Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3os De S. Carbarina .

Altera tantae admirabilitatis est caua; quod

ea Cathacinae sapientia tam inusitata, tam inaudita fuerit , ut non modo feminarum eruditionem uniuersam, sed excellentium doctrinam virorum , & disertorum omnium copiam longo intem allo sirperarit. Non enim cum paucis illi concertatio fuit ingenij, aut curn vulgaribus philosephiae magistris, oratoribusue de triuio, scd cum doctoribus numero plan in quinquaginta, eruditione , ingenio, eloquen ii i tam insignibus , ut unusqtusque haberetur in suo disciplinae genere princeps , & deus. Rem omnem ab ipse principio repetere placet: qtexijs, quae gesta sunt, Catharinae diui- . . num ingenium, & celeres illos animi motus intelligamus. Alexandria , urbs est in Aegypto, Auditores, ab Alexandro illo Macedone condita , ut deuictae a se nullo labore prouincia sempiternum aliquod extaret ad posteros m numentum . Ibi quoniam peropportuno positu, & portuose maxime mari locata erat, sactum paulatim est totius Orientis emporiun . Ionge frequentissimum, quo nationes propemodum uniuersae commearent. Ergo Maximia. nus nouus Caesar, ab avunculo nuperrime

acceptis insgnibus Imperij, huc aliquando delatus edictum proponit armatum minis, terrorisqtie plenissimum in Christianos. quo iubebantur adesse circumiecti populi ad volantuacupanda

322쪽

Oratio XVIII. 3o7

da Diis , detestabilemque religionem publico

sacrificio profitendam. Confluunt in urbem regni celeberrimam , omniumque maxime opportunam uniuersi. Litatur ad aram Serapidis hecatombe. persenat Alexandria, Romana tibia, Aegyptioque sistro inter execrata sacrificia modulate canentibus. Augustus ipse trabea tus, cinctuque insignicias Gabino, non tam sep plicare Dijs , quam diuinos a concurrentibus honores poscere videbatur. Cum ecce tibi Catharina indignatione iustis sma vehementer commota , iniquissimequet serens caelastes illos honores lapidibus, ac surijs impartiti ; plena fiduciae, plena spei, non tam ancillarum quam virtutum adscito comitatu, in delubrum ascendit: petitoque per viatorem ingressu ; Caesarem adire, atque impietatis eum arguere non enlbescit. Haeccine, inquit , est ea Romanorum inclyta natio φ Illa tantis, tam magnis nobilitata triumphis, gestarum magnitudine rerum percelebris Urbs, terrarum omnium,marisque totius long lateque sus Regina , & domina , rem diuinam turpissimis sa-cit monstris, Lemurum im orat nomen, thura,

precesque bel luis immanibus deserti Non vos lectisternia , S supplicationes; non exquisitae per haruspices, atque ariolos fibrae, non lustrationes templorum, supplicijs eripient sem sternis . FIustra vestrum omnium est laborna Au-

323쪽

3OR . De S. Catharina. l

Auguste , nisi Christhim assertoreni humani ge- lneris , eiurata superilitione, veneremini. hanc

ego philosephiani illo didici alictore , ac magistro : quam, nita pugnare cum Deo velis , ipsos quoque Chaldaeos tuos, & Graeco' disiciplinarum antistites c docere possum. Plura molientem di re vetat, intei pellatq; Maximiniis; pollicitus, peracto sacrificio , in Basilica se . iacturum illi potestatent, cum philosephis,&disertissmis oratoribus de reli*ionc per otium disputandi. Digreiliis igitur e templo, iubet

haberi virginem in custodia, nunciosqtie dimittit ipterea ad sapientiunt celeberrimos, & eloquentium penti ilimos eliocandos . Petuntur Athenae, aditur Rhodus, atq; Corinthusi. non Babylon, non Memphis praetermittitur , non saliae ciuitates , quae clari nominis haberent philoseptium aliquem aut oratorem . Quid multa ex omnibus, qui conuenere, delecti. quinquaginta sitiat, vatichores, doctioresque qui cum virgine duputarent. Sed nemo unus inuentus est, qui non dederit veritati manus , palamque rationibus Catharinae se victum esse non fateretur. O rem omni saeculorum memoria praedicandam. o sapientiam , & doctrinam Virginis incredibilem. Descenderat in eam are- 'am quicquid eruditorum hominum esset. ipse iam terrarum orbis sapientibus orbatus erat,& spoliatus sitis; litte:ae oatims videbantur m

324쪽

. Oratio XVIII. 3 es

Alexandriam confli ixisse. S tamen una Virgo de tanto , S tam conferto doctorum hominum agmine,de ipsa philosisphia, de oratorii omnium eloquentia triumphauit. Tertia, eaque postre ma causa, mi tanta Catharinae scientia anteis renda sit omnium eruditioni, atque doctrinae ,

mihi petenda videtur est quodam,ut ita dicam exitu secundo,atque ab incredibili, singularique felicitate . Non enim sapientes illos vicit dillerendo selum, quod permultum sane fuit, & aestimandum maximi; veriun etiam ad rectam reis ligionem perduxi , secitque , ut illico mutatam Augusto sententiam patefacerent , seque proptem irea libenter in flammas tradi nouo philolbphiae

suscepto genere,paterentur. Cum enim Vnus vehit ex Collegarum omnium ore, atque consilio palam pronunciasset, in errore se quondam

esse versatos inexplicabili,in opinionum instabili, varioque pelago fluctuast e,ad Christum tandem aliquando praeserenth filum, & facem Virgine Caesam ina, receptum quaerere, & inuenire, a quo nullis possent unquam supplicijs dimoueri: eum haec inquam ita dixissent libere,summaque

animi fiducia prosessi essent; Augusti Caesaris

imperio, ea oratione vehementer incensi, manibus, pedibusq; substrictis in pyram simul omnes eoiecti sunt,& concremati. bid hic ego potius, aut aequius admirer, quam singularem Uirginis felicitatemὶ quae tam breui tempore Christo pe-

325쪽

3i o De S.Calbarina .

peperit, parauitq; orbis terranim sapientissimos viros; secitq;statim Christianae sortitudinis magistros, ac duces egregios,qui fuerant in umbratili Academiartim , & Lycaeorum exercitatione

Christiani nominis hostes insensissimi. Non desuere doctissimi,sanctissitnique nostrae religionis principes, qui eandem aggressi prouinciam,philosephos ad Christiana sacra perducere conare tur: sed quam dissimili cum euentu, intelligimus

ex eorum paucitate,quos legimus in annalibus opiniones illas errantes cum recta religione, ac veritate commutasse. Quos enim, praeter Iustinos,& Allienagoras illos,quorum legimus apologias, & monumenta doctissima, nisi per quam

paucos ex omni philosephorum,atque oratorum numero scimus Christiana olim facta suscepisset Quin Paulus ipse, talis, ac tantus vir, ad illam prouinciam singulariter, ac nominatim allegatus a Deo, Atheniensium tamen ingressus Areopagu, bene longa disputatione e tanta sapientium multitudine vix unu adigere potuisse dicitur, ut nunciu vetustae sepelstitioni remitteret,atq;ad vetam Christi relisionem conuelleretur. Quotus igitur quisq; non hic haereat admiratione quadam, &stupore defixus altissimo, cum videa eam Catharinam diuinitus accepisse docendi, ac dispu-ladi de religione potestatem, quae seminis denegatur omnibus, atu; in ea docti inae professione

Paulo ipse, non quidem sepientioreni fuisse, sed

326쪽

Oratio XVIII. 3Ir

secundo quodam euentu seliciorem λ Quos deo, Virgo doctissima, sanctissimaq; Chrtilitata Resp. tuis pares promeritis decernere tibi queat honores ; quod tam amplum, atque magnicium parare funus , quae iusta facere , quod statuere

sepulcIum , aut tantae consciitaneum virtuti ponere monumentum ' Tu debacchantem in nostras aras , ac templa terrarum omnium Princiapem oratione confidentissima compressisti. Tu audaciam humanae sapientiae, nostiae, hoc ae' verissimae illudentem religioni, debilitam. Tu ventosam illam eloquentiam diuinae facientem sucum veritati sermonis ubertate prudentillima, ac verborum copia grauissimorum, ieimam,insuitemque reddidisti. Tu Christi Rempub.ini . micorum impressione prope collapsiam erexisti. Tu coetum illum piorum hominum exiguum paulatim inter procellas, tempestatesque succr

stentem nobilium accessione Philbsephorum amplificasti. Sed liberant nos tanta diuitione Caelites,Auditores, qui hospitium illud sanctitatis, ac castimoniae corpus in altissimum Sinai montem loge subuectum, humant inaudito cum ossicio pietatis : ac diuinis perfusiim radijs, homnestissimo tandem sepulcro tumuloque committunt. Scitum est enim illud vulgatissimae mit culum famae, quod Virginis consecutum caedem, eius vitae,necisipae ornamenta innumer

327쪽

3ia De citharina.

tione videtur abibluere. Nemo unus est, qui cum ni e de Cassiarina dicentem audiit, animo, ct cogitatione insormatum non habeat machinamentum illud ferale,quo dilanianda iusiuTyranni erat, ac diiserenda . Duabus quippe rotis interiecta dicimr, extantibus undique mucronibus,& acie nouacularum inlimetis acutissima: ut remisia,qua nectebantur, fibula,repente horribili cu stridore circumuoluerentur,& Cassiari nar corpus in frusta cociderent.Sed dum artificis insani moles conuertitur adlexitium Virginis,adsuit e Caelestium numero a Deo parente allega tus in tempore aliquis ue qui terrore armatus , ac radijs circumfusus e velligio machinam veluti fulmine comminuit, atque instrumenta illa diu, multumque ab archi eisto crudelitatis elabor

ta , correpto simul adstantium globo , temporis momento distbluit. Eripitur itaque illo tormento Catharina, sed carnificum gladio, sic decernente tam admirabilis auditore' facinoris,haud liberatur . Irritatus enim multo maxime Imperator, iubet extra urbem Virgini caput demi,&victi ima illa, ut ipse dicebat, grauissime violatos placari Deos. Ne suo tamen hic exitus careret miraculo . siilbiectum sellina, & Romanae illae secures,quibus abscissum est caput,non tam sanguine sunt imbutae,quam lacte : S corpus illud

intemeratum,ac sanctum inter emodulatas Caelitum voces in Siaae augestissimuna,Mq, inaces

328쪽

Oratio XVIII. 3I3

sum Arabiae montem delatum unde olim diuinae omnes,quibus regitur humanum genus, institutiones, ac leges interprete,atque internu tio Moyse, promanarunt. Hic nimirum honor et debebatur, quae caeteris tantum antecellit virginibus, quantum Sinae mons ipse, ubi conditur, . alios plane muniςs uniueissis, si minus altitudine , certe nominis celebritate quadam vincit, ac maiestate. Nostrum erit adeste animis huic funeri , & beatas illas prosequi Mentes, quae in a Cassiarinae faciendo sepulcro, eiusque ad posteros proferenda memoria studiose laborant. Sperandum est enim fore , ut quemadmodum illa ex eo tumulo saepissime praesto fuit clarissitnas, Gallorum Pincipibus ad Hierosislymitanam expeditionem prosectis, cum insurgentes in Persas, Orientisque barbariem debellarunt; sic hos promouere suorum labores minime graue tur, cum industriae , studiique nostri eos longis sime depellere conamur hostes , qui nos, non armatorum impetu militum , sed otij dulcitudi, ne, ac voluptatum lenocinio continenter opp- .

329쪽

VIRGINIS

SANCTIsSIMAE

castissimam, atque sortissimam hodierna luce , in shoc amplissmo consessit,ex antiqua huius institutione palaestrae, laudaturuS, tam graue mihi propositum esse argumentum ad dicendum intelligo, Auditores, ut ad singularis huius puellae commendatio. nem, ac laudes parem animi magnitudinem,parem cloquentiae vim inerre me posse diffidam. Nam cum ego Agathana nomino, quantum quaeso fortitudinis documentum, quam expolitum, ac laeue sanissimoniae specultim, quam admirabile absistutissimi pudoris exemplum dico , quam virginem vestris oculis obijcio eam prosecto, quae ad tuendum pudicitiae florem, non corpusculum modo, voluntaria, quod per- amitae secerunt, afflictatione consecit, non m do

330쪽

Oratio XIX. 3Iy

do vincula, verbera, ferreos ungues, candentes Iaminas aequissimo animo,& constantissime pertulit : verum etiam Amaaeontina illarum instat, cum doloris sensu postremo, nouoque ad eam

diem exemplo papillas, e pectore sibi pasia est

funditus, atque ab imis radicibus extirpari. Sed rem,ut gesta est,uel ab ipse principio reperamus: vos interea pro veltra humanitate, ac beneuolentia singulari, eam obsecro huic orationi meae audientiam facite, quam ego parum in dicendo versatus, ne mihi ipsi non sim facturus, vehementissim' pertimesco . Quo tempore Agatha incredibili vitae sanctitate florebat, eo tempore Christiana res non mediocri cum religionis incremento secura erat ue concurrentibus ad sacra suscipienda quotidie nobilium hominum familijs, oppidis, vicis, urbibus amplissimis, atqu- , prouinciJs, tanto cum ardo e animi, ac significatatione virtutis , ut ipsi quoque religionis' hollex acerrimi maximopere trepidarent . Cum ecce tibi ea caeli serenitas, a Decio, quem Illyrica nae legiones Imperatorem salutarant, foedissima

eoorta tempestate, subitis, ac repente turbatur.

Sistitur optimus quisque ad Iudicum tribunal illumanum, diuinumque violatur ius, mulea . multorum innocentium bona publicantur. Sed non est fatis: serrum,faces,Virgae,cruces, equulei, mollissima stipplicia in eos, qui nullis teliezrentur flagitijs, existimaqtur. Tanta igitur, aetam

SEARCH

MENU NAVIGATION