Christiani Alberti Doederlini Animadversiones historicocriticae de Thaletis et Phytagorae theologica ratione

발행: 1750년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ab aere disserat, aut interior illo vel magis diuina centenda sit: si quid diuini inest in aere; a meimo & temperamentum atque virtus ipsius aeris, non vero diuersi quid ab ipso aere illud est putandum. Simili modo de DIOGENEAPOLLO Ni ΑΤΕ statuendum esse, arbitror.

Alienus plane, quod ad hunc attinet, sensus in loco quodam , qui est apud AVGV STI NUM, quaeri videtur. Hic enim, de priscis lonicis disputans Diagenes, inquit, - acrem qui dem dixit rerum esse materiam , de qua omnia fierent'. sed eum e o compotem diuinae rationis,

ne qua nihil ex eo fieri possi x). Duas ita quo

putant in aere inesse naturas , materiam atque mentem. Sed me huius argumenti connexionem haud intelligere, fateor. Quod si enim,

quia Augustinus, ex Diogenis sententia aerem compotem esse diuinae rationis, testatur, inde consequi quispiam putet, duplicem in aere Ver sari naturam; nae is etiam duplicem naturam animae nostrae statuat necesse est, qui eam dicit rationis compotem esse. Stoici subtilissimum itani naturae ignem smili modo rationis compotem esse voluerunt: idem vero ignis omnino ipsis Deus est, neque duplicem naturam inde concludere cuiquam in mentem venit. Quid igitur quid quaelo causae est, cur Augustini verba eo traducamus, Ut Diogenem opinemur duplicem naturam statuisse Θ cum praesertim inuitis id fiat repugnantibusque reliquis auctoribus , qui O-

. mnino

x) AvGVST. de C. D. L. VIII. C. 2. p. m. 4 2.

Diuitia

42쪽

mnu o ita interpretati Iunt Diogenis sententiam, ut rationem atque intelligentiam nonnisi a flectionem quandam atque virtutem ipsus aeris esse, a Pareat. Ita certe CiCERONEM sensisse dubio Caret, qui: quid aer inquit, quo Diogenes APOLIoniates utitur Deo. quem sensum habere potest, aut quam formam Dei Z sy). Nec aliter ARISTOTELES: ΔιογεWης δ' ωσπερ , ετeoοίτινες ἀύρα

imum censuit Iubtilus am istam substantiam at

que priucipium omnium rerum esse. Idcirco cosnoscere atque mouere animam dixit: cognoscera quidem, quatenus primum ens est, s ex hoc ipse eam caetera cognoscerer quatenus verosubtilissima

subflautia est , eatenus motivum quid esse sa).

Qui locus plane notabilis est, eumque animaduerti velim lectoribus, vi qui uniuersiam nobis Ionicorum videtur rationem recludere, qua iiii in prima materia putarint versiari & 1entum &motionem. Accedit quod non iam animos hominum modo, sed ipsos etiam deos litos priores illi Ionici ex ea , quam ponebant, Prima materia, ortos esse censiterunt, id quod ex iis, quae adhuc dicta sunt, satis constat. Quis vero

43쪽

suspicari possit, si quidem, praeter Primam materiam , mentem quandam iidem probassent, quac quamuis inhabitet animetque istam materiam, diuersae tamen naturae sit, diis atque hominum animis originem eos adsignaturos suisse non ex ipsa mente, sed ex prima materia ρ Quis veterum ita locutus est Θ Omnes certe, qui vel leuissima mentis diuinae in rationibus suis reliquerunt vestigia, ex hac ipsa mente, nequaquam

vero ex materia, deos atque animos, omnino

quod ad horum nobilissimam partem attinet, natos esse contendebant. Ipsi Stoici, quamquam iis ipsa mens corporei quid erat, quod tamen, praeter subtilissimum istud corpus, crassiorem quandam ponebant materiam, propterea & diis& animis, neglecta crassiori materia, initium dederunt in subtiliori aethere, quem ips diuinum esse censebant. Teneamus igitur, totum istud mentis diuinae genus, quae quidem interior stipso aere aut aqua, ab uniuersa priorum Ionicorum disciplina procul exulare, neque aliud ullum in eorum ratione totius naturae principium inesse, praeter unam istam sibique in omnibus suis partibus similem materiam.

f. VIII.

Veterum iam testimoniis ad unum fere o mnium quid facturi essemus, si quidem Thalem velimus effectionem mentis non reliquisse modo , sed omnino ei in producendo mundo alb

44쪽

aliquas tribuisse partes Tantus enim est illo

rum consensus, AnaXagoram principem ponentium , qui ad explicandam rerum generationem c 'diuinam mentem a materia separatam introduxerit , ut qui Unius propemodum CICERONI stestimonium tot contrarias auctoritates sustinere

possit, vix videam sa): taceo, istiam Ciceronis locum deprauationis suspicione haud vacare b) Qui ipsa priscorum auctorum cupit verba inspu

cere, BAYLIVM adeat sc): nobis in praesentia satis sit unius DIOGENis LAERTII adduxisse

praefecit sil). Anaxagoram propterea νουν, mentem , esse cognominatum , eX PLUTARCHO

discimus se . Quo iure, quaeso, quaUe ratione haec una fere constantique Voce ab antiquis esse polient dicta, si aliqua supremae mentis in Tha

letis disciplina inesset significatio ξ Neque tamen

Anaximandrum , quis atque Anaximenem dicat Thaletis rationem corrupisse, quae ab AnaXagora tantum restituta sit atque repurgata. Non enim ad Thalem huius sententiae ab Anaxagora reuocatae Originem refert Diogenes Laertius, quod omnino

factum foret, si huius generis quid Thales docuisset: Sed ad LINvM, Vetustulimum poe

45쪽

am sin. Quocirca & ipse CICERO, cuius tamen verbis vel maxime conficiunt Thaletis patroni, haud multo post, quam Thalem diXerat mentem aliquam diuinam statuisse, quae ex aqua cuncta fingeret, longe aliter, reliquis antiquitatis auctoribus planc assentiens, hac de re pro

nuntiat : Anaxagorat , inquiens , PRIMUS O MNIVM rerum descriptionem modum mentis

infinitae vi ac ratione designariet confici voluit. g). Hunc igitur aut sui Oblitum dicas necesse est, qui tam protulerit vehementer repugnan tia: aut, quod probabilius mihi quidem vi ictur, toto genere diuersa illa mens putanda est, quae secundum Thaletis rationem ex aqua cuncta finxit, ab illa suprema mente, quam a Prima materia distinctam vacantemque Corpore, inter Graecos Anaxagoras princeps ad explicandam mundi generationem adhibuit. Sed de hoc quidem postea considerabimus: nunc tantum monendus lector videtur, reliquum illud apophthegmatum genus, quibus Thales uius a DIOGENE LAERTIO dicitur, praeter causam ad interpretandam illius theologicam rationem transferri; cum, quod solemne in antiquis viris est, ab alio aliter eadem reserri, atque etiam

aliis adsignari consueuerint h). g. IX.

Haec igitur argumenta atque auctoritates Veterum scriptorum cum per 1e satis magnam sὶ L. e. asse-

46쪽

asserunt veris militudinem , issam separatae mentis rationem, quae inhabitet duntaxat in materia, aut arctilii me etiam cum ea coniuncta sit, repudiatam esse a Thalete; tum vero, si postea Ostensum fuerit, ex caeteris auctorum locis longe aliud quid, quam eiusmodi essici separatam mentem,

quid Thaletis patronis relinquatur praesidii , haud intelligo. Illud vero, quod Thalem diximus primam ista in materiam in omnibus suis partibus sibimet smilem statuisse, longiori prohatione non eget. Simul enim admiseris lauia clatorum auctorum testimonia, de corporeis rerum omnium ex Thaletis lententia initiis; ae Illud fatearis necesse est, vilius generis maderiam, unam nimirum aquam, esse primum istum sontem , ad quem reliqua elementa totiusque mundi ornatus ortum suum referant. Sed si magis il-Iustria pessulas veterum testimonia; accipe A R I ,τoΥM a s Vertia , qui ex Thaletis di 1cipulorumque eius sententia, το OAον, inquit, τοῖς μορίοις ομοειδες ειν . Totum particulas eius.

aem esse speciei ij. Qua ratione autem expe

47쪽

n quam uniuersi initium s snem' statuit. Conissare namque omnia ex hac densata, vel rursus extenuata, es in eam ferri omnia s kin. Etenim,

Cum minima, ex quibus aquam istam constare stati in videbimus, corpora accedendo propius se contingunt, aut refugiendo discedunt; nunc condensitatur Prima materia, nunc rarescit eadem :quarum mutationum prima crassiorem producit materiam: altera vero sinem affert & interitum corporibus , cum resoluuntur ista in s mpliciorem, Unde ortum traxerunt, materiam. Nec aliter Anaximenes: qui censuit, τυκνουμενον πο

Θα , μιε συσκ δἐ ἐπὰν εις ἀερα πυκνουμενοναέρος νέφος αποτελεσΘη κατα την πολησιν,ετι δἰ μ αλον υδωρ, ἐπὶ πλειον πυκνωΘεντα ην, ὀ εις το μαλιτα πυκνωτατον λΘους. De ι- fatum extenuatum aerem aliam atque aliam induere faciem. Cum dissolutus ad altiorem perueneris gradum, producere ignem: ad mediocrem vero cum ad aerem densiorem, ex aere e i nubem per errationem sita G R O N O V I V s, sed, per eou- uersionem , credo, transferendum est): cum adhuc magis, aquam: aucta vero hac constipatisne,

terram: s, quam fieri potes, densi a compage consituta, lapides si). En illustre istius, quem

saepius inculcamus, argumentum consensus in

ter Ionicorum philosophorum placita. Quid est,

48쪽

est, quod Thales aliter explicarit rationem suam pCurThalem fingamus reconditos habuisse sapientiae thesauros, quos ignorarint discipuli ; cum illius tamen disciplina ex discipulorum disput tionibus praeclare ερ possit aestimari, & ab antiquissimis historiae philosophicae scriptoribus omnino aestimata sit. g. X. Thales igitur, cum solam primam materiam

rerum omnium agnouisset initium; noua hoc loco quaestio exoritur , utrum perpetuitatem quasi quandam atque continuationem in ista inesse materia voluerit: an vero diuisam eam intellexerit in minimas indiuiduasque partes 'quae quidem quaestio faciliores habitura esset explicatus, si corpuscularis philosophiae a Puo E- Ni C avs dudum probatae paullo certiores, quam unum Pos IDONIUM, haberemus auctores. Neque enim nullius plane sunt momenti, quae contra Posidonii fidem Tuo MAs BuRN E T I v s, atque ex eo BAYLIVs & BR vin κε Rus, disputant sm). Illud tamen me, quod iidem isti eruditissimi viri corpuscularem rationem a Phoenicum ingenio atque aetate abhorrere Opinantur, plane non mouet. Subtiles equidem istas disputationes, quas de motu vorticibusque minimorum corporum postea

49쪽

Democritus & Epicurus instituerunt, a Phoenicibus iam esse agitatas omnino vix probabile videatur. Verum , id modo si agitur, sitne prima materia unu in quoddam continuumque, quamquam subtilissimum corpus: an vero in minimas seperatasque diuidenda partes; longe aliter pronuntiandum elle putein. Ista enim

unius Omnino perpetuaeque naturae ratio, quam recentiori memoria sp IN OZA commentus est, tam eli stolida, tamque auersa a recta ratione,

atque ab ipso denique sensu, ut longe facilius primi philosophi mihi quidem videantur, in

minima indiuiduaque primae materiae corpora potuille , quam in unam ista in continuamque eiusdem materiae naturam incidere. Dicam, quod sentiam: non veteres modo Phoenices, 1ed & vetustissimos Graeciae philosophos omnes istam , quam posuerunt , Primam materiam, minimis composuisse indiuiduisque partibus, vi credam , non certo equidem iudicio: coniectura tamen aliqua ducor fortasse lillud improbabili. Quae enim Ah Is TOTELEs de antiquissimoruin disputat philosophorum Opinione, qui illud quisque corpus statuerint principium

omnium rerum elle, quod sit μιαρο μερεςατον καἰ λεπτοτατον, ex minimis comFositum partibus subtilissmumque, n) ea Heraclitum non

magis probant minimas admisisse materiae sitae primae partes, quod ex his verbis recte, mea qui- ny ARIST. Metaph. L. I. c. 7.

50쪽

quidem sententia, concludit h. OLEARI Us. ox quam reliquos, de quibus loquitur Aristoteles, philosophos in eadem suisse sententia. In horum vero numero vel maxime Thalem esse referendum, patebit, s tertium caput M ET PHYS. ARISTOTELIS cum capite septimo liabuerit conferre. Atque haec quidem ratio non modo cognita atque probata veteribus philosophis: sed ita etiam communis vulgarisque vide tur fuisse , uti vix quisquam in recensendis philosophorum sententiis operae pretium esse dux rit, eius aliquam iniicere mentionem; nisi quis

cum eadem opiniones nonnullas coniunXerit, a

reliquorum disciplina separatas. Cui rei ipse

argumento esse i potest Heraclitus. Hunc enim ignem quem adserebat esse principium uniuersi mundi, a minimis compotuisse corpusculis , haud leuibus docuit OLEARIV argumentis sp); neque tamen veterum quisquam propterea , nisi ως υ , hoc Heracliti decretum commemorauit: neque enim inusitati quid in eo versabatur. Aut quis, quaeso, vetustiorum scriptorum, ANAXAGORAM primum reliquisse caeterorum Philosophorum auctoritatem, dixit, quod in materia partes inesse arbitraretui ρ Non partes profecto: sed Ismilitudinem partium in Anaxagorae notarunt disciplina; quod D a in

o ) In Dissertat. de princip. rerum ex mente Hein rael. in s TAN LEII Hist. phil. p. 8 6.c p in duabus Dissert. quae exstini in lat. tra lati Iliil. phil. Stanteii P. 1 9. ιςqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION