De religiosis institutis & personis: tractatus canonico-moralis ad ...

발행: 1907년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

IUSTA DIMISSIONIS RATIO IN ORDINIBUS RELIGIosis 63

tali casu recte uti posse potestate sibi a Pontificibus concessa, non est dubitandum de valore actUS .... Immo addo .... quod licet post dimissionem intellegatur causam non fuisse tam gravem quanta existimata fuerat et aliquam deceptionem intervenisse : si tamen bona fide resaci est, et non temere, sed prudenti modo et, ut ita dicam, secundum allegata et probata, id satis esse ut dimissio teneat, nec postea esse Scrupulum ex alterutra

parte admittendum, quicquid denuo innotescat. Quia et id suffcit, ut illa dimissio dicatur legitima, et Secundum iudicium prudentis viri, quod solum in bullis pontificiis

postulatur. η Quod probat etiam C. DE LUGO, Responsa moralia l. 4 d. 3 n. 5. Quomodo oportet ut cauaa innotescat. - . IuSia causa ita constare debet, ut prudenti formidini nullus sit locus. Sin minus, iniuste deturbaveris aliquem legitimo quem possidet statu. Huc spectat sapiens SUAREZconsilium, ne facile credatur unius vel alterius denunciationi δ. 2. Debet ea constare via qua Superiori fas est bono Instituti immediate prospicere. Itaque a Prorsus in hunc finem inutilis est notitia hausta ex confesSione, ut nimis patescit. Inutilis etiam est confessio religiosi facta in Secreta et paterna consultatione qualis est conscientiae ratio. Huiusmodi enim manifestatio, ad solum subditi bonum immediate ordinata, tale gravamen imponere non sinit. Idque de usu directo vel indirecto aeque valet Gravis igitur iniuriae reus fuerit Superior qui ex tali manifestatione ansam sumat quaerendi praetextum et quasi occasionem expulsionis Sane, si subditus rogetur, permittere ipse potest, ut ob iustam causam dimittatur Verum hic ab errore caveas. Iuvenum enim et personarum quae parum in theologia versanturialis consensus aliqua ignorantia vel metu facile viliatur. Quare is, non alius sum cit consensus quem Sine coactione dat subditus probe sui iuris gnarus o mec in eundem finem uti potest Superior delatione quam alter ipsi iecerit ut patri, i. e. ut subditum corrigat, non ut in quemcumque viderit magis expedire adhibeat usum. Verum hic potest Superior exigere ut maior sibi fiat copia utendi

t ΓιMligione, tr. X I. Io, C. 4, . . Ibidem n. IX,

72쪽

64 UPPLEMENTA

re narrata, si magna et urgens ratio boni communis eiectionem postulet, vel si frustranea adhibita sit diligentia ad obtinendam emendationem Cis. SuareZ, De Religione, tr. X l. IO, C. 14 n. X. D monitione facienda. - . Oportet regulariter ut ante dimissionem prius tentetur correctio religiosi. Quare semel et iterum est admonendus ut sese emendet, nisi tale sit delictum ut statim sit religiosus dimittendus, Sive ad praecavendam religionis infamiam, sive quia per- Specta propensione, spes emendationis non ita affulget

ut tali personae unquam fidi possit Exemplo sit culpa

carnalis cum complice, saltem si tunc innotescit cum satis certa emendatio nondum intercessit. 2. Verum monitiones excipere potest emendatio era, mere apparens ex fraude, vel suspecta inconstantiae. De

qua nova dubitatione ita videtur breviter dicendum. Emendatio quae ex indole personae et adiunctis videtur ficta, omnino neglegi potest, ita ut nihil valeat ad sus- fragium mutandum. Si vero mere suspecta sit inconstantiae, remedium consistit in professionis sollemnis maiore dilatione, sive eam decernere queat Superior, Sive a S. Sed sit impetranda. In hunc effectum videtur communicandum cum S. Sede consultativum Capituli suffragium.

Quod si dilatio imponi nequeat, restat ut incommoda

et mutuae Instituti et religiosi rationes pensentur, et hinc prudenter statuatur quid omnibus libratis, videatur magis ad divinum conferre honorem. In qua re bSer- Vari Dotest, cum S. Congregatione Episcoporum et Regularium, eum qui post plures annos nondum Seostenderit probatum, exiguam spem offerre emenda

N. B. Ipsa disquisitio facta satis probat quantum ad

commune bonum et privatam etiam uillitatem referat, si ante priora vota diligens fiat personarum exploratio, et iuSta Severitate arceantur qui non satis sint probati; quantum etiam oporteat ut de suis defectibus religiosi

tempestive admoneantur.

73쪽

IURIDICI EFFECTUS VOTORUM TEMPORARIORUM I

SUPPLEMENTUM SEXTUM

DE IURIDICIS EFFECTIBUS VOTORUM TEMPORARIORUM

Ratio crinendi. In praesenti disciplina Institutorum votorum simplicium, communiter requiritur ut perpetuis votis temporaria praeponantur. Quorum legitimum spatiUm est recentioribus normis ita definitum : Tria praedicta vota paupertatis castitatis et oboedientiae emittantur ad annum per periodum trium annorum minimum, et Se annorum ut maxime art. o3). Post tres anno votorum annalium fieri potest, si Instituto placet alia professio triennalis : ita prorsus ut universa periodu votorum temporaneorum extendatur ad sex annos maXimVm art. O ). Verum de iuridico statu in quo ponant voventem, de mutua voventis et Instituti habitudine, parce adhuc est Scriptum. Plure tamen, per eorum votorum occaSionem, naScuntur quaeStione quae animum sive Superiorum sive subditorum non iter anxium facere solent. Quocirca visum est argumentum istud aliquantum versare et explicare.

votorum temporariorum finia. - Age porro, ut ab intentione legis sumamus initium, ideo inducta sunt ista vota temporaria, ut maiore consilii maturitate perpetua fierent vota, et candidati magis probati ad ea admitterentur. Similis itaque est eorum ratio et ratio professionis simplicis qua in Ordinibus regularibus, praeparatur professio sollemnis. Utraque ulteriorem quandam continet probationem. Illud tamen interest inter utramque, quod simplici sua professione, alumnus ordinis regularis perfecte se tradit divino famulatu in Instituto suo, et minor tantum est Instituti obligatio ;dum temporaria vota aequalem sinunt esse obligationem Instituti et alumni Absoluto enim votorum Spatio, alumnus Instituto iam nuda iuridica obligatione per se devincitur. Ordine autem vota ista considerabimus prius in

νονente, deinde in Instituto. ut denique de vi decreti Auctis Admodum, quod ad eos qui sacro ordine sint insigniti, paucis disSeramuS.

74쪽

66 UPPLEMENTA

Votorum conaideratio in vovente. - 1. Ut iam Scripsimu in tomo 1' n. aas, vota, quamVi tempora' ria, requirunt in vovente animum per Se perpetuae

commorationis in Instituto. Religiosa enim Instituta per se non constant hospitibus, sed personis quae in perpetuum cupiunt servire Deo : neque ad primam probationem admitteretur qui in certum tempus dumtaXat permanere vellet. Quare per se non possunt fieri vota

temporaria animo postea digrediendi ab Instituto, sed huiusmodi intentio debet per se Superiori manifestari.

Seclusa tamen stipulatione formali reatus est aestimandu ex onere et incommodo quod inde passura videtur communitas. Et qui mere dubius haeret de Sua perseverantia temporaria vota experiri potest: huiusmodi enim facultas est eorum naturae apprime

a. Quod ad paupertatis disciplinam, ex recentibus

normis, dominium radicate nequit per actus inter vivos ante vota perpetua abdicari. - Dum vota temporaria

durant, alumnus obligationes simplicis voti paupertatis participat Per intervalla inter vota et eorum reno-Vationem, plenam recuperat libertatem disponendi de suis bonis, sive per actus inter vivos sive per teStamenium, modo ne ius tertii acquisitum laedat . 3. Elapso spatio temporariis votis definito, ut quaestionem conscientiae hic omittamus, perfecta linquitur in foro externo optio vel discedendi vel faciendi vota perpetua. Nullatenus autem postulare potest religiosus ut sine votis maneat in Congregatione. Id enim rationi Institui religiosi eiusque communi bono maxime refragatur. Quare id existimamus Instituto formaliter iniuriosum. Votorum temporariorum conatilexatio in Inatituto. - i. Descultate dimittendi. Fieri potest ut Constitutione probatae nullam dent Instituto facultatem dimittendi alumnum votis adstrictum. Fieri etiam potest ut tribuant facultatem ita dimittendi ut simul solvantur vota Instituti autem quae reguntur recentibus normis competit facultas dimittendi professos votorum temporariorum.

Has explicavimus tum tomo , n. 5 , tum, Omo a n. 63

Notabilis tamen imminutio patrimonii, ante vota perpetua, si minus Paupertati Prudentiae saltem et menti S. Sedis repugnarit.

75쪽

IURIDICI EFFECTUS VOTORUM TEMPORARIORUM T

Haec nullam postulat actionem iudicialem, et exercetur per Superiorem Instituti, ob graves causas, approbatas a maiore parte suffragiorum Consilii generalis. Sed dimissio ista nψn tollit vota Quare exspectanda praeterea est dispensatio S. Sedis, quam ipse religiosus, vel eius nomine Superior a S. Congregatione impetrabit. Dimissio autem facta sine iusta causa ipsam laedit iustitiam, si dimissus tenebatur votis. Quid autem elapso votorum spatiori Res ambigi potest. Nonne, dum candidatum recipit, videtur Institutum tacite promittere futurum ut alumnum servet nisi proprio facto se probaverit indignum Ac tale quid expressa Instituti lege sane sanciri potest. Nisi tamen ita formaliter fuerit cautum, neganda est iustitiae obligatio. Per se enim non videtur Institutum maiore teneri obligatione quam ipse subditus, praesertim cum in ordine religioso minus sit Instituti debitum quam simpliciter professi. Iam vero nulla tenetur obligatione manendi religiosus, elapso spatio votorum temporariorum. Ergo nulla tenetur ipsum Institutum obligatione religiosum servandi. Itaque, Sic dicemuM: a Dimissio alumni, elapso spatio votorum temporariorum, si fiat sine iusta causa, aequitati, non tamentultitiae repugnat. Querela tamen extra-iudicialis ad S. Sedem semper deferri potest.b Iusta causa ab alumni culpa proficisci potest, vel etiam sine reatu oririci utputa si Instituto facultates desint alendi subditos, v. g. ob diSpersionem. c Hinc quaeres utrum de his professis valeat regula sancita de simpliciter professis Ordinum religiosorum,

quod dimitti nequeunt inviti ob morbum qui post vota inciderit ΤΕ iure quidem positivo aequa ista dispositio ferri

potest. Ita in recentioribus normis, art. 99, legimus, professam votorum simplicium non debere dimitti, si infirmitatem contraxerit in Instituto post emiSS Vota. Per se tamen non videtur Institutum tale onus in se stricte suscepisse erga alumnum qui solutam servat discedendi optionem.

d Quid iuris de religioso qui, elapso mimo Spatio

votis temporariis praefinito, nec ita se probaverit dignum qui tuto ad perpetuo professo accenseatur, nec ita

indignum qui videatur expellendus

Integrum est Instituto, et per se ad officium spectat

76쪽

Superiorum, religiosum istum dimittere Temporariorum enim votorum spatium constitutum est tamquam

ulterior quaedam probatio, per quam aliamnus ad perpetuam professionem se aptum probare debet. Nisi intra fines praestitutos se ostenderit dignum, non est ad perpetua vota admittendus magis quam novicius ad Prima.

Consonant ceterum verba normarum recentium: si Elapso

tempore votorum temporariorum in Constitutionibus praefinito, soror admittenda est ad voca perpetua, Si

digna est; si secus ab Instituto dimittatur,

Pol est tamen etiam Superior cum religioso Invenire de impetrando a S. Sede novo temporariorum votorum spatio. D. relimoaoinaa ia. M. Decreto Auctis admodum, Statuitur n. V si Alumnos Otorum simplicium temporalium qui quovis professionis vinculo iam forent soluti, ob elapsum tempus quo vota ab ipsis fuerint nuncupata, e claustris exire non posse donec Episcopum benevolum receptorem invenerint et de ecclesiastico patrimonio sibi providerint secus suspensi maneant ab exercitio SuSceptorum ordinum.

De quo canone istud in primis occurrit observandum, quod ad usum maxime spectare potest. Suffcere mansionem in claustris quam vocabimus formalem. Id . sicut Instituta religiosa pro varia eorum ratione et lege, non prohibentur religiosis suis committere ministeria exteriora, ipsisque permittere ut per aliquod tempus maneant extra claustra, ita poterunt erga huiusmodi alumnos uti ista facultate, ut per aliquod tempuS Versentur Xtra conventum, manendo tamen sub oboedientia Superioris regulari S. 2. Vt istius decreti, nec alumnus Institutum deSerere,

nec Institutum ipsi congruum hospitium negare poteSt

Supplex lihellus ab ipso religioso ita conscribi potest et X. Professus votorum temporariorum in Congregatione. . . . ad Pedes S. V. Provolutus. annuentibus Superioribus, humiliter petit gratiam qua possit ad annum vota temporaria iterare. Et Deus, etc. Hae autem fere est Indulti formula Vigore specialium facultatum a SSm Domino Nostro conCessarum, SaCra Congregatio Emorum a Revmorum S. R. E. Cardinalium negotiis et consultationibuis Episcoporum et Regularium praeposita, benigne remisit Ιum a Reum Episcopo.... ut petitam faCultatem iuxta preCes, Pro suo arbitrio et prudentia ConCedat, non ultra tameά annum. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Romae....

77쪽

IURIDICI EFFECTUS VOTORUM TEMPORAR1ORUM 9

antequam Episcopum reppererit qui vere eum in suum cooptaverit clerum, et antequam, praeterea, ea quam diximus rationes t. q. n. 337 et 338), Sibi patrimonium constituerit. Nun rursu tenetur subditus obligatione emittendi vota perpetua in Instituto. Hinc lasne ipsi erit sine votis et quaSi Sine cura commodo frui hospitio' inime gentium. Ipsa naturali honestate velamur imponere InStituto Onus alimentorum postquam foedus quo cum ipso iungebamur con- Servare noluimus Excusandi quidem Sumus, si copia nobis defuerit satisfaciendi ecclesiasticae legi qua ad deserendam domum prius habere Episcopum et patrimonium iubemur. Sed, ut haec excusatio nobis proSit, sussiciens diligentia est adhibenda de mediis. Quocirca alumnus in Sacri S niSi perpetua facere vota maluerit, Episcopum benevolum receptorem et patrimoninmsedulo quaerere debet. Quid autem si curam istam detrectaverit, Vel Stenderit se Episcopi et votorum aeque incuriosum Huiusmodi agendi ratione videtur nobis contineri gravi et externa culpa, in qua Si quis Obstinate perseveraverit, ut incorrigibilis, servata forma decreti Auctis admodum, poterit expelli. Quod si Institutum facultate careat alumnos dimittendi, causa erit ad . Sedem deferenda. Immo, quem Institutum iudicet perpetuis votis non esse dignum, potest eum obligare ad Sedulo quaerendum Episcopum. Quod ni fecerit, qui a votis perpetui Marcetur fit iterum reus culpae quae noStra Sententia, actionem expulSioni fundare possit. 3. Interea autem, quaSi in Verum alumnum, SerVat Institutum in huiusmodi personam omnem Suam potestatem et iurisdictionem, idque vi legis ecclesiaSticae, quae dum pSum manere cogit, tacite confirmat eius in foro externo condicionem. Ipse etiam ex lege ecclesiastica omnes exteriore vitae religiosae obligationes Servabit. Una perit obligatio votorum coram Deo. Hac ratione explicamus quomodo possit Institutum causam expulsionis iudicare alicuius qui nullis iam

N. . Si alumnus ad Institutum issionariorum pertinuerit, fueriique titulo misFionis ordinatus, prohi-

78쪽

70 SUPPLEMENTA

bebitur, inconsulta'. Sede missionem Suam deserere. Quare in propria missione erit ab Episcopo seu Vicario Apostolico recipiendus, vel obtinenda erit S. Sedis dispensatio.

SUPPLEMENTUM SEPTIMUM

DE MODO QUO IUBILAEUM HOC ANNO IN HONORE IMMACULATAE IRGINIS CONCESSUM, COMMUNICATUR CUM RELIGIOSIS De iubilaeo quod encyclicis litteris Ad diem illum,

februarii 19o4, est pia regnantis Pontificis munificentia universo orbi concessum, generalem scribere eXpOSitionem ad nostrum quidem propositum minime attinet; illud tamen operae pretium esse videtur, ut regula quibus in religiosos cadit aliquantisper enucleemuS.Ι. D condicionibus

Principium. - Per Se iisdem condicionibus est a religiosis et monialibus satisfaciendum, quae imponuntur saecularibus ut indulgentiam istam lucrari possint. Si quae tamen condiciones, ob communem Instituti vel specialem alicuius religiosi seu monialis rationem, religiosis sint imperviae, eae a legitimis confessariis poterunt in singulorum paenitentium gratiam commutari. Corollaria. - Debebunt itaque religiosi, non minusquam SaeculareS,1 Iubilaei leges explere intra spatium temporis ab ordinariis locorum praefinitum. 2. Ter easdem visitare ecclesias quae a fidelibus sunt visitandae, ibique preces fundere, ex parte Saltem vocales, ad intentionem S. Pontificis Satis est, si moram fecerint per tempus insumendum ut quinquies dicantur Pater et Ve. Visitationes oportet ut sint distincto in ecclesiam ingreSS Separatae, quamvi una die, immo una occasione omnes fieri possint. 3. Ieiunare, eaque die abSti rere omni cibo non esuriali

In diem ieiunii eligi potest dies qua iam est ieiunandum,

79쪽

si tamen simul, v. gr. vi indulti, permittantur lacticinia. Ut aliis dicamus verbis, oportet ut aliqua Saltem parte opus istud iam non sit praescriptum. Quare, Si alicubi, ut Μechliniae, piscopus usum lacticiniorum conce serit etiam ieiunantibus in ordine ad lucrandum iubilaeum, vel non est hac facultate utendum, vel eligenda dies qua ex communi Ecclesiae lege, non sit ieiunandum. Observes cum minores viginti uno annis, tum Senes hoc ieiunio per se astringi, nisi legitime opus ipsis commutetur in aliud. 4. Peccata confieri et sacra resci dape. Eadem confessio nequit ad indulgentiam iubilaei et alias indulgentias lucrandas esse utilis. Quare suadendum est ut fiat confessio distincta ab hebdomadaria. Cum tamen, ad lucrandas indulgentia plenarias, confessio stricte hebdomadaria non requiratur, sed satis sit eius confessionis habere consuetudinem, certum eximissione non videtur futurum detrimentum. Indulgentiae tamen istius hebdomadae aliquatenus videbuntur dubiae.

5 Esse in statu gratiae cum ultimum completur opus.

Notanda. - 'rius quam singula attingamus privilegia, haec sunt recolenda : a Indulgentia iubilaei semel tantum offertur consequenda. mac comparata, iam nullus est privilegio locus, etiam si causa utendi postmodum tantum oriatur. o Donec perfecto ultimo opere iubilaeum si lucratus, licet, cum intentione lucrandi iubilaeum, pluries uti privilegiis a In utente privilegio intentio lucrandi iubilaeum requiritur. Quod si postea mentem mutaverit, inconstantia ista valori obtentae gratiae non obstabit. Iam de singulis privilegiis

pauca.

l. Eiectio confessarii. - a Religiosi stricte vel late dicti liberam habent optionem confessarii inter approbatos ab Ordinariis locorum et praeterea, si exempti et clericalis Instituti, inter approbatos a Praelato proprio. b Quae tamen moniales, stricte vel late dictae, ex lege universali Ecclesiae vel statuto dioecesano facultatem habere non solent confitendi nisi uni confessario qui ab Episcopo designatus, ad earum accedit domici-

80쪽

T SUPPLEMENTA

lium, confessarium eligere non possunt nisi intera robatos pro monialibus.

Exceptio ista est hoc modo intellegenda: a Eligi

potest confessariu qui pro uno tantum monaSterio,

eiusdem tamen dioeceSis, Sit approbatus. Non requiritur ut generaliorem habeat facultatem pro monialibus.

h Eligi potest etiam is confessarius qui pro monialibus

fuit approbatus, quamviS actu iam non Sit, dummodo ne fuerit formaliter revocata approbatio et actu Sit approbatus ad audiendos fideles Cis declarat : BENEDICTI XIV. Celebrationem 749. n. ii BASTIEN, De iubilaeo, p. 133 BESSON, RSV. THEOL. FRAΝΓ.. 9 , p. 24O. G Si vero moniales non in clauSiratae, OS,unt in quibusdani casibus in Ecclesiis publicis saltem valide apud quemlibet consessarium confiteri. Iidem iunc confessarii erunt pro iubilae competenteS. 2. Ahaolutio a cenauria et aathus reservati . Faculta protenditur ad Omnes casus, Sive intra Sive extra InStitulum reServatos, cum cenSUra vel Sine ea, cuicumque personae et a quacumque fuerint reServati, si dempselis crimen absolutioni complicis, vel calum niosam accusationem SollicitationiS, et cenSura quae

iudicis sententia sunt nominatim latae vel declaratae. Absolutio ista non prodest nisi in foro interno. DandaeS Servati Servandi et iniuncta salutari paenitentia. 3 Diapenaatio a irregularitate. - Haec facultas non habetur nisi de irregularitate occulta, quae propter

sensurae violationem Sit contracta. . Commutatio votorum. Excipitur votum caSti- tali perpetuae abSOlule missum votum ingrediendi religionem, Stricte talem et Votum a tertio acceptatum. Quare, e tali lacultate, commutari non possunt Vota quae par Sunt profeSSioni religioSae, etiam temporariae. - FacultaS, in actu confessioni exercenda, non

est nisi commutandi; quare Surrogandum est opus fere aequivalens, et iuSta requiritur cauSa. 5. Commutatio ipsorum operum adducraneum iuhi- Iactum neceaaariorum. - Ad hoc requiritur ut praescripta opera mora iter fieri nequeant a persona de qua agitur. Sine scrupulo tamen Si agendum Pnee, Si bona fide res transigatur, videtur de valore esse serio dubitandum Tutius re componitur in Sacramento.

SEARCH

MENU NAVIGATION