De pestilentia Hieronymi Mercurialis Foroliuiensis medici praeclarissimi lectiones habitae Patauii M.D.LXXVII mense Ianuarii : in quibus de peste in vniuersum, praesertim vero de Veneta, & Patauina, singulari quadam eruditione tractatur

발행: 1577년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Lect. de Pestilentia s

que, ac maxime cotagiosiam:& propterea ncccssario videri exprimendum esse contagium in eius definitione, siue descriptione, quasi quadam proprietat cm illi semper con uenientem,atque etiam soli, quandoquidem,ut dicit Aristoteles loco Probi citato, una pestis omnium est maxime contagiosa: quia, etsi lepra&plitisis id habeant, ut sint

morbi contagiosi, non tamen maxime sunt tales, ut ex effectibus constat. Sed de Contagii natura, deq; omnibus illius condicionibus spero suo loco in hac tractatione me multa scitu digna esse dicturum. Verum quid dicemus ad auctoritates propositas Non desunt doctissimi viri, qui,

videntes contagium esse praeteritum ab antiquis, dixerunt, eos tanquam rem claram supposuisse. Sed sane mihi difficile videtur excusare antiquos, qui res alioquin pauci momenti longa oratione sunt prosecuti, rem ver m xime difficilem, maximis dubiis plenam praeterierunt. Quapropter sum ego huius sententiae, nequaquam contagium esse ignoratum a veteribus , eo quod non desunt antiqui scriptores Graeci historici , qui contagii in pestibus 'meminerunt. Sed tacuerunt ipsum mea sententia, quia G.

non cognouerunt aliud genus contagii, nisi id, quod fit Per aerem, ut videbitis suo loco, ciccirco sub aeresipsum complexi sunt. Nisi mauultis dicere, praeteriisse contagium, eo quod non existimarunt hoc causam esse mor bis pestiferis efficiendis nam Galenus loco citato libri de diffseb. videt quaeso, qua titubet circa contagium. 'inquit primo,haud tutum esse conuersari cum ipsis peste assectis , deinde periculum imminere ne conuersantes cuipsis inficiantur: praeter haec pauca, aut nulla omnino de contagio dicit Galenus, qui pace illius dicam loquacissimus es solet, in rebus etiam nullius momenti, ri norunt omnes, praeteriisset contagium silentio, si ipsum H existimasset in peste rationem causae habere Θ nunquam adducar, ut hoc credam, nisi maioribus rationibus per-B suadeatur.

22쪽

o Hieronymi Vercturialis

suadeatur. Quid dicemus ad Procopium λhab co contex-rum ipsius Graecum manu scripti iam, in quo desiderantur ea crba,quaestiri ira Dulce Latino,&in quibus tradite apes tem non uis se contagio sim . Gregorius autem Nyse nus , quanquam fuerit Philosophus egregius, nec xpers Medicinae, tarne eo in loco oratorem agebat . cui sat crat. hoc exemplo pestis , Morborum proposito, scopum suti, intentionem consequi . nam , cur stria ita non fit contagio se , sed tantum morbus, Aphcuit nobis Aristo probi. quarto sedi septima. Pro resolutione alterius cluaesit breuiter dicendum citi inter morbos nullum reperiri magis lethalem ipso morbo pestilenti. Sententia vero Hippocratis primo de acutis, secundum meam sententiam, ita est interpretanda, ut morbi sporadici , si sint acuti , omnibus sint lethaliores, exceptis pestiferis. Definitur Pestis Ufenditur, Venetam se Patauina ui veram pestem. Caput IIII

WVM ONSTITUAMUS itaque hanc defini-

tioine iii, seu descriptione peltis scilicet eam. Us i csie morbum communem. complures simul

in etiam diuersarum regionum infestantem

- , leth ilem,&maxime contagio sum. Dicitur morbus simpliciter, quandoquidem, ut dicebam inhetis sterna lectione ex sententia Galeni tertio in tertium epid. Pestis non est unus morbus determinatus, sed quicumq; morbus potest esse pestis , modo complures attingat eode tempore, maiorem partem perdat Dicitur morbus co munis, ad differentiam sporadicorum. Dicitur inscitans complures etiam diuersarum regionum, ad differentiam. morborum endimiorum, qui semper unam tantum regio

τ' me in laedunt. Dicitur lethalis ad differentia illorum morborum colum, qui simpliciter Epidemici sunt nuncupati, de

23쪽

Lect de Pestilentia. I

de qui biis in maiora parte libroruin Epidemicorum tr diauit Hippocrates. Dicitur postremo minae contagiosius, non tam ad differentiam febrium pestilentium, qua non sunt contagio is, 'tiae sunt sine peste, cuiusmodi fieri plurimas citra ullum contagium, satis constat quam ut hac proprietate, ut paulo ante dicebam, eius natura magis illustretur licet enim alii morbi a peste cotagiosi sint & sit proprium pestis, quod veteres 'dici tradu ut scilicet sit morbus communisci quoniam tamen nulla pestis est sine contagio ,&ipsa inter alios morbos contagiosos maxime est contagiosa , ut dicit Aristoteles,apud quem illud μόλις aeno satis accommodate vertit GaIa, praecipue : videtur haec vox necessario addenda, ut descriptio totam eius naturam complectatur, quantum fieri potest. Nec miremini , me dixisse febres pestilentes sine peste quia clarissime, cxplicatissime hoc dixit Galenus eratio in tertium Epid. commentario F 7 necnon etiam tertio de praesag. ex puis cap. quarto quibus in locis clarissime scribit, fieri febres pestilentes sine peste. Cum itaque iam constituta sit definitio, matura pestis, videamus,nu quid huic nostr constitutioni adaptetur tota definitio pestis. Si enim adaptabitur, certi erimus hanc suisse vera pestem. Primum, clarissimum est fuisse morbum in se bres continus, ardente . tumores , carbones sunt morbi qui , ut in expositione historia dixi, frequentissime apparuerunt. Fuisse etiam morbum communem quis dubitet Θ quandoquidem magna pars Europs no&eΟ-dem tempore tentata est hocm fortunio quod etiam plu-rcs diuersarum regionum simul aegrotauerint, clarissimuestri Austria enim, Transiluania, ali que Germania nationes eodem tempore, quo modo in Italia Forum Iulii,

Venetiae, Patauium, Mediolanum, Calabria , Sicilia, Il-Iyrium, compluresque aliae gentes peste laborarunt inci, nostro magno damno experti fuimus , fuisse lethales B maxime

24쪽

io Hieronymi Mercurialis

maxime lethales hos morbos, quandoquide maxima pars grotantium interiit. Fuisse et contagiosam hanc pestem, luculentissima sunt,&plurima testimonia,qu non refera vobis, cu unusquisque sua habeat exempla Si ergo omnes condiciones uerae pestis, tum traditae ab antiquis, tum etiam explicatae a nobis & addit e repertae sunt in hac nostra constitution no est,ut dubitemus asmerere, ipsam fuisse veram degitimam pestem, quamquam non eiuscemodi fuerit eo tempore,quo tre vel quatuor, paulo pluresve aut pauciores quaq. die moriebantur: siquidem, ut

clarissimum est, deficiebat potissima condicio, qu secudum Gale requiritur, ut scilicet simul multii grotent, multi pereant. Nec dicat quisquam, magis,&minus haudquaquam speciem variare, ac propterea non minus appeluda suis se pestem,quando pauci quam ubi multi interirent quoniam si, ut nemo negat, pestis morbus comunis est, quomodo quaeso morbum Vocabimus communem,

nisi multi aegrotenti eodem vitii genere, quomodo

pestem, nisi, ut docuimus ex Galeno, aegrotantium pars .maior intereat, aliis quidem temporibus fiunt interdum morbi acuti febres pestiferar, quoslatim aegros iugulat, sed nemo pestem dicit quod non sit morbus communis, idest non multo tentet.

De causissessis Caput U. VNC superest, ut causas huius pestis inueniamus inueniemus autem , si pestis verae causas erimus perscrutati Sunt causae pestis alis quidem interias, aliae vero externae. Causa intern sunt calor praeter naturam putredinosus,d humor putrescens ac veneficus dico calorem praeternaturalem quia, tametsi in peste sipe contingat, ut ad sensum calor neque intus , neque extra mutatus

25쪽

Lect de Pestilentia. I s

tatus videatur, fieri tamen nequaquam potest, ut ille calor sit naturalis, eo quod concidunt statim operationes prope omnes caloris naturalis, ioctionis, Mattracti nis is alia omnia opera,quae fiunt beneficio caloris natiui Materia autem putridad venefica , quae est causa interna pestis, non est unius generis, sed omnes prope humores confunduntur, conturbantur,4 computrescunt,

neque haec putrefactio exigua est, sed valde insignis otiure merito dixerit Hippocrates communi nomine fuisse putrilaginem sid quod etiam explicatissime dixit saepe Galenus Hippocratem imitatus. Sed neque solum in hac materia adest insignis putrefactio, verum etiam aliquid aliud excellentius, quod in peste eos profert effectus, quos nulla putrefactio eficere videtur. quid autem sit hoc excellens, disputatum inuenio inter posteriores medicinae scriptores. Non defuerunt , qui existimarunt hoc nihil aliud esse, nisi quandam abditam, immanifestam qualitatem, inter quos diligentissimus, cingeniosissimus Fernelius primum locum tenuit, qui secundo de abditis rerum causis hanc opinionem diligentissime explicauit. Contra autem Fernelium Altimarus disputauit, probans nullo modo adesse qualitatem ullam immani se stam, sed duntaxat summum quendam gradum putrefactionis , merito cuius haec omnia fiant. Sed, cum perspectissimum sit , non omnes febres pestiferas eandem putredinem habere, immo vero saepe contingere, ut Ubi minora signa putredinis appareant,vi velociores morte cotingant & accidentia grauissimae, fit , ut necessarium mihi videatur asserere, praeter putredinem in hac materia adesse vim quandam veneficam occultam, quam medici

omnes praesertim Galenus scribit incsse medicamentis , atque venenis deleteriis . De causis ipsius pestis ex. ternis ita statuo, duas ad esciendam pestem perpetuo conspirare causas , nimirum aerem ipsum,4 contagium. Aerem

26쪽

4 Hieronymi crcurialis

Aerem concurrere ad pestem efficiendam, mihi videtur lHippocrates demonstratione aeuidentissima indicasse , qua de Galenus, a uicenas sectari videtur. cst autelae a

Pestis si morbus communissimus, ergo a causa coimmunissima causa communissima est aer, ergo pestis nec cis ,rio ab aerc. Huiusmodi argumentatio Hippocratis tantum potuit apud scriptorcs medicinae, ut neminem cre inuenire liccat, qui non putarit veram poscita fieri abaeire Est itaoue post Deum verae pestis causa aer. Dico, post D cum quandoquid cin, ut meminit Galenus, veteres sere causas pestilentiae in Deum rescrebant: quod cliam Avicenas XI metaph.& Auen Eoa nequaquam damn runt. Sed dubitatio oritur, quomodo Hippocrates dixerit solum aerem esse causam pestilentis, quando Galenus

in libro de cibis boni, Mali succi,& primo de diffleb.

cap. tertio monstrat, etiam pestifcros morbos oriri ex mala victus ratione. Hanc difficultarc in ut tolleret Altimarus, dicebat, fuisse quid c morbos illos, quos mcmorat Galenus, factos a praua victus ratione, sed nequaqua fuisse pestem, verum pestiferos duntaxat morbos . Sed haec Altimari responsio non cx toto nodum tollit Gnam idem Galenus secundo commentariorum in librum de natura humana tex. quarto dixit recte quidem dixisse Hippocratem, communem morbum fieri a causa communi: sed non rccte dixisse, fieri solum ab acre quadoquiden etiam praua victus ratio, vapores elati ex putridis aquis,&speluncis possunt morbos communes acer quemadmodu ipsemet Hippocrates de constitutione in Eno scriptum reliquit. Quapropter , ut Hippocratis sententiam ratam faciamus, satius csse existimo dicere, acrem vel si tum accipi posse,vel una cum aliis causis. Si accipiamus

aerem solum, plane non semper aer solus est causa morbi communis, vel pestilentiae sed, si ipsum accipiamus cu liis causis, semper acrest causa morbi communis . Vel

possumus

27쪽

Lect. de Pestilentia. I

possumus etiam dicer morbum communem esse duum generum, alios communes ni regioni , alios pluribus regionibus. morbi coes uni regioni qui Endemii Gr

cis dicuntur, fiunt a praua victus ratione, fiunt a vaporibus elatis ex aquis,&terra . sterum, qui sunt communes pluribus regionibus, semper ortum ducunt ab aere.

qua propcc liquido constat, apud Hippocratem,&Omnes scriptorcs,veram pestilentiam semper fieri ab aere. Pem Venetam se Patauinam ortum habrasse exaere.

nem de nostra peste instituere. Omnis vera pestis fit ab aere , ut probatum est pestis haec nostra quemadmodum fuse demonstrauimus, habuit omnes condiciones verae pestilentiae igitur haec nostra pestis facta est ab aere Cuna dico nostram pestem, intelligo omnes eos morbos, qui has regiones sunt depopulati. Sed , quia pestis habet pretterea nescio quid diuini , placet praeter demonstrationem allatam ex auctoritate medicorum, etiam adiicere alia signa, ab historicis , aliis memorata , quibu probabiliter saltem confimnare possumus, ortum habuisse hanc pestem ex aere . sunt autem huiusmodi signa omnia capta ex Obseruatione atque, ut ego consequi potui, duum sunt generum alia sunt antecedentia, alia vero comitantia . antecedentia riunt , terrimo tu pri cedentes, comet , vel sidera inusitata, ignes aerei,eclipses, annus bissextilis, monstra, animalia ortae putri materia, pestes alibi vagantes adiiciam etiam his signis duo alia, capta ex Philostrato in i III.& viii. vitae Apollonii , necnon etiam in libro de uiris Illustribus, qui ad Troi am luerunt. Refert enim hic scriptor , Apollonium Tyaneum

28쪽

t s Hieronymi Mercurialis

Tyaneum summum virum praedixisse pestem Ephesis, eo quod ipse , qui vir temperatissimus erat, laborauerit morbo : quasi auguraretur hic Philosophus,cum ipse nullum

errorem committeret, tamen grotaret, necessariunt fore, ut alii aegrotarent propter acris vitium . rescit praeterea, lupos hominibus damna inserentes consuenisse prς- monstrare pestem hominibus . Sili comnia signa expendamus,&praeteritum statum harum nostrarum regionuconferamus, si non omnia , saltem plii rima ex iis signis prς cesserunt. Fuerunt terrςmotus Patauit,& Venetii sed maximi Ferrarip. nec quidquam refert, quod Ferraria non sit tacta peste, quia halitus exeuntes per terr motus possunt longe lateq; disseminari, nec tangere regiones proximiores. Pr terea habuimus sidus inusitatum annis elapsis, de quo disputatum est in Germania, nunquid fuerit cometa, extant scripta. Visum est toto hoc anno

insolens illud Martis sidus, quod plerisq. admirationem, compluribus stuporem, atque terrorem qu sidam iniecit, qui sese illud veluti tenebrosum interdum conspexisse

narrant habuimus annum bissextilem anno pr terito, si memoris tenetis, visa est incredibilis copia bruchorti, & per vias,& per parietes,4 per fenestras, quae animalia ortum ducunt ex putredine habuimus monstrum illud Venetiis pestes vagantes clarum est adfuisse, ut Constantinopoli,&in Sicilia,&Tridenti habuimus hoc anno Eclipsim ut, si id facere nobis placet , quod veteres faciebant, possimus plane dicere, signa usitata pr cessi Lse hanc nostram pestem ex aere Non silebo etiam illud, quod mihi relatum est,tupos hoc anno impetum fecisse in complures villas agri Patauini Signa comitantia pestem ex aere sunt ea symptomata , ii morbi, qui semper

comitantur omnes pestes ex aere. Sunt autem ebres amdentes , febres placidae, dolores capitis, deliria, carbunculi , tumores, mortes subitaneae, extimstiones familia

rum.

29쪽

, Lect. de Pestilentia. I

rum . Haec omnia accidentia, si placebit vobis videre omneSpestes ex aere,cuenerunt in illis, etia in nostra: immo vero, si conferatis pestem narratam ab Ouidio I 1.

Metamorphoseon, relatam ab Hippocrate secundo Epid. de Cranone, relatam a Thucydide secundo historiarum,& a Lucretio I. de natura, eaS, quas refert Galenus contigisse suo tempore, pestem illam maximam,de qua Euagrius scribit lib. III I. historiae ecclesiasticae cap. 28. Nicephorus lib. XLII. cap. I 8. si eam horrendissimam pestem , quam scribit sub Iustiniano Imperatore fuis . Constantinopoli Procopius II. de bello Persico, si, inquam ,

has, innumeras alias conferatis huic nostrς pesti,videbitis maximam similitudinem ne dicam identitatem. his signis alia etiam non contemnenda adiungi possitnt, sed hoc potissimum, toto tempore, quo pestis perdurauit, pr sertim in ciuitatibus, raros esse visos, qui alio morbi genere fuerint tentati quod quidem medici omnes pro

argumento certissimo habent,pestem ex aere esse: immo Vero,quicumque tcntabantur a principio vel tertiana,vel aliquo alio morbo, magna ex parte quae omnia etiam in peste tanquam praecipua qusdam ad notauit Thucydides hconuertebantur eorum morbi in hos Referent vobis doctissimi medici huius urbi ς, aliquos fuisse vulneratos; vulnera illa conuersa fuisse in pestem. Nec paruad aeris vitium confirmandum illud refert, quod ipse in his nostris regionibus obseruaui,&in aliis pariter pestis expertibus contigisse audiui, magnam scilicet partem eorum, qui sine ulla pestis suspicione obierunt, post mortem posteriores corporis partes vibicibus, latis q. maculis deturpatas habuisse i quod quidem rarissime aliis temporibus conspici solet. Sunt praeterea infiniti , qui, conscii se nihil insectum contrectasta, attamen correpti sunt hac labe Innumeros praeterea, si percunctari pla', cebit, audietis, quibus inguina atque alae subtusexH-

30쪽

8 Hieronymi Mercurialis

horibus intumuerunt , nec non varia tubercula sponte eruperunt sine ullo insigni detrimento quae quid cui mala cum non fuerint pestifcra, annis praeteritis aut nunquam , aut multo minu conspicerentur, certe necessariucst fateri praesentis annis constitutionem, aliquod aeris vitium in causa fuisse , sub quo corpora diuersimode disposita aliqua mitius , aliqua perniciosius grotarint. Sed nec illud fortas. praeter rationem est adiungere, me se Iulii, quo cmporec pit incrudescere morbus, Venetiis , latauit, coepisse etiam pluuias, quae fuere paruae , placid Ἀ&fere continuae, quales retulit Hippocrates de Cranone & clarum est constitutionem austrinam perduras te fere toto in ense Septembri, Octobri. Habuimus etiam & aliam calamitatem, ostendentem aerem fuis se infectum nimirum fatuitatem omnium terrae fructuum , qui licet fuerint copios , consuetam tamen iucunditatem amiserunt. Nec id etiam negligendum est , quod ab omnibus obseruatum fui hoc anno aut nullas , aut rarissimas cicadas cecinis . victitant cicadae, ut nostis, rore rationi consentaneum est, eas consueto alimento orbatas aut fuisse cxtincta , aut tacuis h. Non desunt etiam , qui aperte fateantur, sese Obseruasse, quo tempore in his regionibus pestilentia furebat , raras admodu esse cospectas aves. Habemus igitur ex demonstratione allata,& ex signis etiam ad nexis, pestilentiam hanc nostram ex aere originem duxis ..dis uerit vitium in aere se quomodo aer dicatur vitiatus, ct indueere pestem. Caput VILV c videamus, quod hoc fuerit vitium in

aere. Ita statuo, suisse qualitatem quandam X vitae hominum inimicam, aptam in corpo- ribus praeparatis,&dispositis morbo prΟ-

e ab ducere pestilentes . Fernelius , vir doctissi

SEARCH

MENU NAVIGATION