De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

effectum quanquam leviori gradu producat,sipaLmo constricta abdominalis moles Vasa arctet, obstet sanguinis regressui, ut vidi ad diaphragma situm spasmum, abdominis molem arctare, ianguineo latici per totum Ventris ambitum circumis eunti obicem ponere, ita ut ab hoc solo spasmo nasceretur hydrops, nulla interea sensibus patenti obstructione, id ex aperto cadavere constitit. Verum medetur Vulgo spasmodicae stricturae alluens superfluus hydropis liquor. Hinc saepe nascens morbus priorem fanaVit, nisi tamen salutari aquarum et Tectui obstet, spasmum reviviscere faciat humor niger inter ita constringens ut laxatio impossibilis fiat quo in casu fatendum est raro

aut scirrhos , aut Cancros non adesse.

Symplomata hydropis qui a Melancholia pendet, vix ab iis ditiarunt quae ab aliis hydropibus accersuntur. Id vero huic malo proprium est, quod etiam a Melancholia ortus hydrops metum atque animi debilitatem tollat, inducat animae securitatem quandam , a formidine prioris morbi prorsus diversam .hydropicis familiarem. Vulgo quae per puncturam eduCitur aqua nigri aliquid , aut saltem virescentis in fundo servat. Aliunde vero hydrops potest varias subire discrepantias , quibus subjiciuntur reliqua horumce morborum genera quae hujus non sunt loci. Hinc de illo ulterius agere supervacuum est. Plura de litisi dicenda erunt. Cum enim non unum sit illius genus , sedulo distinguenda est ea quae a melancholici humoris influxu pendere potest. Ea enim nec simplex , nec uniformis sed varie oritur, procedit varie, varie desinit.

402쪽

Qua autem ratione litisis in genere oriatur enodare facile est. Quodcumque succum alibilem e chylo, primario X alimentis corrumpit quodcumque solidorum stamina ita arefacit siccat , ut jam impervia tenuissimo rori fiant, necessitate materiae phtisim inducit. Quem quidem duplicem effectum habere debet humor, qui, nedum alluat, rodit, qui nedum reparet, Corrumpitin eo quidem citius quo acrior rodens magis est. Et id quidem habet melancholicus humor qui ubi ad aliquem saevitiei gradum perVenit, non solum indomabilem credinem concipit, sed, natura sua omnia solida induratin cirrhodea eLficit, aut si levior est , stypticorum corporum more Constringit ita ut ad nutritionem jam hiare non possint. Hinc Varia litis eos melancholicae phoenomen ad duplex horumce symptomatum

Caput reseruntur, Osionem atque indurationem r prout humor aut indurat magis, aut contra

magis erodit, iisdem orta principiis , postea in

so1mas Varias Convertitur.

Ρlitisis in genere ea tantum Corpora inVadit, quae ei quasi sese aperta praebent, Tacile cedunt causis impellentibus. In illa quidem corpora si inciderit humor melancholicus , non e dem effectum prodit ac si fortia invaderet in

quibus Vi mechanismo corpori nocet, nervisiaque tantum atque systemati sensibili insidiaqstruit litisis vero tot induit formas , ut serio attendenti Quam varie litisi pereant homunes , nullatenus tot species ab Hippocrate recen seri miretur , quarum non unius phoenomena

vidisse

403쪽

vidisse me in praxi, ut Nollegas alios consentientes inventile profiteor.

Verum descriptiones illae diversae ad duo tantum capita possunt referri, saltem ubi de plitisi melancholica agitur Sicca alia est , alia non sine ingenti humorum Vi Teunte corpus perimit. Utriusque descriptionem X aegro corpore ad diem descriptam, liceat afferre , cum impossibilest casus omnes Verbi comprehendere. Sicca litisis Corpus sensim perimen , Vix aliud habet symptoma, in multi S plures per annos, praeter moestitiae Conjunctam atque desperationi marcescentiam Tetri a atque moesta fronte

deformes, coloreque instar soliorum decidentium marcido , sensun simul Olliquescunt Languet appetitus, cibus in Ventriculum delatus, plumbi instar plures per hora manet tuncque ingens vis salivae tenuis emuit Pars scilicet que levior a chylo recente accepta, recusat Cum pi Ceab umorum crasi unionem contrahere. Hinc velut innatans resinae, per cola defertur, os tres aut quatuor horaS, aut lotium immani quantitate redditur , aut sudatiuncula incipit , qtas saepe per totam noctem continuata viscidi quid prae se gerit: Sed frequentius per urinae vias tenuius quidquid est in sanguine, abripitur. Quo tempore Concoquitur, pulsus durus, tenuis 4requens aliquan Copalpitans , intermittens aliquando visitur, reliquo tempore raru S, tardus durissimus. Use omnia non sine aciditatis aut ignis urentis importuno ad guttur usque delato sensu in stomacho peraguntur.

Sed familiare est iis qui ad phtisim siccam melancholicam delabuntur, absurda appetere, ut

404쪽

cachectica solent mulieres , eaque e genere acrium alcatinorum ut plurimum. Verum longe a pastu alia malorum caterVa XCruciat, sic mane surgentibus caput graVe, crura Vacillantia , cor palpitans auctus acui, 2 κεν is , stomachi anxietas , nausea. Tum Vero omni tempore timor.

metus, moestitia, animi languor, decidentia. Haec omnia long tempore peraguntur in querelarum aegri importunitas id essicit,ut pro hypo condriacis recte habiti quasi deserantur , unde

etiam evenit ut tardius auXilium adhibeatur. Verum morbo inVeterascente pedes intumescunt, imoin abdomen hydrope tentatur qui sub

finem morbi concitatus tragoediae dat exitum velanXietate circa pectu aucta, non sine sanguineo

demum prodeunte puto suffocati pereuntra vel demum deficientibus viribus , diarrhoea e medio tolluntur. His omnibus dum sensim colliquescunt, ante morbi finem functiones capitis aliquatenus turbantur , non ita ut delirent, sed ut erroribus mentisin puerili debilitate laborent. Aliunde vero nullo in alio statu marasmus Marco diutius sustentatur Incedunt enim per Vias, atque hominum societatem non fugiunt, jam facie laborantes Hippocratica. Et cum jam morbus ad finem vergit omnino fere disparet, quae hucusque symp- toma fuerat in divulsum elancholia Ultimo periodo comes accedit febricula, quae in sua origine vi sensilis aegrum VeXat. Hae potius pulsus frequentia quam febris dici possit, cum nullus calor imois sensus frigoris per totam cutim persundatur 4 vix sero aliqua accendatur flammula,

morbo ad finem Vergente.

405쪽

vertitur , tuncque leni titillatione , sed importuna , Trachaea arteria , fauces , tonsillae irritantur , ingensque Xit aquae Vis ut inunctione mercuriali salivantes crederes, non sine summa defatigatione. Haec post paucos dies evanescit,& minus importune exit, indolem tamen magis magisque acrem adipisci, mutatione coloris videtur. Nec desunt sub morbi finem striae cum sputis re nixtae sanguineae. Non illae quidem signa per violentiam rupti Vasis praeferunt, sed per acredinem erosi Demum, ut omnes alii tabidi viribus emarcidis tandem elanguescunt atque moriuntur

suffocati. Exemplum siccae phtis eos, Melancholiam sequentis , vidi ad plures annos dilatum in Viro clarissimo. Sed ubi puta pro simplici catharro habita demum prodiere, brevi marcor debilitas suffocationem ac mortem induxere. Alium vidi qui sine diarrhoea atque sputis morosior atque morosior factus, cessaVit potius Vitam quam mortem obiit, quasi diaphanus Vadens.Intus aperisto cadavere omnia sana , sed sicca, praeter hepar atque vesiculam fellis atro felle plenam, inventa

sunt.

At multo magis variabilia sunt quae phtisimhumidam comitantur phoenomena.

Quibus phtisis humida melancholica impendet,

de partium iis horace contentarum dolore ne somniant quidem sed longo antequam plitisis immineat tempore, de stomacho Conqueruntur, moesti despondentes animo, de omni re Vel minima solliciti, uno verbo, melancholici Tum caput saepe impletur,nares destillant δε quascumo hae partes

406쪽

membrana Schneideriana circumvestit, nares pha. Tyn , larynx, interiora asperae arteriae saepe levi phlogoli tentantur, quam simul erosionis signa comitantur. Hinc a capite ad thoracem humores defluere, vetus fabula exinde deducta, quod saepius a capite eXortus malici cum ibi facillime perspiratio haereatin saepissime cum fluentis aquae sensu, qui vel expertos fallat Medicos Frigoris frequens ad frontem sensatio est sputatio a tonsillis incipit, quae saepe ulcusculis albis pallentibus Consperguntur, unde ora phtosa dicta Hippocrati Ventriculus igitur caput huc usque labem passi sunt. Sternutationes frequentes , sputatio limpida , acore aliquo donata , morsus ad orificium superius ventriculi Soda germanis dicta Aliquando fames immoderata vix satianda alimentis , alvi obstipatio, sed ita directa, ut brevi alvi fluxus eam solvat, irregularim duritie alvi exceptus. Tum scenam implet tussis exasperata, fatigans, vix ipsum thoracem attingens, Maliquid excernit quod nullatenus puri simile sit, sed spumans atque vis Osum Vitreum atris puncticulis respersum. Eroditur superficies interna asperae arteriae, sitque secunda mali periodus, in quo jam

adest febricula levis, erratica, nondum continua , alimentorum Octionis tempore nata iuLsocatione perenni stipatari anhelitus inter ince dendum tun incipit Obstruit en inc seque humor melancholicus atque erodit fostea dentes obtunduntur hebescunt, imo, decidunt, lacidi

sensus versu Ventriculum per totum Cesophagi

tractum sentitur Aquae fortis impressioni sensum hunc miseri conferunt. Im facies decolorata

407쪽

pustulis , sed levibus, foedatur quasi fit mixtura cachexis atque pallentis icteri cum marco re Raro, ut facile est sentire lilii ejus organa non aliquam mali partem suscipiunt. EXeunt scy- bala dura, nigra cingenti nixu Praro , sed saepe quarto, quinto aut septimo quoque die alvus sex-ties aut septies erumpit liquida, non sine doloris anxii sensu totum intestinorum tractum OCCupante , cum flatibus undequaque frementibus Tussis

acriS, importuna S , ut aiunt, quintana Omnos turbat. Sudor acescens noctem Xcipit, tumor

pedum , herpetum eruptio prurientium , de quibus omnia sibi bona ominantur , dolor crurum brachiorum erraticus quasi punetorius, humoris errantis maxima sui parte, sed altera fixi, &in ipso thorace uniculos agentis , OV signa dant. Interea marcor in dies augescit, non ut in vulgari litisi fiduciam simul atque spem relinquens sed desperationi perpetuae Conjunctus. Quo plus in morbo progredimur, eo plus incidi circadentes ad maxillas doloris sentitur , eo etiam plus varie rheumatici sibi videntur MeX eo dolorum errantium genere laborant, qui vel ad unque ipsa ossa pertingat. Hi dolor nulla de ratione cessat, sed mutatur alibi deferendus. Ubi vero ad tertium morbi gradum perventum est,

tum omnia aeteris litis eoia generibus commmnia sunt. Sed id illi proprium nostrae quod dolores ad articulos ingraVescente morbo ingravescant, quod ingens sputorum Vis liquidorum, aceLCentium, eXeat, .. sub finem tantummodo stris sanguineae sputis remiXtae appareant. Quod metusin timor aegrum nunquam deserant. Quod

408쪽

sit catione atque oppressione fere nunquam aegri Vacent , ita tamen mediocriter ut in lectulo in quamcumque passiem prostrati decumbant. Verum hujusce suffocationis anxietas intolerabilis aegrum misere divexat. Quod hypocondria Miniis contenta viscera partem mali in se suscipiant,

in cadaveribus corrupta atque Consumpta appareant simulque reperitur in eorum apertura suppurationi remiXta ingens durities inuasi sciri hos a grandinosa me tamen quod oculo eXpertus a cile distinguat an scrophulosa aut tuberculosa sint Omnia vero quae a bile tincturam accipiunt iridia sunt aut atra notamque morbi prae se ferunt.

ARTICULUS TERTIUS. De Melancholi mot i, seu in Morbos

S 1 melancholico humore corpus jam affectum,

acuto Corripiatur morbo , ita ut moles humorum acris atque tenaX, repetit arteriarum ictu, Caloreque inde atque motu aucto tenuetur xliquescat, perit quidem atque dissolvitur tenax melancholica visciditas, sed quod visciditati demitur, additur acrimoniae. Haec calore intenso ad summum gradum adaugenda. perniciem visceribus, destruetionemque qualis ab aqua stigia intiis recepta nasiace et ur, intentare debet. Nec jam nativa humo.ris visciditas metuenda est, sed illa quam acidum virus, coagulo inducto , solidioribus humo -

409쪽

rum particulis impertit. Hinc nullibi major in-

farctus, frictio ad vasorum parietes major , calor ardentior , vehementior demum omnium symp- tomatum excandescentia. Quae quidem symptomata ex inflammatione atque erosione concurrentibus sibi mutuam vim praestant, ita ut corpus jam Melancholia debilitatum corruat. Hinc recte Du- retus animadvertit non minorem esse disterentiam inter Melancholiam atram bilem O-

tam , quam inter Carbonem Xtinctum d Carbo. nem ardentem.

Pessimos esse morbos, quotiescumque atra bilis vel sursum , et seorsum exiret jamdudum pronuntiavit Hippocrates sanxere quicumque abe acceptam amplificaVere artem Ingens quidem admittenda distinctio, inter ea quae μέλανα dicuntur,& saepe fausto emittuntur successu, Matram bilem proprie dictam Nigra enim sive ab exusto sanguine sive a bile perusta in aegri salutem saepe apparent ingenti cum successu Contra vero nunquam nisi

cum summa symptomatum inflammationem comitantium Vehementia atra bilis in acutis rarefacta atque ardentissima Xit, unde merito vix

triduo superesse posse hominem Hippocrates prO- nuntiat, postquam adeo certa sui indicia bilis atra dederit. Summi igitur momenti est artem exercentibus ut noscere possint an adsit in acuto morbo atrabilis effera, quam in eo nasci non crediderim ;quamvis aliter censuisse videatur Galenus veteresque edici, utpote qui bilem atram post Autorem Libri de Humoribus habebant pro nativa sanguinis parte. Ea , me saltem judice , in iis

410쪽

tantum reperitur qui ante morbum aut atram bulem Xperiebantur , aut ad eam summe dispositi erant. Repugnat enim deae bilis atrae, ut in morbo acuto nascatur , nec est illa cum denso inflamma torio confundenda. Posse Vero atram bilem commoveri nosces ex eo ubi illa prius Xtiterit,

atque ex dictis satis cognita eam prodiderint indicia. Postea nullis in aliis morbis vultus magis decoloratus est , aut symptomata ardentiora Ardor est quasi ab oleo inflammato qui tangentis manum urat a). Ariditas ipsi aegro tanti intolerabilis inuasi ab igne intus voraci Concitata Lingua arida, nigra , dentes ipsi niatore defraudati. Respirationis halitus urens, tum

negata unde quaque requies , anxietate summa Commutatari Urina pauca , aut aquea, aut nigri-Cans Scybala aut nulla , aut dura migrari sed brevi exasperatio symptomatum nulli cedens

auxilio mortem praesentem intentat. Nusquam alibi mors magis in vultu emicat Lividior nun quarn apparuit facies. Oculi Concavi, nigri cantes palpebrae hiantes , atque fatiscentes faciei musculici tum Ver retracta hypocondria, sur-εum sublata. musculis omnibus constrictis, quasi marcor subitus. Porro id in oeconomia animali universum est, e ipsa rerum natura desumptum, ut qui chronica labe diu multumque astecere corpus , morbi diuturni, si in acutos vertantur saevitie pernicie caeteros antecellant. Jam enim ipsa mo- .lis humorum pessumdata atque corrupta celero a Vid Galenum de atra Bile parum.

SEARCH

MENU NAVIGATION