장음표시 사용
381쪽
Nam, siue claritas antiqua generis,& spectata maiorum facinora, quibus uniuersa nobilitatis natura continetur, & vis , siue virtutes animi peculiares, ac propriae, a quibus multo certior existit exponendae laudationis materia,considerentur ; nullum esse tam amplum; copiosiamque orationis genus intalligemus, quo huius virigularia quaedam, atque inaudita post hominum memoriam ornamenta, non dico pro dignitate commendari, sed perstringi summatim , ac breuiter enumerari queant. Quis enim suerit aliquando de huius hominis vita leuiter edoctus, quin etiam intellexerit, quatuor illos virtutum sontes nobiles., ac praecipuos, a quibus caeterae nascuntur omnes, veluti quadripartita quaedam Ignatio fuisse rerum initia, quibus constare totus, &compositus esse videretur φ Prudentiae nimirum, Iustitiae, Fortitudinis, ac Temperantiae partes ita tractauit ut numeros implerit omnes, non ossicii communis tantum, sed
etiam Christianae religionis, ac pietatis . Ce tat videlicet in illo de principatu cum heroica . quadam animi firmitate Christiana demissis,
certat cum comitate grauitas, cum mansuetu
dine maiestas, & dignitas, cima placabilitati: seueritas disciplinae : ita prorsus , ut nihil sane dissicilius sit in tanta segete, quam, vel delemctum habere; vel argumento minus imparem in orationem inuenire. Equitiem ex infinita re'
382쪽
rum multitudine , quod orationi meae magis consentaneum esse videbitur, id ego mihi seponam , ac seligam ; adolescenti, qui in haeliberalium artium Romana palaestra ,& ad eloquentiam insormor, & in spem alor aliarum disciplinarum, quae per partes ibidem iuuenum aetati ab Ignatii posteris diligenter, accuratε-que traduntiar. Cum enim in ijs, quae ad
communem utilitatem excogitauit Ignatius, vi deam esse praecipua litterarum Gymnasia, publicasque Academias in nobilissimis urbibus, in totius terrarum orbis prouinciis excitatas , de hoc uno communi beneficio, hodierna die, mihi dicendum puto ; caetera non tam negligendata a, ruam oratoribus ingeniosioribus , ac magis in ieendo exercitatis esse facile permittenda. Confirmo inquam, tum multa mortales Ι- gnatio debere , tum vero maxime hosce iuuenum conuentus, atque haec publica litterarum emporia, quae summa hominis prudentia constituta in eluitatibus sunt. Quid enim ad beatum illum Reipublicae statum comparandum, quo ciuitates, gentesque in oppida i am compulsae contendunt, fieri potuit accommodatius, quam litteras cum populo communicare, quibus , & se ante infinito prope labore communissset, & eorum , qui se sequerentur, animos maxime, apprimeque vestet instructos Saepe i lorum in Rempublicam promerita, qui Aca
383쪽
demiartim prima posuertini in ciuitatibus Italiae fundamenta praedicatariis , quoi eorum sopera factum sit, ut publica selicitas absolueretur partibus suis, ut rerum status pacatissimus, S florentissimus esset, ut aetas iuuenum mollis, ac tenera, iis informaretur artibus, quibus , l&veteris sapientiae studium, & vera potissimum religio conseruaretur. Nam, cum recte scriptum reliquerit Plato , adolescentem , si probe instituatur , Deum quendam inter homines euadere, si negligatur, belluam fieri: eamque Rempublicam fore , qualis adolescentium aetas, in herbescente viriditate fruges promitteret; existimarunt semper omnes, ijs multum debere communes hominum coetus, qui Academias, &Gymnasia constituerunt, ubi humani, diuinique iuris praecepta, ubi caeterae libero homine dignae disciplinae traderentur. Praedicamus inquam haec istorum in comu onem secietatem ossicia,& merito praedicamus:
sed si ea, quae praestitit in hoc ipsio genere ad promouendam Christianae Reipublicae gloriam Ignatius , intueamur, nihil profecto istos habere comperiemus, cur demum cum eo , vel a
Gymnasorum,quae collocauit in vi bibus, vel a disciplinarum, quae in ijs accurate docentur, vel a gentium, ad quas eam sapientiae facem intulit, multitudine, ac varietate possit aliqua ratione conferri. Ecquae genS, ecquae natio
384쪽
iam agrestis, & barbara, non rcgione tantum a nobis , sed multo maxime vitae cultu, moribus, ac religione disiicta, vel Romanorum olim Ini perio deprehensa, vel notiissime Lusitanorum,
Hispanorumue itineribus aperta suit, ubi haec Ignatij sapientia, quae primum in Europa tabernaculum fixit, aliquando sedem, ac domicilium non collocarit ρ Circumspicite parietes istos Romani Collegij ea picturarum varietate distinctos , quae non modo Gregorii, Pontificis augustissimi liberalitatem ostendant , sed quot, atque in quibus locis Academiae, vel ab Ignatio , vel ab ipsius ignatij sedalibus in re in otissimis gentium regnis, in desertissimis prope Iblitudinibus exaedificatae, instructae praeceptoribus , conuocata iuuenum frequentia
celebratae sint. Intelligetis, huius hominis illud fuisse studium, illud in tanta re molienda consilium,ut in medium collata sapientia, etiam eorum ciuitates beatas faceret , qui legum ac iuris , qui . publicae , priuataeque iustitiae, qui religionis, qui omnis officii, qui
communis humanitatis expertes haberentur .
Quood si Platonis iudicio is in constituendo rerump. optimo statu punctum serret, qui vel pos set, vel conaretur etficere, ut magistratus, ac viri principes amplecterentur philosephiam ti quem publicae felicitatis gradum spectalse disecemus Ignatium , qui in tam varijs, in tamdistractis,
385쪽
stractis , diuersisque terrrarum oris publice colu locandis Gymnasijs, illud agere videbatur , ut non modo viri principes, & qui Rempublicam
temperarent, non modo moribus expolitae gcntes , ac ciuilibus institutis imbutae , verum C-tiani populus , qui magistratibus paret , verum etiam ipsi Barbari , ad quos nunquam antea s pervasisset ultima doctrinae genuS, de rerum Dccultarum causis, de caelo, de animantibus , de
iis , quae sub aspectum non cadunt , de Deo ipse philosopliarentur ' Num haec ex animi
sententia minus successise dicemus, cum videamus etiam apud eas gentes , quae ferino cibo , quae humana vescuntur carne exedras philos phantium ab Ignati; Societate positas ; ubi cli-llinguantur ambigua, comparentur contraria , consequentia iudicentur , de rerum natura , debeatis Mentibus , de omnium procreatore Ie- Ium, de vera, prauaque religione subtiliter acuteque disputetur Accepistis, Auditores, de Goanis , de Malacensibus orientis solis 3 de Peruanis , de Mexicanis, de Brasiliensibus oc- ei dentis etiam accepistis r quibus incerta, sparsaque temere , sine legibus, sine magistratu do - .micilia. sunt: quibus exquisitissimae sunt epulae hostes praelio capti, diu multumque in saginario habiti, ad extremum cum choro, ae symphonia gentis more mactati. De his inquam , aliisque nonnullis Indiae , Americaeq:IQpu-
386쪽
populis multa litteris, quae subinde ad nos mittitimur, audistis . Sed illud audistis etiam , . quod possit existentem ex hisce Gymnasij sutilitatem summopere declarare . in ijs locis ab humanitate tam alienis , ab Ignatii socijs, condistitiuis publice Academijs, humanas omnes, ii, heralesque doceri disciplinas. Immo vero nuperrime cognitum est, impigros hosce honestissimae Sodalitatis viros in Sinarum illud Regnum insianae longitudinis muro circumualla tum intrasse penitus, & iam quὁ haud. scio an ullus peregrinorum unquam penetrarit, Pequiani quae ipsa Regum ess Vrbs maxima , & florentistima, non contemnendo virorum primi o
dinis concursu in Mathematico puluere coepis se Barbaris demonitiare tirocinia , & prima quaedam ineunabula sapientiae. Sed quid ego tam longe ista conquiro in legitis ipsi per vos in hac aduersa pictura descriptum Anaeuchi- mense Collegium, Arimense, Vsuquienses et quae in Iaponia Insula totius Orientis postrema sed amplissima , Gregorij benignitate , ac munificentia sundata fiant, ut in ijs incolarum filii paulatim condocefacti, discerent inter silos aliquando philosephari ' An non illa tam barbara , tam inaudita oppidorum vocabula Latinis litteris, ac Romanis expressa notis, Ignatij sapientiam praedicant, quo primum auctore ad
eam Insulam appulia Philosophia est Eius h
387쪽
minis plerique prudentiam admirantur ; qui depicto in hoc proximo' pariete argumento , demonstrauit , quo Gregorij maximi spectaret, pertineretque consilium , cum hoc Romanum , tam amplum, tam insigne Gymnasium, a fundamentis ad tantam altitudinem erexit , instruxit ornamentis , exemit beneficiis , Regia liberalitate communiuit. Triptolemi currum, alatis vectum draconibus effinxit: adiunxitque, quod rem apposite magis explicaret Epigramma a.
ut intelligeremus, sic ab excitato Collegio, Barbaris, S superstitiosis hominibus pulcherrimae, verissimaeque sapientiae semina tradenda esse,
quemadmodum a Triptolemo serendarum olim frugum ratio est demonstrata. Prudenter in- quam haec ad eum modum expressit sapientissimus vir . Sed eo tamen argumento, non Gregorij modo munificentia, verum Ignatij quo- lque in omnes omnino gentes, admirabilis , lingularisque charitas adumbratur. Cuius enim s i
potius, quam eius institutione, ac ductu factum est, ut imbuti litterisBarbari, nouis , subitoque repertis uterentur frugibus, qui ante vulgari bestiarum cibo, di glandibus vescerentur Illvidelicet est 6 qui suorum labore veluti quodam leurru sis ectus etiam nunc Barbarorum te ras, S Regna pellustrat: ille veram quotidie sepientiam populis, ubique demonstrat ; cuius institu-
388쪽
instituta praeclara,legesque. saluberrimae castris uicteque a posteritate florentissima retinentur . Atque utinam in te, vere, religioseq; praestare quam primum fas sit, Ignati Beatissime, quodia antiquis superstitiose factum videmus in eos , a quibus serendi rationem accepissent, ac fiuges. Cum enim tantum illud esse beneficiun
existimarent , ut nullo mortalium ossicio satis posset, ac pro dignitate remunerari; non dubiatarunt, eos Caelestes, ac Deos facere, quorum
opera, & labore a ferino illo belluarum victu
ad cicurem , hoc est ad humanam vivendi rationem traducti essent. Utinam inquam eos tibi honores publice , ac ubiqtie locorum habere quamprimum liceat, quos priuatim, & certis in templis iam diu coepimus impartiri. Habes tu quidem multa, quae te diuinis dignissimum honoribus apud mortales ostendant. Conspicitur iam augustissimum illud sepulcrum tuum
votivis coronatum tabellis, magnificis ornatum . donarijs, ac monumentis: quae significent intuentibus, quam varia ex isto Beatorum Concilio miserorum precibus imploratus vitia corporis emendaris, quot, εἰ quam multis , in perdissicili rerum, ac temporum articulo saluten attuleris , quam saepe deplorata aegros valetudine , a praesenti moltis periculo liberariis. Suspiciunt haec uniuersi, ac siimma fa- ne ratione suspiciunt. Sunt enim ex eo genere, a a quae
389쪽
quae mortales in caelo selemni sacrorum cerimonia collocant. Sed si tamen huius beneficij magnitudinem, ac vim ponderabunt, quo terra- .rum orbis uniuersus a te fuit ornatus, cum decreuisti, a tuis habenda esse publica haec litterarum domicilia,& in Barbarorum etiam remo tissimis prouincijs exhinenda: vel in hoc uno causam haud contemnendam esse animaduertent, cur Ignatius dignus communibus sacris, dignus publicis aris haberi debeat, ac caele stis ampliori Pontificum testimonio pronunciari. , Quae si cuiquam haud perinde esse videantur ac dico, is parum animo reputat, quantas habeant in Repub. opportunitates Academiae Ortimis institutis, ac legibus temperatae. Quibus enim praesidiis ad eas usque regiones propagata esἐ, ubi numquam antea tradita religio fuerat i Quibus apud eas retenta, & conseruata, unde improborum conatibus iam exterminata videbatur multis opinor, sed his praecipuE disciplinarum Gymnasijs, quae Sodalitas Igna- iij veluti prima quaedam religionis seminaria, veluti propugnacula , turreique aduersiim improbos , veluti speculas, & vigilias in quatuor totius orbis terrae partibus collocauit. Intellexerunt haec prosigatissimi illi auitae religionis desertores ; qui tam saepe Sodales Ignatij ciuia talibus eiecerunt sitis, mulctarimi exilio,proscripserunt propositis bonis, eue:sis Academijs, ab
390쪽
omni reditus spe remouerunt. Secuti videlicet sitnt Imperatoris Iuliani ductum, atque consilium : qui cum Christianam , a qua defecerat, religionem delere aggressiis est et, Gymnasia is, S litterarum occludi iussit officinas, ut eam sapientiae studiis, veluti satellitio destitutantiis facilius opprimeret, extingueretque. Sed has isti Musarum sedes, haec virtutum domicilia deis turbent licet , hos Religionis aggeres, haec mu
nimenta pietatis euertant: nunquam tamen eia
scient , quin Urbes intelligant, ex his officinis Ignatij prodijsie toti ac tam multos , qui Rempublicam praeclaris artibus secundum fidem, &religioneniadnainistrent: nunquam illud Ignatij consilium euertere poterunt, quod tum agitabat animo, cum iam inde usque ab institutae vivendi nouae rationis initio aduersum machinationes istorum haec ipsa Gymnasia commoliebatur. In vos, si nescitis, homines perditi, ac profligati,
eas ille artes, militiamque conuertit, cuiuS cingulum cum sparteo fune commutauerat. V
stram tum iam ille perniciem meditabatur, cum in augustissimo Virginis Templo militum more penaoctans,Deo, ac Caelitibus, nouo sacramen to se, suamque fidem adstrinxit. Bellica tum saduersam vos tormenta comparabat, cum tertium , & tricesimum natus annum inter pueros elementarios,Grammaticae rudimenta pei discere non ea ubesceret. Erat enim illi animus etiama a a Man
