Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

talla ignobiliora et semina etalla, inprimis regulus antimonii, Cuprum, plumbum, serrum et Plin Cum calcinantur. 7) Nulla cinnabaris sublimata pellucida est, praeteream, quae Cum argento Caementatur et nulla aurum musicum dat, quam quae cum

s anno et bis mullio digeritur. His expositis obseruationem Noster de effectu p. 2I. antispasmodico communicat, quem edidit Cinnab ris in viro, qui in sinistro pede globulo plumbeo, ex sclopeio emisso, insigniter laesus postea alie horrendis spasmis ita excruciatus fuit, ut totum CorpUS miris modis conuelleretur. Hanc ob causam aegroto ad methodum CL SCHLICHTINGII Vnciam dimidiam cinnabaris cum sex aquae pluuiae Vnciis exhibuit, terrificumque istum spasnaum eodem die mitigatum esse, annotauit. Cum autem rem Odium hoc, recurrente licet spasmo, denuo propinatum non fuerit, hi JUe aeger gangraena proserpente s.ccubuerit, obseruationem hanc nondum

plane perfectam esse, arbitramur. Obseruatio de mala quodam conformati0ne stuque p. 3I. artium quarundam imi ventris in puero quinque cum

dimidio annorum, Auctore Cl. BO E SE F LEIS CH.

Vmbilicus in hoc puero non in loco, naturali adfuit; sed eius loco in latere imi ventris 1inistro, unum digitum cum dimidio a regione umbilici, cicatrix qu edam, plana, ne ille Vero cauata visa fuit. Aliquot digitos sub isto loco , ubi alias umbilicus est, inaequaliter rotundum, dii uterubrum et nitens corpus adfuit. Ex hoc corpore inferius versus dextrum latus quaedam urinae stilae prodierunt; sub isto autem corpore pars quaedam visui se obtulit . quae glandem peniS inuersam repraesentauit, si enulo nempe superius, praeputio autem inferius sito. Eo in Ioco, ubi corpori, astMS,

712쪽

glandem reserentis, finis suis, atque in lateribus eiusdem nonnullae plicae adsuerunt, speeiem quandam scroti praebentes, sed parum elatae. In una harum plicarum sine dubio paxuula adfuit apertura cum lotium inde stillauerit; in corpore vero, glandem referente, eiusmodi apertura plane defecit. Sub ea parte, quae scroto similis fuit, atque in lateribus siue inguinibus insignes et

oblongi tumores apparuerunt, instar Coni fere compositi, labiaque verendorum muliebrium quasi re- Praesentantes, inter quos rimae cuiusdam species, ut iisdem verendis, intercepta fuit, ita, ut hermaphroditum imaginari sibi quis potuisset. Memoratus puer non nisi panniculis mollibus et pendens minime vero sellae, insidere, nec etiam cubare potuit, nisi in parte superiori dorsi, vel ge- nubus capitelae. Caeterum appetitus viguit et aluus bene respondit. et o) Hylaris morbi, Maxime complicati, mulieris cuiusdam, in cuius dissectione post mortem praeter alia ventricular in duos partes diui fur et tus Pisistrum quorundam mutatus deprehendebatur Auctore Cl. ΜΑΝ-Go L D. Foemina, in iuuentute adhuc constituta, postiquam ingens onus tulit, vehementi dolore in latere dextro cruciatur. Viro posthac nupta plures dissici-ciles partus patitur, ultimoque, ubi mortuum edidit laetum, male tractata, febre et inflammatione corripitur, ab eoque tempore ingens excresientia in vagina apparet. Dolore supra memorato aucto tandem decumbere cogitur, insimulque enormem in

utero et sinu pudoris sentit dolorem. Multum demum a variis malis iisque grauissimis defatigata obliti Corpore eius dissecto, praeter viscerum quorundam situm mutatum, ventriculus in duas partes diuisus in conspoitum venit, cuius medio panereas sci

713쪽

ctosum et fere cartilagineum solito maius et rubicundum incubuit. Quae in sano statu in sinistro latere haeret ventriculi pars, perque vasa breuia cum liene coniungitur, superius sub diaphragmate una cum liene locata suit, quae vero dextrum alias latus respicit, inserius, umbilicum versus, si, tum habuit. In medio ventriculus, ubi diuisio apparuit, contra itus fuit ingentemque versus inferiora plicam formauit, in cuius medio foramen magnitudine grossi germanici adfuit, per quod et supra pli, eam cibos e parte superiori ventriculi in inferiorem descendisse, N oster autum t. eti) Obseruatio de utero cuiuisem foeminae duplici p. s I.

Auctore Cl. novs EFLEIS CN. Quantum ex descriptione perspicere licet, uterus sopio crasso et fimmo ad fundum usque diuisus duas cauitates habuit, in quas hiarunt tubae lallopianae, quarum extrem, intes, alias liberae, cum Ouariis confusae suorunt. et 2 Obseruationes de morbis venereis Auctore p S F. Cl. o AD ME R. Ex hi S notamus, CL Auctorem mercurii dulcis aliquot grana cum olei hyperici vel momordicae somuncia coniuncta et, vitro probe agitato, ter do die iniectionem, syringae ope, in v rethram vel uteri vaginam in g0norrhoea maligna similique fluore albo suscepisse. simulque interne diu retica propinasse, sicque morbum utrumque felloiter sanasse. 23) Obseruatio de praeclaro usu corticis peruuiani p. 6 in febribus mnlignis Auctore Cl. vo GEL. Decotti corticis peruuiani unciam cum pauxillo syrupi aceto- statis citri omni biliorio febre maligna decumbentibus exhibuit, nee ullum eorum, qui statim ab initio

aut saltem sub incremento morbi eo usi sunt, periisse, deprehendit.

714쪽

et O Obseruationes de vi fulminis electrici in membra frigore rota, et alio modo adfectit Auctore Cl.

vii CHSAL. Viro quinquagenario, cuius pedes et manus frigus exussit, electrica vi applicata, intra tres hebdomades stupor et tumor secessit sensusque rediit. Idem aeger posthae defluxione catari hali addentes cum erysipelate c0rreptus fuit; quapropter Noster scintillulas electricas simplices in buccam tumidam, usque dum cutis madescere videretur, prosilientes ex machina eduxit; quo facto noctu subsequens sudor capitis largus malum istud profligauit. Alii viro octogenario, doloribus rheumatici S vexato, tumoreque glandularum inguinalium et varice seu spasmo inflata vena brachiali laboranti, electricam vim applicuit; inde dolores quidem imminuti fuere, sed sine constanti effectu; varicem dicta vis intra unam vesperam abegit et tumorem inguinalem, pugno aequalem, nulli remedio obedientem; intra triduum constanter discussit. Mulier hemiplectica, adhibita simplici electricitate, nullam primo mutationem sentiens, subsequente nocte horrendis epilepsiae conuul- suae insultibus distorsa fuit; sequentibus horis matutinis eruperunt per totum latus hem;plecticum

exanthemata, inter purpuram et urticatam speciem media, tuneque insultus epileptici cessarunt Verum hemiplexia remandit, corpus autem priuS macrum, posthaec magis, et ad obesitatem fere usque, intra duos annos et vltra nutritum fuit. Tandem nouo insultu apoplectico accedente ad summam maciem redacta periit. Vir rheumate vago laborans

brachium affectum tribus scintillis sim idibus concussum illico mouit, nec halitus frigidos, brashium

et quodcunque membrum, in quo alternatim latitauit. rheuma , nonnunquam perflantes, intra mensem sensit, usque dum catarrhalis insultus, non rite succedens in nouum, ast leuius, rheuma transiret

715쪽

tum 1ecuret Autlore Cl. STRACK. Ancilla pharmacopoei cuiusdam remedium, ex spiritus vini gallici unciis quatuor, saponis veneti uncia una et dimidia, camphorae drachmis duabus et opii erudiscrupulo Vno paratum et externo usui destinatum pro pharnaneo purgante habuit et sumsit. Aliquot horis praeterlapsis pha nazopoeias tincturam hanc aegro transmittere cuni volui siet, ab ancilla relatumaecepit, se eandem, pro purgante habitam, sum- sis e nec inde quidquam persentiscere. Statim igitur aquam calidam ancillae potandam dedit, pauloque post Noster consultus vomitoria, purgantia et spiritum cornu cerui propinauit, quibus cunctis duorum dierum spatio largiter sumtis tertio die bene sana e lesto surrexit, nec ullum vitium, a nimio opto alias metuendum, persensit. 26) Obseruntiones de moniaco, Usu P ueris tunΤVi- pnenylayis nato, a Cl. SERASTIANI pro 'sisar latinitate dona uis D. B. Viro, annum quadragesii numagenti, qui ob infantis obitum primo tristis, tandem furibundus euasit, venaesectione variisque remediis in cassum adhibitis, dosin pulueris tunquinensis, exmoschi optimi granis sedecim, cinnabaris natiuae et antimonii an a granis duodecim parati, cum multa

aqua simplici ingerendam curauit; inde post aliquot horas quietior factus, parum demum vel nihil absoni

locutus est. Postridie alteram laudati pulueris, exaequalibus ingredientium partibus, cuiuslibet nimirum viginti quatuor granis compositi, dosin Noster exhibuit; quo iacto plenaria menti rediit tran. quillitaS. 27) De pilarum circa pudenda refecti0Ne I νγ p. 9o. tari methodo, ad humores tu gonorrhoea es tuentes di

716쪽

minuensis, dolores in gynorrhoeis diurnis tollendos nee non bubones venereos ref0luensis, quam inuenit et communicat, Cl. MEDICUS. In curando hoc morbo ad imminuendum humorum afluxum et corrobOranda vasa debilitata respiciendum esse, Noster monet. Ad explendam igitur regulam primam, quam Primum virus venereum ex membro virili elutum

est, pilos circa pudenda peuitus desecari atque locum aqua calida lauari iubet. Quo facto, duode cim horarum spatio profluitium minui, duobus vero peractis diebus fere nullum amplius esse, dicit. Si vero pili mediam superarint longitudinem, profluuium etiam validius et copiosius euadere, illico vero, quam primum pili rursus resecti fuerint, diminui obseruauit. Altera resectionis pilorum utilitas in sedandis tollendisque gonorrhoeae diurnae doloribus

consistit: in benigna enim gonorrh02a, perlongum tempus iam durante, adeoque cum doloribus coniuncta, pilos circa pudenda Noster resecauit, interne vero medicamenta in crassantia exhibuit, sicque dolores decrescere, nunquam redeunteS obseruauit. Tandem idem remedium, dummodo sine temporis iactura adhibeatur et interne sal resoluens insuper Pr0pinetur, ad bubones venereos dissipandos idoneum esse, asserit et triplicem hanc utilitatem ab impedito humorum ad urethram assiuxu dependere, autumat: humores enim, morbum constituentes, ad incrementum pilorum impendi, ostendit. Minime tamen pilorum resectionem solum remedium gonori ho eae existimat, sed roborantia omnino reme

dia adhibenda esse et corticem peruuianum, subiuncto aquae frigidae balneo cum fructu propinari, monet. p. do. z8 Mελετυματα de nummis quibusdam antiquis emari eiectis Auelare Cl. APELBL AP.

717쪽

29 Commentatio hi forica de morte Gustaui H GL P.SO .phi, Regis Suecorum Auctore Cl. O ET TE L T. 3οὶ Eiusdem Commentatio de pro 'stetis Aegy- p. Sq.

orborum speciebus apud Hebraeos, et de ostis curator M, gwos illis plantandiis ac tuendis Dauides praefecit ni 1. Chron. XX Qu. 28. Auctore Cl. HADE

33ὶ Eiusdem Tractatur se America, antR P. 6 9. lumbum veteribus Rabbinis u9ta. 3 Eiusdem Comment. de lineis Ueterum sie- p. 672 roum Moracibus et de is ni illorum profantia in re militari.

XIII. Noua physico - medica. Metropo si relatum habemus, rei medicae per Va.

stissimum Imperium Russicum habendam rationem, prorsus noua ideo ab Augustissima Imperatrice data lege novoque per illam constituto Colimgio Medico Supremo , insigniter mutatam es. , cuius notitiam iisdem verbis, quibus eXaratam aec pimus, nostris quoque lectoribus exhibendam esso putamus, ne institutum illud forsan aliter, ac sese habeat, expliciae videamur. Haec

718쪽

Haec nunc est Imperii Rossici felicitas, ut auspiciis Augustissimae C Aa HARINAE II habeant exteri, quod mirentur, et ciues, de quo gaudeant. Quam indefessa cura et labore omnes boni principis partes sapientissima explerit Imperatrix, tot tantaque loquuntur monumenta, ut cum breuitate temporis comparata, fidem fere exsuperent. Vnum ex

his haud tamen postremum est, publico Augustae

mandato constitutum esse Collegium Medicum, eadem auitoritate, , qua reliqua suprema Imperii tribunalia, pollenS, cui omnis rerum medicarum per to tum Imperium directio, quae olim penes solum Adichi atrum erat credita est. Gratum erit exteris, leges collegio datas nosse: nec vero id utilitate ea rebit, praecipuas saltem compendio exhibere, quum non parum sit, quod ad eos aeque ac ad ciues imperii pertinet. Medici, chirurgi ac pharma copo ei omnes tam in exercitu et classe, quam et prouinciis et ciuitatibus, auctoritate collegii constitu utitur, et ab eo agendorum normam aCCipiunt. Quum vero hucdum omnes medici, magnaque chirurgorum parS ab exteris exciti fuerint, huic ita malo prospectum est, ut paucis annis facile Roma hoc exterorum beneficio carere possit. Hoc scopo Augusta imperauit, ut communi consilio cum uniuer- state Mosc0uiensi, collegium quantocius de erigenda facultate medica, constituendisque professoribus cogitet, ne ii, qui arti medicae destinantur, peregrinas ad oras proficisci cogantur, sed natali in solo eius Praeceptis imbuantur. Magnum adeo imperium, tot c0ntinenS regna, tot prouincias et coeli

et soli diuersitate mirum quantum sibi dissimiles spem

facit, multa adhuc esse parum cognita, gratissima tamen naturae scrutatoribus, si olim detegantur, fu

turas

vid. Comment. nostri Vol. IX. P. I. p. 168 et 169.

719쪽

tura, non medigis tantum, sed et aliis usibus, apta. Quum omnibus his prouinciis non chirurgi solum, sed et medici dati sint, sperandum sane est, multa in apricum productum iri, si ullam saltem operam huic rei impenderint: hoc vero ut collegium exequatur, summo imperiali mandato decretum est,

datis simul praemiis, si qui praeclari aliquid praestiterint. Nullum est dubium, quin et res medicanouis obseruatis et inuentis cola iuncta tot virorum opera increscat, cum id quoque sapientisirmae Legislatricis attentionem haud effugei it. Ea enim data simul Collegio cura est, ut omnia rariora et i gitudigna, peculiaribus Commentariis medicis a collegio quovis anno edendis, publici iuris fiant. Medici scientia et eruditione ari, qui labore suo ad Commentaria haec aliquid contribuere, ex decreto collegii, nomine Augustissimae imperatricis, titulum membrorum honorariorum obtinebunt, cum, praeter administrationem rei medicae, idem fere collegii sit institutum, quod academiarum scientiarum. Quum adhuc non pauca sint, quorum cura identidem collegio incumbit, e compluribus membris illud constituere Augustae placuit, quibus Praeses datus est Illustrissimus et Excellentissimus L. B A LEX A N-DER DE T SC H ER K ASSO W S. S. M. Imperialis cubicularius actualis, cui quoque soli res oeconomica cum aerario tradita est. Collegii membra sunt: GEORG. THOMAS L. B. DE ASCH, ExercituSImperialis Proto Medidus. CHRISTI AN VS PALCKEN, Medicus Academi e militari S. ANDREAS LINDE MANN Medicus obstetricius;

quibus honor additus est consili axiorum initiorum Imperii tribunalium.

720쪽

E pharmacopoeis constitutuS est: IOH. GEO'G. M O D E L , pharmaCOPO eus primariae ossicinae

Imperialis, addito titulo consiliarii aulici. E chirurgis data sunt collegio membra:

IOH. GEORG. WULFF, Primarius chirurgus

pabs- Chirurgusὶ academiae militaris, addito aulici consiliarii titulo.

CHRISTI NUS L U D. BLOCK, chirurgus legionis praetorianae Semen Ouiensis, nomine ALsessoriS. Cum Augustissimas Rossiarum imperatricis C Α- THARINAE iam uniuerso orbi amor innotuerit, quo Omnis generis scientias et artes, humano generi utiles, non ipsa tantum colere, sed et tueri dignatur: nullum certe dubium est, quia aeque ut OmnibuS eruditis, sic et inprimis medicis gratissimum hoc inst tutum futurum sit, et quin vitam immortali famae coaevam magnae et sapientissimae principi voveant. Regia chirurgiae Academiae Parisiensis duplic, tum praemium, quaesti0ni de optimo aperiendi tra- dique Obscessur modo propositum et ad hunc an num 176 dilatum ), adiudicauit nuperrime Cl. DAVID, artium magistro et chirurgiae candidato. Is lain praeter varios huz usque editos Commentarios in primis ex praemio illo innotuit viris doctis, quod ante hos duos annos a scientiarum societate Harismensi consecutus fuit , optime nimirum soluta quaestione de augendo vis supprimendo lacte aliisque Circa hoc naturae negotium obuenientibus malis

optime tollendis ). Regiam in vid. Comment. nostri Vol. ix. P. II. p. 3 et Vol

SEARCH

MENU NAVIGATION