Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

superest otii, illud magnorum quorundam hominum exemplo ingenue fateor his a me tribui litterarum studiis. Erunt fortasse, qui similem ab hoc quaestionum genere expectantes fructum, non fastidiant hanc qualemcunque eommenta. tiunculam: atque his me non omnino displicuisse satis habebo. Iam vero meum esse videatur, pa

cem magnorum Virorum exorare, a quorUm acu

tissimis praestantissimisque commentationibus discedere passim ausus sum. Verumtamen contineo ipse me: neque quin animum tantorum virorum , eiusmodi adhibita excusetione, offensurus potius forem, quam gratiam conciliaturus, dubito; ut qui non ingenii magis atque eruditionis , quam summae humanitatis laude conspicui S sunt & esse eupiunt. Neque etiam tempus operamue perdi opus fuisset, si quidem, ruod dicerem, aliud habuissem nihil, nisi quodudum ab eruditissimis quibusque viris didium

est. Caeterum si Deus vitam atque vires benigne concesserit, neque mea TIlli displicere sensero a cogitationes meas de uniuersa priscarum gentium theologia, locis quibusdam communibus conclusas, propediem publice exhibebo, quibus causas errorum sontesque aperire atque ostendere constitui, quam non modo perniciose

sed & inepte absurdeque lapsi sint omnes: Omnium gentium sapientes in suis de natura diuina decretis, si quidem eadem eum sanctissimissa.

crarum litterarum praeceptis conferas. Vale, BENIUOLE LECTOR, conatibusque meis, si

quidem me, cui faueas, dignum iudicabis, faue.

CAP. I.

12쪽

D uniuersa Graeciae philosophorum theo

logia pauca praeponuntur g. r. Consilii ratio exponitur. Thaletis disciplinam alii aliarer explicant s. a. quadripartita de Thaletis theologia disputatio instituitur g. I. Thales ν- num omnino totius naturae principium probat. Aristotelis Leus explicatur g. 4. Alia huius rei testimonia. Non unius terrae nostrae principium aqua est. Idem valent apud Ciceronem initium es principium I. s. Eadem rario placvit Anax mandro es Anaximeni g. K. quod ubertur exinplicatur. Defensio harum hominum frustra suscipitur g. 7. Anaxagorar primus , qui mentis effectionem induxit g. g. sva ratione Thalet generationem rerum ex una sibique in omnibus suis partibus Amisi matreia explicaverit g. st. Thalet

13쪽

Thales primam materiam in minima tribuit imdiuiduaque corpuscula g. Io. Idem eandem ma teriam animatam sensuque intelligentia praeditam credidit M. M. Hinc Thaletis theologica ratio expeditur g. ta. Veterum auctorum loca coninciliantur. Argumentum concluditur M. f. Thales theologiam suam totam ad ciuilem rationem nranstulit. Immortalitatem animarum probauit s. νη. Immutata est ab eodem Aegyptiorum s Phoenicum ratio si rs. Ionicorum Heracliti theologia valde cognata es g. ILII.

I. I. Graeciae philosophorum principes, qui de

naturalibus rebus instituerunt quaerere , in antiquam Aegyptiorum Phoenicumque disciplinam incidentes, probatis rerum omnium corporeis' initiis , ad unius primae materiae effectionem cuncta videntur retulisse. Ad Aegyptios equidem quod attinet, antiquiorum pariter ac iuniorum complures haud parum studii in eo collocarunt atque operae, ut tantam ab istis impietatem molirentur ; quos tamen omnes facile diligentia& ingenio luperauit RAD. CVD ORTHus, tanto Aegyptiorum causam agens eruditionis apparatu, ut testimoniorum multitudine lectores obruat sere & obtundat sa). Verum his omnibus parum aut nihil omnino eruditum virum egisse, pari doctri a In s YsTEΜ. INTELL. p. 3s . seqq. Di iti su by Cod le

14쪽

dom inae copia, ingenii acumine maiori ostendit

ILL vs TR Is eius commentator, vir summe venerand. Io H. L A V R. a M O s H E I M b). Neque

ego quidem, ad celeber. BRVCRERI sententiam aggregare me quidquam dubito, de Aegyptiorum pariter atque Phoenicum ratione ita disputantis, ut virosque itas populos doceat ab una quondam materiae primae mole generationem uniuersee naturae & mundi totius deduxiste.Quam quidem ma teriae molem denuo tribuerunt in duas partes, quarum subtilior , sensu intelligentiaque praedita, prima ex reliquae materiae vinculis emerserit sese, penetransque per crassiorem materiam atque eam digerens, anima mundi Vocaretur.

Eadem illa materiae stabtilior pars appellatur Aegyptiis Phoenicibusque aether siue Coelum, atque sons credita est deorum pariter ac nostri animi. Crassior vero impuriorque materia Phoenicum chaos est, unde subtilioris partis ope &agitatione adspectibilis ortus est mundus sc).

Hanc eandem interpretationem nuper admodum suffragio suo ornatam nouis etiam argumentis firmare stiuduit vir celeberr. PAVLVS ER-NEsTVS I A B L ONs Ra d). Simili modo Graeco

c bὶ In notis ad Cudinorth. 9. ce. e In HIS T. CRIT. PHILOL T. I. L. II. e. 6. T. p. a Q. seqq. ct e. T. F. t 3. P. a14. seqq. confERVDIT. ANGL. HIS T. ORBIS UNIV. Introd sect. II. 3. 26. seqq. di In PANTHEO AEGYPTIO RIV Μ, mi pars I. hoe. ipso anus prodiit, vid. integra tria prior. MP.

15쪽

rem vetustissimi procedentes, non prius, quam ipsa rei absurditas stultitiae eos admoneret sine, de mente diuina, materiae adiungenda, quae fuerunt: simile quiddam passi illorum, qui animo aut stupido aut perturbato ad praecipitia locorum incaute temereque Progressi, tum demum, perniciem suam prospicientes, colligere quasi sese

pedemque referre consueuerunt. Hac certe ra tione ARisTOTELES totam rem explicat: qui

postquam monuisset, de materia, tanquam una omnium rerum causa atque principio priores Graecorum philosophos via iee fuisse sollicitos, addit: προiρντων δ' ουτως δετὰ τὸ π ποίησεν ἀυτοῖς γυ, συνπνάγκασε sητῶν. Hoeautem modo procedentibus, ima res eos duxit,

coegit ulterius quaerere se). Aliud nimirum, quod ipse postea explicat Aristoteles, praeter ma te iam, principium quaerere coacti 1unt, quod sit initium motionis & sensus. Quocirca duae magnae quasi extiterunt Graecorum philosophorum familiae, quarum altera, eaque antiquior, Phoenicum Aegyptiorumque more, ab una materia. non quidem corporeum duntaxat muri

dum, sed ipsos iam deos hominesque putabat pro sectos esse: altera vero ad saniorem veluti mentem rediens, correctis paullulum priorum grauissimis erroribus, incorporale quoddam intelligensque principium, siue mentem diuinam, cum materia coniungebat. Prior ista sententia pri

scis

16쪽

seis scholae Ionicae philosophis non magis, quam

Pythagorae omnibusque disciplinae eius alumnis, si sorte Timaeum Locrum excipias, videtur Communis suisse: posterior autem Anaxagoram auctO- rem habet, quem antiquissimam illam diuinae mentis pene obliteratam memoriam reuocaste, explicanitisque rebus naturalibus eam adhibuisse, notum est.Quamquam vero prior antiqdiorque ista Graecorum philosophorum turba , Aegyptios Phoenicesque sequentium magistros, explicantiumque apertioribus aliquantum verbis ea decreta, quae Poetae antiquissimi fabularum velotexerant, ab vita conabantur prima materia Ο-mnium rerum originem deducere; cum ad partestamen disciplinae explicandas peruentum erat, nonnullum inter eos obseruatur discrimen. Quod& mirum videri non debet: cum amissis in dies magis, quae in chaus ratione latebant, Veritatis vestigiis, suam quisque mentis fictionem sequentes, talem animo informabant rerum ortum,

qualem facillime intelligi posse sibi persuaserant. Quocirca alii primam materiam statuebant unius plane similisque s bi in omnibus suis partibus

natura esse: alii contra ex diueriis dissimilibusque inter se corporibus eam esse concretam comistamque credebant. Quorum prius priscis quidem Ionicis , ac Heraclito , nonnullisque scholaePythagoricae placebat alumnis atque ipetiam Stoi Cis, quamquam plerosque secus sentiro Ora ignorem; hoc tamen rursus obseruato di si imine, quod Thaleti prima materia ad aquae,

B primis

17쪽

primis et succestaribus ad aeris, Pythagoreis

vero nonnullis atque Heraclito Stoicisque ad ignis naturam proxime videbatur accedere. Adiuersis autem dissimilibusque inter se corpusculis primam. materi. un PythagorCis , Empedocles cum plerisque Pythagoreis, Democritus, Epicurus, composuerunt, clas emque materia. alii unam, aut nonnullas etiam pla res animatas esse assirmabant: alii contra totum istius primae materiae genus sensit & intelligentia voluerunt omnino carere. Iain illorum, qui ad materiam primam diuinae mentis adiungebant essectionem, Princeps, inter Graecos quidem, Anaxagoras i- Psam iupremam mentem per uniuersim intendi Terum naturam sinuique putabat, cui rerum Ordo atque descriptio accepta debeat referri, in qua sententia & Socrates sui illa videtur: Plato Contra , hoc muneris supremo Deo indignum iudicans, aliam quanda in comminiscebatur intel- ligentem naturam, a supremo Deo natam genitamque, quae, cum Peneirru et se per Omnem materi-am,eique fingendac sormanda eque os et praesecta, mundi anima vocaretur. Horum cum uterque tu dicio Deum atque voluntate ad digerendam accessiile materiam praedicaret; Aristoteles, deserens istam rationem, necollario ineuitabilique vinculo Deum cum materia copulauit, multiplicibus confictis sphaeris atque orbibus, quorum

singulis singulae, supremo autem orbi suprema pracsit intelligentia, tamquam motionis ordinis que principium.

18쪽

am vero singulas istas philosophorum seliolas equi hoc quidem tempore nostri consilii est. Neque tamen votorum philosephorum imam fortasse maiorem iniuriam isto iudicio

ro secisse nonnullis videamur, quam TH Α-ri & PYTHAGORAE, quorum posteriorci me haud exiguam theologica ratione sua, entiori etiam memoria, apud Plerosque con-utus est auctoritatem: nec etiam in utriusque

losephia desunt, quae ad eruditis limorum mentatorum disputationes a Di possint. iculum igitur in his duobus viris faciamus

siderandi, ecquid certius de eorum theocis sententiis definiri, aut uberius explica lue tradi posse videatur. THALEs Veroelius eorum, qui artem quandam philosephiae iplinamque inter Graecos constituerunt, Prinis perhibetur: cuius ratio universa physica , in qua simul priscarum gentium more o ium, tota eius inest de natura deorum cis pu-

o. Neque a succeslbribus eius aliud feredquam tractatum eit, praeterquam physica,n tioua plane philosophiae forma introduetur a Socrate f). Nemini autem hoc locoum videri debet, quaecunque de antiquissiarum huius scholae philosophorum decretis 3oni seleant, in coniecitaris fere versari, quan quidem nec ipsorum, quos confecerunt, phiophiae commentarii hodie Vlli exitant i & B a aucto

19쪽

auctores, quorum fidem hac in parte sequi debemus, omnes nimis sunt ab illa aetate remoti, noti nulli vero negligentiae aut maliuolentiae etiam crimine haud carent. Atque hoc loco Aristotelis maxime auctoritatem video a magnis viris in certamen vacari s g). Absoluere hominem cunctis, quae ipsi crimini dantur, ego quidem nolim: cur autem, cum quae de Thalete Aristoteles disputat, cum reliquis prisci aeui commentariis & cum ipsa re consentiant, sollicitare debeamus fidem eius, quid sit causae, non video. Neque enim' unius standum est Aristotelis testimonio. Cuncta rimanda sunt vetustatis monumenta : quae quisque de Thaletis ratione commemorat, diligenter inter se conserenda : ad

philosophorum etiam, qui ex Thaletis schola

prodierunt, sententias animus aduertendus: atque tum demum ita quaeque eXplicatio ad verisimilitudinein proxime accedere censenda est, ut coniunctis hisce legibus maxime satisfacit. Has ego secutus leges in exquirenda Thaletis theologica ratione, non adeo quidem vanus sum, vi certi quid aut plane explorati praestare me posse putem; attamen tanta se probabilitatis specie commendaturas se arbitror coniecturas nostras, quantum fidei tribuendum esse iudicas commemotariis priscorum hominum. Omnino enim, meliores auctores rerum istarum cum non habea

20쪽

mus, iis utendum est, qui int. Neque vero sapiens quisquam in his, vetustate incompertis. rebus sua sustinebit aliis obtrudere iudicia, quae, non quanto certiora omnibusque dubiis magis vacua: sed quanto verisimiliora sunt, tanto m liora merito ducuntur. Quocirca & auctores mirifice inter se dissentiunt, quaenam fuerit Omnino Thaletis de origine rerum de naturaque Dei sententia. Aquam equidem eum statuisse

initium rerum omnium , Uno ore fatentur

mnes th): at huic Thalem nonnulli mentem diuinam adiunxisse dicunt, atque hanc ob causam mundum v'casse opificium Dei si). Feruntur & alia quaedam eius praeclare dictis , a DIOGENE LAERTIO commemorata sic), quihus significasse Thales videtur, castius paullo de diuina se sensisse natura. Horum auctoritatem

secuti iuniorum nonnulli si), hanc sbi finxe-B 3 runt

h1 l. e. segm. 3ε, 36. l In quorum numero sunt STAN LEI. Hist.

phil. P. I .c. 6 p. 1 o. IOH. CHRIST. m OLFIUS in not. ad O RIG E N. P Η I L O S. p. 2 3 Qui tamen postea sententiam quodammodo mutauit in NIS T. MANICH. ante Man. P. m. seqq. o H. . FRANC. AVD DEVS in THES. de ATH.S SUPERST. C. x, f. Io. RADU LP l. Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION