장음표시 사용
31쪽
mus,& ingeniosissimus, in secundo de abclitis rerii causis secutus est hanc sententia, huiusmodi qualitate secreta,&occulta esse Altimarus autem, qui, ut alii docti omnes, putauit quacunque veram pestem fieri ab aere, aduersus Ferneli multis rationibus conatus est demonstrare nulli adesse secretam qualitatem in aere pestilenti, sed solummodo manifestam, ortam .s ex putredine. Ego vero sum huius sententiae,posse pestem oriri tum exqualitate manifesta ipsius aeris,lum etiam ex qualitate arcana. Ex qualitate arcana oriri posse, inde coniicio, quoniam, si in ipsis aere fit qualitas coelestis,&occulta genitalis,ut Arist. secudo degeneratione animalium,&alibi saepe monstrauit, fatendum est etiam fieri interdum in aere qualitate corruptricem secretam. Accedit etiam, quod pestes multae auxilium perceperunt ex Antidotis arcanis, decretis scribit enim Galenus interdum pestem curatam esse
bolo armeno, interdum urina humana , interdum theriaca . si igitur contulerunt remedia arcana, consentaneum est rationi, arcanum etiam fuisse illud, quod nocebat. Haec qualitas occulta, seu vitium hoc immanifestum induci potest in aerem a duabus causis, primo asideribus mon quod sua natura sidera quidquam mali Dciant per se , sed per accidens; atque hoc ita fieri non modo Astrologi , verum etiam magnus Avicennas confirmauit,immo vero id quoque aperuisse videtur Hippocrates, aut Polybus , qui IIII de morbis lib. tria morborum principia statuens, num ex iis esse scribit, si contingat, Vt ea, quae ex coelo eueniunt, inepta sint, praeter viAus rationem . Potest induci secundo haec secreta qualitas in aerem a vaporibus prauis , qui eleuantur ex aquis putrefactis, aut ex speciebus. dicebat enim Galenus secundo commentariorum in librum de natura humana tex. . vapores, qui eleuantur ex huiusmodi rebus putrefactis, nequaquam nocere manifesta qualitate, sed proprietate
32쪽
substantiae. Posse autem abliuiusmodi eXhalationibus & vaporibus oriri grauissimas pestes, duo historiarum eXepla praeclare testantur. Vnum est, quo narratur, oli in innabylonia in templo Apollinis aurea mirae vetustatis arca aperta expirasse perniciosissimum halitum, atque inde pestem emanasse, quae usque ad Parthos immanissime grassata fuit. Aliud est apud Ammianum Marcellinum, qui scribit Marci ver Imperatoris aetate in Seleucia post direptum templum,& Apollinis simulacrum Romam assatum, milites Auidi Cassii quoddam angustum soramen inuenisse, quo aperto spiritum grauissimum eXhalasse, qui pestem maximam induxerit. Porro qualitas manifesta est ea, quae aeri ingeneratur e corruptione ipsius substantiae, quaeque interdum ita grauis est,ut pestem faciat interdum vero minus grauis, Ut duntaXat morboScommunes,&Epidemicos. Quattuor sunt hic diligentissime a nobis notanda. Vnum est, aerem dupliciter accipi posse , vel pro simplici elemento , vel pro corpore composito: ex elemento vaporibus, seu corpusculis illisci quae Democritus, Epicurus commenti sunt. Si primo modo accipiamus aerem, nequaquam eius substantia corrupi potest,&hoc modo interpretanda est sententia Aristotelis libro de longitudine, breuitate Vitae, necnon I. sectio proble. problc. 2 o. quibus in locis dicebat Philosophorum princeps, aerem non corrumpi , non putrefieri: sed, si capiamus aerem pro corpore permisto, proculdubio sic aer putrefit,in corrumpitur substantialiter, quod intellexit idem Aristoteles in principio quarti Meteoro. logicorum . Sed illud scitote , quando sic coirumpitur aer, corrumpi propter Vapores antiquitus ipsi immixtos: dico antiquitus, quia , qui vapores recenter putrefacti m miscentur aeri,&qui ab Hippocrate sua lingua nuncupa tur MiατMQοι, nobi vero inquinamenta, fit aliud genus corruptioni , quae proprie corruptio non debet appellari sub-
33쪽
substantialis. Aliud adnotandum est cum dicimus aerem substantialiter putrefieri, nequaquam id ita intelli. gendum esse, ut fiat venenatus aer; sed intelligimus ipsum merito huius corruptionis fieri aptum ad genera iactu venenum in corporibus omnibus dispositis. Non posse fieri aerem venenatum , illa videtur esse causa; quod , ut dicebat idem Aristotel. s. sectione problemate a C. aer plenus est multo igne; ignis autem, ut nostis , longe a se uenenum,&etiam alias res repellit cui causae accessit&consilium sapientissimae,atque omnia doctς, ut dicebat
Hippocrates, naturae, quaecum studeat animalium naturam conseruare, semper id prouidere solet, ut uenena in pauca copia gignantur. at, si aer fieret uenenatus, copio sissimus esset ueneni prouentus,&, cum ab omnibus animalibus continuo aer inspiretur, si uel tantillum aer esset uenenatus ita ut esset uenenum, perderet statim omnia animalia, quemadmodum idemus quodlibet uenensi omne animalis: pr sertimuero homine, perdere genus, di eo magis omni ueneno perderet, quia semel tantum, atque in exigua copia uenenum quodlibet sumitur, aer vero& copiosus,&continuo in corpus trahitur Tertium notadum est aerem pestiferum conducere ad veneni generationem in corporibu nostris quoniam in Corpori- .hus praeparatis inducit quendant calorem praeternatura Iemnaturali inimicum,qui cum calorem ipsum natiuum confundat, expugnet, fit deinceps , ut omnes humores nostri corporis, priuati custodia caloris natiui, protinus
confundantur, computrescatat, consequenter veneni naturam concipiant Quartum est, qualitatem aeri infixam vocari a me manifestam ,eo quod, tametsi consequatur mutationem substantiae aeris,&alterationem , veruntamen ea alteratio,& ea mutatio esscitur ab acris manifesto aliquo intemperamento,quod manifestum intemperamentum ab Hippocrate vocatum ubique inueni-
34쪽
tur κατάς ασῖς, seu constitutio hoc autem intemperamen
tum , prout est varium diuersum, sic etiam varios, diuersbs communes morbos facit si enim sit calidum , humidum,vel erit ita, ut substantiam aeris corrumpat,aut ita ut solLm alteret si substantiam aeris corrumpit, sub- tantiam,inquam,non elementarem, sed mistam, inducit pestem, quemadmodum luculentissime docuit Galenus primo de temper cap.quarto, ubi scribit, hoc intemperamentum calidum, humidum, si totum annum detineat, fieri magnam pestilentiam si vero detineat solum partem anni, fieri minorem pestilentiam . Huiusmodi autem intemperamentum fit in ips aere, ut docet Avicennas prima quarti a formis cslestibus : potest etiam fieri ab exhalationibus,& a ventis. Si autem hoc intemperamenti, substantiam aeris alteret,fiunt morbi Epidemici simpliciter, non pestilentiales, ut sunt destillationum varia genera alia aeris intemperamenta calida, sicca,callida simplici iter , frigida ,δε humida, frigida, sicca numquam inducunt pestem, sed solummodo morbos Epidemicos: quorum clarissima exempla habetis apud Hippocratem in pri mo4 in secundo Epid. atque etiam in aliis libris. id appella Hippocrates diuinum in morbis an aliae consimtiones aeris a calida, ct humida posint pestemprocreare Caput VIII.
ED, antequam ulterius progrediamur, duo hic digna dubitatione insurgunt. Alterum est,quid diuinus Hippocrates in primo Pro Im- - gnosticorum significare nobis voluerit, quatam i di, scribit medicum, morbos praecognoscere optantem, debere respicere illud, quod in morbis est diuinum salterum est, an verum sit, alias constitutioneSaeris a calida, di humida nequaquam pestem procreare.
35쪽
Quod ad primum attinet, Galenus, postquam aliorum sententias explorauit videtur hoc constituere, apud Hippocratem nihil aliud esse diuinum in morbis nisi aeris intemperamenta, aeris constitutiones. Sed torratione eadem aduersus Galenum, qua ipse utitur in eodem commentario aduersus alios, nimirum non facile inueniri posse, Hippocratem aliis in locis usum esse hac voce, Divini, in aeris constitutione Etenim in initio libri de natura
muliebri auctor ille quisquis sit sub Hippocratis nomine
vulgatus hominibus morborum causam scribens esse τοθι ον , id est diuinum , ciccirco, ο θειοῦν inchoandum esse , certe aeris constitutionem non intelligit
Quare potior mihi videtur sententia Stephani Athe niensis in interpretatione illius loci, Thadae Florentini , qui dixerunt, id diuinum in morbis appellari ab Hippocrate, quod in aere quidem est, sed a si causatur, que admodum caelestem quoq; morborum causam constituit quarto de morbis etenim, ut etiam antea vos docui,non est dubitandum, quin, quemadmodum coelum ex sententia omui iam medicorum imprimit in haec corpora terrena qualitates reconditas, etiam in aerem ipsum imprimat
huiusmodi qualitatem secretam, maleficam, lenignam, quemadmodum clarissime docuit Avicennas Minprima quarti,ubi tractat de pestilentia, Fen tertia primi doctrinas. cap. primo Appellauit itaq; diuinii in morbis Hippocrates non simpliciter quamlibet constitutionem aeris, sed constitutioncm, qualitatem secretam . Simili enim pacto locutus est Hippocrates in libro, qui male inscribitur ,ερὶ σαρκῶν, seu de carnibus , qui potius inscribendus est, ηπερὶ αρχῶν, idest de principiis dicebat enim,ibi calorem nostru esse, quid immortale omnia
intelligens. Nec aliud puto ipsum significasse a. Epid. sedi. prima, quando scripsit morbum tempus sibi ipsis corre- spodere , nisi quid in superiori natura innovetur. Sic etiadiuinus
36쪽
diuinus Plato Hippocratis imitator in Epinomi de , in gς ne ratione omni aliquid diuinum esse : quod similiter insi
nuauit nobis Aristoteles in principio secundi degeneratione animalium . , ut obiter hoc etiam adiiciam , puto
idem Homerum voluis edobis significare, quando scri, bit, Apollinem pestilentiam sagittis in homine mittere.
Quod vero ad alterum dubium ropositum, quod facit difficultatem, es ; quia Galenus in primo de temperamentis cap. quarto manifeste protulit solam calidam,&humidam consitutionem morbos pestiferos parere . Ex altera parte Ammianus Marcellinus lib. 1κ. scribit Philosophos atque Illustres medicos tradidisse ob nimietate frigoris, aut caloris,vel humoris, vel siccitatis pestilentias gigni Praeterea sunt historiς, quae nobis summae rationis loco esse debent. Princeps poetarum Latinorum in tertio Aeneidos scribit, in Creta ob calidam & siccam intemperiem contigis. pestem . Liuius libro primo decadis quartae narrat, Romae pestem essse factam propter ingentem siccitatem : quod etiam scriptum inuenitur apud Nicephorum Callistum lib.xv. cap.X. contigis. quandoque, ubi scribit pestem ortam es. ob siccitatem , in qua homines inflammatis oculis primum visum amittebant, deinceps accedente tussi peribant: cui pesti addit, nullum repertum es se remedium . Auen Eoa etiam, maximuS, Vt nostis, medicus, a siccitate fieri pestem docuit non desunt,qui tradant fieri quoque a frigido intemperamentor atque huiusmodi pestem dicunt contigisme M GI X. sa
lutis anno Pro huius controuersiae resblutione hoc constitutum es te apud vos debet, nequaquam veram pestem
fieri possie ab alio intemperamento , quam ab humido, calido id quod etiam videtur nobis insinuassi magnus Aristoteles sect. prima problem. XYI. ubi scribit tunc fieri annum pestilentem, quando blis calor multos vapores a terra tollit,atque humida constitutio efficitur. Sed, quid dicemus
37쪽
dicemus ad exempla historicorum Θ nihil aliud, nisi eas pestes non solum factas esse a relatis intemperamentis, sed etiam ab aliis causis nam semper cum ii intemperamentis vel adfuit penuria annonae', Vel bella, Vel terraemotus, vel aliqua alia causa, quae potuit unam cum illis intemperamentis pestem inducere, aerem scilicet vitiando. in qualitates aeris fuerint o tempore causa pesis. Calu IX. Eo, cum haec iam constituta habeamus,nucopportunum est, de terminemus, quae qualitas fuerit in aere hoc tempore, propter quadata sit occasio pestigignendae. Tria in aere hoc tempore fuisse existimo, primum malas , taetras evaporationes, quae, Ut dicebam, proprietate totius substantia aerem ipsum infecere. adducor ad hoc existimandum, quia loca, quae primum capta sunt peste in Italia , sunt obnoxia prauis exhalationibus eiusmodi enim est Messana in Sicilia aridentum,est enim veluti in quadam cauea repositum, undique a montibus circumdatum . Mantuam esse prauis exhalationibus subiectam, nemo plane dubitat. Sed quae urbs magis infestatur pravis exhalationibus urbe Veneta Patauium etiam nostrum, ob illius viciniam, notest vero dissimile, aerem praui&eX-halationibus contaminatum habere potuisse. Cur autem potius hoc anno, quam caeteris, exhalatione prauae, pestiferosint eleuats,causa referenda est in cflorum influxus, siue velimus secretos influxus dicere, siue motum, lumen quae cetiorum instrumenta non est dubium non sem per eodem modo ager sed modo magis, modo minus ;ita ut non magis bl proprio suo lumine eleuet has exhalationes, modo minus , quemadmodum elicitur ex ipso
38쪽
anno qualitas fuit manifesta ex intemperamentis ipsius aeris . nam, si recte meministis, anno praeterito hiems satis clemens fuit, rarosunt vispniues, state antecedentes pelluit hoc vere proximo cito calores csperunt, interdum fuerunt remissi et ii ibuimus frequentissimas pluuias tota state autumnus austrinus fuit, calidus, humidus, ita ut cum nullum tempus anni proprium temperamentum seruauerit, non sit mirum, si morbi pestiferi orti sint quandoquidem, ut dicebat Hippocrates tertio a-phor. ubi tempora no seruant constitutioncs proprias,fi ut morbi mali iudicii neque valet ante pluuias,& austrinam constitutionem iam pesstem fuisse, quoniam, ut dixi, ut dicam, vera pesitis in hisce regionibus nulla fuit ante Iulii mensem MDLXX VI. sed tantum perniciosae,&pestilentiales febres Postrema qualitas, quae fuit in aere, fuit occulta quaedam proprietas aeri Celitus infixa. propter quam factum est, ut in morbis vagantibus visae sint aliquq Condiciones, quarum nulla pene naturallis ratio assignari Pot quemadmodum etiam videri solet in omni peste ut merito, quemadmodum dicebat Galenus, veteres in pestiferis constitutionibus semper consuluerint Deos de remediis. bydnecessirio ad susici tendampestem requiratur corporum distositio, quaenam haec t. Caput . EO, ut persecte veritatem huius resollitionis consequamini, duo hoc in loco sunt vobis cognoscenda primum est, nullam qualitatem quantumuis grauem reperiri posse
in aere, quae aut pestem,aut alium morbum
inducere possit, nisi accedat corporum dispositio : quarsententia non modo rata est apud Philosephos, verum
etiam apud omnes medicos,vivi Hippocrates in libro de statibus,
39쪽
fatibus,d Galenus primo de differen .fcb manifeste docent. Dispositio autem corporum ad pestem suscipienda,&ad aeris recipiendas impressiones duplex est,&immanifesta manifesta, quemadmodum etiam duplex est aeris agentis qualitas 4 immanifesta, uanifesta quaquam Fornelius vir alioquin ingcniosissimus solummodo qualitatem secretam in omni pestilentia constituerit. Dispositio corporum ad pestem occulta nihil aliud est,nisi quaedam proprietas cordis, qua a se se minime repellit
omnes noxias impressiones quam proprietatem existimo ego voluisse nobis significare Avicennam,quando de proprietate dispositionis in prima quarti cap de peste loquebatur esse huiusmodi proprietatem cordis occultam, ut credam, duobus argumentis impellor. Vnum est,quia, quemadmodum habetis a Galeno primo de differen .seb. aer generaturus peste ante omnia cor ipsum aggreditur, ω, nisi prius expugnatus sit cordis status, nequaquam inducitur pestis. Dico cordis statum expugnare, eo quia spiritus, humores, consequenter etiam solida ipsa ab aere pestifero confunduntur . Alterum argumentum est , quod, nisi hanc proprietatem cordis occultam statuamus , quomodo reddere poterimus rationem veram multorum euentu uis nam videbitis in ipsa peste multos esse , qui perpetuo versantur inter aegros insectos , qui co pus habent prauis humoribus refertissimum, neque tamevnquam tentantur peste, etiam quod intemperanter vivant , omnia agant, ut intereant, quemadmodum narrat Euagrius contigisse in ea peste magna, inuemadmodum contigit etiam in hac nostra, in qua&vespillones plurimi,& alii innumeri, qui&aegros,&res infectas frequentissime tractarunt, seruati fiant. Ex adverse videbitis multos corpore optime constituto temperatissimos, prudentissime viuentes, qui tamen qualibet leuissima occasione assiciuntur peste cuius euentus nulla alia ratio
40쪽
as ire potest, nisii Laec, quod, qui non tentantur peste, proprietatem quandam habent in corde, qua repellunt a sese omnes perniciosas impressiones qui vero facile peste capiuntur, promptitudinem cordis secretam habent, qua sit , ut cor nequeat resistere impressionibus, sed facile unasquasque illas recipiat. Dispositio autem manifesta multiplex esse potest in homine potest esse ex parte temperaturae,& habitus corporis , ex parte generis vitae, ex parte temperaturae corporis; quia corpora calida,& humida , corpora repleta prauis humoribus, corpora laxa,& rara , ut dicebat Avicennas , magi me sint subiecta pesti capiendae. Et haec est ratio, cur mulieres frequenter tententur peste , quia habent corpora repleta prauis humoribus; praesertim vero inter mulieres maxime obnoxiae sunt pesti praegnantes propter retentionem menstruorum,&Propterea quod cum habeant foetum in utero, corpora
ipsoru calida sunt, tumida, ratione caloris inspirant multum aerem, sic etiam maxime virgines, quae scilicet sunt state nubili. Iacobus defartibus, auctor grauissimus , in commentariis super primam quarti dixit se experientia comprobasse, venenum,quod generatur in virginibus tempore pestis esse irremediabile quod nos hac tempestate obseruauimus, scilicet virgine nubile omnes periiss quae qgrotarunt. Eius rei causa est tum libido qua virgines veluti efferantur, tum seminis retentio,&menstruorum eruptio, tum vero ingluvies ipsarum, propter quam saturantur cibis,&fructibus prauis Pueri pariter sunt maxime pesti obnoxii, tum propter inordinatam vitae rationem ,tum propter caliditatem, lumiditatem ipsorum,& quia, ut dicebat Rases quinto ad Almans.
multum aerem attrahunt, propterea multo eius vitio replentur. Sic, qui multum exercent corpuS , cum cogantur crebro respirare, simul etiam peste faciliter tentantur:
ideo serui hoc genere mali facile opprimuntur.Vnum pre teria