De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

tota ita perdurans , licet una Vice tanthim homo insanierit. Unde semper astantes de iis dini dentiam habent, nec Certe eXtra rationem, cum non una vice acciderit, ut ter quaterve in Vita morbus sese exeruerit, hominem alioquin libe-Τum relinquenS. At ubi nullum datur intervallum fundit his eversa est mentis humanae cum corpore Concordia , tun omnia pariter in Corpore mutari necesse est Vires musculorum prodigialiter auCtae, tensione quae convulsionem aemulatur Liidua, nixus enormes edunt. Quis crederet immotum posse noctes atque dies statuae ad instar plures per annos stare hominem frigora, aestum solis, sine vestitu ferre , nec de iis aut conqueri, aut ab iis immutari vietum durissimum tolerare, Vixque sine macie, aliquid deglutire, stercoribus pasci sine ullo fastidio , urinam potare, balidissimis medicamentis non concuti. Mutata est scilicet non mentis arx sola, sed tota corporiS machina Verberibus , fustibus acti vix sensum questus exprimunt ac si ad instar belluae julatum aliquem ediderint, nulla aut odii dea aut vindictae cupido incessit , quamvis multi ante morbum utpote melancholici, meticulosi fuerint, Mi incipiente mania perstet adhuc metus ille idium eorum qui eos durius exceperint. Mania tamen aliquando est meticulosa , quae Veniam ab omnibus saepe deprecatur. Sed eam inde leviorem judicaverim quod quoscumque sic delirare vidi, semper reperivi a Natura minus alie-HOs ciborum gustum agnoscentes Uno Verbo,

392쪽

tot sunt delirandi formae quot sunt mentis assectus lacrymatur alius , alius timet, alius in risus effusos solvitur , sed ab interiori mentis mutatione. Is enim saepe ridet qui a moerore aegrotat; lacrymatur, quem mera laetitia sui impotentem fecit. Scilicet regiturin determinatur concordi me tis harmonia cum corpore sensatio , irritabilitas, tonus denique, quem in corpus incurrentia eX-

niunt, o ad usus legitimos determinant. Turbato porro sensorio Communi, ab aliis organis omnia derivantur in unum coeunt interiori sensorii communis dispossitioni correspondentem a sectum .hinc omnibus externis impulsibus minus Patent maniaci sensu integro non sentiunt, &tota vis in objec tum insanum concentrata uni tur Musculi tota sua vi gaudent, quae quanta Itinnata iis , vix unquam in actum deducta qui volet ab illustri Borello mutuetur; forsan que animali robori additur quod sensui demitur. Certe haec est hominum alienatorum conditio quam praecipue hic notari velim , eo uod si aliqua sese exhiberet sensum reddendi vivaciorem methodus: nullus dubito quin ad curandam insaniam conferre posset.

Ρorro cum odii atque fastidii dea circa alia omnia, praeter illa quae manis ipsius causam constituunt, quasi omnino sepulta sic fere destru ta , qui eos curandos suscipiet, sibi hanc operam debet proponere , quo delectentur, quid fugiant nimadvertere. Quid igitur animadverterim dicam Vix unum reperias qui tabaci pulvere etiam

393쪽

anie nassuetus summopere non delectetur vix unum quem non, momento saltem temporis, instrumenti musis auditus non e statu furoris deji- Ciat. Sunt quos metuendi quondam Piaecepto ris aut Ducis contineat praesentia , quasi aliquis reconditus imbecillitatis sensus remaneat. Certe quanquam multa absurda perpetrent, aliqua tamen non sine conscientia male facti agunt. Inde aut factum dissimulant , aut ut faciant sese occultant. Si virum novi cui ab infantia id erat assuetum , Ut cerearum candelarum molliorem partem

Comederet, seu potius dentibus manderet. Id saepius prohibitum in homine ad insaniam disposito , quandam Viditatem inspiraverat. Adultus& grandior insaniam ContraXerat. Hinc Veteris memor instituti surripiebat ipsi sibi cereas candelas. Sedulus occultabat, quas insano furore totas et lychni excepto orabat; non mutatas fere ejiciebat per alvum. Latet ergo in insanis aliquis adhuc conscientis sensus, qui si ritem secundum rationis normam Xcitetur, ad sanitatem restituendam possit conferre. Non longiores erimus in miserrima enumeratione muta quid de insanis fiat attendendum est. Cum semel e ratione decidit homo, ne potest ulla aut febris, aut plethora, aut demum alia Causa, extraneum quid intra sanguinem producens incusari, sed homo aliunde sanus atque Vegetus delirat tum attendendum est an paroXyΩmus insaniae sensim increscat, Viresque eundo ita acquirat, ut qui heri mediocriterin lenius furebat, hodie novum insaniae gradum acquisiverit. Tunc enim sperandum est morbum hunc acuto-

394쪽

rum more brevi de saevire posse , stadia uaita esse decursurum ut restituatur aeger in pristinum sanitatis statum in in eo quidem, notan dum est servari varias acutarum aegritudinum periodos . finirique atque terminari insanias diebus quos Antiqui judicandis atque absolvendis O his destinati observaverant. Hinc alia quarto alia septimo , alia decimo-quarto finitur insania, alia ad usque vigesimum primum extenditur. At

quae Vero progreditur ultra quadragesimum, ad septem menses perduravit imo probe novi hominem qui etiam nunc sanus atque Vegetus Vi it.

Hic per biennium integrum insaniit conValuit tamen sine ullo adhibito medicamine. In ea autem fugaciis brevi delenda insaniae specie, quanquam nulla febris adsit , pulsus tamen pleniores sunt atque validiores, arteriaeque tensi quaedam , non otiari Naturam designat. Ut vero saepe sine ullo praevio symptomate adorta est, ita saepe sine ulla evidenti crisi finiturri quasi sensus nostros eludat subtile id quod totam penitus Oncutere machinam aptum erat Aliquando tamen aliqua Crisis erumpens insaniam sustulit. Quod mulieribus & virginibus praesertim

commune est, Clim menstrua erumpunt,aut in pueris facta pubertate , quae tamen saepius fatuitatem solvit quam insaniam , aut haemorrhoidum fluxu vel etiam sola venarum tumefactione, vel larganarium haemorrhagia , si faustis auspiciis fiat. Sed plurimos liberavit atra materies per anum plures per dies , imo menses continuo fluX abrepta. Ubi vero morbi exitus , ut frequentissimus est, ita & exoptandus maxime cumin morbum tollat,

395쪽

metum recidivae praecaveat, ingentesque Arti Medicae laboranti suppetias ferat. Ut autem dantur mulieres gravidae quae toto graviditatis tempore insaniunt, ita Maliquando factum est ut ab insania laborans mulier graviditate liberetur. Craro puerperas a partu recentes insanire compertum est; sed factum contra saepe ut a partu lacrefluum acescensque Melancholiam pariat atque insaniam. Quanquam fatendum iit pleraque insaniarum harumce , quae mulierCUlallaCescunt,

genera, ad nerveam furoris speciem potius quam ad nostram referri. Verum quae semel invaluit insania, nec jam inter acutos morbos numerari potest , alia terminorum genera sequitur, , ut vulgata loquendi Scholarum formula utar , abit vel in sanitatem vel in alium morbum, Vel mortem. In sanitatem quidem sine vehementissima aliqua mutatione quae totum corpus On Vellat,infunditus sus deque vertat, insaniam abire posse vix sperandum est sim mutanda sit tota Orpori oeconomia, quae quasi novum existendi modum nacta est , ne possit nisi per nerveae a

que sensibilis fibrae validas impressiones deleri

insolita illa quae totam mentem Occupat phantasia. Hinc raro in sanitatem lenta solutione terminatur mania melancholica , quod ei accidit quae ab exhaustione aut debilitate exorta est, quae solis roborantibus, aut sola quiete sanari visa est. In sanitatem tamen terminari dicenda est, si menstruorum copiosorum nigrorum

eruptioni ejusmodi solutio debetur. Si haemorrhoidum fluxui, notante sic Hippocrate, sive

396쪽

diarrhoeae, lienteriae seu artis, seu Naturae viribus erumpenti cedat, si varices morbum aufe- Iant, aut alia quaecumque demum Vacuati , quae sine ullo morbo, Corpus omnino mutet Non negaVerim tamen vim esse quandam quae saniorem animum faciat in ingenti corporis concussu. Vidi sic juvenem fere ab insania restitutum, dum longas terrae marisque tractus peragravit nec ita tamen ut potuerit aliquem in Republica locum nancisci, aut recidivam passus non sit. Audivi etiam fuisse aliquos quos severa metuendi heri tractati , Vi Verborum atque jejuniorum ad pristinam sanitatem reduxerit. Sed hic curationis modus alibi expendendus est, nec, si agit, aliter agere Censendus est , quam mutationem enormem inducendo.

Sed plures sunt qui insaniam tollant morbi, si

tamen horum nomine non comprehendi debeant quos modo recensebamus qui proprie loquendo, crisim insaniae Constituunt lienteria, dysenteria, haemorrhoides , menstrua, haemorrha-giae. Sed quod hydrops insaniae persanandae utilis sit autor est gravislsimus Rich. eas, ita ut hydrope sanato insania revixerit. Vidi juvenculan insanam omnin5 constituta phtisi, persanari, ad usque mortem sputis erumpentibus purulentis sanum judicium servasse. Quod etiam Cancro ad mammas quasi per Crisim delato accidit, ut potest etiam fluentibus quibuscumque abscessibus largis

corpus imminuentibus accidere Uno Verbo quicumque morbus ita oeconomiam corpori mutat, ita ut tollatur illa quae insaniam facit dispositio; eam saepe magno corporis malo tollit, corpo

397쪽

Yis, inquam, malo, quod fere nunquam sanatur, nisi vehementissimis causis Commoveatur insanorum Corpus. Hinc vulgatum est ad mortem proXimos insanos ab insania liberari, quod de omnibus non semper Verum esse, asseverare possum ; cum vide Iim non unum plena insania morbo alieno labo-Tare atque mori, nec ullo ratiocinii restituti indicio adstantes solari sed contrarium de pluri

mis Verum elle, testatur eXperientia. Imo quae delirium Wquasi momentaneam insaniam multis

inducit febris, aliquando rationem restituit, non in illa nostra de qua loquimur insania, at in ea quae tantummodo a fibrarum imbecillitate pendet fatuitati proxima est. Si vero ita intus radices egerit insania ut sanum aliunde Corpu aut crisin suscipere impotens sit, aut morbi adventum Xpectare nefas sit quid tandem de insanis siet. Longaevos esse insanos melancholia laborantes humorali, si juvenes morbo Correpti fuerint, rarum est. Si enim morbus acutus inciderit, XMelancholia mota , moriuntur , symptomatibus alibi describendis emergentibus. Et si morbus

ille eorum auxilio non advenit, increscente atque invalescente sensim insaniae causa convulsionibus corripiuntur δε post insultus aliquos epi-Iepticos convulsi moriuntur. Aliquos poplexia sustulit Encephalo scilicet a causa morbificatandem oppresila, morbus qui primum sensorio

tantum Communi insidiabatur , postea uetus organa sensuum atque motuum opprimit. Sed

multo plures , imo maXimam eorum partem

morte subita sublatos vidi, scilicet nulla nota praecedente nullo mortifero signo mortis proximae

398쪽

dante indicia, placide moriuntur. In aliquibus

tantum, aliqua praecessit morositas , imo Waliqua sanioris mentis indicia dantur, moeror , animi depressio, sed a quibus mortem hariolari vel rerum peritissimo vix esset possibile nec infrequens annumeranda hic morbi species quasibi mortem insontes consciscunt, sine ulla legitima mortis optandae , nisi quam suggerit insania, ratione. Et est sane aliquod insaniae

genus melancholicum vere , quod miseros in hunesfurorem praecipites agit Taciturnum est illud atque morosum, circa omnia Xterna nattentum, iisque familiare, qui nimia meditatione morbum hunc contraxerunt, diciturque vicinis nostris Britannis , genti ad Scientias promoVendas natae , familiare Lita verum est, quod ait Plinius, quod aliquis sit morbus per sapientiam mori. Insanorum morbo hoc assumptorum cadavera lustrare vix mihi datum fuit. In uno aut altero vix aliquid circa cerebrum mutati apparuit Gravitatem specificam mutatam ita ut in insanis levior sit medullaris substantia , arguit ehelius, Medicus Berotinensis. In utroque mihi viso lues hepati aut lieni assigebatur. Utrumque Viscus durum , omnino a Natura dissidebat, colore atro, virescente Diaphragmatis figura immutata retractionis signa dabat, ut in Viventibus hypo-condria sublata sunt. Flavo cerebrum Colore infectum vidit Bonetus. Alii aquam intra ventriculos effusam videreri quod frequentissimum accidens pro effectit, non pro causa habendum est. Superat indaginem nostram causa nullatenus intelligenda. Scimus quid agere possit quomodo

399쪽

ver possit agere ex datis comprehendere atque attingere vetuit Divina rovidentia. Inde tamen liceat concludere plurimos sanari potuista insanosin patriae reddi, quos hominum socordia semper caecutiens, miserrimis carceribus negligendos, inutiles, imo noXios inclusit.

ARTICULUS' SECUNDUS.

De Melancholici in si rivem aut phtifim abeunte.

Si vires eundo acquirat Melancholia , sive ce rebrum occupaVerit, sive in hepar aut hypocon-driis latitantia viscera deposuerit impetum , seu universo infusa sanguini omnes aeque partes in festet , non potest non e tandem devenire, ut secretionum ordinem interturbet organa pessumdet, adeoque labem inferat mortiferam. Et Certe omnibus Melancholiae generibus , quibus aut ars suppetias non tulit, aut bene essicax Natura crisi essicacem non fecit finis ille ex rei necessitate contingit ; qui finis ut qua ratione obtingat intelligatur, paulisper ad naturam humoris melancholici superius expositi attendendum est. naturali humorum constitutione recedit humor ater duplici qualitate , qua laedere natus est; picea scilicet tenacitate qua viscera infarcit

acredine quae minor aut major , eo tamen deVenire potest ut qua vi facit pustula , Cancro , Ο-

dat interiora, nutritioni obstet, adeoque duplici hoc malorum elemento tum hydropem, tum

400쪽

phtisim accersat. Quo symptomatum fontes fa cile a primaeVI caracteribus agnosces, tum etiam ab iis quae per totum morbi decursum illum comitantur phoenomen iS. Hydrops nascitur quoties hepar in farctum Schumore melancholico quasi induratum , regres sum negat sanguini per Venam- portarum a Variis abdominis visceribus reduci. Cui quidem repagulo sublevando auxilium aliquatenus affert hae-mocilio idum eruptio . sanguinis per illarum Venarum tumores effusio. Sed cum vacuatio illa Corpus a pondere insueto abdomen a plenitudine liberans symptomati partim tantum medeatur , nullatenus Vero causae; non mirum est si crescente in farctu, lymphaticae Venae turgescant, si ex LOV eri experimento quo demonstratur , libgata quacumque Vena partem illico tumere, hinci inde humor lymphaticus per tunicas facile alluendas perpetuae stillantium humorum VicedenteS,

exundetri collectio brevi fiati hydrops immedicabilis. Addit etiam vires hydropi nascenti eias Ceta cruda, indigesta, clivli moles a bilis defectu, non subacti, hinc lympham Cum caeteris partibu&male mixtam habentis; adeoque partim glutinosus, partim lymphaticus liquor infarcit, obstruit,

inundat.

Quod de obstructo hepat hic dicimus, de alio

quocumque abdominali viscere dictum puta; modo sit ita sita obstructio , ut reditui sanguinis per venas obstet, eique ita sese opponat, ut tardius regredi debeat ille , adeoque aliquam stagnatio

nem eis Cese.

Estri aliquod spasmorum genus quod eundem

SEARCH

MENU NAVIGATION