De pestilentia Hieronymi Mercurialis Foroliuiensis medici praeclarissimi lectiones habitae Patauii M.D.LXXVII mense Ianuarii : in quibus de peste in vniuersum, praesertim vero de Veneta, & Patauina, singulari quadam eruditione tractatur

발행: 1577년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Lect de Pestilentia. 29

caeteris est,quod hutnana corpora maxime disponit ad pestem recipiendam,timor,quo sit,ut corpora imbecilla reddita promptius a peste capiantur. Haec sunt , quae maxime corpora reddunt prompta ad pestem suscipiendam.

Eualitatem aeris modo esse intensiorem,modo remisiorem, mo-

LTERUM, quod proponebamus Osideratione dignum, est, qualitatem secretam,& manifestam aeris non semper uno , χο dem modo se habere: nam interdum huius modi qualitas inimica est valde intensa, ita ut corpora etiam modice dispofita venenet, & in sestet; interdum estisque adeo remissa , ut magnam corporum exigat aptitudinem , nonnunquam medio modo se habet, ut neque sit ita remissa, neque ita intensa Vbi qualitas thaec aeris est valde intensa, pestilentias insignes in maximas parit sunt vero insignes pestilentiae illae, in quibus tru ta iugulantur, maxima pars hominum interit . Talis fuit pestis illa,quae relata est ab OitidiovII. Metamorphoseon. Talis fuit Athenis , relata a Thucydide,&a Lucretio, de qua dicebant nullum fere hominem fuisse eo tempore repertum, quem vel morbus, vel mors, vel luctus noattigerit. Talis etiam fuit pestis Romae,quo tempore obiit

Camillus ille magnus.Talis etiam sub Vespasiano commodo Imperatoribus quandoquidem, Ut memoriae prodidit Eusebius in Chronicis, in illa decem millia hominum quotidie interibant Romae, in hac vero duo millia. Eiusmodi quoque suit pestis quam narrat Procopius in II de bello Persico, quando in urbe Constantinopolita-εaas spe qualibet die decem millia hominum interibant.bu Leon etiam Isaurio relatum est in urbe Constantinopolitana

42쪽

1 Hieronymi mercurialis

politana peste interiiste trecenta hominu in millia Tales fuerunt etiam relatae pestes a Galeno multae, ir sertim qu eius tempestate uniuersam Europam pene depopulata est. Sub Benedicto Potifices III. narrat Platina plurcs fuisse mortuos, qua superfuille vivos. Iacobus de Partibus

scribit ea peste,quq inchoauit anno MC C CXX X X V.

pene dimidiam hominum totius orbis terrarum partem peste suis. extinctam, quae pestis durauit quinquennium& ab hac complura oppida fuerunt crudeliter deuastata,&urbs Veneta, ut narrat Sabellicus, propter insignem hominum stragem, coacta fuit inquilinos exteros vocare. ciuitate donare magna etiam fuit pestilentia anno MD XXVIII. quando,ut celeberrimi scriptores narrat, tertia pars hominum interiit. Ης itaque fuerunt pestes magnae, di insignes, propter intensam aeris qualitatem hominibus inimicam Remissa autem qualitas est in aere quotiescuque parum durat clades,&pauci homines intereunt, neque omnis generis. Talis pestis,ut narrat Liuius lib. quarto decadis primar,fuit inFabio Augusto,& .Furio Pacilio Consulibus,quando plures fuerunt aegri,quanImortui. Parua etiam uis te existimo eas pestes, quas narrauit Galenus & decimo de simpl. medicamentis,& tertio

de usu partium, quarum alteram scribit curatam es vrina humana, alteram vero solummodo pedes tentasse. In hoc gradu pos tumus etiam collocare pestem Veronensem , quae fuit annis pr teritis, quae M DI V. has regiones tentauit Media inter intensam,&remis iam aeris qualitatem est, irando neque tot intereunt homines, quot in peste maxima ineque etiam pauci, quemadmodum in minima Medias pestes existimo ego fuisse omnes fere relatas ab Hippocrate, tum quia nulla habetur mentio magna cladis tum quia unum aut alterum exemplum proponit nobis eorum, qui obierunt in tertia die . quae etiam

Constantinopoli suit sub Leontio Imperatore, media quaedam

43쪽

Les. de Pestilentia. 3I

dam pestis suit. quo tempore scriptum est quadraginta hominum millia a pesteonteriisse . In hoc igitur medio

gradu, sum ego huius sententiae,collocandam esse pestem,quq his temporibus in has nostras regiones grassata fuit.&adducor ad hoc putandum ob comparatione inter alias. pestes inuenio enim in pestibus maximis aut mediam partem hominum , aut saliem tertiam interiisse . Ad hic in pestibus insignibus hoc fuit obseruatum, viae centuna aegris vix unus seruatus fuerit, in hac nostra peste neque etiam quarta pars hominum suit extincta. loquor de urbibus , ubi grassata fuit, non de villis . Priterea, qui versati sunt in curandis aegris hoc tempore, facile cognouerunt, ex centum aegris etiam decem, plures uiis seruatos. Quare non fuit haec nostra pestis neque ex maximis, neque ex magnis. Non est etiam recensenda inter minimas, eo quod accidentia saeuissima fuerunt,& multi etiassent interempti. Puto itaque nisi fallor hiam luce meridiana clarius factum esse, hanc nostram peste ab aeris qualitate inimica generationem accepisse. De natura contagi' ubi quid it quod corpus communicet, cui, er quae, diligenter examinatur Caput. XII. UPEREST modo,ut videamus etiam quomodo contagium hanc pestem o uerit , duxerit. Id autem ut exacte peruestigare valeamus, opera'pretium esse existimo, breuiter& dilucide contagii naturam perscrutari. , quia neque ab antiquis medicinae scriptoribus , neque a Philosophis habemus explicatam contagii naturam,necessarium est nobis, excommuni hominum notione eam Venari. Inuencio ab hominibus nomen Contagii tribus attrihui ad summum. Tribuitur primu ipsi morbo contagiose:

tribuitur etiam qualitati ipsi venenati: tribuituro ipsi c6imi cationi

44쪽

3 Hieronymi Mercurialis

cationi morbi cotagiosi Nos ab hac postrema notione conabimur coparare contagii natura. Est itaque Cotagium nihil aliud, nisi communicatio morbi facta a corpore in corpus morbi inquam similis specie . . cum dico morbum, intelligatis rem praeter naturam. quia haec communicatio est quidam motus, siue sit sensibilis, siue insensibilis, non est, ut hoc loco disputem. Et , quoniam

in omni motu, seu communicatione, quatuor sunt consideranda , primo, id, quod communicatum secundo, corpii , quod communicat tertio , corpus, cui communicatur; quarto, medium per quod communicatur; id quod communicatur, seu transmittitur in contagio, proculdubio est res quaedam praeter naturam . , quia tria sunt g nera rerum praeter naturam, morbus , morbi causa,& syniploma , sane non est existimandum, morbum ipsum mi ii , eo quia daretur morbus, ut monstrabo in corpore inanimato ; neque etiam dicendum est symptoma transmitti, quippe quod semper sequitur morbum, ut umbra corpus quare hoc constantissimum esse debet , id, quod mittitur, esse causam morbi. Causa morbi duplex genere esse consueuit, alia quidem incorporea, alia vero comporea incorporea causa est, quando contagium fit per comunicationem merae,&puraequalitatis, quemadmodum quando stupor a torpedine communicatur per baculum e tunc enim plane communicatur nuda qualitas huiusmodi communicationem per nudam qualitatem in corporibus, nequaquam in morbis,fieri existimo de venenis,quae

extra corpus sunt, non loquar sed hanc rem diligentis. me tractandam relinquam praeclarissimo, excellentis, simo viro, qui huiusmodi tractat1onem iam inchoauit. fit itaque communicatio causa morbi corporeae . causa corporea proculdubio debet esse talis,ut possit moueri de loco ad locum. Iam vero corpora solida nequaquam possunt communicari,non possunt moueri de loco ad locum,

45쪽

Lect. de Pestilentia. 3 3

sed duntaxat humorvi vapor,seu spiritus quapropter id,

quod communicatum, erit vel vapor, humor communia

cari humorem in scabiei, habetis proditum ab Aristotele septima sedl.probi quarto, S ab Alex secundo prob. qq. quaerentes enim ii Pli: losophi Illustres, cur hydrops non sit contagiosa ,sicut scabies, inquiunt, iccirco esse, quia humor hydropicorum in concavo corporis est, humor scabiosorum in summa cute, atque etiam tenax, S adhaerens est fit etiam contagium per humores inque Gallica, quando scilicet per contrectationem&agitationem vehementem humor morbosus transmittitur de corpore in corpus. in pestifero contagio potest ne fieri transmisso etiam humoris 4roculdubio potest quia, siquis contrectet carbones viceratos, plane morbum acquiret propter adhaerentiam humoris illius venenati in putridi Sed plerunque in pestifero contagio fit untaxat transmissio vaporis, spiritus in hanc solam transmissionem, ut demonstrabo suo loco,cognouerunt in peste Aristoteles, Galenus, sequaces C terum, quoniam vapor non est corpus simplex, sed mixtum, sicut corpora mixta habent ad minus tres qualitatum gradus, ita existimandum est huiusmodi vaporem pestiferum tribus qualitatum gradibus esse donatum, quae qualitates ex effectibus ipsius ut plurimum manifestantur . nam ex effectibus cognoscitur

hunc vaporem putrefacere, urere cognoscitur penetrare,&adhaerere perspectissimum etiam est necare

Qtlamobrem necessario cogimur asserere, huiusmodi vaporem esse feruidum , esse subtilem cum penetret , csse tenacem cum adii reat, esse venenatum d tota sui substati a naturae nostrae inimicum, quandoquidem non solum iugulat, verum etiam cito iugulat. Habemus igitur iam breuiter explicatum , quid sit illud , quod in contagio p stifero communicatur. Corpus vero, a quo huiusmodi vapor comunicatur, duplex est.Vnum est morbosum,iam

E scilicet

46쪽

3 Hieronymi Mercurialis

scilicet peste in sedium , alterum est fomes ipse non quod semper,d necessario vapor pestifer ab istis duobus trans mittatur, sed quod modo ab uno , modo ab altero, modo ab utrisque De mite quod dixi, constat sola posteriorum obseruatione quia difficile est reperire apud medi cos antiquos, quod ipsi crediderint, pestem per fomitem communicari uixit quidem Galenus noster,conuersationem peste affectorum esse periculosam dixit Aristoteles, pestem communicari proximis, quod quidem sit vel per respirationem, vel per transpirationem .sed, ut dixi, per

fomitem communicari pestem, in antiquorum scriptis, cum diligenter quaesierim, nondum tamen potui reperire immo vero posteriores,qui vel veterum scripta in te pretati sunt, vel medicinae faciendae rationem docuertit, usque ad auorum nostrorum memoriam nil de fomite ex plicatum tradiderunt. ut mirum sit hanc rem tot sculis aut ignoratam, aut silentio praeteritam fuisse . Corpus morbosum , a quo mittitur hic vapor, sane nullum aliud

esse potest, nisi corpus illud, in quo fiat ebullitio,&pti

tres actio cuius rei clarissima est ratio, quia, si vapores sunt attollendi, aransmittendi , nulla alia ratione hoc fieri potest, nisi calor agat in humidum,&vehementer agat , ex qua actione fiant halitus, flatus, .vapores que es admodum fieri videmus in corporibus externis, in quibus quo tempore calor solaris agit in humidum, eleuantur mulit vapores; quando Vero, aut non agit, aut remississime, vel nulli eduntur vapores,Vel certe quampaucissimi Corpus igitur, a quo mittitur vapor pestifer, est corpus morbosum calidum,4 feruens. Nec est, quod existimetis, hoc non fieri perpetuo eo quod non semper a dorcorporibus peste correptis insit; quia, tametsi hoc noappareat sensui, est tamen necessarium semper, si contagium fieri debet, ut adsit putrefactio aliqua in corpore propter quam cum fiat a calore praeternaturali , attolluntur

47쪽

Lect. de Pestilentia. s

tur vapores. Sed de hac re adhuc tractabo , cum disputabo, an omni contagio adnexa sit putrefactio. Fomes morbi appellatur corpus illud, quod a morboso corpore venenum recipit, deinde alteri communicat . Hoc cor pus plures condiciones habeat necesse est.Primum enim, ut recipiat, rarum&laxum esse debet ut autem consei uet , debet essed in debita quatitate,& nulla insigni qualitate activa praeditum, hoc est neq; admodum frigidum, neque vehementer calidum debet enim esse rarum corpus , eo quod corpora densa non admittunt facile vapores debet etiam esse in debita quantitate quandoquide, ut egregie nos docet Galenus 3. de simp. medicina cap. a 3 deleteria omnia'. quamquam sint valentissimae, etiam intra corpus assti mpta, non possunt qu id quam mali facere,

nisi habeant debitam quantitatem iccirco dicebat iure, centesimam partem drachmae cantharidum & scintillam ignis nihil facere. Quapropter irridendi sunt uulgaresisti mea sententia , qui existimant in minima quadam re posse consistere hoc uenenum pestiferum. Audiui ego

non sine risu nonnullos medicos , referente e contrectatione particulae fili aliquos pestem contraxisse quod quidem nemo sanae mentis arbitrari debet diamen uulgus hoc etiam Φpe credit sed , ut dicebat Plinius alicubi cupiditas haec uiuendi hominibus innata facit, ut mostra,& absurda excogitentur ab hominibus. Non debet hoc corpus esse, ut dixi, admodum frigidum, neque calidum .eo quod utraque haec qualitas extinguit uapores ipsos pestiferos . hinc est, quod igne consumitur omne

contagium, gelu etiam omnem contagionem extinguit. Eapropter neque ferrum, neque marmor, neque ullum ex metallis potest esse fomes, tum propter densitatem, tum etiam propter frigiditatem. , qui recusant mon las tractare, certe mihi simplices uidentur. Corpora,quae

uere semitis loco esse possunt, sunt omnia illa, quae enu merantur

48쪽

3 5 Hieronymi Mercurialis

nazrantur ni allor in XIII. cap. Leviticio, ubi cum de

contagio leprosorum Moses loqueretur , fomites hos statuit, scilicet coipora lanea, linea, pellicea stamina&subtegmina possumus his addere etiam ligna quaedam oram inulenta , rara . Sed quid dicemus de parietibus dinovidentur parietes posse esse idonei omites, qui densi sunt frigidici veruntamen medici, iure, magnam curam habent horum .pr ceptum etiam fuit Levitici cap. XIIII. desquamandos esse parietes leprosorum,d noua calce oblinendos Dicerem, non omnes parietes posse esse idoneos fomites , sed solummodo illos, qui ob vetustatem sunt soraminulenti ,4 qui non sunt admodum perflati sicuti enim videmus in locis conclusis concrescere circa parietes situm quendam , qui fit propter vapores adhaeretes ipsis , parila sto existimandum est, hos vapores pestiferos in locis conclusis posse affigi , tenaciter inhaerere parietibus corpus,quod recipit contagiti,illud est, quod simi Iitudinem aliquam gerit &cum ipso vapore,&cu corpore,a quo manavit nam omnis receptio, ut habetis ex Philosophiae principiis, fit per similitudine,ita ut simile facile recipiat simile. Sed praeter hoc, corpus recipienscontagiudebet esse es alterabile, cinefficax ad resistendum ipsi co

tagio. hinc est, quod corpora inasterabilia, aut quae tanti vigoris sunt, ut facile superent venenum, non sint apta recipere contagium . Similitudo, propter quam fit huiusmodi receptio,aut est secundum arcanam qualitatem, aut secundum manifestam arcana qualitas quae facit hanc similitudinem,&aptitudinem recipiendi contagium, nihil aliud est, nisi quaedam eordis intemperies, propter qua id facile alteratur 44 facile recidit , quemadmodum qualitas huic aduersa etiam contrarium effectum in corde facit. Videre enim est scepe, ut iam docui, quosdam, ali

quin optime constitutos,& temperantes, tamen conta

fio facillime contaminari nec ob aliud sane, nisi quia hanc

49쪽

Lect. de Pestilentia. I

hanc arcanam qualitatem in corde gerunt . Similitudo autem per qualitatem manifestam posita est in temperatura manifesta corporis,& in habitu, in aliis rebus , quae spectant ad statum totius corporis. Ea propter,ut dicebam, corpora calida,&humida laxa, repleta prauis humori bus facile recipiunt contagium. Ex quo duo corollaria elicere potestis. Vnum est, non mirum esse, si interdum videantur contagio extingui integrae famis , quia habent inter se similitudinem tam arcanae qualitatis, quam manifestae. Alterum est, propter hoc fieri, ut aliqui interdum non contaminentur ab infectis , raro usu veniat, uti culuae ab hominibus inficiantur, vel homines a belluis cruandoquidem in his omnibus desideratur ea similitudo , propter quam fit, ut corpora facile recipiant contagium C terum medium, per quod efficitur contagium, ubi intercedit nullum aliud est, nisi aer ipse qui aer sicut recipit

lumen, calores, Odores, sum OS,&in alia corpora transmittit , ita recipit vapores putridos ,ri pestiferos , eosque in alia corpora transmittit. Dixi,Vbi intercedit , propterea quod , quando contagium fit per merum contactum

nullum medium intercedit, sed immediate fit transnisso veneni ex corpore morbido in aliud corpus sanum. Puomodo contagium agatis corpussanum Caput III. V M igitur tot conspirent ad contagii gene

rationem, superest, ut videamus, quomodo

fiat huiusmodi generatio , hoc est, quid agat i

vapor ille putridus 4 venenatus,qui est causa morbi in corpus sanum HieronymuS Fra castorius, vir tempestate nostra omni laude dignissimus,&qui primus aperuit hominum oculos ad intelligendum contagium, fuit huius sententiar hos vapores statim putrefacere, neque ullo alio modo iugulare, nisi per putrefa, i ctionem

50쪽

sia Hieronymi Mercurialis

ἶionem summam . Sed sum ego alterius sententiar, non solum hos vapores interimere putrefaciendo, crumitia, quemadmodum faciunt plurima alia venena, alterando.

Adducor autem ad hoc existimandum, quia s p videre est, in pestiferis constitutionibus homines mori sine ullo putrefactionis signo immo vero experientia comprob, tum est , lethalissimum omnium esse contagium illud,quo homines absque ullo signo pereunt Modus, quo vaporesisti se putrefactionem,& per alterationem interimunt, hic est, quod eum primum pestifer vapor ingressus est corpus,iugulat calorem natiuum quod hinc apparet, quia

statim corruunt eius operationes ; ubi calor natiuus totius corporis, praesertim vero cordi S conturbatus, consusus est, humores eius custodia orbati exponuntur calori igneo , praeternaturali; qui calor a vapore illo fervido immissus putrefacit statim colliquando humores . Interdum contingit,ut,statim atque calor naturalis insignis vapoesis veneno conturbatus, extinctus est, homo moriatur sine putrefactione ulla , non raro etiam imp statim confuso illo calore natiuo moriatur, sed tantisper duret, dum putrefac ioni tempus relinquatur atque hinc fit, ut alii citius, alii tardius interimantur, prout scilicet magis, vel minus ualens est uenenum, ita ut citius finiant uitamquam accedat putrefactio. An spiritus putrefiant in pestifero contagio,an soli humores,antiqua est, ratu agitata quaestio . Sum tamen ego huius sententiae, ut alias probaui , etiam spiritus quodam pacto putrefieri. Habetis itaque, quo pacto seralterationem solam , quemadmodum alia uenena, per putre factionem uapor pestifer i

inficiatii d

SEARCH

MENU NAVIGATION