Libri de arte obstetricia

발행: 1830년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

DE VALITUDINE GRAVIDARUM.

Tintentiones nostras, ex incisa Vena diminuetur Sinamus, utilem forte Venaesectionem esse, ubi id agimuS, ut aliquantum subito et ad momenta depleatur. Qualis autem erit ea provisio, aliquas uncias hodie abstulisse, quum idem sanguis non quidem ex qualitate, attamen ceu merus humor, quoad quantitatem, corpori ex cibo et potu mox restitutus Vel cum

usura Sit.

Unde irrita omnis Venaesectio , quae ad praepediendos morbos ex abundantia instituitur. Contra exinde Vasis occasio ad recipienda cruda, et sanguini proclivitas in dissolutionem advenit. Ita igitur non mater dumtaxat, sed et mollis foetura debilitatur, atque ipsissima ea detrimenta arcessuntur, quibus Occursare praepostere intentum erat. Aliquando tamen temperari in gravidis a depletione vix potest. Verum rari citra Vulgi opiniones Casus sunt. Immigravit interea mos pessimus, Clara demonstratione, quam parum pretia Sanguinis intelligamus , quum quasi inter proverbia increbuerit: Si non juVat, Saltem non nocet Venae- sectio. Atqui tamen, quae non juVat , omnis Venaesectio

Vera abundantia sanguinis ad valitudinem gravidarum omnino pertinet, ut igitur, quidquid eam sine necessitate

infra naturales ritus minuit, noxam pariat. Bonum atque multum Sanguen nec abortum, nec quid aliud portendit; spuria Vero Ρle thora, ut Vocant, abortuum, aliarumque passionum saepissime cauSa, utpote a praVa digestione, a sanguinis pauperie et uniVersi corporis infirmitate ortum trahens, Venaesectione necessario in pejus Vertitur. Valido et citatiore aliquanto pulsu medici plerumque omitti sanguinem jubent, parum memoreS, SanguiniS quoddam augmentum, una cum copia lymphae et pulsus aliqua intentione cunctis prope con enire gravidis. Atque ista Va-Sorum prosperitas potissimum instat, dum mammae primum turgere et Subtilius sentire inchoant; unde significatur , proVidam naturam mox in parando liquore esse, quo Postea pro laetu Secretura nutritionem per ubera est.

32쪽

LIBER PRIMUS.

Et in praegnationis exitu intempestive plerumque detrahitur sanguis. Quod ita excusant: ut pariendi mitior facilitas et minus periculi Sit. Verumtamen, quantum SCio, nemo cum probabilitate Ostendit, quemadmodum gravida, sublato frustra ad aliquot uncias sanguine, tute ac facilius excludat. OmniS, quae SupeΓVacua Venae Sectio e St, corpus, inprimis graVidae, morbosa Valitudine mulctat; quidquid enim infra modum Vires demit, parturitionem fatigat et moratur. Quapropter Venaesectio ne quidem ad exitandam intra partum haemorrhagiam recte instituitur. Nihil enim casum Vehementius movet, ac discrimen intendit, quam debilitata vasa et fluxa tenuitas sanguinis. E contrario in Venarum robore

et cruoris compactura Salus e St.

Deinceps, si paullum animo inducimus, sanguinem Vitae ΡPaestantissimam materiam, nec unquam abundans ad iniu-xiam pabulum esse: non tam animOSe illum ac pertinaciteroggrederemur. Frequentius multo gravidae ex defectu patiuntur, ut non Solum, etSi a conceptione nihil manaverit, non congruam Sibi copiam , sed ne quidem eam possideant, qua cavere Sine damno nequeunt. Verum enim Vero ipse foetus jam, una cum secundinis, Volumine ac pondere id, quod in gestatione per menstrua haud decessit, multum ex-

Superat. Nonne autem et laetus et Secundinae ex sanguine matris Opima extracta sunt

Quare alienissimum videtur, in graVidis VenaeSectionem ex ordine, ceu lata lege statuere. Contra, atque prae Sertim in macilentia, et tenuissima portione, qua mortalium plu-xima pars aeVO hoc Vitam trahunt, dumque subVeniri prosperiuS nequit, id oporteret, ut eas a lautiore pastu, ubi

advenit forte, saltem non cohibeamus.

Versus finem praegnationis uberior plerumque humorum ad pel im descensus, ac major inde genitalis humiditas et sequacitas fit. Paullatim etiam desidere quidquam Venter et uteruS. Vterque Scilicet sensim ad priorem ambitum tendit, quo ad efficientes nisus magis valeat. Mirifica profecto naturae ad fines suos providentiat quam ineptum contra laO-

33쪽

DE VALITUDINE GRAVIDARUM.

'minis consilium, qui Vana Sapientia gravidas , quo facilius excludant, Sine modo in balnea mergit, immemor, hac ipsa

procuratione naturalia ultra modum molliri, et parturitionis Summas potentias, VentriS muSculos, ipsumque uterum elanguida fieri, adeoque, quantum una ex parte proficitur, tantum ex altera subtrahi. Calidis balneis opposita certe frigida sunt, Sed nocent tamen; neque minus. Vel ad pisces pertinent foeminae Ultima graviditatis epocha, ab extenso utero animi saepe difficultas, stomachi quaedam ad cibos et potum intolerantia, et alvi excretionum tui batio molestat. Quae quidem res quamdiu non tam Veram ossenSam, quam aliquantum incommodi habent, in simplicissima arte conquiescendum; istud quippe indignationum genus nihil plerumque nisi Consequens

partus amovet. TardioΓ at VHS PeΓ enema ducitur; nec tamen unquam sine cauSa ingerendum. Juvant quippe elysmata tempestiVo tempore; verum Sine modo, aut citra necessitatem indita certe obsunt. Idem etiam de pharmacis, quae deorsum purgant, quam leniSsima ea sint, observato. Et in urinae difficultates attendere Oportet, praecipue inter Secundum et tertium, ac nono geStationis mense.

Nunc quidem de praecipuis mutationibus, quae graviditatem distingunt, Vel ad Veniunt ipsi, item de malo usu et

consuetudine, quibus uniVersim et indies graVidae pessumdantur, affatim collocatum eSt. Verum aliae adhuc et graviores assectiones interdum incidunt, de quibus nihil perscripsi; quum hic de solito graviditatis incessu, nequaquam de morbida praegnatione Sermo sit. Urgente rerum inSolentia, vel Vera et acuta aegrotatione, alioqui cum peritis consulitur; at in quotidianis et Velut necessariis mole Stiis pleraque ex opinatione fiunt; tum unusquilibet in re nota melius sapere atque tutius autumat. InScitia quippe et Vulgi opinio ubique nonnisi optata conspicit, adverSa non animadvertit. Tum enim Vero eX praepostera conturbatione simplex omnis gestatio ceu morbus in menses trahitur; quum aliae interim praegnantes, immutato x ictus genere, et sine insi-

34쪽

dia artis, solo beneficio aeris liberi et idoneo corporis motu, praegnationem puerpe riumque iacillime solvant. Quae cunctis serme cederet fortuna, nisi Ρerplexa educatio, Vitae mollissimum genu S, aeVique idola eas continuo a natura tranS-

CAPUT TERTIUM.

AFFECTUUM ANIMI IN GRAVIDAS INFLUXUS.

Equidem ab exordio hujus commentationis indicatum est, animi motus et pathemata ab impulsibus regi, Vel deforis per sensus inductis, Vel intus ex ipsis Organis prOVenientibus ; item pro Vario impetu ac Stimulo, et Organ Olmm mutabilitate, tum accedente forsan educationis et consuetudinis ratione id effici, ut unicuilibet propria sentiendi agendique sua indoles sit. Verum pleraque i Sta extra nos VersantuΓ, nobis sunt seriuita, neque nostrum ad arbitrium fiunt. Non enim id efficimus, quia Sentimus, Vel quemadmodum sentimus, et quid SentimuS. Unde ConSequitur, neceSSe QSSe, ut etiam foeminis, dum utero gerunt, in Sensibus et assectibus suis mutationes contingant ; illata nempe mutabilitate in organis et in tota COΓporatuΓa. Nec tamen sinise licet, an in graviditate erga stimulum, unde Orta est, naturalis aliqua indisserentia sit. Communis animantum natura in hoc nihil ad humanos mores Commonstrat; ex Opposito enim pleraque in homine habent. Bitus et mollities societatis ac perVicax deliciarum exquisitio nOVas semper postulationeS naturae Suboamando, et suffocato omni naturali instinctu Omnem Vitam perVertunt. Sic tandem in matribus hominum usque adeo blandissima Voluptas, proles suas lactandi, Contabuit, ac Si nunquam infuisset; et marmoreum, cujuS ip Sum animal pudeat, illius vicem frigus tenet.

Foeminae, dum in utero gestant, pleremque affectibus, qui deforis adveniunt, magi S Se dedere, quam abSente gΓ3- viditate solent. ΑΗliguntur imo mini liis, unde citra laetu-

35쪽

DE VALITUDINE GRAVIDARUM

ram vix habuissent sensum ; idque graviter et mirabili aliquando in Valitudinem influxu. Tam manifeste quodvis irritamentum CommoVet. Ecquis alius tam agrestis et ligneus est, ut ne Sciat, ab re ingrata et tristi vigilias, ciborum fastidia, febrilesque motus induci; contra, accepto hilari et Vehementer OXSpectato nuntio, redire appetitum, Sanguinem liberius fluere, et suavi somno sopiri corpus Haecque mortalibus congenita sors ubique gentium maxime dominatur. Edax cura rodit millenos; paucissimi in tranquillitate vivunt. Gravidis alioqui singularis est in mo-TOSiorem animum propensio; timent magis et anguntuV, quam ut hilariter et tute agitent. Quin animantia quoque, dum in Ventre ferunt. circumspiciunt et potiuS umbΓAS Captant. Natura Videlicet, quae mulierem coepti maturandique foetus causam esse et tutricem jussit, illi boni gnas et con-SerVatrices Simul sospitandi pignoris curas et sollicitudines indidit; unde delicias inter et anxias spes nutatio noVae matriS et auctu S, aucto in sinu pusione, maternuS amoΓ, qui in animantibus aestu et impetu, inque hominum genitrici bus assectionis teneritate et clementia quodcunque aliud desiderium longissime e XSupeΓat. Huno sanctissimum instinctum humanissimus mos eXStinguit : exstinguit dira necessitas, matrimonii taedium et tristis temporis prospectus. Unde necessario sequitur, luCΓΟ COII ductis et sine amoro initis conjugiis novos homines Sineae Stu traduci, cum poenitentia gestari, cum indignatione

parturiri. Quodsi tandem innupta mater in Orbe christiano id habet, ut ob editum infantem sibi ab opprobrio, Vel Vindicta timeat, quae ergo non sit miserae in Ρrolem, Se quo ipsam aVersio

Legem enim posuerunt ac tulerunt homines ipsi sibi ipsis, non cognoscentes , de quibus tulerunt. Naturam vero Omnes Dii exomave runt. Quae igitur homines sanciverunt, nunquam eodem modo hahent, neque recte neque non Iecte. Quae Vexo Dii sanet Verunt, semper recte habent.

36쪽

OBER PBIMUS.

Begunt enim animum hominis nobiliores et subtilissimi stimuli: levia quaedam fluxaque momenta rerum, Vitae

Seu Obsonia seu Venena. Sed tamen Vehemens Valde et repens commotio Omnis insensa est. Atqui talia duplex plerumque in gravidis damnum habent; proprium quippe et traductum aliud ad prolem. Sic ex vehementi ira aut subito

terrore abortias Sequitur: postquam ab assectu mox Commo-

Vere se foetus desiit, tum superVeniente indignatione ObOxitur febricula, abscedente partu intempeste , et cum ΡΓ01luvio, An Vero ea sit aliquando affectuum, appetitionum et intuS in matre motuum vis et potentia in tenellum foetum, ut monstruosa inde in membris ejus compago et Structura PTO'deat, hanc circa rem anceps Opinio haeret. De Sunt, quaQfidem faciant, neque tamen quispiam confirmatus in ΟΡΡΟ-sito est. Nullos ad usque in chorda umbilici nerVOs praemonstraxi, id quidem parum facit, ut fieri res non possit; Concessa enim etiam quadam inter nervos matris ac laetus CompasSione et nexu, quis inde explicabit, quemadmodum ex horrore incendii a matre in foetum adustionis nota immigret 8 QuaVe ratione mater ex conspectu mendici cum mutilato femore, aliquot menses post, prolem pariat, itidem cum truncato crure 3 Equidem probe scimus, in hujusmodi rebus multum fortunae tribui, atque ipse compertum habeo, multas naturae simplices Varietates, ut hominibus imaginatio et singularis in prodigia facilitas inest, accidisse ab horrore ex aspectu dici. Verum etiam ingenuus Sum, ut non diSSimu- Iem, propterea, quod aliqua res de Sit, haud recte negari,

aliam existere posse, quum, etiamsi alteram ConceSSeris, alterius tamen et Obscurioris nec explicationem nec quandam comprehensionem in Venias. Etsi Vero cum vehemontia et celeritate irruentes assectus matrem ac prolem saepe affligant; nocent tamen plerumquBminuS, quam aliae passiones, quae lente incedunt quidem, sed mora ingrati sensus valitudinem et Vitam eo certius e Vertunt.

id enim omnis aegritudo habet, ut ad segnes et laboriosos

37쪽

DE VALITUDINE GRAVIDARUM.

23 partus, tum ad uteri et puerperii morbos disponat; quorum

certe malitia graVidas eo Velocius corripit, dum ex animo prodeuntes aegrotationes male negligimus, ae ΡOSteaquam falsis eas causis adscripsimus, debilitante pharmaco, abStinentia, ac inprimis inconsulta Sanguinis mis Sione praepostere perta aetamuS. Hisce animi affectibus eorumque catervae Solerter et ubique cum ratione et recto moderamine Oecurendum. Quare ante Omnia, quo usque decorum AC DS est, Summo ei e OC-

Casiones , aliis objectis rebus et nova exercitatione antiquas Aerumnas placare, tum addito robore organis, et Sensu ad meliora modificato, corpus, quantum licet, contra inimicos stimulos munire Oportet. Primum raro est in medico. Interdum tamen aliquid ad temperandam inquiem amica consolatio facit. Tum quando Coi pus simul ex affirmato morbo patitur , perpetua haec in curatione ObserVatio sit, aegram non solum aegΓOtare, Sed

simul in utero habere. Est tandem, quae in utero geStant, numerus, quibus non nisi in aequabilitate, in tolerantia et in hospitabili asylo praesidium est. Atqui in universum mansuetior in graVidarum animos indulgentia et procuratio sit. Ipsa in illis molestior natura, quam ne tenerrima quidem compassione sufficienter lenimus, Omnem SuaVitudinem, quaeque ad matris et prolis fotum et Salutem unquam prosunt , cuncta sibi subsidia Vindicat.

38쪽

. LIBER PRIMUS.

APHORISMI DE SYMPHYSIOTOMIA OSSIUM PUBIS.

Fallunt nos oculi, vagique SonSus, Oppressa ratione, mentiuntur.

Quae in sequentibu Aphorismis de Sectione symphyseos

breViter indicantur, quaedam, ex dissectis Olim a me cadaveribuS puerperarum, hoc Studio eomparata, nunc StrictiuS partim excerpta documenta sunt, in quibus etsi magnopere elaboraVerim, ut Verbis planissimis dicerentur, Vereor tamen, ne pas Sim, ubi de lucrando spatio sermo est, res ipsa Ob- Scurius expressa sit; quum aliqua imo ex ipsa Sua natura, non tam Verbis, quam lineis et pictura sensibus subjiciantur. Itaque tiro obstetricius, cujus interest, rem altius Scrotari , in perlegendis argumentis difficilioribus pelvim naturalem Vel delineatam ob oculos sibi ponat, lineasque in eam, prout significatae sunt, aptius conferat.

Pelvi ita conformata, ut instituta quamquam Symphy siotomia spatii satis non adquiratur ad transmittendum innoxie foetum; quum id spatium efficere rarissime possis, a secanda pubis cartilagine prudens abstineto. Itaque sectio, quam dicunt, caesarea, praetermisso artis utriusque periculo, symphysiolomiae substitui fere somper, haec illi nunquam PoteSt. II Pelvi subangusta, caeterum non informi, ejusque diametro ab Osse pubis ad sacri promontorium porrecta pollicum quatuor; ubi ossa pubis ad pollices duos dissueris, diametrum ipsam lineis tribus, ad summum quatuoΓ auXet i S. Vergentibus a summitate introrsum ni Agis OSSibuS pubis,

39쪽

25 atque adeo breviore etiam conjugata, minus in hac et On-ganda lucrifacies, pube quamvis pari ratione divulsa. 1II. Spatium symphysiolomia comparatum laetus capiti eatenuS ΟΡΡΟΓtunum CSt, quatenus major minor e illius Superficies fissurae apte ac commode se committere poterit. Itaque Si Ossa ea, quod ad exemplum ponimus, pollices duos inter se disjuncta fuerint ; segmentum capitis huic intervallo insinuabitur, quod pollices duos longam, Vel si maVis , latam basin, Variam Vero habebit arcus alitudinem , Ρrout nempe caput diVersa plaga suae peripheriae ingressum suerit; ut tamen raro ultra tres lineas eXSurgat.

1V. Pubis fissura pelvim nonnisi in transversis et obliquis diametris notabiliter distendit. Quodsi itaque usus Symphysiolomiae aliquando es Se potest; tum demum videtur indicari , dum pol Vis ex utraque parte, scilicet ad utrumquei leum , adeo coarctata est, ut haud ulli cuidam leniori auxilio locus Polinquatur, ipsaque pubes sine graVi ΠοXa usque se diVelli patitur, ut caput, quemadmodum in Oram illapsum fuerit, aut per artem regi in ea poteSt, commode transmoVeri queat.

In cadaveribus ita habet: ut si trunco, cruribus pedibuS-que in longum porrectis, hisque longitudine pedis unius aut duorum a se in icem abductis, cartilago pubis distringatur, divisura ea tres quatuorve lineas plerumque efficiat. Quodsi

deinceps crura leViter tolluntur extrorsum, SenSimque ad entrem mOVentuΓ, Ossa ea pubis disjuncta , pro Varia nempe Ossis Sacri et interjectorum ligamentorum cartilaginumque ratione, majore hiatu secedent; qui tamen hiatus, etiamsi cartilagines nequaquam in Ossa obduruerint, Sine Summa contentione et imminenti lacerationis periculo vix

ultra I kis poli. urgeri poterit. VI. Longissimo vero intervallo pubes disjugatur, quando

40쪽

MBER PRIMUS.

crura, ad justum modum distracta, ita sursum et a se invicem mOVentur, ut utraque Cum trunco corporis subtus in acutum angulum desinant.

VII.

Quum vis musculorum in Corpore ViVO intensior, partiumque major sit elasticitas, quam in mortuo; quumque in gravidis ligament pelvis molliora stant, ac magis ductilia; ratio facile apparet, cur repetitis in cadaveribus experimentis nihil prodierit certi, quidque sit causae, quod in gra idis, ac praesertim parientibus cum minore sorte damno posticae Commissurae pelvis, molliumque partium majus, quam in mortuis, ac ne quidem in ultimo graviditatis stadio exstinctis, comparari Spatium possit.

VIII.

At vero, utut bene agatur, steri tamen non poterit, ut dissecta pubis ossa, sine imminenti pernicie, ne in ViVis quidem , ultra pollicem et dimidium dimoveantur. Sed singe duos pollices: quanta inde accessio ad pelvis diametros erit 3 et ad pulvini ipsam 8 In pelvi sicca naturali vel adumbrata,

cujus OS sacrum, qua parte in eminentem it ei lineam currit,p0llices duos cum dimidio latum et sesqui pollicem craS- Sum est; quae pel Vis a medio promontorii usque ad pubis commissuram pollices quatuor, tum ab eodem medio ad ex-tTemum paene alterutrius pubis superioris rami, uti ab ipso corpore et interna facie alterius ischii ad alterum, pollices duos et dimidium emetitur: ubi ossa pubis ad pollices duos disjuncta erunt, in linea ab sacro osse ad pubis Superius crus protensa, nonnisi pollicem dimidium, in designata vero transVersa diametro, ab uno scilicet ad alterum ischio , pollicem unum proseceris. Simul fracta distortaque inter sellea et Sacrum, qua committuntur, ex alterutra parte, Ρlus minus linearum quatuor aut quinque Violentum spatium

Haec porro intervalla in hac, ut in omni alia pelvi, lineis definiuntur, e medio Spatii dispulsorum pubis ossium, tum a labio inferiori marginis articulariae unius alteriusque

SEARCH

MENU NAVIGATION