, ac spiritum impertitur, ac suppeditat omnibus,quae mouentur,aut sunt: his nempe tenetur manibus,huic obtemperat voci, nutu prope tenetur, ac regitur meo, ad homuncionis huius arbitrium circumfertur. Vbistim,ubi versor abalienatus a sensibusl Uiuo ne inhoe domicilio, coetuque spirantium hominum , an in illo Mentium immortalium concilio collocatus ' Homo ne pergo esse viventibus adscriptus,an extirp ta penitus mortalitate,sum Deus Suspicitis homines ornatum caeli accessus,recessusque siderum statos : quatuor illa corporum genera,quibus sulficitur, & continuauir natura , omnium denique rerum ordinem ratum, ac ce tum suspicitis, atque ex his auctorem animo comprehenditis aliquem esse,praestantem,& singulis , quae sit olim molitus, continenter, ac sine ulla intermissione cogitationis ,& curae consulentem. Recte id quidem decernitis,cum haec intuemini: sed illud etiam, quod multo vos magis in admiratione rapiat, intueri debetis;hoc ex loco, ex hisce, quibus sustinetur, ac regitur manibus , rebus omnibus aspirare mortalium , animantibus suppeditare vitam, ac motum, caetera sine temeritate fluentia, velut in bennemperata domo

28쪽

domo administrare. Aspicitis in media mundi

iede locatam terram , nutibus in se suis undiqtie songlobatam, florum, herbarum, frugum, arbo-rxim infinita prope multitudine, atque insatiabili varietate conuestitam. Aspicitis fontium opere nitates, liquoi es amnium pellucidos constantissinae decurrentium in mare; ripas viridistimo semper habitu distinctas, absconditas , abstrusasque penitus auri venas illas inexhaustas; infinitami pidum, gemmarum, marmoris vim, quae tam sive sit lia, tamen semper, ac subinde refici tur : bestiarum, tum cicurum,tuni siluestrium,&serarum innumerabilia genera,sitio inter se pastu segregata, sua secietate conuenientia : auium emodulatissimos, & certis prope legibus inflexos

ad numerum cantus: hominem omnibus hisce praesidentem, & praesectum operibus, cuius ingenio,cultuque impendentium altitudines montium , camporum immensitates, asperitates saxorum,pastim, atque ubique collucent. Aspicitis istam pulcritudinem,orarum,S littorum amoenia talem,aspicitis, qua fluitantium,& velocium,qua grauium,tardeque se mouentium vim incredibilem belluarum . Aspicitis mari finitimum a rem, alibi lassem, & extenuatum, alibi concretum, atque in nubes coactum, colligentem humoreS , quibus terra rigatur,& alitur, effunde tem huc illuc ventos, annuas efficientem frigorum , calorumque varietates , animantium Le-

29쪽

r ηd nouos Sacerdotes .

ereantem identidem spiritum, volatus auiuin adminiculo sustentantem . Cernitis inquam haec : Ω' cum oculos inseriorum spectaculo stlatos in superiora sitbducitis , alia vos rerum qua su inmaeli admirabilitas , excipit forma Nimirum ij tam asipicitis vltimam oram,& mudi determinationIem,altis iam a nobis domu omnia complexu cingentem, & coercentem si

aspicitis, & miramini uno sidere compleri vuelsa , diei, nodusi iue spatia proportione sigiri: quinque illa diuersis vaga vijs signa in citratium praecipiti mundo conniti: pendere sbila , labi aquas, obliquari sulmina , caelun ipsum tonitru,& fragore misceri. Sed num etiaspicitis earum hic esse rerum omnium os nam , ipsum tantorum operum artificem, arctectum, seruatorem ,harum manuum teneri spemodum i ure, ac potetate φ Pluviam illetis temporibus in bonos aeque , malo uelandit, tonat, sulgurat, mortalium crimina te Iibus arguit, coercet supplicio, venia, S comseratione condonat. Non tamen haec e citantum prodeunt, ac ex illo Beatorum domu prosiciscuntiir. hinc etiam beneficia illa sita cti die profert., quibus continemur, & viui omnes: hinc etiam alit animantes, hinc frugimbrem, caloremque peropportuno stippedihinc caelum in orbem perpetua conuersor

circumagito: hinc supplicibus ignoscit: hinc

30쪽

Oratio I. Is

lute promptuario clementiam erogat: hinc iam. . quam e tribunali comminatione tonat in desertores , percellit selmine sacrilegos, in contum ces & perduelles animaduertit. Hunc igitiir ego dixerim hominem,an esse putarim inter homines Deum, cuius voce, cuius in manibus tanta rerum miracula perficiuntur Gloriantur apud poetas Magorum primi, cantu se posse Lunams - . Solemque caelo diripere , reuellere sidera, et menta , S rerum ordinem permiscere , fruges alio transferre, absentia, longeque remota temporis momento repraesentare . Sed egregit smentiuntui impudentissimi praestigialc s , vera spectacula este confirmant, quae vanissima ludibria sint oculorum. Vobis gloriari verisiia

me licet, vestrae vocis articulo postremo,non

Solem dico, .stellasque caelo tesgi: sed Solis

artihcem S. cum eo copias illas, atque agmina. Beatissimorum Ciuium quasi Praetorianos mili' res Imperatori circumsesbs in terris repente constitui ; & spectaculum illud sempiternae selicitatis nobis repraesentari viventibus, quod, quia secundum obitum nostrae fruendum fidei, Reli-' 'gioni,& sanctitari propositu est, sperare mortaliabus licet, praecipere,ac praestitutum tempus a ticipare non licet. Nihil denique de rebus, viverborum consessim excitandis ad diuinitatisauciipandam famam, vel mendacissime iactatur

a Magis, vel impudentissime fingitur a veteribus

SEARCH

MENU NAVIGATION