M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ὸ 1 Mi ANTONII MvRETI fortuna est. Quis enim rex Priamo potentior, aut perdiu fortunatior fuerat Θ At aer te confectus in eas incidit calAmitates, quae&perpetvvvn,quasi l relubilem poetarum ingenijs scribendi segetem, ac materiam si1bministrarunt,&ab Aristotele prope in Proverbij loco nominantur. Recte igitur&sapienter Solon in illo nobili sermone, quem cum Croeso habuisse dicitur, neminem beatum vocari debere censuit, quandiu viveret: & quod in longitudine teporis

Multis enim, ut in eodem illo sermone est, magnas opes ad tempus concessit Deus, quos postea radicitus extirpavit. Idcu Croesus quoque ipse expertus est: qui e summis opibus summaq; potentia eo tandem pem ductus est, ut captus a Cyro, parum afuerit, quin vivus cremaretur. Sapienter etia He-

M. Et ob id Plato homines esse dicebat ἀθυρααμ. Ex quo Plautus, Enimvero di nos homines ut pilas habent.

. ait Hesiodus. ex quo Horatius; - insignem attenuat Demo

62쪽

VAR. L E e T. LIB. xv r. 43Obscurapromens. hinc apicem rapax Fortuna cumstridore acuto

Sustulit, hisposuisseegaudet.&alibi ait eam esse potentem. velimo tollere de gradu A fort/le corpus, velsuperbos Venere funeribus triumphos. Ae pum etiam Phrygem interroeatum; quid ageret Iuppiter ; respondisse aiunt, --οιυηυι-, b Gε --βά ν. Et Euripides praeclare,

α nisi me memoria fallit, Menander,

Omnia enim ut siperare, ita & metuere homines possunt. Meritoq, Apelles, cur,praeter ceterorum pictorum consuetudinem, Fortunam sedentem pinxisset, interrogatus. Quoniam, inquit, stare non potest. Immo vero cum maxime arridet, tum maxime metuenda est. Vt enim ait Hippocrates Pς αξας, cum ad summum pervenerint,

periculosissimas esse: ita periculosissima est eorum condicio, quibus fortuna immodice favet. Recteq; Bias. Fortuna vitrea est. --lendet, frangitur. Quod vel maxime

63쪽

43 ANTONI 1 NvRETNAegypti, & Samiorum tyranno Polycrate apud Herodotum leguntur. Hanc humanarum rerum infirmitatem ac fragilitatem jampridem indicaverat Homerus illo versi

Sed& eadem de re pulcherrimus locus est apud Sophoclem Ajace, Mastigophoro: ubi Minerva cum ostendis .set Vlysu Ajacem Telamonis filium, qui maximo inter Graecos in pretio fuerat, furore divinitus immisso percitum, &, dum Graecos ulcisci se putat, in pecudes iavientem: ita Vlixem i psum alloquitur.

Vides Vlixe, qua potestassis Deum psuis hoc viro prudentior antehac fuit, Aut ad ereda, qua opus eranter alior' Tum Vlixes, cum respondisset, eum plane& prudentissimum & sortissimum fuisse: seq; eius in tantam infelicitatem collapsi misericordia commoveri, etiam si eum sibi insensum esse sciret: addit commoveri se non tantum eius causa, sed etiam sua. ndere enim se, quantum hominum viveret,

64쪽

nihil aliud esse, quam vanas imagines, & imanem umbram. Tum Minerva praeceptum sapientissimum subjicit, & nunquam ex hominum animis delendum: ut talia intustens, nihil unquam in eos superbe loquatur : neque se extollat, sive robore, sive opibus alium stiperet. Vnum enim diem satis esse ad omnia humana dc deprimenda, &rursium erigenda. moderatos autem homunes dijs caros esse ; invisos, improbos. Sed& illud eleganter a Seneca dictum Nec is

ves metuit Deos. mutari enim deos dice bant, cum condicio hominum mutaretur Horatius,

Mutatosqb deos fuit, Iassera '

- Nigris aequora ventis ' . - Emirabitur insolens.

His autem paucis verbis, me videat & te Troia, plus dixit, quam si plura dixisset. Uideat me ex regina captivam, ex tot liberum Itiatre orbam, ex felicissima etiam hostibus miserabilem. Videat Troiam ex urbe omnium pulcherrima, & opulentissima, eo redactam, ut vix illius vestigium supersit. Haec cum viderit, eat & fidat rebus hum

65쪽

. Avidi pro aviditate. Sasi ijLeus

conjectura correm .

CAP. XVI.

FTsi vitium omne natura foedum, M

homine indignum est: quaedam tamevitia sunt, quae minus averseris; quaedam contra ita turpia ; ut stomachu omni bus ac nauseam moveant. Et ut herbae qua

dam noxiae, quibus tamen in locis sponte proveniunt, bonitatem soli, si cultus accedat, indicant: ita e quibusdam viiijs excetasus tamen, & erectus animus intelligitur. quiq;, si excolatur, egregij aliquid praestare possit: cum contra alia quaedam vitia sint, quae degenerem, & abjectum ac servilem animum manifesto arguant. Huic rei argumento esse possunt avaritia, ambitior quarum illa sordida, & humilis est : haec magnis ac generosis animis plaerumque comes addita. Illa nihil magnum ac sublime cogitat, semper avida, semper hians, semper querula, infuscatis aerugine manibus,

quod recondat quaerit, non quo fruatur, parata amicos, cognatos, parentes, patri , nummis, si res ferat, addicere. Haec saltem

aliquid petit, quod & magni ac sortes viri

66쪽

petunt : neq; aliud fere in terest,quam quod vir bonus honestatem ipsam sequitur, gloriam, quasi accessionem aliquam, dc publicum virtutis suae testimonium non recusat: ambitiosiis gloriam sibi praecipue propOnit: ea quasi mercede detracta; ne virtutem quidem ipsam amaturus. Sed tamen contemptus pecuniae semper laudi: contemptus gloriae interdum vitio datur. Itaque Alexandrum Macedonem, C. Caesarem, &tales viros ab avaritia alienissimos fuisse legimus,ab ambitione non item. Nota est A lexandri quidem illa vox : Interfecissem is quis me tertium nominasset: Caesaris autem

illa, cum ignobile oppidulum praeteriret. A fallese illic primum esse, quam Roma secμ-

dum. Tantum erat in utroque γ φιλοσπωρον.

Fere igitur si alterutrum necesse sit; ambitionem facilius ac libentius homines,quam avaritiam agnoscunt. Vt Sallustius eius e nim causa sermo hic a me susceptus est inpprooemio libri de conjuratione, de se set tur. Ac me, inquit, cum ab reliquis malis moriam dissentirem; nihilominus honoris cupiado eadem qua ceteros, fama, atque invidia vexabat. Sed cum sententiam nobilissimi scriptoris videre difficile non sit, in verbis

tamen

67쪽

η8 M. ANTONII MvRETI tamen depravatum aliquid videtur. Idq; mihi assensuros esse omnes arbitror, qui at tente ac diligenter ea considerarint. Ego cusepe ac diu de illo Sallustij loco & cogit rim, & quaesierim ex alijs,&vetustos librog, conssiluerim ; tandem in eam sententiam veni, ut pro certo arbitrer ita legendum e se. Ac me, cum ab reliquis malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem qua ceteros, famas avidia vexabat. Vt honoris cupidinem, ta avidiam fama dixerit

aviditate, dixisse Sallustium nemo mirabitur; qui eum jam tum, ut immodicum antiquarum, &insolentium vocum affect torem notatum esse meminit. Iam vero ut' a perfido perfidiam, ab invido invidiam, Mab avido avidiam dici, analogia quidem facile patitur. Et veteres quidem multa hoc modo formarunt: desidiamierociam, gna viam, dividiam, inaniam, imbelliam; quorum plaeraque in usu este postea deserunt. indoloriam etiam, si Sidonio credimus ;Cicero dixit. Hanc opinionem meam mihi quidem, communi fortasse vitio, ualde probari sateor: aliorum tamen sententiae non praejudico.

M. Tulliu

68쪽

r M. Tu is Philippicae decimae locus

explicatur.

GR vi admodum sententia usias est Cicero libro decimo Philippicarii,

cum recuperandae libertatis causia nullum detrectandum esse periculum diceret. Vitam enim, quae omnino semel relinquenda sit,ia usquam gloriosius, quam in libertate defendenda posse deponi. Atque etiam si, vitato aliquo eiusmodi periculo, immortalitas viro forti proponeretur, ita ut perpetuo in servitute victurus esset ; tanto debere eum alacrius mortem oppetere: ne, morte vitata, incideret in illam perpetuam servitutem. Mala enim omnia eo magis sugienda sunt; quo ea diuturniora sore prospicimus.Hoc ita divinus orator expres,st. Ita praeclara est recuperatio libertatis ;ut ne mors quidem sit in repetenda libemtate fugienda. UProd si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam e tamen eo magis fugienda videretur; quo dianturnior esset servitus. Constat autem Homericam quidem esse sententiam, sed

finem illius summo artificio ab eloquentis. D simo

69쪽

3o M. ANTONII M v RETIsimo viro immutatum, & in contrariam partem inflexum --σδοκί . At Cicero

nis corrector hoc quoq; loco diligens esse voluit judicavitq; legendum, Eo magis ea non fugienda videretur. Et addidit declar tionem correctione dignam,ut operculum patella. In illis, inquit, verbis Ciceronis, Ea non fugienda videretur, subaudiendum est. mori. Nam ne negatione legas, ut in vulgatis, subintelligetur, immortalitas. Hominem admiror, qui non viderit, de serviti te, non de morte, aut de immortalitate Cic ronem loqui.

In Muraeniana Cicero, se in Odas Horatius, Graecorumscriptis id irati fC A P. XVIII.

INter commoda rusticorum, hoc quoq;

ponit Horatius, quod dormientes non excitantur tubae sono, ut milites. id enim significatur illo versse, Nec excitatur classico miles truci. Neque id Cicero praetermisit: sed id inter jurisperitos& militares viros etiam intemetae dixit. Sulpicium enim cum Muraena.

70쪽

VAR. L E C T. LIB. x V A / 12 comparans, Te, inquit, aliorue illum bu cinarum cantus exuscitat. Sed dc ante eos quidam vetus poeta Graecus id dixerat, eos qui in pace dormirent, non tubarum clam gore, sed gallinaceorum cantu a somno e X- citari. Eius verba haec leguntur apud Plutarchum in Nicia. oν--

nearum telae hac observatione tenuiores sunt: sed habent haec quoque λιπγλ ωο uinterdum aliquid voluptatis. Subtexam &alia eiusdem generis. Quod cornicem libro tertio Odarum eleganti admodum epitheto aquae augurem vocat, ab Euphorione,ut mea fert opinio, sumpsit. Eius enim citanetur haec,

sed nunquid parum prudenter secisse videri potest, qui libro secundo, cum Pompera

Varum, cuius insperato reditu exultabar, adventicia cena excepturus esset, etiam ex

apio properari sibi coronas jusserit ' ita e

nii canit.

Deproperare apio coronas, , Curat ve myrto p

SEARCH

MENU NAVIGATION