De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

se nunc cieritiae cutis ad instar flavo colore inficitur, nunc hypocondriis praesertim laboran tibus malicorium, cutis Vultu atque manuum exprimit, reliquo corporis habitu intacto Put pote quem semper sublinit humor a Vestibus retentus. Aliquando, ne raro tamen, aliquid ferrugine in Vultu atque geni apparet, aut, si maVis, plumbei: quod subtus oculos nascens per totam faciem X- tenditur, plus minusve pro gradu morbi. Ipse Oc lorum nitor aliquid nigricantis prae se fert. Sed quod non semel, sed pluries Vidi sapor in ore ferrugineus simul emicat, quo dentes hebescunt, que runturque aegri quasi de atramento dentes atque linguam inficiente , quanquam nihil mutati exinterius appareat. Sapor ille importunus eo aliquando deductus fuit ut pro eo remedia sibi expeterent A cutis habitu si ad maculas deveni mus , nulla est corporis dispositio in qua a

culae plures corpus deturpant, quarum quidem non una species est. Generatim tumore Omnes duri scabritiei cuidam conjuncti, tenaces , rebelles , melancholi in quid latere , suspectum faciunt. Tum si color cutis simul alteretur, Madflavo - rufum sese vertat, aut ad nigrum, in locis in quibus nigredo naturalis non inest, qualis est in tumoribus qui glandulas cutis occupant de talpae dicuntur x, tunc jure melancholici habeto tur vidi in viro militari totum his occupari dorsum, qui tumores imprudentius cauteriis tractati brevi mortem attulere. Nec necesse est ut humor ipse niger sit. Allidet vulgo istis humoribus venarum nigra dilatatio , unde Cancri nomen sumpsere. Verum vel etiam sine tumorum Iom. .

372쪽

3; DE MELANCHOLIA.existentia , saepe in cutem ipsam emorescunt maculae fuscae, rarius nigricante , innocuae , indolentes quod quidem Melancholis hypocondria-Cae proprium est. Saepius faciem occupant similes maculae , aliquando manus etiam , im totum vultum his conspersum Videre non adeo rarum.

Dorsum his maculis, anguis ad instar distinctum

aliquando videtur. Quod macularum genus mulieribus multo magis familiare est. De maculis istis non leve judicium ferendum est. Confunduntur enim saepe saepius Cum s Corbuticis gravi aegrotantium detrimento Nostrae tamen magis superficiariae ipsum quasi textum reticulare Occupant.

At contra cum corbutici quid inest , profund is

sitas este maculas necesse est. Praeterea semel acceptum colorem nostrae non mutant, qui Variat

in corbuticis. Confusio major est, si quando c-chymoseos ad instar intra pustulam levem sanguis effunditur, non sine dolore ingenti. Ater enim atque solutus cruor potest ut in scorbulo, sic in Melancholia effundi. In corbulo quidem causam praebet ipsa sanguinis natusia in Melancholia, haerentia acris ruptura Vasorum ab acri

erodente. Hinc in pustulis nigris, melancholicis, sanguis ater reperitur, sed concretus, fundo ulceris sano irevi resarciendo, nisi nova materies alia suat; superest in scorbulo vis erodens,landus ater,isaccidus Praeterea Corbuticis raro solitarium hujusmodi ulcus accidit, saepe melancholicis. Humor melancholicus decubitu in unam partem agit cum Contra Corbuticus , peculiarem si dat effectum, nihilominus generali actione saevit debacchatur quanquam cum Eugaleno non dissi-

373쪽

teamur posse etiam corbutum , quasi crisi faciti; in unam alteramve friem decumbere. Sed haec summa dii ferentia atque discrepantia est, quod in corbulo omnia mollia sint, atque ex ipsa morbi natura flaccescentia. Durities contra summa , iiDO scabrities , asperitas, ligneaque quasi coagulatio Melancholiam comitantur. Vidi, ut jam alibi dictum, femur totum ita induratum , ut tactum sonaret, id mole duplo auctum pustulis in summa ut natis , sensim ad pristinam mol'. litiem redigiis revocari. Si pustula melancholica solitaria sit atque sejuncta, Vicina omnia, non tumentia, non dolentia , sed dura erunt. Vidi sic hominem atrociter dolentem ex una pustula levi ad dorsum sita Vi crederes pustulam unicam tanto malo , tanto dolori fere mortifero Concitando parem. Tumor nihil maligni ad tactum praeferebat , durioribus tantum marginibus donatus erat Latebat melancholicum quid. In quo quidem notandum est humorem nostrum melan Cho licum non Carere analogia Cum humore Vene-

reo, sed discrepantiis symptomatum ingentibus,

unde tamen factum est ut naturam Venere fermenti scrutantes, ipsi aliquid acidae indolis adscripserint multi. Omnium vero pessimae sunt maculae quae ex alto fonte deductae, enervi Honga confecto Merilancholia corpore , in gangraenam , sphacetum; aut, ut Vetere VOCabant, in cancrum abeunt. Pessimus Melancholis eXitus quo Cum Corbulo coit, saepe confunderetur, ni irrita in morbo melancholico antis Corbuticorum Vis Vanam me indicantis operam eluderet.

374쪽

Vidi sic virum,gravem perpetuo operi semper deditum, postquam in voluntario imo coacto otio per biennium integrum labefactatus fuerat, in Melancholiam incidisse Crurum atque femorum debilitatio sensim sine sensu aucta, cum Vultu lurido, scorbutum adesse clamitabant, unde variis curatus est antis corbuticis nihilominus progrediente malo in gangraenam incidit siccam , qua per triennium depastus occubuit. In hoc quidem exemplo varia simul aderant signa quae enerve corpus fatiscentesque partes demonstrarent. Diu

enim VeXabatur miser ante gangraenae Xistentiam enormi Melancholia, dejectionibus nigris tumore crurum atque pedum in postea per totum morbi decursum non amplius apparente, suffocatione, orthopnaea enormi. Haec omnia ad primum gangraenae insultum postea Vanuere; relicto malo, per pessimam crisin dolores in pedibus horrendos inserente , desinente que postea in mortem certissimam Matrocissimam. Verum multis etiam ad exteriora sanis aliquando an gciena terrima quasi syderatis incidit, miseroiaque tridui spatio pulsu fatiscente , urinis cetidissimis , diarrhoea enormi, delirio subobscuro interfecit. Nec reser in quos artus incidat A brachio oriri vidi eadem symptomata quae a pede,

eaque per teXtum cellulosum breV1 cornmunicata, unde quaque Vitam simul atque cadaver eripiebant. Hae vero symptomata quantum Vi gangraenae nomine designentur, patet quantum habeant cum morbo nostro analogiae, qui ubi ad summum acrimoniae Venit , pessumdat omnia.

Nec minus tamen ad scorbutum etiam sed pessi-

375쪽

anum , sed trabitarium revocari possunt, teste Bouparto in Aetis Parisiensibus annici OO. Sed quantumvis sero sit scorbutus, medelam faciliorem adimittit, quam humor melancholicus in bilem terrimam versusin veneni pessimi nactus efficaciam. Satis vero ex dictis patet quanta, qualia symptomata possint ex humore isto in artus de- Cumbere , ut plurimae gangraenae ab isto fonte oriantur. Ne mirum si praecedere possint dolor. inflammatio , stupor omniaque quae haerentiam humoris in parte a corde dissita demonstrare possint, simulque confusionem atque analogiam Cum corbulo parire imo, ab humore nostro etiam gingivae aliquando assiciuntur , fiuntque ulcerosae nigrae. Illud autem in summa utriusque morbi ana logia, Vereor ne forte credatur dividi a me nimia sedulitate in duos morbum unicum. Sed si in ortu uterque spectetur , utriusque progressus Perpendatur, quantum discrepent inter se facile erit advertere. Nec minus vero in adhibendis remediis discrepant, nisi tamen cum e Ventum est ubi ad sphacetum omnia feruntur. Tunc enim medelam adhibendi eadem est methodus , via eadem, aeque inutilis utraque, nisi secedat pars syderata, WVires Vitae Valeant, quod raro feliciter in utroque casu accidere potest; sed re

mediis iisdem. Ea quidem praecipua sunt Melancholiae Con. firmatae symptomata, quae quidem ita VolVimus, ut nullatenus de singulis dicere aut possibile .

376쪽

aut propositum nobis fuerit. Satis erit si remita attigerimus , ut ab expositis multiformem prope innumeram symptomatum farraginem, lar-Va deposita , comprehendere valeamus. Tertius gradus superest uno Capite comprehendendus.

377쪽

Morbo abeuntis, SI Π tomatibuS. si a Melancholia ita invaluit, ut in chr-pus fixas, firmasque radiCes egerit, aut immutata perstatin in hoc uno constans , quod aegrum perpetuo, misere divexet , quam ibi primo praetendit larvam servat ad usque Xtremum ;vel decumbens in unam Corporis partem idem constanter symptoma producit, liberis interea reliquis partibus. Tunc Vero mutat nomine a praedominante symptomate novum nomen sortitur , fitque quasi novus morbus, tenacitate tantum agnosci se sinens inquilina ferocitate indubitatam prodens originem. Ut autem intelligatur qua ratione illa elancholire in alios morbos Contingat mutati , tenenda sunt quae prilis exposita fuere principiari scilicet semel e natam , suis de causis intra Corpus Melancholiam, posse has vel illas partes occupare , prout contulit ad hanc efformandam unaquaeque symbolum , Vel prout ad hunc decubi

tum uariae Xternae Causae concurrunt quale exsecrerum non naturalium perverso usu plures possunt aut jecur assicere , aut mentis arcem, Cerebrum impetere , Vel uti glandulis lymphaeque receptaculis insidere. Si porro Melancholia sensim intra corpus invalescens, nec hujus innato

378쪽

TObOre , aut Naturae munere Vacuata , tandem eddomini pervenerit intra corpus , ut humore &primarii, secundari eo inficiantur , jam nutritionem fieri impossibile est, constare ac Valere organa secretoria repugnat , indeque pristinas elici functiones. Hinc priori morbo pejora mala addi necesse est , phtissim seu marasmum , hydrOPem anas arcam , Omniumque partium marcescentiam. Hinc mors Certa miseriis finem imponit. Magis est in natura roboris, si avecta a corporis

Centro lues atra cutem glandulasque occupaVerit. Sed infelix illud robur non minus funestus

EVentu eXCipit, cum Cancer atque sphacelus in parte nati , Vitam Vi servare possint scilicet partes affectae grande quidem malum per se emisciunt, sed &, humore in parte astecta pejorat , stillat in sanguinem venenum acerrimum. Ρessimum forsan ipsa morte , miserrimum magis est, si tenax illa materies non eo acrimoniae pervenerit ut rodat, sed eam servet emGaciam , ut iunctionem aliquam aliis illaesis turbet atque pervertat. Una enim superest quae caeteris illaesis possit omnino concuti atque perturbari. Caeterae omnes funetiones si turbentur in libero sui exercitio, mortem certissimam citius uel serius trahunt; at quae sensibus intem is praeest omnino pervertitur, laesa mente illaeso cor'

poreri nec alia spes superest nisi ex nativo Melancholis decursu pernicies quasi ex alio fonte advehatum aut tandem lenta , tenaX, nec nisi tardas quasi meditata insidias , efferata atque mobilis per inflammatorias causas reddita bilis atra, subito acutissimos morbos mortemque inVehat

379쪽

IIaec sunt igitur Melancholiue nimium perdurantis fata, ex ipsa ejus essentia , deducenda Degener fit scilicet in phtisin , hydropem , cancros atque gangraenas, de quibus hic agere speciatim

superVacuum Videtur , Cum symptomata eorum per se pateant vel moVetur acutissimos morbos parit, vel tutius, sed infelicius sensus internos turbat, infertque insaniam Totidem igitur nobis incumbunt exponendi articuli. Primus de Insania aget , alter de litisi Hydroperi tertio demtim expendemus Melancholiam motam sive in acutis , quo potissimum loco quales fuerint Veterum divitiae mirabimur.

ARTICULUM PRIMUS. De Insani f.

ΙNsANIA, sive Mania, est corporis aegrotantis conditio illa, in qua judicia a sensibus oriunda nullatenus aut sibi inter se, aut rei repraesentatae responsant. Hin vulgo apud Hippocratem in insania mens aegrotare dicitur quanquam inculpabilis illa mulli obnoXia mutationi, aegritudinem a corpore mutuari non possit. Sed in mania , seu ut aiebant Veteres , in furore , vitiatur hujus cum corpore commercium meXusque quorum humano ingenio denegata est intelligentia , perVertuntur. Sensorium Commune assi- Citur , ejusque partes praecipue imaginationi atque memoriae sacratae. Qui mere insanit, ideas

quidem aut novas suscipere aptus est, aut pris-

380쪽

362 DE MELANCHOLIA, tinas memorari, sed dum illas aliis nullatenus inter se ConneXis Conjungit, errat. Appingit sylvis delphinum aprum stuctibus Felix si non omnibus aut objectis , aut memoratis, triste animi pathema jungit, seseque aut hostibus patentem, aut insidiis circumventum obstinate credit. Multiplex est porro, si ab dearum diversitate differentiam insaniarum statuere velis, illius morbi genus Etenim si ab animi pathematibus, ut saepe fit, prima morbi origo fuerit deducta, totus homo est pathema. Iram alii prie se ferunt

inextinctam furorem immanem alii, quem nec Verbera , ne Compedes, ne fames aut sitis quam non sentiunt, Vincere valeat. Risus Haetitia atque choreae ita alios absumunt, ut vix aut saltando aut cantando dies atque noctes sufficiant. Si meditatione , praesertimque enthusiasmo Xcitata mania fuerit, quasi ex scintilla incendium tum de divinis semper multa effutiunt, divosque de sede dejiciunt, in eorum

se solio collocant demum , pro Varii quae mentem prius turbaverunt causis aegrotant, ita Ut

singulas insaniendi formas oratione persequi impossibile sit. Cum vero nihil adeo mentem penitus Concutiat atque turbet quam Varia animi pathemata, imbis ipsa ubi praeter modum atque rationem hominem invasere, sint, ut cum hilosophis loquar, breve quoddam insaniae genus ;facile est deducere quam levis, facilis sit ab ipsis in insaniam aditus. Nec solus tamen , tanta est humana infelicitas; sed est etiam mania quae Circa quaecumque objecta deliret aequaliter, neCullam rationis particulam relinquat. Hi maniaci

SEARCH

MENU NAVIGATION