장음표시 사용
51쪽
aliaeque id genus praedisponentes causae, monitis philosophiae vix omnino, sed melius quam
medicinae, corriguntur. Causas excitantes plurimas quod attinet: Haecognitu perquam necessariae sunt, et, accurate cognitae, Curam mUltum promovent. Sic, si vitae sedentariae desidia ortum morbo dederit, aeger sedulo excitandus est. Exercitium ac negotia mandanda sunt, qUae ad morbum removendum plurimum conferre queant.
Si una idea, diu menti obversata, si studia nimis protracta, morbum eXcitaverint, alia idea quamprimum inducenda est, studia omittenda, seria jocis, sobria ludicris, miscenda sunt, mensque tota nugis atque ludis relaxanda est. Quando alii morbi, uti dyspepsia, arthritis, nephritis, melancholia, hypochondriasim excitaverint, remedia non ad hanc, sed ad morbos primarios, sunt dirigenda. His enim perdomitis, symptomata hypochondriaca semper mitiora red
duntur, nonnunquam ex toto evanescunt.
Ita, causas rei holas cognoscere, minuere, Vel amovere, res magni momenti esse, et ad morbum curandum plurimum valere, nobis haud dubium videtur. Prout enim causae Variant, remedia
52쪽
remedia varia, imo plane diversa, administrari
a. Symplomata graviora mitigare vel tollere. Γorporem vel morbi esse causam proXimam, vel saltem symptoma praecipuum, et aliorum
multorum foecundum parentem, antea IlotaVimus. Hinc multum interest, torpori obviam ire, eumque corrigCre.
Huic consilio, nil melius ac exercitium respondet. Nullus quidem exercendi modus est temnendus ; aeger enim vel ambulare, vel vehi curru, aut navi, licet ; sed equitatio, ut antea in prophylaxi monuimus, praestantissima. Ad torporem minuendum, nil fere plus quam balneum confert '. Hoc igitur, etsi caute, semper tamen, et diu, praecipiendum est. Frictio quoque corporis haud inutilis. Philosophi recentiores, experimentis ducti, multa de electricitate nuper in lucem edidere. Attamen natura Rus adhuc parUm est comperta. Hanc vero, Ut remedium, in quibusdam exemplis hypochondriacorum, felici cum eventu nuper adhibuimus. Stat' Multa apposita exempla balnei utilitatis, in hoc morbo, cl. And. Duncan, Μ. D. in suis praelectionibus eruditis, protulit.
53쪽
Stat sententia, alia experimenta quamprimum instituere. De modo ejus operandi, in hoc morbo, nihil
pro Certo affirmare audemus. Eam tamen
sanguinis languidum circuitum accelerare, et torporem hypochondriacum minuere, nobis Verisimillimum videtur. Symplomata illa, quae in primis viis sedem habent, nempe anoreXia, cruditas, flatus, borbo-rygini, cardialgia, eructationes acidae, nausea, vomitus, et durities alvi, plerumque sunt inter prima hypochondriasis symptomata. Ea admodum molesta auXilium cito poscunt. ViXque ullum aliud auxilium praesentius adest, quam primarum viarum lenis evacuatio. Hoc fit, ut
omnibus notum est, emeticorum et catharticorum ope.
Emeticorum optimum forsan est sinapi, saltem si aeger aquam tepidam bibere potest. Chamae-
metum quoque, ipecacuantia, nec non tartarus emeticus, COHVeniunt.
Inter cathartica, elixir sacrum, Vel aloetica alia, et tartarus solubilis, jure laudantur. Si post has evacuationes lenes Ct ca ItaS, TUC-tus et cardialgia adhuc remanseritit, magnesia alba,
54쪽
alba, quae, dum aciditatem corrigit, leniter alvum ducit, aliis absorbentibus potior videtur. Ne alvi durities revertatur cavendum est diaeta idonea: Si haec tamen parum profecerit, obviam est eundum regulari et constanti usu laxantium aloeticorum, olei ricini, vel clysmatum
emollientium, prout animus et temperamentUm aegri Volent. Quando satus et borborygini evacuationi antea propositae non cedunt, spiritus aetherius, Vel aqua ment. Pip. proderit. An orexia ac cruditas acido vitriolico levari possunt. Si nausea et vomitus a saburra, Ventriculum et intestina opprimente, oriantur, evacuatione jam
Dolores hypochondriacorum acerbi, et intestinorum spasmi molesti, ab acribus humoribus tuabum alimentarium infestantibus orientes, persaepe emeticis et catharticis lenibus, vel magnesia jam praescripta, sopientur. Si non, anodynis et antispasmodicis, illis obviam est eundum. Anodyna suum effectum edere videntur sensibilitatem nervorum partis, cui directe applicantur, minuendo, et hic essectus, legibus sympathiae,
55쪽
pathiae, per totum genus nervosum, diffundi-
Inter anodyna, opium praestantissimum est ;sed caute, et post debitas evacuationes, exhiberi oportet. Tunc pleriamque magno auxilio est. Hoc olim sagax Sydentiamus ' invenit, et testatur, Se hoc solo medicamento acerbos με dolores, vomitus, et diarrhoeas, Sic. a spi- rituum perturbato motu ortos, Compescu- isse. Antispasmodica remedia nondum satis explorata sunt. Quae ita nominantur, ea nunc, nervos ventriculi stimulando, nunc irritationem morbidam amovendo, spasmum solvere videntur Ad hanc classein, moschus, castoreUm, camphora, et gummi foetida, pertinent.
Moschus haud parvis antispasmodicis dotibus
gaudet. Minorem quam Opium Vel caetera antispasmodica, ut videtur, calorem excitat; et eX-
inde, quum caetera vel inutilia vel perniciosa fiunt, hic feliciter administrari potest. Ad spasmos solvendos quoque balneum, semicupium, pediluvium, fomentationes, clysmata emollientia, utilia sunt. Haec omnia, partes G . . quibus
56쪽
quibus adhibentur relaXando, aliarum partium spasmum quoque solvunt. Exempla hujusmodi saepissime videre est. Ad cohibendum pallidae
urinae fluxum optata prosunt. Cum obsi ructiones, vel humor tenaX, pulmonem opprimant, post attenuantia et evacuantia
diligenter adhibita, opium tussim et dyspnoeam nonnihil levabit. Vigilia molesta opio libere dato sublevabitur. Quod ad opium tamen, toties laudatum, ne alvum duriorem reddat, et ne torporem creet vel adaugeat, omnimodis caVendum.
Πyoscyamus, qui vi sedativa gaudet, et alvum
non asstringit, opto, fortassis, nonnUΠqUam anteferendus est.
Cum debilitas nunquam symptoma, et perraro sequela, hujus morbi es. Videtur, nec corticem Peruvianum, nec frigidam laVationem, quae vulgo praescribuntur, inter remedia enUmeravimus. Haec semper inutilia, Πonnunquam perniciosa duximus. Quantum chalybeata toties celebrata spectat, haec interdum profuisse videntur. Sed parvula illa chalybis quantitas, quae aquis inest, hunc essectum salutarem edere non potest '. Exercitio,
Cullenus noster celeberrimus tom. tertium Prim. Lin. Prax. nuper edidit. In brevi capitulo hypochondriasim
57쪽
ercitio, ludis, aliisque locorum ubi aquae bibuntur propriis, jure potius tribuendum est. Regimen animi, in hoc morbo, longe dissicillima pars praxis est. Quomodo enim hypochondriacorum pathematum dira cohors debellanda est i Quis illam angentem solicitudinem leniet 8 Quis timorem mali nunquam Venturi amovebit 8 Quisve moerorem sine causa graVem demulcere poterit 8 Hic artem Apollineam aliquantum deficere invite fatemur. Sed ars illa multum, quamvis non omnia, facere potest: Nam, ut animus corpusque arctissimis, etsi incognitis, vinculis inter se conjunguntur, et quicquid hoc asscit, illam certe assiciet, ars nostra animum ipsum quodammodo attingere poterit. Cum affectus animi a causis corporeis orian-tUr, et hae causae arte medica mutari vel tolliqueant, sine dubio, effectus earum corporeis
remediis quodammodo mutari vel tolli possunt. Primis symptomatibus hypochondriacis igitur
asim tractavit. Ad naturam tamen morbi elucidandam, me judice, plus contulit, qunm caeteri auctores Omnes, Rtemporibus Hippocraticis ad hunc usque diem.
58쪽
igitur mitigatis, vel sanatis, pathemata hypochondriaca molesta, gradatim cedentia, omnino
Attamen, praeter medicamenta, sagacis est medici remedia, animo propria et idonea, ephilosophia petita, adhibere. Ingenia aegri studeat, et huic sese sedulo accommodet. Querelas ejus omnes, licet UZnas, arrectis auribus audiat. Timores, licet inanes, non negligat. Hallucinationes de sua valetudine absurdissimas respiciat, vel respicere videatur. Ratiocinetur interdum, nunquam derideat, nec, nisi leviter, objurget. Non subito sed caute, non vi sed subdole, eum a se suisque curis atris divertat. Revera, si decipi possit aeger, decipiatur : Nam hoc, si unquam, fraus pia est habenda. Ut una idea, vel potius una idearum series, animum angit et obruit, has ideas pellere, et lias excitare, maXime quidem interest Ad hanc rem perficiendam, Verba et Voces aliquid conferre queunt. Sed ludi, qui sine agitatione excitant, et negotia, quae sine solici tudine vel fatigatione animum plene occupant, multo magis valent.
59쪽
His parum proficientibus, aeger iter longum et varium suscipere debet, ubi res lugubres, negotia seria, et loca solita, a tergo relinquantur,
et ubi nova et amoena rerum facies animo perpetuo obversetur.
Haec loci mutatio, haec rerum facies semper noVa, eundem quodammodo effectum brevi in animo edit, ac alias tempus diuturnum. Ut hoc mortalium dolorum omnium tandem dulce est lenimen, ita illa multas ingratas ideas paullatim delet : Nam quod oculis non aspicimus, minus animum trahit, vix contristat, raro diu angit; dum res illae novae et Variae, quas intuemur, animum semper fortius occupat. Iter non modo longum, et semper varium, sed ad aliud coelum, suscipiendum est. Multum fert secum commodi coeli mutatio illis qui pathematibus hypochondriacis laborant. Coelum purum et calidum non tantum medicameniatis auxilio, sed et omnibus anteferendum est. Sed, cum de coeli mutatione jam in prophylaxi diximus, pluribus verbis hic non est opus. Gregorianam opinionem, tantam ad meam ipsam stabiliendam, nunc proferam. De hypochondriasi
60쪽
chondriasii loquens, inquit, Quum autem hic morbus animum maxime assicit, et ex eo e- tiam saepe originem ducit, satis patet, coelum temperatum et jucundum, et quidem ipsam loci mutationem, aegro utilissimum fore. Coe-ε lum paterno pulchrius, mores festiviores, et
M scenae novae et amoenae, mentem grate OCCU-
pant, et imaginationi suavissime detinent. Qui-ε bus modis etiam, ubi morbus ab animo mini- me incipiebat, aegrum per sympathiam inter a- nimum et viscera abdominalia, magnum leVa- men sentire constat Denique, jam finem imposituro, sit mihi fas notare, quod regulae generale3, ad omnia exempla, et cautelae ad omnes casus accommodatae, vix depromi possunt. Post tamen omnes regulas et cautelas, quae excogitari vel tradi possunt, multum a prudentia medici semperpendebit. Si fit prudentia, regulae et cautelae vix
Diff. Inaug. de Morbis Coeli Mutatione medendis, p. 6o. Qui esse,nus coeli mutationis, in hoc et aliis morbis medendis, verbis nitidissimis illustratos, ratio-ςiniis validissimis confirmatos, et lucido ordine instructos, videre cupit, is hanc dissertationem consulat.