De pestilentia Hieronymi Mercurialis Foroliuiensis medici praeclarissimi lectiones habitae Patauii M.D.LXXVII mense Ianuarii : in quibus de peste in vniuersum, praesertim vero de Veneta, & Patauina, singulari quadam eruditione tractatur

발행: 1577년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

cetur. Facultas Ob quam hoc medicamentum tueatur cora veneno, potest quidem esse secreta , potest csse manifesta habet enim auripigmentum , ut docet Galenus, facultatem causticam,exsiccantem valde. ,quemadmodum ignis suo calore,&siccitate dissipat omnem putredinem,pari pacto licet nobis existimare arsenicum sua exsiccatoria vehementi faculiate omnem humorem, 'utridum , sutredini obnoxium arcere a cordis sede. Sed, quidquid sit, hoc etiam est ex iis medicamentis, quae cX- perientia docuit prodesse Medicamenta porro, quae euacuando, aperiendo conueniunt in praeseruatione, sunt

aloe, manna nam omnia gummata, dicebat Dioscorides, valere aduersus venenum in manna nostrum est genus gummatis; nam instar alicuius gummatis , aut lacrymae destillat ex arboribus strupus rosatus solutivus, syrupus de polypodio, haec medicamenta per interualla accepta conseruant a peste. Ex aperientibus , quae prosunt,

sunt semina omnia frigida, radix cichorii, pentaphylli

acetosae. Tempus tendi iis medicamentis est ante prandium tribus, vel quattuor horis , in brodio paruae pullae.

Inter medicamenta, quae euacuant possumus recensere cauteria, per quae, ut nostis , ichoreS continuo educuntur a corpore. fiunt autem cauteria accommodata inpeste in brachiis , in cruribus : possunt etiam fieri paulo subtus inguina. Commendari cauteria ad praeseruandum apest inuenio apud Nicolaum Florentinum, medicum sua tempestate grauissimum sed dicam, quod ego vidi experientia possum testari, me innumeros hac peste extinctos vidisse , nec unquam vidisse quemquam,qui

haberet cauterium , praeter unum tantum , atque ille erat sacerdos. Interrogaui etiam hac de re multo medicos, qui testati sunt neminem se vidissse quod quidem argumentum es e potest hoc genus auxilii magnopere conducere. summa cum ratione; quandoquidem per

102쪽

so Hieronymi Mercurialis

cauteria,tanquam per cloacas, continuo ichores praui,&putredini obnoXii educuntur. Atque tot dicenda erant de ratione praeseruandi a peste. De victu febrium pessiferarum Caput XXIIII. UNC sequitur, ut curationem tradamus quaecum tota posita sit in ablatione morborum , consequenter symptomatum; cumque morbi, qui in peste potissimum vagantur, sint febres pestilentes, bubones, carbunculi, horum ipsorum curationem tacitabo ciis enim sublatis, fere omnia symptomata finiuntur, quae ab ipsis

proficiscuntur. Incipiam autem a curatione febrium pestiferarum , in quibus curandis comparantur indicationes ex ipsarum natura, quq cum sit intemperies calida cumateria putrescente δε venenata, ratione intemperiei scopus medici debet esse, ut refrigeret ratione autem materiae illius, quq iam putrefacta est, indicatur, eam esse euacuandam ratione autem illius, quae nondum est putrefacta, sed putrefit, scopus esse debet, ut putredo ipsa

remoueatur , quod fit per vocatam vasorum euentationem, apertionem sed, quia haec materia, ut dixi, venenata est, atque venenum praeditum est vi quadam secreta,&cordi inimica, hinc suboritur&alia indicatio, ut aduersus venenum pugnetur illis medicamentis,quc earcana facultate cor ab ipso custodiunt. Pro huiuscemodi scopis perficiendis tres sunt medicationum modi apud

Veteres , diaeteticus , pharmaceuticus , chirurgicus. Quod spectat addictam, ea prorsus ratio tota est ineunda, quam monstrauimus tiam obseruari debere in prς- seruatione, ut scilicet aer corrigatur , ad frigidum , siccum mutetur somnus moderatus sit; omnis motus corporis,&animi arceatur, frequentia hominum vite

103쪽

tur,&in summa quiete ger semper contineatur, sique aluus sit adstricta, leuiter emolliatur pro qua emollitione conducunt quid cria suppositoria communia, non autem acria sed mea sententia, multo utiliores sunt clysteres, praeserinia illi, qui parantur ex rebia refrigerantibus , ueneno aduersantibus . Rufus Ephesius apud Oribasium lib. v II 1. Collech. cap. 2 . commendauit clystere in febribus malignis factos ex aqua sola tepida. R -b etiam Moyses lib. x Aphorism laudat clystcres factos ex aqua oleo simplici. Sed multo commodiores existi.

mo ego esse eos clysteres, quibus etiam adduntur aliqua& refrigerantia, itiam aduersa veneno quodammodo. Est autem huiusmodi clyster valde accommodatus. Recipe hordei Li. soliorum maluae I. florum rosarum, corticum citri an a Li. bulliant simul in aqua communi, secundum artem deinde , facta diligenti expressione , Recipe dicti decocti lib. unam, olei amyg. dulci lib. s. mellis rosati

soluti ui nc. ii. s. misce Secundum hanc sormam poteritis ios alios etiam parare, ex brodiis pullorum, vel ex aliis decoctis Illud etiam animaduertere debetis, quod animaduerti iussit Rufus , ut clysteres infundantur, si se bris sit magna,&ardens, ita tepidi, ut nihil prope sentiantur. De cibo, io tu magna fuit contentio inter medicos. Alii enim existimarunt in febribus pestiferis multum cibum esse offerendum alii vero ex aduerso iudicarunt aegros esse parum nutriendos. Vtrique rationibus, auctoritatibus permoti sunt . Sed quia alias de hac re disputaui,&quia hoc tempus non postulat hac Hisceptationes, dicam, quae sit mea sententia Itaque statuo, cibuin his sebi ibus debere esse boni succi, facilem concoctu rvt scilicet statim&faciliter spiritus recreari possint, qui

continuo exhauriuntur. Debet praeterea exhiberi paucus,& saepe si enim paucus solummodo offeratur, proculdubio vires collabuntur: immo vero dicebat Aetius libro . M cap.

104쪽

sa Hieronymi Vercurialis

cap. I 29.egati tota late Herodoti medici paucitatem cibi prauitatem materiae augere si autem eXlisberctur multus,

ω pe, proculdubio obruerentur vireS,&,cum calor natiuus imbecillus sit, minime coquere posset, via dein cruditates, ex cruditatibus putredo dilataretur . Quare multo satius est, ut dicebam, cibum exhibere paucuna, sed saepe, scilicet quater vel quinquies in die ac nocte cibus utilis est, ptisana facta cumbrodio paruae pullae, cui admistus sit succus granatorum, vel citri aqua etiam rosa-cea utilis est permista, atque etia si in ipsa coquatur hordeum panis introdio commodus est, rutilis iura etia, quibus admistus sit succus uuae immaturae, vel berberis panatella cum succo citri Carnes non ad modii mihi probantur , quod facile putrescant,d quod in febribus omnibus , ut dicebat Hippocrates, utiliores sint sorbitiones, quam cibi . laudo sane destillatum factum excarnibus, quod aquam carnis Avicenna vocat,4 in libro de virib. cordis scribit maxime cordi conuenire, praesertim si, dum destillatur, commisceatur succus citri, vel limonis, soli a boraginis , acetosae, melime acetum etiam ipsum ro- fatum Pro potu aqua hordei conuenit, vel aqua simplex,

cocta cum succo granatorum , cum aceto , cum succo berberis Iuleb commendare non possum , quod tamen vi

deo a multis praeticis amplecti ratio est, quia huiusmodi dulcia solent ventriculum alioquin male affectum sub

ueriere praeterea, ut est natura omnium dulcium, facile

auget incendium internum . quare omnia dulcia valde damno , omnia acria, omnia salsa Vinum nullo pacto concedendum est, eo quod& caput tentet , ardorem intestinum augeat . nec persuadeat vos uictoritas Galen IX. metaph. cap. de terra Samia , ubi in febribus initioribus , atque etiam in maioribus utitur vino quandoquidem non utitur eo , ut nutrimento , sed duri.

taxat ut vehiculo boli armen ; qui cum lentus sit,

105쪽

Lect. de Pestilentia. 9 I

& frigidu , facile frangit omne nocumentum, quod inserre posset vinum . Est semper in omnibus cibis laborantium febre pestilenti illud spectandum, ut habeant als quavim venenorum propullatricem:& ideo conuenit ipsis irrimiscere pulueres margaritarum praeparatarum, corallorurubeorum,& alborum, cornu ceruini, ossis de corde cerui pulverem etiam smaragdi laudare poteritis praesertim apud eos Principes, qui possunt hos sumptus facere. Aliud etiam spectandum est in cibandi aegris, ut nulliis error committatur: quandoquidem, si Hippocrates primo Epid. commentario secundo tex. I9. dicebat, Philonis illius filiam intempestiue prandisse, Mortuam esse :quanto magis formidare nos debemus alio errores grauiores, qui committi solent in ratione victus duae medicamenta conueniant in curatione febrium pestilenitam. Caput XXV.

LTE R modus medicandi pestiferas febressitus est in pharmacorum usu quae sunt duugenerum potissimum Dalia sunt, quae euacuant Palla, quae corroborant Corroborantia autem sunt, quae laxitatem meatuum

constringunt, refrigerado,& exsiccando,& qu etiam teperamentum partium, praesertim cordis, reficiunt in conseruant. Dicebat enim Galenus libro de diff. eb. cap. . partes ipsas debiles reddi , propter meatum latitudinem, propter disserasiam De euacuantibus medicamentis fuit lis inter medicos , numquid conueniant in

curatione pestiferarum, nec ne & quando conueniant Non defuerunt, qui exi stimarunt conuenire sum medicamentorum euacuantium, sed solummodo eorum, quae corroborant, attemperant. Alii exaduerso fuerunt in

calententia, necessario esse euacuandum atque hi postremi

106쪽

s Hieronynai Mercurialis

siremi rursum in duas partes sunt diuisi . Alii enim statim purgandu esse alii non nisi praeparata materia Cluerunt causa huiuscemodi controuersiae non alia fuit, nisi quod ea est prauitas febrium pestiferarum, ut, quemadmodum dicebat Iacobus, quidquid fiat, plerunque mors gri sequatur: nam, siue abstineamus a pharmacis, siue illis utamur, atque utamur uel cito, uel tarde, res plena periculo est in , ut dixi, magna ex parte aegri intereunt. Sed ne hoc tempore uos detineam dubiis quaestionibus, quattuor hac in re antec tera constituo. Vnum est, pestiferam febrem ex insigni putredine ortum ducere,quae putredo plerunque subito fit. Alterum est,putridam,& uenenatam materiam quam primum e corpore educendam, esse ;eo quia,cum non possit corrigi,nec benignam naturam induere, necessarium est,ut,quidquid tangit, contaminet, atque prauum reddat Tertium est, in febribus pestiferis quam primum uires deiici, nec ob aliud, nisi quia uenenum huius materi totum cordis temperamentum destruit fit autem,ut dicebam ex sententia Galeni, ex disserasia facultatu debilitas. Qiuartum ,4 postremum est, materiam febrium putridarum,ut putrida est eorum pharmacorum genus postulare, quae eXpurgant ut uero uenefica , sene deleteria est, exigit proprium quoddam remedium, quod fere sola experientia inueniri potest hinc est, quod in peste illa tempore Rufi Ephesii auxilium accommodatum fuit ea compositio, quam ipsemet Rusus inuenit, ex myrrha, aloeci&croco. Sic etiam, quo tempore M. Aurelius Imperator apud Parthos bellum gerebat, nata est quaedam pestis , in qua , ut scribit Arrianus,&Simplicius in prs dicamento qualitatis, oleum, linum egrotos omnes curabat. Idem alias dixi de urina humana , de bolo armeno, de theriaca quibus auxiliis diue fas pestes curatas esse, memoriae prodidit Galenus . nec est, quod existimemus ,&bolum armenum,in theriacam

sola

107쪽

Lecti de Pestilentia. 9

sola exsiccatoria facultate prodesse in peste quando qui

dein multa sunt medicamenta , quae uehementius exsiccant neque tamen probatum est experientia, ita prodet se. immo uero, si Galenimentem penetremus lib. IX. de simpl. medicina, postquam effectus, quos bolus armenus exsiccando facit, numerauit, subiungit&alterum effectum , quasi praeter exsiccationem voluerit illi ineste quandam aliam vim aduersus postem inuemadmodum tiam

fecit lib. de theriaca ad Pisonem cap. I 6 ubi, postquam laudauit diuinum Hippocratem, qui non igne simplici ter, sed igne ex rebus odoratis facto pestem curauit, in quit, haud secus facere theriacam, quae, instar ignis cuiusdam, non simplicis, sed purgatorii, hoc est, quae praeter vim exsiccandi habeat etiam aliquam aliam facultatem,qus, inquam pestem ipsam debellat. Constat itaque hoc apud omnes, pr ter uim exsiccatoriam, quae, ut dicebat. Avicennas, perficitur sectione venae, iurgatione, etiaexigi aliquam aliam secretam facultatem, quae possit e nenis ipsis obsistere. His ita constitutis, assero in febre pestifera omni, nisi quid impediat,euacuadu,&purgandum

esse cito : nam, si materiaturgens citra omnium contro

uersiam,vi meminit Hippocrates, quamprimum est expellenda e corpore eo quod periculiam sit,iae impetum faciat in aliquod nobile viscus multo magis debemus statim euacuare, purgare, ubi iam materia vcnenata cor ipsum vitae sedem occupauit . Est igitur euacuandum,&citissime quandoquidem,ut dicit Hippocrates, si uidmouendum est, in principiis moue Medicamenta hisce febribus accommodata ad purgandum complura sunt; alia,quae exhibentur m blidiori forma alia, quae in liquidiori. Inter ea,quae cXhibentur in sorma solida,est electuarium lenitiuum,clectuarium rosatum: multi etiam laudat benedictam vocatam, acceptam ad quantitatem drachmarum trium,Vna cum aqua endi uis mensura unciarum quat

tuor.

108쪽

9 6 Hiero nymi Mercurialis

tuor. Inter solidiora possumus etiam adnumerare pili ialas cochias, quas Averro C VII. Colletu cap. 3 I. in cura

carbunculi pestiferi magnopere commendat. Est euphorbium multis hac in re commendatum,& modus exhibendi est. Recipe euphorbi grana xii. masticis grana viii. dicta mi albi grana iiii cum melle rosato solutivo fiat

bolias. Ex veteribus inuenio magnum illum Auengoar Euphorbium maxime commendasse : cuius sententiam posteriores deinceps multi sunt sectati Tamarin dos etiam ulti laudant, iure quibus si placebit vobis tempore aestatis uti, Recipe pulpae tamarinisorum drac vi Electuarii rosati Mesue drac ii. s. misce hoc est accommodatis simum medicamentum. Si placebit potu medicamentum aliquod dare, habetis senam, epithimum Ggaricum,que inter cordialia medicamenta adnumerat Avicennas. Poteritis itaque ita medicamentum parare . Recipe foliorum epithimi, senae ana drac. i. s. florum violarum, boragini sana mani p. s. scordii, seminum citriana drac. i. s. fiat

decoctio secundum artem. deinde Recipe dictae decoctio nis unc. iiii. agarici praeparati scrup. iiii rhabarbari electi scrup. iii. s. spicae, amphorae an a grana iii infundantur omnia secundum artem . deinde, facta diligenti expres.sione,adde syrti pilosati soluti ui uncii l. s. misce. possumus etiam locosyrupi rosati soluti ui uti manna aduertite in his medicamentis componendis semper respiciendum esse venenum, semper admiscenda esse aliqua,quae a veneno cor tueantur. Inter soluentia possumus etiam adnumerare frigidam,qu magnopere in hisce febribus curandis

haudatur ab Avicenna.&nos experti sumus anno prsterito in pluribus huiusmodi genus medicamenti contuli Lses sunt enim , ut audivistis, magna ex parte febres ardentes . Pr ter euacuationem , quae fit per medicamenta soluentia, utilis etiam solet esse euacuatio facta per sudorem: eo quod natura Acitata, quemadmodum sponte

solet

109쪽

Lect . de Pestilentia. 97

solet expellere, ita etiam stimulata per sudorem expellit. aqua hordei magnopere commendatur in his casibus, si magna quantitate accipiatur, deinde corpus ipsum OΟ-periatur potest etiam parari aqua hordei cum caricis puluis de cheieri , seu violarum ad quantitatem drachmar dimidiae acceptus antepotum aquae hordei mirifice sudorem prouocare potest. Post purgationem , atque etiamsi purgatio ipsa fieri non possit, descendendum est ad ea medicamenta, que attemperant ,&quar viscera vitalia corroborant intrinsecus ad alterandum magnopere commendat Avicenna usum seri caprini Sic etiam iura partis pussae, medicata herbis cordialibus, ut melissa, pina pineila, acetosa, myrrhide, maxime conserunt,& insigniter solent attemperare prauos humores fiunt etiam confectiones. Et, quia diximus tempore aestatis cauenda es se om nia dulcia, poteritis bolos componere huiusmodi. Reci iape boli armeni scrup. i. cornu ceruiisti, corallorum rubeorum, gentianae ana scrup.s.cum succoli monum, vel sic. cocitri fiat bolus quod si tempus hiemale fuerit, licebit etiam huiusmodi pulveres immiscere, vel conseruarci corii , vel acetosae. De iis , quae cordi hoc tempore applicari debent, dubiratum inuenio an melius sit refrigeratia,&adstringentia administrare, an potius exsiccantia,&calefacientia. Ego potius amo, ut medicamenta componatur ex iis, quae de refrigerare sine adstrictione &moderate exsiccare, ac cordi auxiliari positant huiusmodi autem cst epithema istud. Recipe aquarum rosarum, melisis,aceto sagana lib. i. camphorae, croci,ana scrup. s. corticum citri p. s. scordii dictami albi an unc. i. s. bulliant simul,deinde cum panno vel lineo,uel sericeo tenui fiat secundu morem epithema post quod epithema hoc etiam lini mentuaccommodatim est. Recipe theriacae optim drac. i. pulueris sandalorum omnium , scordii, di istam albi scrup. s. succidi monum parum,misce,&fiat lini mentum.

110쪽

s Hieronymi Mercurialis

De auxiliis chirurgicis, quae in febribus pestiferis sis adhibenda. Caput , XXVI.

AE pro febribus ipsis pestilentibus expu-

gnandis lagi possunt: de inedicamenti lo- quor est crinia tertius,4 postremus modus medica di, qui operatione chirurgica perficitur: qui cum multiplex esse possit , videnduest primo de sanguinis missione . Est lis antiquissima, an in febribus pestiferis mittendus sit sanguis,necne. multi negarunt mittendum esse non defuerunt , qui a firmarent mittendum atq; isti etiam inter se diuisi sunt, quoniam alii phlebotomiam, alii cucurbitulas, alii hirudine magis laudarunt: cuius , ut dicebam de pharmacis, dissidii causa fuit, quoniam, quodcunque faciat medicus , magna pars aegrorum moritur non remedii importunitate, sed potius vi & prauitate ipsius morbi quare, cu alias hac de re fusissime disputarim, nunc dicam tantum breuiter, tu id constituere debeatis. Sunt igitur vobis duo Constituenda unum, modo vires adsint, in initio febriupestiferarum semper mittendum esse sanguine: dixi,modo vires suppetant quia etiam in initio consueuerunt ob hoc venenum vires penitus delici Cur autem ita laudem sanguinis missionem; in primis facit auctoritas Aut cen- nq, qui cum dixisset, cardinem curationis in pestiferis esse exsiccationem, stibi unxit hanc fieri pharmacis,& sanguinis missione facit latio, quia, si vellenum citissime citra omnium controuersiam est a corpore tollendum,atque ipsis iii venenum residet in sanguine putrescente, plane; si auseratur sanguis, consequenter fundamentum,& somes veneni aufertur. Nec obstat materiam esse prauam, propterea potius egere aliti lutione, luam sanguinis missione quia Galenus 1 Ii 1. Meth. cap. 6.ubi statuisset in magnis morbis semper mittendum eise sanguinem,declarans

SEARCH

MENU NAVIGATION