Commentarii duodecim de febribus ad Hippocratis disciplinam accommodati

발행: 1771년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De Vescantibus. Is lingua est aspera, iis calefacientibus opus est, ut calor per totum corpus diffundatur, it ab interioribus partibus ad exterioreS trahatur, qu cunque fieri poterit ratione, enitendum a). Paulus quoque in immodica refrigeratione inter Febres, frustra usurpatis lenioribus auxiliis, dropaces inapismos adhibuit s). Is etiam in syncope Febribus superveniente, extremis partibus perfrigeratis usque ad inguinais sub alas, cataplasma imponendum esse ex sinapi, aut pyrethro aut adarce praecepit 43. Vetustimimus quidem author Hippocrates extrema algentia, si alvus fluat, ceratis calefieri jussit s .

EX anno autem Is 7s, quo tempore magnas

strages Venetiis&Patavi edidit pestis, magis invalescere incepit vesicantium usus atque ab eo tempore non veriti sunt medici, ex authoritate praecipue ieronymi Mercuriallis, Cantharidibus, quarum Virus apud plerosque quondam erat suspectum, Cutem Vesticare. Eodem deinde saeviente morbo Pisauri Maliis multis Italliae civitatibuS, anno isso, Ge hac medicina inter artis prosestares multae ortae sunt lites; sed omnia quae contra disputata sunt, inquit vir doctissimus uelatavit Saxonia, libellis tribus de vesi, cantium usu editis, in quibus quidem totum hunc locum ita copiose pertractavit, ut qui eum consecuti sunt, sequerentur plane, nihilque sere huic argumento adjecerint. Veruntamen iste

cap. 36.

192쪽

Saxonia, praeter paue evacuationem seri,&urinae provocationem facultates Cantharidum intra revulsis onem& derivationem sisti statuit, atque omnes rationes, quibus is ad Commoda vesicantium evincenda uis est, in placita veterum de fluxionibus prorsus innixae sunt. Id vero Commenti, firmi oppugnans argumentis, Hel- montius primus omnium Convuhit 6),- deinde nobilemarve inventum penitus delevit. Saxonide igitur teterum pro vesicantibus ratio- Cinia ut una corruant Cum fundamento necesse est. Vesicantium autem ex Cantharidibus usus

hodie apud nos frequentissimus est, ita ut Vix ulla sit Febris gravior, ubi ista, more solenni a

plurimis non adhibentur: quamobrem magn per interest medentium cognoscere, quaenam mutationes ab hoc efficiuntur praesidio eaeque

haud aliter quam ex fidis experimentis discendae

sunt Igitur, omnibus in propatulo est, quid circa Cutem vesicantia possunt; ibi utique vesiculamichore plenam, plerumque intra pauca horaS, Concitant, saepe quidem me multo calore aut dolore. ducendo itaque sero sanguinis, quod etiam aliquandiu post ablatum vesican interdum exsudat, ali quid a corpore demunt, excitando dolore pro stimulo sunt sed raro admodum ratione evacuationis, aut stimuli ex dolore nati, multum ericiunt. Atqui cantharidum potestates internis corporis sedibus, Chumoribus, maximam partem impenduntur.

QIn Trach. quibus Titul sunt, Catarrhi deliramenta.

Canteritὶm latex humor errans.

193쪽

De Vesicantibus . II Uncias octo sanguinis ex Vena aegrotantiSdetracti in duo vascula indidit Bagli unus, in altero pulv. cantharid scrupulurn sanguini immiscuit: is inde primo Coagulari Visus est, mox Colore

plumbeo aut subnigro insectus est, subtilem pelliculam ad superficiem exhibuit, cinde eam

totam maxima Vesticularum Copia occupavit, quae subnigrum serum ruptae emittebant, tandent

totus sanguis disiolutus est, in serum nigrum& sublividum conversus. Interim sanguis in altero vase nil hujusmodi passus est Ubi pulvis cantharidum sanguinis sero admiscetur, id liquidius uenuius fit, & vix cogi potest 8).

Per venam Canis jugularem sub aestate unciae duae tincturae cantharidum infusae sunt, proxime id aquea iiscos evomuit animal, tum M livam viscidam ore ejecit a Vulneris Curatione ablegatum humi procubuit semianime, Caputaque vix attollere poterat, sitiebat praeterea Vehementer linguam prae siti cum anxietate exserebat, potis duodecim circiter aquae libris in pedes se elevabat, caput libere & recta ei vice movebat, alacriusque factum est, reddita autem urina Copiosiissima flava humi iterum concidit, caput attollere non amplius sustinuit, sed semistupidum Ccapite nutans ad mortem usque suit, interea ululabat, nil comedebat, vehementerque sitiebat, sed nil aquae concestum est, quarto tandem die convellebatur, post numimos ululatus noctu expiravit 9 . Catu

194쪽

Catulus etiam eidem experimento adhibitus fuit, qui postquam eadem ac canis passus est, nulla aqua concessa, intra sex horas graviter ut lando mortuus est Io . in utroque viscera omnia integra visa sunt, singuis autem, qui ex dissectis venis aut visceribus emanabat, nigerrimu erat, minime Coagulatus, sed dissolutus prorsus, in superficieminimis veluti olei guttulis persusus. In vesica urinaria canis ne minima quidem muci portio, quocum illa naturaliter oblinitur, inventa est. Bilis in vestica felle quadam nigritie tingebatur. Quibus datae sunt cantharides, authore Dioscoride, signa eveniunt gravissima. Ab ore enim ad vesicali usque cuncta erodi sentiuntur, picem aut simile quiddam cedriae reiipiunt, dex. tra praecordia inflammantur, urinam aegre reddunt, iubinde cum lotio sanguinem emittunt, strigmenta haud secus atque dysentericis aluod seruntur, fastidio urgentur, animo linquuntur, obortaque vertigine Concidunt, postremo mente alienantur ia). Foedam etiam satyriasim ex devoratis cantharidibus supervenire interdum viderunt medici.

Cantharidibus inter Febres uti impositis, jntenditur cum sitis, tum linguae ariditas, pulsus frequentiores CCeleriores redduntur, sed

nunc pleniores nunc magis contracti sentiuntur, augetur Febris, doloribus lancinantibus aliquando cruciatur vesica, praecipue si nova vesicantia sedibus prius ulceratis vix renata cute admoveantur; sanguis interdum mpelliculae quasi

195쪽

De Vel scamibus is s

iuembranae erosae, cum urina redduntur, eaque passis vesica a morte exulcerata visa suit cit tu plerumque Urina, nonnunquam vero uinprimitur, sed haud raro guttatim cum dissicultate egerituri Accidentia a vesicantibus concutata, nunc citius, nunc tardius cessant, sed intra triduum utplurimum finiuntur. Ex his constat, quod acris Cantharidum materia cutem subire humoresque inde inficere, valeat aliter sane nescio, quomodo tanta vitia Circa urinae vias ab iis uti impositis concitari possunt. Observare etiam licet a cantharidibus devoratis, vel per venas infusis, pariter offensas uisiis urinae vias. In superioribus notatum

est, quod sanguinis choribus4 salibus iis inhaerentibus, qui quotidie eliminari desiderant, natura exitum per rene paraverit. Quandoquidem igitur cantharides instar veri solventis insanguinem agant, eumque in chorem Convertant,

tum etiam acri sale inficiant id veneni quacunque demum via sanguini admisceatur, vesicam potissimum petit, irimo quidem mucum vias urinae oblinientem consumit, deinde fibras illa rum exquisite sentientes lacessit; unde has parites dolores habent atroces. Si vero vase ultima renum tomentos eroduntur, sequitur mictus cruentus, si membranae ureterum sivesicae, supra cruciatus pelliculae cum urina redduntur, si fibrae musculares, renum papillas ambientes, distentione ab acri cantharidum stimulo corripiuntur, retinetur ex toto urina, vacua interim

vesica.

Cute vero ad renes antequam se appellit Cantharidum virus, per venas cum sanguine incor dextrum tranare debet, ibi cum toto sanguine

196쪽

16 N XILguine confunditur, deinde in pulmonibus ad modum commiscetur, ita ut fieri nequeat, quin per omnia vasa sanguinea deseratur. Quid autem impedimento esse possit; quominus mucum Cor Marterias defendentem erodat, fibras deinde eorum nudas pungat Haequidem dolere nesciunt, sed in contractiones

quocunque stimulo prOVOeantur ' Or enim quorumdam animalium postquam aliquandiu vel e corpore excisum, se movere desiit, si aculeo pungatur, Vel acri materia irritetur, iterum conia

traictionibus agitabitur. At in omnibus animalibus jugulatis, in quibus experimentum institutum est, quiescenti iam cordi per stimulum restitui potuit actio. Sed arteriae quoque, demonstrante D. de Gorter, supra vim villi contractilis proprio motu musculari instar cordis gaudent 1 et . 32 igitur a stimulo pariter atque corin vivis assicientur. Ex his intelligitur, quam

ob causam arteriae a vesicantibus concitatius moventur, vel etiam aliquando, ubi fibrae earum sentientes magis irritabiles, aut muco minus defensae, aut multo Veneno insectae, quasi rigore corripiuntur, ita ut inde pulsus exiles, de obscuri fiant. Hanc Vesticantium potentiam olim,& sorte primus, notavit Baglivius scribit enim, quod post vesicantium applicationem, praeter alia, pulsus quasi obscurantur, atque id perspicuum fuit in delirantibus nonnullis, quibus illi prius alti erant: addit id mali tamdiu durare, quamdiu inhaerent acres Cantharidum sales, quibus eliminatis, una cum aliis vitiis a vesicantu

ii, In exercitat medic de motu vitali,

197쪽

De Vesicantibus Is Icantibus natis evanescere ig). Ex monitu Ba-glivi ad hanc rem attentus, a Vesis Cantibus, ubi pulsus fuerat Celer admodum Trequens, ego ejusmodi arteriarum affectionem saepe natam est observavi Ga plurimis id observatum ellenullus dubito. Bec quidem ex observationibus a societat. Edinburg evulgatis sunt. Me multum fefellerunt vessicantia; ita loquitur author dissert de Febribus nervosis nam ea ipsa, quibus pluri 'num fidebam, omnia mala accidentia interdum exasperabant, ita ut, quo tandem me verterem plane nesciverim; hoc quidem in

arteriarum motu maxime notabile erat,pulsus utique, qui satis plenus & mollis suit, admoto vesicante exilis contractus fiebat, & reliqua mala imul ingravescebant, post autem intervallum pulsus iterum mollior, .plenior sentiebatur, sed nova vesicantia eosdem iterum effectus edebant, atque id quidem, experimento ad plures vices repetito, haud aliter accidit i ). Nostra porro vesicantia sanguinem eliquant,

acrique sale inficiunt. At si chores saniosi, qui

per renes efferri debent, intus retineantur, Caput sere laeditur, vel si inter Febres modo sales, oleumque urinosa, non exeant, cujus indi-

Cium est urina tenuis&aquosa, in procinctu stat insania. In iis praeterea Febribus, quibus sanguis mittitur rutilus,4 distatutus, cerebrum insigniter male assici consuevit. Qui cantharidas devoraverunt oborta vertigine concidunt, e

198쪽

mente alienantur. Canes etiam, infusa per venas tinctura cantharidum, statim caput gravissime laeduntur canis autem, cui larga aquae Copia concessa fuit, brevi saltem intervallo convaluit, sed inhibita omni deinceps potione, quarto die mortuus est, alter quidem, cui nil aquae concessum suit, intra sex horas a Vitio, uti videtur, capitis interemptus est.

Cum igitur deliri in Febribus acutis salium,

qui per renes efferri debent, retentionem a tergo sequantur .cantharidum virus post urinae vias Caput maxime obsideat; Febres cum dis solutione sanguinis in capitis affectus pronae sint; haud certum est, quod in omnibus capitisvi nervorum vitiis summopere necessaria simi vessicantia. in Contra aequum est Censere, ubi in Febribus, cum sanguine dissi luto Macri, vitia capitisin nervorum instant, vel urgent, quod ea per vesicantia citius arcessantur, ,ehementius intendantur. mentis sane alienationem, ciendinum subsultus , supra vesicantia accedere, exacerbari in Consesso est apud eos, qui pro usu vesicantium in omni ebrium genere acriter contendunt At nonnullis haeret fixa in pectore de vesicantium virtute contra hos affectus opinio, ut quodcunque ejusmodi acciderit mali, id totum a morbo evenisse, neglecto remedio longe vehementius pressurum, persuasum habent; sed cum haec vitia admotis vescantibus aliquando protinus accedant, amotis iisdem sensim evanescant hoc ter quaterve vel saepius in eodem aegrotante fieri visum sit mihi nunquam persuaderi potest, ut credam in

199쪽

Demescantibus. 163 omnibus vitiis capitis tervorum summum esse in cantharidibus remedium. Neque adversus Febres semper utilia esse videntur vesticantia si quidem e putridis nonnullae sanguinem colliquant, Mi putidam sere saniem Convertunt. Hae in pestatibus calidissimis apud nos grassiantur, delirio, nervorum distentionibus maxime opportunae sunt, pulsuque crebro .celeri insigniuntur. Pulsus quidem Celeres, qui duro actu non valide feriunt digitum, a putredine humorum proficisci prodidit Galenus Arteriae enim sua contractione fuliginosum excrementum, quod in iis est Contentum, excernunt. Ubi igitur suliginosum ex-

Crementum praepolleat, plurimum Contrahitur arteria, distenditur non plurimum Cor cum a

teriis hinc arteriae conssidentis motus digitis probe exercitatis sentitur celer, distendentis autem non alidus. At si cordis contractio brevi intervallo peragitur, Celeriter distendetur arte ria; sicque pulsus in utroque motu cle eriti Haec pluraque de celeri pulsi apud Galanum videre est 1 s). Caeterum suspicor, quod ut suum celeritas in ebribus putridis ab acri

ni putrescentium humorum cor marterias ritante potissimum concitetur. Adeo in Itduri non sunt pulsus in his ac in morbis inlii, matoriis, quoniam sanguis in inflammatoriis j sis est, in putridis vero liquatur. Ejugna

quoque indolis sunt Febres erysipelatos ex

cis ne praesag ex puis lib. 3. cap. 7. Eb . ca b de uitierent. Feb. lib. I.

200쪽

stae, quaedam ex petechialibus, irae caeteris nonnullae castrenses epidemicae. Solvens autem sanguinis validissimum adhibere, ubi is nimium solutus erit, tum acrem sanguinis labem acerrimo sale intendere, tum arterias supra modum celeriter requenter agitata acutissimo stimulo incitare, rationi prorsuS contrarium est. Sed haec omnia a vesicantibus in istiusmodi Febribus expectanda sunt. Grassantibus quondam Romae Febribus colli quativis, sive a dissolutione, quam plurimi e Galenicis, nimium haerentes suis hypothesibus, gravia&improportionata eorum symptomata a Venenata

qualitate dependere crediderunt , ideo ad Veneni evocationem quatuor, sex, vel plura adhibebant vesicantia. Postea tamen saepissime con-vuhiones, deliri majora, Febris incrementum, abscessus in visceribus, tandem mortem Contingere, observavit Baglivius ob disGlutam scilicet magis magisque sanguinis massam caustico cantharidum sale, Macri pariter Febris materia. In delirantibus, eodem authore, cum Febre acuta, Cilingua arida, dum admovebantur in Xenodochio Uessicantia, omne Celeriter moriebantur, & magna parte convulsi.

Quibus repetitis eventibus perterrefactus, ipse postea feliciter usus sum emulsionibus refrigerantibus, lectione venae frontis 16). Est autem ebrium genus, in quo Contrarium sanguinis vitium plane obtinet, is utique

confirmantur, observ. 3I dec. II. . X. miscet. nat curios. observ. honer. lib. I. Obs. O.

SEARCH

MENU NAVIGATION