De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

viribus iiduciam exigant, rarius, aut breviusCOS OCCUPant, utpote quibus quasi innata est sui dissidentia Hin Contra timor EtqUe metus

magis ipsis familiares sunt, generatim omne illud animi aisectuum genus , quod depres sdemissosque spiritus arguit; unde ira ipsis metum Onitantem imprimit , invidiamque sed non animosam , licet non sit aliquando expers jactantiae. Inde est ub in hac nostra desinitione a Boerhaavio aliquatenus recedimus, dum ait illustrissimus Autor, Melancholicos omnes uni eidem de se assixos esse. Id enim, licet pluribus Melancholicis proprium sit, non ad omnes aeque pertinet , qui non semper , ne per

petuo Circa idem Objectum delirant; sed aliquando ratione CirC Omnia Vi utuntur, meo Constantes , quod falsa sub imagine sibi vel maxime obvia effragant, aliisque ea falsis coloribus pariter depingant Fatendum tamen est

quod error ille rarius circa ea Versetur, quae nullum cum iis nexum obtinent, sed illa tantum spe stet quae ipsos aut metu, aut amore, aut odio aliquatenus possunt attingere. Praeterea dum omnes aeque deliros pronuntiat vir summus , legem iniquam videtur ancire. Non enim omnes deliri dici possunt, qui timore aut moestitia praeter rationem assiciuntur, Melancholico morbo laborant. Etenim licet alte

22쪽

hifixae sint idear ipsos assicientes, eisque vel inviti adhaereant, multi tamen sese ipsos incusant, morbumque menti imperitare fatentur sese ab errore Vertunt, ad ebque e plus ratione potiri dicendi sunt, qu illa magis insilien- tibus morbidis causis obsistit, licet debilitatis

sensuum organis, vere eos mente laborare fatendum sit.

Sed ut delirium , saltem si nomen illud strictius sumatur, non omnino ad Melancholiam Constituendam requiritur, ita oportet ut animi demissio illa melancholica non fugax, non unius diei sit, sed quasi radices egerit, sitque

Constans atque perpetua , ut morbum Constituat Ecquis enim adeo constantis animi est adeo habet mentem a Corporis Commercio distinctam atque segregatam , ut non illo Dflicto affigatur quoque , prostrato prosternatur, erigatur simul, Qquasi Condoleat. Unde nemo Melan Cholide reus non foret. Sed velut virtus nisi 'n Constantem voluntatis habitum transierit, virtutis nomen non meretur Si Cerror unius momenti pro vitio haberi non

debet, si nubila potest mens firmior discutere,

eosque animi terrores, utut in illos proclivis sit, innato robore , depellere. Patet ergo quantum non Confundenda sit animi affectio, quae aut moestitiam aut metum inducit, Cum illa Corporis Conditione quae Me Iancholiam gignit. Situs eli morbus iste noster in animi affectione sine causa , saltem illa quae Cadat in Constantem virum. Hinc illum , non melancholicum, sed virtutis amorem agrantem

23쪽

dixeris , qui in vitia acrius invehitur, alienis vehementer tangitur infortuniis , ingemitanopem miserans. Sed si ab illorum objectorum tristitia nunquam se divelli patitur , si mens illis praeter rationis modum inhaeret, Virtus illius furtim in Melancholiam delabitur. Sic etiam qui leves risus Captat, o Cosus habendus est; si

praeter modum sese laetitiae tradit, eaque totus ita Occupatur, ut rursu ad gravitatem revocari

non possit, morbosum quid habet, in quo saltem illud est melancholici, Fbd adest mentis error debilitatae dc impotentis jucundissimus quidem quo morbum depellentibus di Cere possit, Me occidit lis non servasis. Habemus quidem hic levissima quasi de. litescentis Melancholis imaginem, sed ubi jam aliquid vehementiae adepta est in verum delirium Vertitur. Tun homo , aut in dilectam ideam quasi conversis est , 1sitque vel totus amor, vel totus odium, aut inani terrore correptus, ad minimum motum expavescit; nunc falsis imaginibus solidam essigiem obducit; nunc fingit omnia falsa , in factis ciis quae inde colligit argumentis desipit, mere insanus.

Saepe tamen circa alia omnia videtur recte sentire , loqui, agere Circa unum tantum Obiectum delirus, ut Atheniensis ille qui omnes

in Pyraeo oneratas naves sui esse domini putabat , teste Theophrast , Caeteroquin omnia recte exequebatur Civis, Patris mariti Off- Cia Scilicet alia quaecumque ad peramatam& Cui adhaerent deam non pertinent , si ad

deliri objectum conferanuini sana dici pos-

24쪽

s D MELANCHOLIA, sunt. Vidi egomet egregium causarum actorem qui de gravit simis rebus prudenter ij consulte responderet, de seipso J morbo enicto delirantem. Si tamen propius ad sincerae rationis lancem , ii qui circa Oblecta a se aliena non delirant , ponderentur , rar omninbratione praediti dicentur sed latebit aliquidqubd eos a ratione aberrare, sagaci Ori satis deis

regat.

Cum ergo animi illa imbecillitas a variis pendere corporis conditionibus possit, varia etiam ha et quae progrediente tantum uoue grassante malo istingui se sinunt. Alii sciscet ita sunt constituti, ut Omne ac singues causarum externarum incursus illos CominXTO reant, hinc summe mobiles iant, J di-Cuntur , quas nervosum genus ad omnia movendum habeant si res Communes Vulgaras in monstra Convertunt, horrent aquas, frigus, Pessum , aspectum cruoris Tot concum serrae stridores explosione torment rum: eosdem si rurnor patulas aures obtundit, pavitantes, silentium& tenebrae perterrent. cibos

oderunt ad nauseam dc vomitum usque, si quid in iis vel laviter offenderit Miserrimi denique

nunciones propria imbecillitate a recto tramite perpetuo dejiciuntur, qu bdin acutius sen-riant , dc undique pateant causis continu in- Currentibus. Hinc fit ut facile ab ingruentibus imaginationis figmentis toti detineantur, ea que ante Oculos semper versentur, in quo mera

consistit Melancholia. Alii contra, non a natura melancholicam dia.

25쪽

INTRODUCTIO. τthesin accepere, sed a robore nativo per morbum dejectis corporis turbatae functione , participem erroris mentem effecere. Non illi ad Omnia leves moventur , instar Ut puerorum, aut foeminarum , sed malum altiores egit radices , Qui in prioribus , ipsa dearum cimaginationis aucta Vis atque Celerita , malum

effecit; sic in his ipsum deliri genus pessumdatam mentis arcem vitiatam indicat. Hi sunt qui placide delirant, mullatenus a rationis tono desciscunt, licet ab illa toto coelo

aberrent.

Quarum quidem assectionum ambitus,ut possit quantum immenso causarum Circulo Comprehendatur, intelligi; liceat hic quemlibet interrogare , de suae sanitatis varietatibus Conscium. Ecquis es qui adeo firmo mentis Ohore gaudet, ut non aliquando sine Causa quam proferre Possiit, tristio , d amicis miniis

jucundus appareat Amissa alacritate illa quamvis sanitatis per omnes artus infundit, menti nec vigor superesst, ne illud organis sensus acumen , quo ab eXternis objectis novae nas cantur deae. Quasi plumbeus est ad ea quibus alias Commoveretur Melancholicum sese arguit, c revera esset, si plurium dierum foret error ille. Nulla est fere sanitati nulla labes, quae non ab illa gravitate corporis , debilitate mei:-tis incipiat inde recte Boerhaavius alacritatem in definitione sanitatis inter constantia ejus signa numerat. Quam alaCritatem nemo melius unquam ad causam revocavit Sanctorio;

26쪽

ex cujus immortalibus monumentis facile deduces in quo differat esse,in se sentire gravem. En ergo in sanitate turbata quacumque de causa habemus primum Melancholis elementum , quod ii solum labsistat sine alio principe vitio , morbus est sui generis symptoma praecipuum deducens a mentis in lirmatae errore, vocatur Melancholia de qua hic agere uia

cepimUS. Cum autem mentem turbari, laborare, aegrotare dicimus , non illa intelligenda est pars hominis quae divino amatu essicia, nihil terrenae

atque Orporeae labis Contrahit , mutationis nescia , mortis atque morborum ut Corruptelae triumphatrix , aeterno aevo debita φβαρπος , ψ κναψοῖητος - α κηράτος. Sed ea tantum Ualenu Corporeis obscurata nebulis per sensuum infirmitatem mutuatur ideas, ab iis judicia struit, fallaci saepe argumento suffulta quae nunqUam terrestribus exuta vinculis effutire potuisset , ita ut nobis aegrotare videatur, aptis destituta instrumentis. Quodcumque igitur sensorium illud commune, ad quod tum omnes sensus externi, tum ipsa imaginatio atque memoria referuntur, C statu sano dejicere potest , eique imbecillitatis notam inurere , inter Melancholiae causas locum sibi vindicare debet. Hinc tractatio nostra ab ipsa Caularum ingenti diversitate obscuritatem trahit, multiplici divisione opus habet ut ad aliquam lucem possit emergere. Ut ergo aliquis in instituenda hac tractatione servetur ordo; bina primum Melancholiae

27쪽

INTRODU Tro: genera distinguemus , quorum unum a solidorum affectione repetendum sit, alterum a fluidorum Vitiis, ex quibus Concurrentibus tertium CXurgat genus , forsan frequentius caeteriS. Quam quidem divisionem admittendam esse, sedulo distinguendam ipsa, ut speramus , demonstrabit Tractatio. Incipiemus a solidorum vitiis quae morbo nostro Caulam praebent.Dein de ad Melancholiam humoralem progrediemur,

Cujus saepe solidorum vitium ut causa est sic symptoma.

28쪽

PARS PRIMA.

De Melancholis a Solidorum vitio , fu

, quo expenaeitur nemo se Melancholiae essentia.

Veteres intemperiem sne materia V cabant, quae scilicet ecipso naturae habitu traxerat originem , id nos cognita melius Corporis humani structura , morbum a solidorum organis vitiatis pendentem, pronuntiamus. Videbant e teres nullam incusari posse labem, quae hoc il-Iudve viscus pessumdaret, ad nullum cognitum humoris genus, ferri degenerem sanguinis compagem ; latere tamen aliquid quod recto functionum exercitio obstaret, maturam quasi in intimis penetralibus adoriretur , id intemperiem a nulla materia intus Concepta pendentem vocavere. Nos illud saltem vicimus , ut solida per se pati posse sciremus esse scilicet illa naturae instrumentum quo functiones Ierage-

29쪽

rentur, praebentibus interea alimentum atques exilitatem corpori, fluidis adeoque posse solida vitiari, seu quatenus eorum augetur actio, seu dum contra imminuitur sive dum quacumque de causa pervertitur. Si porro nulla ab humoribus mutuata Crimonia, eorum tonum infringat, tum ab externis causis eorum pendere

vitium deducimus. Quod quidem causarum genus, nullam in corpus humanum , imo nec in ipsa fluida actionem exercet, nisi per illam quam solidis impertit, impressionem. Morbum igitur in solidis mere constitutum qualis est Melancholix, quam nerVOsam nuncu-Pamus enodare satagentibus, ante omnia necesse est, ut quomodo possint assici solida illa , inqui-xamusci adeoque plus in eorum perpendenda natura proprietatibus haereamus , quam ipse per se susceptae materis ordo postulare vide

retur.

Primum Ver , pro postulato nobis concedi requiremus , quod anatome demonstrat, quod analysis chemica Confirmat, quod secantis autopis , aut simplex , aut Vitro armata, ad evidentiam usque perduxit ab omnia Corporis humani viscera , Vasa , glandulas, e fibris consari , aut membranis a fibra nullatenus abludentibus. Quae simplices primum mechanicis gaudent struct urae proprietatibus ; postea vero organicae, habent

etiam pendentes ab ipso suo organismo proprietates Simplices fibras, quasi in mortuo animali constitutas longiori examine hic scrutari foret inutile ; satis erit si illas in homine vivente,

30쪽

vita praeditas spectemus, quatenus scilicet de viratulisin vitii capaces sunt.

Proprietates fibrarum quae elementa corporis humani constituunt organicae , Cum mechanicis saepe consentiunt, ipsis aliquando adversantur. Mechanicae, quae fibrae Competere possunt etiam arte humana fabricatae , sunt, '. robur, quo partibus externis ad earum divisionem nitentibus resistunt illae, more funium ; quod robur a partium tum crastitie, tum mutua attraetione pendet, quae rursus attractio a soliditate & crastitie molis repetenda est a'. Flexilitas , qua a suo satu sine ruptura dimoveri possunt. 3'. late-1ium denique , quo Compressae atque distractae resiliunt. Cum vero fibris omnibus Competant prout vel excessu , vel defectu vitiantur, hae dote una tura fibris insitae, diversitatem in sanitate effi-

Ciunt , non morbum mutationi enim obnoxiae

non sunt, saltem illi quae subit ingruens mor-hum emcere potest; mortuo aeque competunt illae atque vivo sed ab iis pendet varia molis totius Crassities, partim etiam ab iis repeti debet admotum agilitas Varietas motus in fluidis, quae quidem ad praesentem scopum nullatenus spectant. In est vero etiam ex constitutione naturae, fibris mechanica tensio ; qua fit ut etiam in cadavere nulla fere sit pars quae divisa non hiet, 'incatque inde non retrahatur , Xcepi forsan cerebro in celluloso adipem continenti textui. Ea tamen proprietas non aequaliter omnibus competit partibus, sed aliae plus , aliae minus re' trahuntur. Quod ingentem , ut postea patebit,

in sensu atque mobilitate diversitatem efficit.

SEARCH

MENU NAVIGATION