De pestilentia Hieronymi Mercurialis Foroliuiensis medici praeclarissimi lectiones habitae Patauii M.D.LXXVII mense Ianuarii : in quibus de peste in vniuersum, praesertim vero de Veneta, & Patauina, singulari quadam eruditione tractatur

발행: 1577년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

I R. de Pestilentia. s s

clarans; qui sint morbi magis i iii qui dici magnos, vel

propter vehementiam affectu , vel propter nobilitatem partis, uel δiά τίω κακοηθυαν, hoc est vel propter prauitarem ut clare docuerit etiam in morbis prauis &mali gnis sanguinem esse mittendum. Sunt tamen duae condiciones , si fieri po test, diligenter obseruand ce una est ut semper habeatur ratio plenitudinis, quam non solum Calenus , verum etiam Avicennas , Paulus , ct Aetius videntur in his casibus exigere idque cum ratione quia,

si exigua fuerit plenitudo parcissime mitti debct sanguis, eo quod venenum non potest esse ita lethale; si sit paulo maior, debet etiam sanguinis missio esse copiosior si sit insignis, maXima sanguinis misio est facienda . cic circo non vos fallunt medici illi, oui arbitrati sunt mit . tendum esse sanguinem usque ad animi defectum in his casibus; quia respiciunt summam plenitudinem, cui quidem solet plerunque copulari febris pestifera Alia condicio seruanda est, ut in constitutionibus maxime calidis, si fieri potest, aut non mittatis sanguinem , aut pa cissime . fuit namque Galeni sententia IIII. de acutis L Q. I9. in magnis aestibuS non mittendum se sanguinem, et tiam si morbus sit magnus 4 vires permittant immo primo ad Glauco. cap. 14 dicebat, medicos saepe grauiter errare, qui temporibtis calidioribus mittunt sanguinem:&addit in ea constitutione omnes pene interiis , qui-ibus missius fuerat, sanguis. Alierum constituendum D bis est, nisi in principio vocemini, nunquam cogitandum esse de sanguinis missione. adducor ad hoc asserendum auctoritate Galeni III. inprii num Epid. commentarioa 6. ubi querens, cur Hippocrates in casu Critonis non meminerit sectionis venae linquit hanc esse rationem et quia Hippocrates non vocabatirr in principio. quasi velit nos docere, si in principio vocatus fuisset Hippocrates, secuisset venam, quamquam adesse magna prauitas, propter

112쪽

Io o Hieronymi Mercurialis

propter quam prauitatem factum fuit, ut illi misero aegro statim phlyelenae nigrae apparuerint,&tertia die interierit . Vbi igitur licebit mittere sanguinem, semper eligenda erit venae sectio ita ut, si malum se se ostendat in partibus superioribus, a basilica sanguis mittatur. si autem se malum prodat in partibus inferioribus , in inguinibus , in coxis, vel in partibus subtus iecur, potius eligenda erit uena poplitis, ut, quemadmodum natura sede in illis partibus exonerare tentat, ita&uos ei auxiliemin . Si non liceat uenam secare uel ratione aetatis , vel ob aliquid aliud, habemus cucurbitulas, hirudine . potest evacuari sanguis per hirudines applicatas tum haemorrhoidibus tum etiam ipsis pedibus , prout scilicet morbi impetus postulare uidebitur . sic etiam cucurbitulas usurpare possumus . de quarum apponendarum O co etiam medici non parum dissenserunt placet autetnanilii, ut poFius cucurbitulae apponantur partibus infra iecur, supra nates, sub natibus eo quod cum uehementer attrahant haec instrumenta , multo satius est, eas attrahere uenenum ad partes a cord cremotas, quam ad

ipsi proximas; si scarificationes perferret gri, aut ministri nostri intelligerent illud genus operationis, proculdubio amarem etia hoc genus auxilii quod sane inuenitur laudatu apud Galenum,&apud Oribasii ex sententia Apollo nil sed, quemadmodum alias copiose disputaui, huiusmodi operatio non est in usu. dico,non esse in usu quoniam, mea sententia, ualde differunt apud medicinae scriptores scarificationes, cucurbituloscarificatς, cucurbitulfi

ues. Sed hac de re non est, ut longius disseram; cum pra itertim,ut dixi, fuerit accurate a nobis tractata. Inter chirurgica operationes adnumerare possumus auxilii ge Mus illud,quod vesticatorium nuncupatur. Haec Vessii catoria venenum a corde ad partes ignobiliores trahunt, siue venenum positum sitin vaporibus, siue in humoribus.

113쪽

Lect. de Pestalentia. Dori

Nec credatis hoc genus auxilii nouum esse , siae ratione est antiquissimum, ut videre potestis apud Galenum v I. de medicamentis localibus, cap.primo. co enim in loco, ex sententia Archigenis, in iis , qui luctantur obsatus ventriculum distendentes, magnopere laudat, Vt spongiam aceto acerrimo maceratam brachiis, pedibus apponamus, usque quo phlye taenae stant Oribasius

etiam vi II. Colleci. cap. 9. inter . remedia, quae maxime revellunt venenum prauo humores a partibus nobilioribus, enumerat medicamenta acria , artubUS appOsta. Idem Galenus I de humoribus, ut etiam narrat Rabi Moises in Aphorismis, scribit, ubi humor ad caput, aut ventrem fertur, medicina mordicata uas manibus S pedibus appositas magnopere conferre Iacobus de Partibus , qui plus ducentis annis ante nos vixit,clarissime omnium mentionem fecit efficatoriorum nostrorum immo eandem paen d formam , materiam describit, qua nos utimur nam in commentariis supra primam quarti cap. defebre pestilenti inter alia remedia , quae scribit conferre, enumerat vessicatoria apposita brachiis,' cruribus , facta ex lacte vel ficuum, vel tithymali, vel ex cantharidibus cum fermento ut non sit dubitandum, hoc praesidii genus esse antiquum . Locus igitur, ubi apponuntur haec remedia , est in brachiis, tribus digitis supra carpum, in parte anteriore crurum paulo supra malleolum materia est varia, qua utimur adissicienda efficatoria sed interdum usurpamus flammulam Iouis dierbam illam, quae pes cerui vocatur contunditur enim haec herba,&modo sola, modo aceto acerrimo macerata applicatur sed, ut dixi, frequentissime omnium utimur cantharidibus una cum fermento cantharidas magis laudo, eo quia&Hippocrates, Dioscorides

prodiderunt, eas aduersus venenum magnopere valere

114쪽

ii 1 Hieronymi crcurialis

pe cantharidui pr paratarum drac. iii . fermenti unc. s. aceti acerrimi parum. misce. fiat pasta addi etiam potest interdum modo synapi, modo cuphorbium, quemadmodum nisi fallor copiosius docui in tractatu de componendis mcdicamentis. figura efficatorii debet esse vel rotunda,vel Oualis, lata autem, S longa plus , minusve tribus digitis. modus utendi est, ut omni tempore, ante prandium, post apponatur locis praedictis prius catale factis vel ficatione, uel lotione calida ubi appositu est hoc remedium, detinetur usquequo excitentur vesticae, quae solent fieri interdum spatio deccm horarum, in te dum uiginti 'modo maiori , modo minori . ubi factae sunt uessicae, rumpuntur, uti chor ille exeat,&, ubi ruptae sunt apponitur butirum cum folio caulis, quod per unam vel alteram diem detinetur, demum loco butiri apponitur parti vicerat unguentum sacrum quod si dolorem excitet, aufertur unguentum sacrum, loco illius , ad dolorem placandum, illinitur C do unguentum rosatum, modo lini mentum simplex. dolore sedato, iterum apponitur unguentum sacrum, quo ulcera eatenu aperta conseruantur, quousque malum prorsus finitum sit: , nisi sponte cosolidatur, emplastrum illud diapalma uocatum, adhibetur ad inducendam cicatricem. Hactenus dese-bribus ipsis pestilentibus.

NTER uitia autem, qucem peste plerumque conspiciuntur, selent frequenter appa-

Ni rere iuna ores, qui in uariis,& diuersis parti a ius fiunt, subtus aures, sub axillis,& in inguinibus Dac modo sunt maiores, modo minores , modo minimi interdum cum dolore, interdum doloris experte . Vocantur autem omnes isti tumores communi

115쪽

Lect de Pestilentia.

muni nomine a Graecis bubones , quod nomen etiam a Latinis hodie usurpatur. ratio est huius nominis quOniam glandulae ipse, in quibus fiunt , ab Hippocrate,&aliis medicis sunt appellat e bubones , ut estatum habetis apud Galenum tum alibi, tum praesertim in commentariis supra secundum librum Epid. quorum commentariorum fragmen tu a me Latinitate donatum habebitis in Galeno, qui excusus est nuperrime apud Iunias. Differentia est tamen interlo tumores .co quia frequentissime oriuntur in inguinibus, unde pestis inguinaria vocatur rarius nascuntur sub aYillis rarissimi omnium nuntsubtus aures Cur in omni fere peste conspiciantur huiusmodi tumores, potissima causa est; quoniam venenum

pestiferum usque adeo est naturae inimicum,ut non solum sollicita sit in custodi edis visceribus ab illo , verum etiam ab omnibus partibus corporis conetur illud depellere. ω, cum gigndula sint omnium corporis partium imbecillim re, hinc fit, ut venenum ipsum in eas partes depulium frequenter tumores procreet.dixi ab aliis partibus naturam etiam depellere hoc venenum; eo quia duplex est ipsorum bubonum pestiferorum generatio una, potissima est,quando a Veneno primum cor afficitur , cuius vis excitata illud a sese depellit alter modus generationis est, quando non primo assicitur cor ed, vel per contagium , vel aliqua alia ratione contaminata una, aut altera pars corpori S , Venenum, quod in sese habet, Xpellit in partem debiliorem. differentia est horum generationi modorum ; quia, ubi fiunt tumores corde primum offensio, semper solet febris antecedere , aut saltem comitari ubi vero non fiunt a corde primum offenso, non est perpetuuvi febris ipsos comitetur , sed fiunt saltem ab initio sine febre, immo vero etiam interdum perdurent sine ulla se-bre Cur porro frequentius fiant in inguinibus, rarissime in capite, haec est vera ratio, quia materia illa crassa est,

116쪽

os Hieronymi Vercurialis

est , viscida, lenta, propter quod promptius fertur deorsum depulsa a natura inguina vero,cum sint infra partes infectas, facillime omnium suscipiunt hanc materia, alioquin proprio impetu descendent in . etsi autem caput, sicut dicebat Hippocrates III I. de morbis propter sui capacitatem 4 cauitatem, facile recipiat humores,vi morbos; isti tamen pestiferi humores, propter sui lento rem, ii sciditatem non facile trahuntur in caput, nec facile attolluntur, sed solummodo vapores sunt, qui in caput leuati, alia symptomata , quae audivistis, inducunt. Nec moueat vos, quod materia illa pestifera, ex qua fiunt variolae, tentet maxime omnium faciem, caput; propterea quod illa materia est per omne corpus dispersa in propterea, cum magno impetu feratum, in ora&in caput, quod facile recipit, sertur. Secus est de materia pestiferarum febrium , de materia bubonum,quet cum non sit per uniuersum corpus diffusa, sed in corporis partibus intimis lateat, non facile inde potest in superiores capitis partes attolli . Cognoscitur tumor pestifer faciliter, tum propter pestem vagantem, tum pro pter accidentia saeua, quae ipsum comitantur: nam fiunt deliri , dementationes, vomitus, urinae turbidae, multa alia saeua symptomata, quae faciunt, ut facile distin guatur tumor pestilentialis a non pestilentiali: quia,etiam si bubone non pestilentiales fiant regnante peste, ut compertum est hisce temporibus nostris, verumtamen quia non sunt pestiferi, neque febres habent, nisi diaria , ut docet Hippocrates,&Galenus in Aphorismis, nec dementationes, uomitus Vrina prauas, quemadmodum

habent pestifers. Omnis bubo pestilens lethalis est ,

quanto magis occultus est quanto minor, eo deterior esse solet , ut interdum aegri cum his pereant secunda, tertia, 'uarta die. Dixi, interdum fieri bubones

sine febre dubitatur, an possit fieri vel bubo,vel aliquod aliud

117쪽

Lect. de Pestilentia. I o s

aliud vitium pestifcrum absque febre Ex una parte videtur fieri posse, primo a uictoritate Hippocrati III in tertium Epid. tex. 6o ubi postquam amasici Ulla genera morborum, inquit, neminem eorum, qui cum c bre aegrotabant, fuisse inobedientcm . Ex quo loco clicere potestis, aegrotantes aliquos peste sui sic sine febre. ic X. etias s. eiusdem libri, alibi saepe nominat plurima,al hic et

perniciosa symptomata, quorum alia dicit fuisse cum febr alia sine febre Galenus etiam IX. de simps medicina cap. de bolo armeno, scribit in ea peste exhibitum suis se illud medicamentum aliquibus, qui sine febre erant , cum vino, aliquibus vero sine vino unde facile patet,pestem eam aliquos tentasse sine febre . Acccdit etiam testimonium nostruma quandoquidem in hac peste visi sunt& carbones in bubones sine febre . Ex altera parpe sunt auctoritates rationes, quibus conuincitur morbos nullos pestifcros esse posse sine febre est primum auctoritas

ipsius Hippocratis in libello defatibus, ubi, diuidens febres in communes, particulares , dicit, febrcs communes esse pestem quasi voluerit omnino inseparabile esse febrem a peste Paulus, Aetius, Avicennas 4 Rases, omnes fere alii, quando de peste tractarunt,obse uabitis eos tractasse inter febres pestilentes : quod quideargumentum esse potest, secundum horum sententiam , febrem esses ne essentialem ipsi pesti & omni morbo pestifero. Sed praeter auctoritates, non deest ratio etenim pestis, non est dubium quin sit morbuSacutus, imam oracutissimus: quia, si charaeter morbi acuti est,ut sit velocis motus cum periculo, quemadmodum dicebat Archigenes proculdubio pestis celeriter mouetur,quia cito interimit: cum periculo, quandoquidem maiorent aegrorum partem perdit igitur est etiam cum febre Probatur haec consequentia auctoritate Hippocratis &Galeni scribit nanque Hippocrates primo Epid. s.c . 3. terti

118쪽

ia Hieronymi Mercurialis

tertio, morbos acutissimos,&dissicillimos senaperesse sebri continuae coniunctos Galenus etiam primo aphoris. septimo, tertio declissi cul. respir. circa finem scribit, sebrem inleparabilen esse a morbis acutis Accedit huic dialtera ratio quia si , ut prodidit Galenus primo de different. febri quarto, pestis generatur putrefactione accensa circa cor, nequaquam fieri potest, ut hoc sit sine febre, hoc est, ut putredo insignis fiat in corde sine calore primum in ipso accenso, deinde per uniuersum corpuS CX, panso Pro resblutione huius dubitationis ita statuenducit vobis, bubones,&carbones pestiferos nunquam fieri posse sine febre tumores autem 4 carbunculos no pestiferos fieri pos te sine febre petiam quod oriantur tempore pestilentiae. Sed, quid dicemus ad auctoritates allatasqduplici modo respondere possumus uno, febrem aut esse insignem, aut esse exiguam, uix apparentem . pestis fieri quidem potest interdum, rit sine febre insigni, quemadmodum docet Galenus Ixillo de simpl. medicina sed, quod fiat pestis sine febre, saltem exigua,4 vix sensibili,

nunquam esse potest . propterea, quando Hippocrates narrata, aegros aliquos fuisse sine chre , intelligendum est de febre insigni Alio modo respondere possumus, febrem aut posse antecedere, aut posse sequi, aut posse comitari ipsam pestem. Si loquamur de febre, quae potest antecedere bubonem, aut alium morbum pestiferu, proculdubio non est necessarium, ut huiusmodi febris antecedens alios morbos pestiferos continuo copuletur pesti;

quia, ut intellexistis fit hiabo, carbo non solum corde primum offenso, uerum etiam aliis partibus. Sed, si loquamur de febribus , quae possunt comitari. subsequi uitia pestifera, dico, fieri non posse, ut ullum uitium pestiferum inueniatur, quin habeat saltem febrem , aut

comitantem , aut subsequentem. Hanc resolutionem potestis elicere ex magno Hippocrate III in tertium Epi-

demo

119쪽

Lect de Pelii lentia. Io I

dem tex 28 .ubi clarissinae colligitur , cbrcm interdum sequi pestiferos morbos, interdum comitari, aliquando etiam antecedere. quod aute in hac nostra pestilentia sint visi carbones, tu bones sine febre, id actum cst , quia illi non erant pestifcri neque etiam, ut dixi, absonum est etiam tempore pestis fieri tumores , dc alia vitia nolestifera, sicut fiunt&febres non pestilentes, atque alii morbi . vel , si erant pestiferi, aut habuerunt salieni febressu eo uentes aut antecedentes,&comitantes , sed exiguas,&placidas cuiusmodi.certum est tempore pestilentiae fieri plurimas. Mnis pestilentis curatio. Cap. XXVIII.

V RATIO bubonis pestiferi, quod perimet ad pharmaciam , ad vidius rationem ,&ad chirurgicam operationem, eadem fere est, quam descripsimus in febribus pesti

lentibus quo fit, ut superuacaneum existimem repetere eandem vivendi rationem, eadem pharmac ,δε eadem auxilia chirurgica . Solum itaque tradenda est ea curatio , quae fit per localia medicamenta, propria ipsius bubonis . inueniemus autem auXilia accommodata , si scopos prae oculis habeamus huic malo debitos . est bubo tremor praeternaturalis . itaque cum sit morbus in magnitudine una cum inflammatione , indicatur nobis , magnitudinem illam esse tollendam, cinctam mationem esse reprimendam. quare, ratione ipsius inflammationis, utendum esse refrigerantibus medicamentis ratione autem magnitudinis, quae sit propter materiam auctam, indicatur, opus esse illius materia eduistione , ablatione . Sed, quia haec materia

120쪽

io 8 Hieronymi Mercurialis

ut materia illa omnino extrahatur, idque citissime , ne ibi detenta venenum longe lateque per corpus diffundat alterum est, ne, cum sit in parte ignobili, refrigerantibus medicamentis , cluae alioquin conuenirent ratione inflammationis , venenum intra corpus repellamus. quapropter hic praecipuus scopus csse debet,ut quam citissime fiat attractio,&euacuatio. quae euacuatio&sensibilitcr in insensibiliter sieri potest ad attrahendum, euacuandum insensibiliter multa sunt auxilia . est in primis cucurbitula sicca, ignita, quae apposita attrahit,&. etiam insensibiliter dissipat est etiam unguetitum diachylon Vocatum apponunt etiam aliqui columbum , vel gallum nam dissecant partes horum animalium posteriores adhuc viventium, atque ita tepentes apponunt sit enim, ut calore huiusce partis venenum attrahatur, dissipetur idem praestat columbinum stercus adhibitum Attractio autem,&euacuatio sensibilis fit,ut cucurbitula st rificata illi parti apposita, aut parti propinquae, hirudine etiam adhibita , aut scalpello. uessicatorium quoque,&cauterium apponitur statim, ut scilicet simul materia illa venenata, attrahatur, consumatur: haec fiant statim in initio tumorum pestiferorum , dum apparent. Vbi satis materia fuerit attracta, nec suspicio sit fore, ut venenum intro reuertatur , totum studium conuertendum

est ad maturationem illius materiar attractae quod quidem fit emplastris, unguentis . Laudatur magnopere unguentum diachylon magnum vocatum claudantur etiam emplastra, quae fiunt ex malua, radicibus altheae, ex carpi , croco , terebenthina ut habeatis aliquas formas , primum erit emplasma istud. Recipe bu

tiri recentis , axungiae porcin ana unc. i. terebenthina unc.S. croci, scordii an a scrup. s. misce :&fiat emplasia ima Alia forma valentioris emplastri est. Recipe radicum altheae coctarum per cribrum transmissaxum vnc. i. S.

lilii

SEARCH

MENU NAVIGATION