장음표시 사용
31쪽
in fabulis quod si de vobis certis circumscriptiim cautionibus affirmetur, verum aliqua ratione non sit. Quod si eam praeterea vestri potestatem ordinis , de qua stim ultimo loco dicturus, hic etiam leuissime praelibare velimus, non ne videbitur esse mundi cuiusdam subita procrea- ιtio illa diuinae beneuolentiae lima,& gratia , iquae statim in eorum existit, ac exoritur animis, quos conceptis verbis, & selemni sermula expiatos, Deo Parenti Optimo conciliatis' Quemadmodum enim duplicem hominum vitam sec re Platonici ; unam, quae corporis, animi que coniunctione, ac societate contineretur, allelam, quae sub oculos non caderet, & tota est et in virtutibus animi usque adeo posita, ut eum hoc modo vivum dumtaxat existimarent, cuius animus sapientia esset, & virtutibus insormatus esc mundum quoque duplicem facere, atque animo comprehendere pontumus ; aspectabilem . . unum , qui probis , improbisque commune domicilium sit; remotum a sensibus alterum , &eorum proprium, qui diuina beneuolentia , &gratia consignati, Deo prope magis adhaerent, adiunctulue fiunt, quam corpori, quod mouent, S tanta illa animi conitinctiόne gubernant. Hunc ergo mundum, qui fugit oculos, animoq; tantum, ac cogitatione percipitur, nonne vos itis ilico ijs verbis existere iubetis , quae nostio nos Imperatori reducunt m gratiam , faciuntque, ve
32쪽
a corporatis penitus abstracti,virtutibus tantum- modo vivamus, & Deo Sed haec ita planius,& copiosius a me disputabuntur ; si de secunda illa orationis parte dicere aggrediar, quam initio in regimine quodam Universitatis sitam esse significaui. Sequitur enim, ut eam rerum eon- seruationem, ac mundi moderationem explic mus diuinam,cum qua vestrum munus,& istum
quasi magistratum propter similitudinem aliqua committere non diibitauimus. Ac primo quidem, quantum ad Deum attinet, haud sane mi- nus ille praepotentem sui naturam demonstrat , ac vim ijs retinendis, S constertiandis , quae semel in lucem eduxit, quam ijsdem e nullo primum semine proserendis. Quid enim aliud co seruatio sit, nisi procreationis continuatio quaedam, & perpetuitas i aut quid mundus,& rerum complexio videatur esse, nisi radius e luminis quidem illo sonte olim profustis,sed qui semper, S continenter quodammodo profundi velit
Pergunt enim , atque institutum tenent ea,quae semel a Genitore *romanarunt: quorum alia stant, alia vigent , alia sensu, motuque pelluntur . sed si bene, prudenterque res attendatur , in illo, ut arcanae diuinitatis ait internuntius Paulus, sentiunt, vigent, spirant, mouentur, Sssint. Haud mihi difficile fuerit huius etiam in vestro munere conseivationis similitudinem de- signare , si causas ipsas repetamus memoria, cur b in eo
33쪽
in eodem procreationis subitae simulacriun i tueri debeamus . sunt autem omnino duacti luod Chri itum humans generis Liberatorem, ac Dominum amplis limo Caelitum satellitio stipati im, persectistimas illas, & sensum fugientes rerum omnium ideas claudentem animo, aspectabilem,
S corporatam Vniuersitatem regentem imperio, manu continentem, paucissimorum conceptione verborum euocetis e caelo, i aruatis in is
terris. qucd se am illam,& diuini notam amoris,quana gratiam dicimus,breuistiniae item prolatione vocis exi1 ere iubeatis, ac repente in e rum,quos scelere purgatis mortalium animis a , parere. Nam, quia vos hasce causas perennes , atque perpetuas praestatis ambas, facitis etiam illud, ut quae semel per eam procreationis imaginem a vobis accepimus, assidue, continenterque beneficio conseruationis accipiamus. . ore omnium est, & crebris a nobis sermonibus
usurpatur, quod e sacris litteris hausimus: nu Iam tam grandem esse nationem, quae Deos habeat appropinquantes sibi. sed ea tam magnifica gloriatio non eis satis, nisi praeterea iustis addia
tamentis amplificetur . Appropinquantem ne. tantum dicamus ad nos Deum, an non etiam 'nobiscum permanentem p Cuius enim est ea vox nisi confirmantis Dei, se nobiscum esse,s turumque semper in posterum ope. suppetijs,pa-
trociniol Sed illud etiam video,nobis adesse cor
34쪽
pore, nec excedere interim eo,quem vos illi ei
circinascribitis loco. Quid igitur est hoc alita, nisi ratum essicere , atque perpetuum quod reo pente prosertis quid aliud,nisi beneficium tami exaggeratum renouato beneficio conseruare
Nani cur iugis ea nobiscum Dci praesentia sit, nisi quia iuge sacrificium est quod frequentatis lCur ille , qui numquam caelum , S domicilium
.deserit Beatorum , semper inter nos esse, ac ver
. saeri se dicat, nisi quia toties ad nos desilit,& n bilcum est, quoties a Sacerdotibus euocatur lHoc autem quantum, & quam amplum bene scium est Deus immortalis i habere conditorem Uiuuersitatis,ac dominum ita praesentem , qui cum verseris, de loquaris familiariter, quem aegrorum, morboserumque lectillis sistas, quem in pompis circumseras, quem in aciem educas, quem aduersius hostes multo sane certius, quam Hebraeorum Imperatores diuinum illud tabernaculum convehere QIiti erant, quasi validiIliamum sulmen agmine iam directo sustollas. Operpetuam, & Vestro munere PP. nunquam de- suturam diuinae inter nos praesentiae conseru .tionem. Quid vero de specie illa, & diuinae amicitiae pulcherrima nota dicatur An non etiam ipsa manus easdem reposcit, a quibus est
excitatal Scitum est illud prudentium, & de vitae ratione recte sentientium hominum diactum , ijsdem artibus opes retineri, quibus sunth a Pas'
35쪽
partae. Scitum est & illud Physicorum : quie- quid. gignitur , iisdem ali, seruarique , quibus conflatum,& compositum est . Quod s haec in suo etiam genere de Gratia vere dicuntur dicuntur autem verisIi me quotusquisque non videt, ij silem illam, quibus est parta, retineri non posse praesidijs, ijsdem ali pabulis , quibus leonfiat, nisi vestris seruetiir artibus, nisi vel roipirum officio foueatur φ Nam quae sunt ei producendae praesidia, nisi ea symbola, quae sacramenta vocamus i quae alendae,souendaeque perapposita pabula, nisi ea sacra, quorum ipsi
procurationem habetis i Quare cum tam multi sint ij, qui hanc animorum suorum vestro bene- ficio,& accipiunt,o retinent vitam, ut alteram s. prope secietatem humanam constituere videantur ; illud hoc loco manere, ac elle omnibuς e. ploratillimum debet: ne illud quidem vos desiderare simillacruna diuinitatis, quod in rerum conseruatione positum est : cum hanc,quae stiboculos non cadit, seruetis & retineatis uniuersita tem. Peroptabant hoc munus illi Romanorum
antiqui sapientes,4svius nominibus comminiscebantur in sacerdotibus sitis: inter quos aliquos a Dio Iouis filio, a quo vita dari putabatur hominibus, Diales dictos este legimus; quasi vi- eam ipsi quoque mortalibus impertiren ur eius imperio Dei, quem dacrificijs venerabantur. Mentiuntur illi quidem, & quam vere consequi
36쪽
Oratio: a Inequeunt, sibi fingunt animo felicitatem. Sed
vos vere Diales eliis, vere mortalium seruatores: quorum voce datur aninnis animo , vive
tibus vita ; quorum sacris alitur assidue, ac retinetur mundus ille insormatus a nobis intelligetitia, qui gratia constat,'& beneuolentia Dei. Sed parcius ego,atque relisimus de vestra gloria
dico , cum eum tantummodo mundum ab oculis , ac sensu remotum contendo vestro isto sacerdotio, atque administratione seruari. Istim quoque mundum aspectabilem, & corporatum, saluum vos, incolumemque praestatis. Tenetis
enim haud dubie memoria quot, quibusque distingueretur coloribus Pontificis Maximi multiplex illa vestis apud Hebraeos. Fuerunt nimia
Ium, quemadmodum accepimus,omnino quatuor: byssinus, purpureus, hyacinthinus, coccinus ; quos symbola ouaedam , S rerum argumenta pulcherrimarem fecere sapientissimi, e sti ssimique nostrae Religionis Interpretes. Bys sino quippe terram, ubi gighitur 3 purpureo mare, ubi legitur ex cochleolis: hyacinthino aerem qui eaeruleus est: coccino ignem , & aetherem propter similitudinem fgnificari voluerunt. A que, ut intelligeremus, nullum hic esse commentum , id praeterea confirmarunt: hyacinthinam vestem a capite ad talos usinie , demillam , aefluentem fuisse, propterea quod aer a caelo est
ad terram usque perpetuo ductu diffustis: eidem - b 3 vellit
37쪽
velut appendiculas, & fimbrias accessisse mala illa Punica, & ex aere tintinnabula, quae sulgura, tonitrusqile aeris, quae concentum,& harmoniam elementorum omnium demonstrarenta colores illos quatuor interiectos, & distinctos auro fuisse singulos, quia vitalis calor, & diuini sensus
prouidentia peruagatur, & permeat uniuersia , . vesti, quae tegeret humeros impositos fuisses
lapides magni pretij duos : ut dimidiatas illas caeli partes , quas Graeci vocant hemisphaeria praeseserrent. dispositam in medio byssinam ;quia terra intermedia est, & rerum elementis Omnibus circumuallatur. Tonam denique additam esse, quae Sacerdotis pectus, & byllisiam i psam coerceret,n Oceanus exprimeretur x quo terra tota veluti fluenti quodam balteo , tam multis Ιhssilis, scopulisque baccato,perfiam ditur. Quid igitur haec tanta rerum varietas fibi volebat,quid hic coloribus evictus mundus,& humeris Sacerdotis impositus totus i Id omnino,quod multo magis in vos,quam in illos conueniat, qui mactatis pecudibus, non tam mortalibus uniuersis, quam Hebraeis ipsis nomina-lim Deum propitiare conabantur. Vos enimuero,illi fictis propemodum persenis indicabant suturos, vestrum nobis Sacerdotium pollicebantur , qui tunc mundi moderationem , & salutem adumbrabant in filo. Equidem sic existimo, ω sic animo persuarum est meo, multas,quae mor-
38쪽
talibus imminent pestes ; morborum contagiones, S luem , rerum penuriam . necessariatum , orbitates, eluuiones terrarum, sterilitates agrorum , bella, rempestates vestro idemidem sacrificio,vestra deprecatione depolli . Quid eis ergo,
cur his ereptus calamitatibus non :habeat,&dicat vos seruatores, ac prope baiulos sitos orbis terrarum p Vtinam hic, ego totam VniuersitatemTubaspectum haberem. utinam vos cinis proponere
possem inspiciendos.qtiantum mihi fas esset oratione contenderem. ut intelligerent quid vobis , quid vestro muneri debeant,cuius administrati ne caltissima iratum, atque hominum infensum sceleribus Numen quotidie propitiatur. Mihi venit in mentem eius oratoris, qui ciuem Romanue capitis periculo liberaturus,cum multa iam praeauia sepienter, acuteque dixisset; telum ad ex tremum intorsit, quod quia validius putabat ad eum sibi locum accurate, ac de industria reser uarat. Iussit exsurgere Vestalem Virginem eiusserorem, pro quo perorabat, eamque sic excitatam reum fratrem complectentem , & retinentem suum,e sit festo Auditoribus ostentauit, admonens grauilianae iudices, ut eas respicerent Vestalis Uirginis manus ,quae Dijs quotidie tenderentur, quae vigilem illum , & sempiternum ignem continmiter seruarent , quae tollaynis pro ciuium liberis, &sortunis, pro salute satque incolumitate patriae suissent occupatae.
39쪽
Tendit ad vos, clamabat ille, Uirgo Vestalis essentis stipplices, easdem , quas pro vobis , pro liberis, pro sortunis vestris, pro patria Dijs Ini, mortalibus tendere coniueuis. Videte dilige ter, & illud etiam. , atque etiam cauete, ne pe riculosiim sit, eius vos obsecrationem repudiare, cuius preces si Dij aspernarentur , haec salua Respublica esse non pollet. O flexanimam, de iciendis audientium animis opportunam orationem . Quantam enim eos vim lacrymarum is
sudisse putatis, cum ab oratore admoniti, eius Virginis aspicerent manus, quae in tam certo di lcrimine versabatur Ego vero nullam habeo causam, Patres, cur ab auditoribus lacrymas e primam ; quia nullum huiusimodi vobis pericu Ium imminet: habeo tamen amplissimam, cur
gaudio os assiciam . & liquida voluptate per- lfundam illorum commemoratione periculorum, quae quotidie a Ciuitatibus, a priuatorum domibus, ab agris, a mercimonijs, ab ossicinis, a ' icacio denique , ac mari vestra sacrorum procu- ratione propulsantur . Corripiuntur faepenumero exuitionibus, aut tempeltatibus fruges; se- . quitur annonae caritas', fames ubique grassatur. Vestras uniuersi respiciunt manus, a vestro fa-
erificio, vestrisque precibus opem implorant. 'Saetuit in urbibus , in agris, in pecore pestilentia ; sequitur vastitas, selitudo , ruina. nullum babenuis certius,quam ad vestras manus in talis
40쪽
ta ealamitate perfugium. Saepe ciuitates, saepe Regna , & prouinciae bellorum turbine conuoluuntur: quatitur ipsa, quae stabilis est, tremoribus terra , intumescunt fluctibus altissimis maria, obijces, S repagula disturbant flumina, tonat fragoribus Caelum, exterret prodigijs ori
bem terrarum . Vestras omnes intuentur arari
ad vestra confugiunt sacra, in vestro propemO- dum sinu respirant, S conquiescunt. Nullum haberet modum oratio mea, si velim ad singulas calamitates iter habere per partes , quas a mor talibus potentissima ista, quam obitis ad Deum legatione , defenditis. Vntum illud instar omnium sit; nullis tam magnis mundum selere motibus , α rerum perturbationibus concuti, quin vobis deprecatoribus illico reparet ordinem ν, ct componatur . Restat igitur, ut ad postre mam orationis partem , hoc est, ad dominatum vestrum in gentes uniuersas veniamus,qui
iurisdictione quadam amplissima declaratur . Nam ipsius quoque Dei Conditoris , & Domini summum in nos imperium , Se potestatem ita informare animo videmur apposite, si eum re- ω , scelesteque factorum quaestorem, S iudicem faciamus. Ac fuit omnium quidem opinio gentium, animum nostrum obligari criminibus quantumuis abditis,atque occultis,& ob admiseia clanculum stetera debere poenas, ab aliquo post obitum repetendas, qui absolutissimo polleret