Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tet subiici a). Conseras iam, si placet. haec

scholae Ionicae doctorum decreta cum iis, quae supra ex Aristotele a nobis de his ipsis sunt relata; atque, cum optima fide Aristotelem videas Anaximandri Anaximenisque sententias eXpOsuisse, cur, quin idem in Thalete factum dubites, nulla videtur ratio adesse. Plura vero sdesideres veterum loca, ex quibus eadem ipsa Anaximandrum atque Anaximenem docuisse intelligatur, quae Plutarchus illis tribuit, locupletem tibi auctoritatum messem ALDOBRANDI Nus exhibebit & M EN AGi us th). Omnium vero diligentissime hac in parte versatus est

RAD. CVD ORTHvs scin, quo lectorem, ne actum agere videamur, ablegamus. Affert hoc loco excusationem Anaximenis sTAN LEIVS,

Stobaei auctoritate nixus, atque illum putat, quamuis & Deum ipsum aera dixerit, non sustulisse tamen omnino incorporalem aliquam diuinam naturam; sed haec accipienda duntaxat eise de viribus diuinis, elementa sue corpora penetrantibus sil). Sed iam b. COTTO FREDUS OLEARIus in notis ad hunc Stanteii locum, hanc quidem excusationem probabilem non esse, recte obseruauit: quia, si Anaximenes aera omnino a Deo disinxisset, ille ipse aeris numero eanum rerum, quas a Deo gencrata

esse

32쪽

esse Anaximenes dixerat, omisti non pavisset: sare igitur Anaximenis cuinam cum causa Anax mandri , atque litam in hoc uno longius progre

sum esse, quod definiuerit, quid sit ista infinitar

naturae, quam Anaximander rerum omnium

principium esse decreuerat. Et ad hoc postremum viri egregii iudicium quod attinet, praeter modo laudatum Plutarchi locum, peripicue illud confirmatur a Diogene Laertio, qui cum

Anaximenis rationem ita eXponat: ουτος

ἀερα ἐαε το ἀπειρον se); omnino haec vis subiicienda est his verbis: Hic initium rerum dixit esse aera, atque hoe illud in itum esse Anaximandri), id quod praeclare Vener. D.

Heumannus monuit f). Hanc vero interpretationem ignorantes, eruditi Viri CAs AvBo-NVS atque WOLFIVS, haerent in eXplicando

Laertii loco g). Ex his vero illud quoque

intelligitur, minus recte AUGUSTINUM Anaximandri mentem assecutum esse, quem toto genere immutasse Thaletis rationem putat: mis

s Thaleti)fuere t Anaximander, inquiens, eius

auditor, mutauitque de rerum natura opinionemrmon enim ex una re , sicut Thales ex humore, sed

33쪽

ex fuit propriis principiis quasque res nassi pio

rauit, quae rerum priucistia singularum esse cre- didit insinita h). Facile eni in a paret, Ana ximandri lententiam ab Augustino quodammodo ad Anaxagorae accommodatum esse placita. Nam quod ad elementa siue initia rerum altisnet, , ista, quam Augustinus exhibet, Anaximandri disciplina plane aliena est a reliquorum

narratione auctorum, qui non quasque res ex

suis propriis principiis deritiaste Anaximandrum, aut singularum rerum principia infinita putasse,

tradunt; sed primam Vniuersamque omnium re rum materiam Vocalle το απειρον : neque in ulla

alia re discrepasse a Thalete atque Anaximene, nisi quod, quale sit illud infinitum, aqua, an aer Θ non definiuerit.

s. VII.

Neque tamen corpora duntaxat, illamque mundi partem, quae in sensus nostros incurrit, Vterque istorum e prima generatam este materia putabant; sed ipsorum iam deorum ortum unius tribuebant materiae actioni. . Quae quidem res

Mec coniectura continetur, nec ex reliquis it lorum decretis argumentatione forsitan nuda concluditur. Sunt enim latis expressa Veterum

testimonia, quae dubitationi nihil loci relinquunt. Ita CICERO de Anaximandro: Anaximandri

opinio es natiuos esse deos, longis interuallis

34쪽

orientes occidentesque si). Item de Anaximenet aximenes aera Dcum starΗit, eumque gigni, seque immensium I insvirum s semper in motu h). Atque clarius etiam de Anaximene qui- ,

aera esse principium contendit: inde is quae sunt, quae fuerunt, quaeqlic futara sunt, sicut ue deos 1 diuisa existere lJ. Quo codem sensu Ana

ximenes & animam nostram affirmat nil nis aerom esse: οιον η φυχή η γ μετερα αα ουσα, συγκρατῶ, τμ.ῆς. ρλυvτοῦν κοσμον τxeυμα - περιέπει. λέγετ' δἐ συνωνύμως ἀκ arv*λια. quemadmodum s anima nostra, quae aer es, nos contineto atque viriuersum mundum spi- Mittis N adr complectitur: idem vero valent is ritus es aer m). Ex quibus Plutaresii verbis condem acra discimus fusiam per uniuersam rerum naturam , Vitae &sensationis & motus omnis causem existere. Occurrit autem hoc loco ea clem Cautio, quam aliquoties iam indicauimus, tantum inesse in his interpretationibus probabi-4itatis; quantum veterum monumentis fidei tribuendum esse putas. Quocirca arrogans pro feeto & immodestus futurus esset, qui ita ex

35쪽

ploratam se habere antiquistimorum philosophorum rationem iactaret, ut nullo pacto aliter statuisse istos viros fieri queat. Statuerunt sane hoc modo, s veteres auctores, quorum ad nos peruenerunt monumenta, Vere dc candide nobis eorum sententias expotuerunt: .sed quis est, qui hoc praestare audebit 3 Verumtamen utimur omnes istis antiquitatis monumentis, quandoquidem meliora non habcmus: disputamus ex iis de sententiis philosophorum prisci aeuiratque inest in ea disputatione, nescio quis, voluptatis silauissimus lenius, quo ducimur impellimurque ad perscrutanda, Ut regnorum imperiorumque sata & vicissitudines, sic & placita

sapientiamque canae vetustatis: malumusque omnes aliquid, quamuis cum multiplici errandi periculo res si coniuncta, quam plane nihil dicere. Neque caret istud studium suo fructu, dummodo recte prudenterque veterum sapientium decretis uti didicerimus. In hoc igitur litterarum genere hanc unam mihi legem ipse scripsi, ut eam interpretationem probandam ω- quendamque mihi statuerem, quae non unius quidem vel alterius: sed omnium vetustatis a tiorum coniunctis unaque consileratis telli moniis, quam possit fieri, maxime congruat. DΟ-ctiores meliora scire, facile & credo & patior: neque indignabor, si quis meas coniecturas r spuere, tamquam minus probabiles, consultum duxerit. Illud tamen plane mihi persuasum est, multo minus probabiles interpretationes esse o

36쪽

mnes, quae aut Veterum scriptorum testimoniis desti tuuntur, aut iis omnino repugnant. Hac

ego lege ductus, fieri vix polle arbitror, nisi

totius antiquitatis consensui, constantique memoriae apertam inferre velimus iniuriam, quin Anaximandrum Aramimenemque statuamus υ- nam modo materiam probasse principium Omnium rerum, remota in uniuersum neglectaque ea mente, quae quidem a prima ista materia diuersiiquid aut separati sit. Pauca sunt, quae eruditissimi quidam viii, Anaximandri

Anaximenisque purgandi causa, in medium at- tuferunt. Ac de Anaximandro quidem primum istud argumonium omittendum esse puto, quod a Thaletis ratione petitur, quem Cum mentem a Prima materia diuersam statuisse arbitrantur, nec Anaximandrum eam ipsam mentem repudiasse, inde concludunt. Quid vero, si ne Thales quidem probarit eiusmodi montem p Hoc enim ipsum est, quod in controuersiam vocatur. Relinquamus igitur tantisper in medio, quae dubia sunt, & uniuersam potius Ionicae philosophiae ambitum complectamur, ut aliquam inuestigemus viam in con- corcliam redigendi aptaque conciliandi compositione, quidquid veteres de ea scriptum nobis reliquerunt. Maius sortasse pondu s habet, quod

37쪽

αίδιον κινησιν, principium clii'uod antiquius himido, nimirum aeternam moliouem. Sed nihil haec probant, nisi prius emciatur, idem esse τρ υγορν, humidum. quo l τὸ α τειρον, infinitas viaturae, seu insinita materia: tunc enim suspicari deinum poterimus, induxi sie Anaximandrum praeter το απειρον aliam quandam intelligentem naturam. Quid, si dicam, ταυγρον non ipsium τ ο ρι ρον, sed assectionem modo atque temperamentum octe τοῦ ριπείρου, quo quidem hoc, quod ad partes suas attinet in aeterno motu positum. manifestet sese atque conspiciendum praebeat. Haec certe Anaximenis ratio fuit, qui de infinito acre suo, ρτανειεν, ii quit, ὀ ομαλωτατος η, ο νει ἄδηλονειται, δνΛουσΘαι OE τω φυχIta, τω Θερα , ἰ τῶ νοτερ B, τ χ κινουμενη κινει Mαι A ἀ I. OEam maxime aequabitis cum sit, est gere ocu-

Arum sensum: malifestari autem frigido calido . tum humiditate es motu: mmeni autem semper so). Atqui Anaximenis aerem nillil a liud oste, quam infinitum illud Anaximandri, aptati plerosque in consesso est. Hinc palam est, ni fallor, nihil praesidii Anaximandri causam in Hermiae verbis inuenire. omnino etenim aliud quoddain principium, antiquius humido sue crassiori materia, exstitit, ipsuna nimirum το ἀπειρον seu subtilissima illa prima

materia; cuius partes ab aeterno mouentur. Sed

. sulunt alia, eaque exprossiora huius rei indicia

38쪽

ex ipsius Anaximandri placitis depromta. Consideres, quaeso, eam Anaximandri cosnogoniam, quam Evs EB vs ex deperdito Pluta

chi Stromatum libro exhibet spin, in qua ita lo

que genuales calidi frigidique partes circa mundi huiur procreationem ab omni aeternitate se rositas fuisse. Cave putes, calidum atque frigidum duas separatasque naturas AnaXimandro

fui lle: allectio utrumque est atque temperamen tum unius infinitatis naturae. Idem enim pavulo ante: τὸ ἄπειρον, inquit, τὰν παταν άιτι- αν εχειν της του παντος γενεσεως. Causam omnium omnino rerum uni duntaxat in ita

ad gnandam esse. Quod & IRENAEUs confirmat: Anaximander, inquiens, hoc quod immensim es omnium initium subiecit, Ieminaliter habens in semer se omnium gensu, ex quo immensos mundor constare ait p P). Iain Vero, quis ignorat, το νυχρ eo, frigidum, & ταυγρον, humidum, promiscue haud raro usurpari in veterum philosophica ratione, vel certo vehementer cognata esse Θ ut modo ex Pseudo- Origene Anaximenem audiuimus iungentem τa

39쪽

tronis testis excitatur, qui ex mente Anaximandri: τὸ μεινον, inquit, πιραπαντα, γλ πανrα κυβερναν. Infinitum omnia continere, is gubernare omnia sq). Demus iam eruditissi-mO BRu CKERO, minus recte sIMPLICIUM atque PHILOPONVM haec verba ad coecumbruine materiae impetum traduxisse fr). Concedamus, maius quid, atque excellentius in hac inelie Anaximandri sententia; qui tamen mens, quae sit separata a prima materia, essici inde aut possit aut debeat, me quidem fateor haud intelligere. Ipsum infinitum dicitur continere & gubernare omnia: quid iam est infinitum p PLUTARCHVs respondeat: το απειρονουθεν ἄλλον, η υλη ες, v. Infinitum nihil aliud

est, nisi materia s). Nec inuito istuc quidem

cel. BRVCR ERO, qui egregius Vir infinitum Anaximandri, esse aerem Anaximenis, ipse contendit st). Confirmatur haec explicatio auctoritate SEXTI EM PYRICI, Aveebi λανδρος, inquit, απελιπετῆν γενετιν) ε'ξ ἀερος. Anaximander rerum ortum adini sit in ex aere sit). Ipse ergo aer, una sibique similis natura, cuncta gubernat. Recordare Stoicos, igni suo artificiali uniuersam rerum naturam administrari, statuentes: num quis inde naturam aliquam siue

mentem PHYs C. L. q. e. q. r) vid. CvDWORTH. l. e. P. I 2 l. seq.

40쪽

rnentem, quae diuersa sit ab ipso isto igni, exsculpit Z Quid igitur est, quod in Anaximandri di

sciplina rationes aliter subducere nos oporteat pCum praesertim Vna atque Constans Veterum vox st, unam causam, Unum rerum principium,

a quo cuncta proficiscantur, Anaximandro placuisse. Relinque istam separatae mentis Opinionem; eam finge rationem infiniti aeris, ut ipse possit cuncta gubernare; & habebis, quo consentienti vetustatis memoriae satisfacias: quod quale sit, postea videbimus. Veniamus iam ad Anaximenem. Plane hoc loco contra sese ipse pugnat Celeber. BRu CKERVs. Coniecturas a fieri ex LACTANTIO su), simili modo Anaximenem de infinito aere statuisse, ut Cleanthes Stoicus de aethere. Sit sane: quid tan- dem inde efficiat quis p mentemne diuinam diuersam esse naturam ab ipso aere ρ Stoici igitur Crediderunt, non ipsum aethera sue diuinum i .gnem sentire &intelligere: sed inhabitari duntaxat a mente diuina diuersae plane naturae 8 Atqui nec ipse venerandus vir ita interpretatus est Stoicorum sententias siv). Ipse aether sentit: idem ipse intelligit, nec est praeterea alia quaedam

diuinior atque interior natura, quae in eo habiter. Iam Vero argumentum concludas: nulla est diuina meus in Anaximenis ratione, quae quidem

u Vid. LACTANT. de falsa Relig. L. I. e.

p. 37.

SEARCH

MENU NAVIGATION