Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

Re iam scientiarum societatem Gottingensem duo quidem praemia oeconomicis argumentis praefixa, de ovium scilicet cultura et poscu0rum communictust, auctoribus adhuc incognitis tribuisse nuper indicauimus Nunc vero legimus, duplex istud praemium ab viro eod0mque auctore fuisse reportatum,

serenissimo Marchioni Badensi Duriacensi a consiliis redituum siue camerae et politiae, in oppido ob egregium ibi florentem hortum botanicum valde claro, Carlaritae dicto, degente. In uniuersitate porro, quae Gyettinga e floret, Vix

Cl. GEORGIUS MATTH i AE, Medicinae Doctor si Professor huc usque extraordinariuS, nunC eiuS-dem Professoris Ordinarii honoribus exornatus suit. Quam is egregie de medicina et litteraria in primis medicorum historia meruerit , insigni specimine lectoribus nostris nuper iam comprobauimus '' . In eandem quoque viruiuersitatem Goet ingenstem, ut Medicinae et Anatomiae Prosessoris Ordinarii munus ibi subeat tertiumque facultatis medicae sis dictae locum ocCupes, euocatum fuisse eoque iam secessisse legimus Virum Cl. PHILIPPUM GEORGIUM SCHROEDER, Medicinae Doctorem eiusdemque hactenus Professorem Publicum ordinarium in Academia Marburgensi. Lb idem denique Professoris Medicinae Exir ordinarii munus delatum fuit in Virum Cl. I o ANNEM ANDREAM M u R R A Y, Medicinae Doctorem, qui eandem huc usque eum laude iam coluerat Got-

722쪽

Aboa quidem vocatus suit Petropolin Vir Cl. PETRUS KALM, Med. D. et Oezonomiae Professor Publ. Ordinarius Aboensis, ut Professoris Bolanices munus ibi susciperet, largo satis stipendio aliisque eximiis praemiiS assciendus. Patriae autem bdiamantissimus et ipsi fidelissimus munus illud eiusque praemia deprecstius a se fuit. In Academia Erlatngen f Prosessoris Medicinae ordinarii munus auspicatus nuper fuit Vir Cl. IACOBUS FRIDERICUS IS EN FLAMM, Med. D. s

renissimo Marchioni Brandelaburgico Culmbacensi a consiliis aulae, publice habita oratione de mutuo scientiae medicae reliquarumque scientitarum confortis, editoque eum in finim pro grammate de tuniea cellulosa.

No stra quoque uniuersitas Lipfenyis denuo habet, de quo sibi gratuletur. Nouum enim Oezonomiae Prosessoris munus ex auctoritate serenissimi nostri Principis Electoris, fundatum fuit hoc anno 176 , quod iam prima vice datum est Viro Cl. D A

que Donori, DuZouio huc evocato, viro permultis ad rem oeconomicam similesque scientias pertinentibus scriptis inter viros do ictos claro facto. Adiit lis illud nuperrime, die sexto iunii, sermone publice dicto de Omnir. quae ex neglecta in condemiis dispi-plina oecon imica necessari9 consequuntur, editoque pro grammate sub titulo: desinentio hi tori rescientis-rum Oeconymicarum, quatenui Vt academicae considera uicesunt . A Regia scientiarum societate Londinensi in sociorum numerum recepti nuper fuere Viri Clarissimi,

RHARD SI EGFRIED ALBINUS et HIERONYMUS

723쪽

Mus DAVID G A UsIUS, Doctores et Prosessores medicinae Lugduno-Bataui , quos modo nominasse satis erit. Hinniensis e contrario uniuersitas virum et fama et meritis clarum amisit, PETRUM scilicet uoRREs o xv, Medicinae Doctorem, Philosophiae, Mati aes eos et Astronomiae Profestorem, Consistoris AD larem , uniuersitatis seniorem, academiarum scientiarum Halaiensis, Parisiensis et Bero linensis socium, qui senio confectus nuper die decimo quinto aprilis

vitam cum morte commutauit. Quemadmodum

enim et docendo et scribendo bene de suis ciuibus meruit, ita et longam atque honorum plenam et optabilem vitam egit Anno seculi superioris septuagesimo die mali vicesimo quinto in Iulia natus, iam ex anno huius seculi decimo quarto Professoris iram nere functus fuit Halaiae. Patris quoque felicis fomtuna fruitus, viginti liberos suscepit ex coniuge, natavos IN G , anno huius seeuli undecimo in matrimonium duila, ex quibus septem superstites reliquit. Grauissimam porro i acturam non eadem solum Bin mensis uniuersitas, sed omnis literatus orbis fecit anno superiore. De societate illa doctorum virorum, qui Potentissimi Daniae Regis auitoritate atque sumtibus ante paucos anno S iter in aliquas prouincias orientales, Arabiam in primis, susceperant,

olim iam et deinde plus simplici vice de itinero

ab iis hactenus feliciter cortinuato, ad lectoreS nOstros retulimus. Sed valde nunc tristem de viris illis accepimus nuncium. Postquam enim omnem felicem Arabiam per os o menses pera- grauerat illa societaS , omnibus , quae annotatu

digna

724쪽

digna ipsi obuenerant, omni studio atque diligentia inuestigatis atque conquisitis, in tristisi iniam incidit calamitatem , quum omnia ipsius membra grauibus cor riperentur morbis, qui die vicesimo quinto mali Prosessorem DE H A v EN, tulit undecimo alterum Professorem FORS KAL, Viros Cl. paulo post

toribus, e medio sustulerunt. Reliqui hinc socii,

chitectus militaris, Bombacum Bombag) petere coacti sunt, reditum in Europam paraturi. Quamuis interim triste huc fatum valde doleamus, non Onan OS tamen ab illa societate colles hos itineris fructus perituro S eii e speramus, quum annotationes suas sine dubio literis consignauerint optimi illi viri. quas ab eorum sociis superstitibus editum iri existimamus. In relationibus publicis obseruationem quandam legimus, quae attentionem meretur, sique ulteriore usu atque experientia comprobata fuerit, insignem 'tilitatem promittit. Fertur scilicet Vtini, quae urbs in Foro Iulio, prouincia quadam Veneta, sita ess, vir quidam a cane rabido morsus et per largum satis aceti vini haustum, ex incuria ipsi propinatum curatus fuisse: hinc fama tam felicis curationis Pata-

uium lata, medicus no contio eiusdem urbis propositus, Cl. LEONIsCA, veritatis inuestigandae cimpiditate permotus, ipse seminum se contulisse, ibique

de ea certior redditus, domum redux saltus, tenta' men illud in non nullis talibus aegris idque semper cum felici successu ita repetiisse, ut ter per diem, m Denimirum, a meridie et vesperi aceti libram iis propinauerit. Num autem prophylactice, an curatiue, Con tra dirum istum hydrophubiae morbum datum suerit acetum, haud clare satis expresium legimuS.

725쪽

Memoria io ANNIS FRID ERICI GRONOvo,

Medicinae Doctoris, Reipublicae Leidensis Senatoris, et Societatis Regiae Vpsaliensis

Socii. Neminem putamus esse literarum studi0sum, quin

GRO NOVIORUM nomen fama et auditione

acceperit: adeo nullus est terrarum locus, ad quem verae doctrinae humanitatisque lumen penetrarit, quin huius etiam nominis si lendor cum literis eo

delatus sit. Doceremus operose, colenda humanitatis disciplina io A NΝE M PRIDERI CUM, huiuS-que filium, IACOsu M, viros in primis doctos, ceteris etiam doctrinae partibus consuluisse, nisi ab omnibus sciremus humanitatis studiis hunc honorem libenter et sponte haberi, aut si dubitare quemquam vereremur, tum demum singulis in locis si gnum bene de literis sperandi sublatum esse, cum vel e sinu suo humaniora ingenia proferre et alere coeperunt, vel aduenarum beneficio superiorem tarditatem abigi senserunt. Iam si et ii, qui hodie humanitatis studia profitentur, instauratoreS aequant, Cum non solum stabiliant literarum fundamenta, sed caueant etiam tam beneficae humanitati a barbarorum incursionibus: quantam putabimus eius familiae gloriam esse, quae primum duos progenuit, humanitatis omnis peritissimos, quos non dicam cum paucis conferri debere, sed quisque imitari, si qua ratione possit, affectat: deinde cetero S posterOS, nominatim AD RAHAMUM, eius , quem hic describimus, fratrem, ad humanitatis i iteras domesticis exemplis incendit, seuerissimam earum in omni genere doctrinae tenendarum legem sanxit, suppeditato denique tam praeclaro adminiculo in sua quemque arto ad altissimum gradum adscendere iuuit. Non ergo

726쪽

temere in posterum quoque medicinae doctores commendabunt tironibus humanioris doctrinae amorem, non frustra sine eo negabunt etiam in re medica et

naturali aliquid essici posse, cum sententiae huius tantae prostetit auctoritates, quibus nouum hoc

GRO NOVII exemplum recte iungetur, qui, ex

quo scripsis in notuit, huius etiam doctrinae laudem consentienti doctorum opinione tulit.

Leidae natus est a. I 6yo. e IACollo, vir summo, et ANNA v AN v REDENBURG, felicique omine celeberrimi aut, 16 ANNIS FRID ERICI, no

men aceepit, quod ita mereri studuit, ut non una

nominis similitu dine, sed et doctrinae laudisque amplitudine dignus auo esset nepos, dignuS item I A-Coso patre, filio parentis simillimo. Non potest

nomen ipsum et consanguinitas ita liberorum animos assicere, ut necessario eos informet ad Omnem paterni ingenii similitudinem: sed de incitamento clari nominis celebrataeque familiae dubitari non debet, quo saepe tarditas impellitur, stupor comm OUetur,

auersatio denique abstergitur. Certe videtur domestica laus in mente GRONovII non paruum fecisse ad sequendos maiores momentum, cum nihil indui geret magnae debilitati, qua natura corpus emolli uerat, nec retardari pateretur animum segnitie, quem corporis ratio tardius ad praeceptorum disciplinam admiserat, ac ne obtusum quidem aurium sensum praetexeret negligentiae magno in illa aetate amori. Nee pugnauit GRO Novius contra hanc infirmitatem tantum externa quadam assiduitate, qua saepenumero etiam sana corpora adquiescunt; sed ipsa animi contentione veroque studio, sine quo ad doctrinam accedere numquam potui fiet. Ergo satis maturo tempore ad academicas scholas venit, primumque ante alios audiuit patrem, non opinionου aut amore

727쪽

adductus, sed quod literarum graecarum Iasinarum. que studia, quarum prosessionem IAConus sustinebat, centies audierat iis este unice aemulanda, qui stabile sundamentum doctrinae iacere vellent. Hoc apparatu instructus animus felicius tractauit

duce RAU Io anatomica, faciliusque aecepit bo-tanica, chemica et practiza ex magni BOERHAAvirore. Sed ut ii, qui ad multorum amicitias se applicant, eligunt ex omnibus unum, quo praecipue sa- miliariter utantur, non quo spretos velint ceteros

aut destitutos, sed quod unum aliquem suo ingenio suisque moribus in primis similem deprehendunt:

ita mirum non est . si GRO Novius, Ceteris quidem medicinae reique naturalis partibus ACcurato tractatis. praecipuo tamen amore botanicen coluit, de quo infra plura dicentur, ne nunc tempori S Ordo turbetur. Scilicet discessit tandem ex ea disciplina, quam apadomisae scholae praescribunt, editaque dissertatione, quae historiam ea 40rae exp 0suit, cepit cum summa dignitatis laude honorem doctoris a. I7IS d. δῖ MRii. Ex quo autem magnum cum

medicina usum contraxerat, eodem amore atque studio, quod eum paulo ante docuimuS botanicae coimsecrasis, CORNELII cELS 1 libros ita versavit, ut omni diligentia, quidquid ad interpretationem et crisin pertineret, colligeret, si forte emendata editio hoc modo confici posset. Atque etiam praeclara potuisset esse eius opera, cum ob literarum humaniorum diuturnum et GRONovIANAE semiliae proprium usum, tum quod omnes editiones et codices Lei densis, rursus quosdam libros Oxoniensis bibliothecas cum exemplo ALMELO VENIANO contulerat, nasi, incertum coactus an volens, totum hoc consilium materiei digerendae abiecisset. Post vigesimum quartum h. s. aniatim, cum morte coniugis domus eius assilitata esset, consolandae

728쪽

orbitatis causa literario amore Angliam adiit, maxime ut plantas a Batauo scito alienas, s item domi rarioreS, conquireret. Convehit ibi doctissimos Vb

rOS, DILLENIUM, SHER ARDUM, USONUM, COLLINSONUM et CATES BAEUM, Contulitque

hoc totum tempus ad firmandam botanices cognitionem, quam in eo summam fuisse satis demonstrat herbarii ditissimi collectio, libri multi accurate scripti, in his Flora QMinica et Ortento sit, plurium plantarum diligentior descriptio, vita etiam hoc maxime literarum genere transmisis, et in mediis his occupationibus finita, tum magna fama , iudiciis ubrorum in te ligentium c0mmendata Coeperat e iam extremis vitae annis, quoniam bibliothecae Lei- densis curam habuit, manu scriptas schedas C LU-so, quae in illa bibliotheca asseruantur, eXCutero, ut vitam eius et res omnes cum fide iustaque dili gentia descriptas ederet, sueratque aliquantum Colligendo progressus. Sed intercepit hunc fructum ingrauescens senectus, quae etsi legitimam habet excusationem, tamen, id quod certo scimus, non solum narrationem de C Lus Ir vita nobis eripuit, sed et exemplar vitae huiusmodi scribendae. Huic indefesso literarum studio, huic amori doctrinae, atque ipsi etiam scientiae debetur, quod plantarum in herbario seruatarum, libroruim et lapidum tantam multitudinem reliquit, ut valde laetemur, qu0d

a URENTIO THEODORO, filio GRONOvII,

catalogum herbarii exspectare possumus. PrOssant,praeter libros GRO Mov ii, et in actis Societatis Vpsaliensis descriptiones piscium nonnullorum, quaS ductu Cl. ARΤEDII inseruit, postquam a. I7 q. Societati adscriptus erat. Veniendum est tandem ad aliud genus meritorum. QuamqUam CiuibUS aeque ac exteris scribendo satis uberem utilitatem adiunxerat, Praeterea tamen ingressus est curriculum,

729쪽

in quo maxime patriae ciuiumque Causa exergeretur. Nam anno h. s. et allectus est in Senatum Leidensis ciuitatis, et sti, hoc gradu altius adsicendit ad munus Curatoris rerum pupillarium, hinc ad Scabinatum, quo magistratu ter functus est, donec bis accepta Consulari dignitate ad summum ciuitatis locum promotus est. Ut vero ex hoc tempore ciuitati nulla

ex parte defuit, ita nec a literis se abstrahi passus est illius administratione, sed sic distinxit ciuilium

curarum et doctrinae tempora, ut illas etiam in usuin literarum conuerteret, et, cum honor Bibliothecarii consulatui coniunt tus esi ef, as eruatas in bibliotheca Lei densi Clusianas schedas, de quibus antea diximus, perlustraret. Nos vero, quibus propositum non fuit, permagna Viri in rempublicam merita laudibus cohonestare, sed instituta literaria narrare, et nomini eius etiam nostro modo Consulere, ita putamus satisfactum esse hac narratione consilio nostro, ut, qui haec legerit, et nos intelligat Guo Novi Iamanti stimos fuisse, et nobiscum tam illustrem doctrina Virum venerandum cense l.

Index scriptorum, quae edidit Cl. GRONovi US. Dissertatio inauguralis sistens camphorae historiam.

TON in Virginia obseruauit atque collegit. Easdem methodo sexuali disposuit, ad genera propria re' tulit, nominibus specificis insignivit et minus cognitas descripsit i. v. GRONovitis, Pars prima ib. 3 39. 3. recusse ibid. 7 3. 8. Pars secunda, ibid. 7 3. S. Vtraque pars coniuncta denuo Eiusdem opera et studio impressa est ibidem I 762. Index suppellectilis lapideae . quam collegit, in classes et ordines digessit, specificis nominibus ac

730쪽

syno nimis illustrauit. Lugd. Hai. I7 o. s. Editio altera longe auctior, ibid. IT SP. S. Flora Orientalis s. recensio plantarum, quaS L E D N H. R a WOLFFUS 3 S73 - 1S7S in Syria, Arabia, Mesopotarnia, Babylonia, Assyria, Armenia et lindaea crescentes obseruauit et collegit, earulidemque ducenta specimina, quae in bibliotheca publica Lugduno Batava adseruantur, nitidissime exsiccata et chartae agglutinata in volumen retulit. Has methodo sexuali disposuit et c. ibid. I7SS. 8.

Pisces Belgii, seu piscium in Belgio natantium et a

se obseruatorum catalogus - exst. in M. HADLIT I. P. 67. - item Belgice in de V Mez. Hermhani etc. I. I. P. I S. et huius catalogi additamentum ibid. sistitur, uot. I. P. 3ῖ Salmo oblongus maxillae inferioris apice intro uni reflexo - exst. in Act. VI al. ΙΤ Ι. F. 8S. Pisces Belgii rariores - exst. in M. HEDL I7 r. p. 79. tab. 3.

Piscis scombri et percae descriptio - exst. in Act. V at. 17qq. p. S 6. sib. q. XIV.

SEARCH

MENU NAVIGATION