De integritate atque auctoritate hebraeorumque graecorumque utriusque foederis codicum de illustrioribus christianae religionis dogmatis ac de vetere Hispanae ecclesiae dignitate disceptationes philologicae reverendissimo patri Iohanni Thomae Boxador

발행: 1757년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ante Sirietum Collectionis Pseudo, Isidorianae prorsus suppedit tias respuo ; neque ullum inde argumentum ad veterem Ecclesiae disciplinam comprobandam, quod iam doctissimi Cardinales Baronius,& Bona viderunt, afferri poterit. Cavendum, ne illarum Auctor ex Hispania repetatur , ut vulgo fieri λ- Iet ; ab hac enim calumnia nostrates vindicavit eruditissimus

Centus σ), qui Sc post Aguirrium b) pluribus confirmat Col-

Iectionem Canonum peculiarem, quae sensima Praesulibus amgeretur , iam inde a saeculo quarto in Hispaniis obtinuisse: id quod ex Conciliis Bracarensi I., & Toletano III. demonstrari solet. Quamobrem Petrus Constantius e) ingenue prinfitetur e magnam Hispanii Iaudem deberi , quod in texendis eius generis lucubrationibus Rhegisones , Anselmos , Burcham

Gi , Dones, Gratianos , ceter que Canonum compilatores ante-

iverint. Nihil autem definire audeo de Collectione illa, quam in quinque & quadraginta distinctam Capita publici iuris fecit doctissimus Aguirrius, cui certe ob eam caussam gra tiae plurimae haberi debent . Vellem in idem monumentum sacrae antiquitatis studiosi diligentius inquirerent, ut collatis eorum studiis compertum tandem haberetur , num ea Collectio sit vere Isidoriana , quod Centus e) multo verisimilius

existimavit. XI. Paruerat Hispania Romanorum Imperio usque ad an. Aer. CDXLVII. Chr. 9., quo tempore mandali, Suevi, &Alani Hispaniam ulteriorem devastarunt: mox, ante annum-, videlicet Aer. CDLII. Chr. i , Gothi in Hispanias descendunt Athaulpho duce, qui primus Hispaniae Rex constanter ab Historicis recensetur . Athaulpho Barcinone trucidato sufficitur Sigericus Aer. CDLIII. Chr. Is., qui quidem omnes usque adan.Αer. DXLIV. Chr. so6. apud Tolosates Regiam constituerant. Narbonam inde sedem transtulerunt, ubi Geselicus regnum obtinuit . Non multo post Toleti Reges Gothos consedisse, ibique regias aedes collocata , tum Theudis a coniuratis vulnere affectus in Palatio, tum Athanagildus propriam in ea urbe mortem occumbens, tum denique Sed is regiae Toletanae institutio facta a Leovigildo an.Aer. DCXXIII.Chr. 383. no. ob

scureca Antiq. Eeel. Hism L. I. in Praef. & alibi passim . . rcba Coll. Concit. Hispan. Tom. III. P. I.

ce) Epist. Roman. Pontis. Praef. num. IS .

42쪽

sture in ant. Unde animadvertendum, quod Provincia Narbonensis Gallia Gothica dicta Hispaniarum Ecclesiae per man sit de Legum, & Rituum communione coniuncta. putandum Praesules Hispanos post Concilium Euberitanum otio deditos nullum conventum celebras. . . enim inter alia Concilium primum Toletanum an. Aer. CDXXXVIII. Chr. 4 . non longe post Caesar-Augustanum habitum Cos. Stilicone sub Anastasio Pontifice . In eo autem quatuor continentur partes ; viginti Canones; Regula fidei; Exemplaria Prosessionum ; Definitiva sententia . Quod attinet, ipsos eidem Synodo adscribendos contra

bus antiquis non minus quam obscuris eruditissima dissertatione multum luminis attulit. Regula Fidei profitetur : D ritum quoque Paracletum esse, quI nee Pater At isse , nee FLo Fuisur proeedere. Nec ea lectio ullo modo tollicitari potest, cum omnes Codices in eam mirifice con-Ientiant . inod quido m

scoporum Synodo declaratum ; inde vero Symbolo adiectunta ab universa Ecclesia Nicaeae secundo congregata comprobatum est . Hinc certe singulari laude prosequendi omnes illi Praesules, quod Spiritus Sancti Processionem a Patre S: Filio publice ante omnes definirent, & sollemniter profiterentur. Adversus Priscilliani sectatores , qui Hispanias perturbare coeperant, non parum opera in primis Patruini Praesidis ibi quoque laboratum est. XIII. Sed longe plurimum commendari debet S. Turibius Asturicensis Episcopus , qui omnes vires suas in evertendos Priscillianistas contulit, quidquid oblateret Quesnellus , eosque penitus ex Hispania deturbavit . Ut autem Fidei caussam honorificentius sustinere posset S. Praesul , omnium occidentalium primus a Leone Romano Pontifice litteris ad ipsum datisco Tillemon. Tom. XV. Art. XIX. pag. 6 6. --Sarrada Tom. VI. Tract. VI. Differt. I. 1 Ad tempora S. Leonis Regulam fidei retulerunt superiores Critiei; quod non animadverterent, eius Concilii Acta non esse autographa , sed ab Auriore sub finem quinti saeculi fuisse seripta, ut acute vidit Floreatus, qua semel aiei uitate detecta , nihil est eur ea ab hae Synodo removeatur. Oriente iam antea instituta ab Ianoeentio . vid. Lucis Holosen. Col. Rom. Pag. q..

43쪽

datis amplissima Vicariatus Apostolici dignitate circa an. Aer. CDLXXXV. Chr. - . Alipio & Ardeburio Coss. exoria natus est: quae quidem dignitas ab iis cum Prinatu conian ditur , qui minus considerate in eam inquisiverunt , annumerandi sunt Morinus ta), R Ludovicus Thomas sinus viri alioquin doctissimi . Nec audiendi sunt, qui poli Am δε- sum Morales , plaudente Aguirrio , alterum Turibium ab Asturicensi distinctum Sanctae Sedis Notarium comminiscuntur, per quem Ponti sex ad Episcopum Turibium litteras tresmiserit , cum id per Pervineum Turibit Diaconum praestitum fuisse, Idatius tradiderit disertisti me P XIV. Operam suam omnem contra Priscillianistas simul eum Turi bio coniunxerunt Ceponius & in primis Idalius seu Hydatius. Hic est celeberrimi Chronici auctor Lemicentis Episcopus pietate & litteris summe omnium commendatus . Post Turibium alii etiam Antistites Vicarii Apostolici renunciati sunt; ut Zeno Metropolita Hispalensis sub Simplicio Papa, Iohannes

Illicitanus Epis Opus ει SaIliasticia IIispalensis sub Hormisda ; in

quibus longe clarius eius dignitatis effulget conditio; quod scilicet Vicariatus non Sedi , sed Personae fuerit addictus, nec cum eadem semper iurisdictionis potestate . Hinc intelligitur singulare studium erga Episcopos Hispaniae , atque Romanorum Pontificum sollicitudo. Id ipsum confirmat celebre Re-- scriptum Uigilii ad Profuturum Praesulem Bracarensem , quo multa & Liturgiae, & veteris disciplinae capita continentur, datum Cos. Flav. Iohanne an. Aer. DLXXVI. Chr. 338. , ut Bal gius ex Codice Coibertino testatur , die XXIX. Iunii, quo te pore mortuo Silverio Vigilius verus erat Pontifex ex Pagii Chronologia . Qui ergo ille inter Epistolas Antipapae lauda tum Rescriptum reserre potuit Z Nec scio an gravius peccent,

ca) Exereit. Eee, L. I. Exere. XV.cba De Benes Lib. I. par. I. C p 3 . . v 1 Patent ea omnia ex Epistolis S. Leonis ; potissimum ex Epist. XCIII. quam ab omni suspicione contra Baluatum purgat Aguirrius Tom. Il. p. Concit. Hispan. Expressus vero. ex Chronico Idalii ad Olymp. CCVI imoae c inquit Melesiae XLIII. praesidet Episcopus Leo . Huius Ser m per Turibit Epimpi Diaconum Temineum e tra Pristillianistas ad Hi 'ante es Episcopos deferuntur. Inter quae ad Episcopum Turibium de obsessatione O tholicae Fidei, O de haeresum Maobemiis disputatio pleηa diristur . Dubi lavit Loatia de legationis effectu . & navata in Haereticos opera 3 sed PO tuit rem totam intelligere ex verbis Montani in Synodo Toletan. II., quibus

44쪽

qui documentum illud cum Baluato laeerant , an qui ei laci. nias cum Dupinio adsuunt a

XU. Ea tempestate , qua Catholic2s acerrime vexabant Ariani, nonnulla Concilia celebrata leguntur . Toletanum II. an. Aer. DLXU. Chr. 1a . sub Montano Metropolita Chartaginensi. Illerdense an. Aer. DLXXXIV. Chr. 3 6. novem Episcopis or. natum. Ualentinum, cuius Epochen recte ad eundem annum

retulit doctissimus Aguirrius , reclamantibus Binio, Labbeo , Cossartio, que is sucum secerunt nonnulli depravati Codices, qui in Isidoro Theudem pro Theodorico reserunt 3 . Quod ad Provinciam attinet , litem sub iudice reliquit Aguirrius;

sed Pagius Ualentiam Edetanorum eam esse pronunciat, cui ultro consentio , qui non video , qua ratione didia Synodus ab Hispanis abiudicari unquam potuerit . Concilium Bracarense circa annum Aer.CDXLIX. Chr. i I., quod Labbeus ex Monarchia Lusitan a Bernardi de Brito in suam Collectionem , transtulit , nihil habet quod opus figlinum non redoleat., XVI. Sed meliora iam nunc persequamur tempora M

rem Leovigildum esse testantur Iohannes Biclarensis, & Isidorus Hispalensis, in quorum oculis acta res est. Itaque Monarchiae initium ab excidio regni Suevorum, quod secundum Bic larem se in contigit an. Aer. DCXXII. Chr. 38 . ad diem XIV. Augusti, repetendum. Ineunte Vero anno Aer. DCXXI L Reccaredus Regum omnium Catholicorum primus et si sorte non

improbabile sit Leovigildum Catholicum tandem obiisse ) M narchiam a Patre paullo ante institutam suscepit, & post decimum regni sui mensem Catholicam Fidem amplexus est, atque inde unius anni spatio interiecto tota Gothorum gens ad eandem Fidem, eiuratis Arianorum dogmatis, profitendamia Toletum concessit, Nationali Synodo congregata, operam in primis navante Leandro Hispalensi . Hinc habes , quo anno certa Regni Catholici Epocha stabilienda . Ego vero mihi temperare non possum, quin Reccaredum cum Patribus Toletanis y Catholicum , Orthodoxum , atque Regem gloriosi

usimum praedicem ; tum & felicissimum eius Monarchiae statum, quem mutua Regum & Sacerdotum inter se sollicitudo Adesis Cenium Antiq. Eceles Hispan. Tom. I. Dis. III. C. Iv. n. neil. Tolet. lIl. 1 Legatur observatio P. Antonii Pagii ad an. . s

45쪽

do , atque animorum coniunctio singularem adeo, favistum constituerunt, ut ne excogitando quidem aliquid prae. clarius intelligi posse videatur . XVII. Sollemnis Regum Catholicorum inauguratio & comisecratio Episcopali manu se ista oleo in verticem effuso coepit in Hispaniis, nullo aliunde praeterquam ex divinis Scri pluris ducto exemplo, ante an. Aer.DCCX. Chr.672., quo Wamba Regni solium obtinuit. Eius rei fidem integram faciunt &Concilia Toletana sa), & Iulianus b) Auctor synchronus. Unde sacra ungendi Reges consuetudo originem ducit a Gothis Ilispanis , quibus tota haec gloria vindicari debet . Iniuriia, Galli sibi usurpant Ducatuum , Comitatuum, Iudicaturarunia Politiam ; enim vero eius institutio non Franchis , sed Gothis Regibus referri debet accepta , ut vel ipsius Gregorii Turonensis testimonio , quo male utitur Ducangius , eviden

ter ostenditur I . 1

XVIII. Nobilissimum Catholici cognomen, quod tanquam praecipuum Maiestatis decus Hispania riuri Rogibus tribuimus,

tificibus instauratum iam inde suum principium derivat a Chintilane , aut potius a Reccaredo, qui ob res pro fide Catholica praeclarissime gestas eo titulo in Concilio Nationali Tolet. III. unanimi Patrum consensu & plausu insignitus est. Ut autem Monarchia Catholica illustrius in dies effulgeret , coeperunt Principes leges Gothicae genti proprias ferre , atque inter eos primus Chindasvinthus an. Aere DCLXXXI. Chr 6 p., quas quinquennio interlabente eius Filius Receesvinthus novis latis Forum Iudicum sollemniter promulgavit. Quarum volumen consectum prorsus videtur Egicanis , aut mittizae temporibus, longe post obitum Isidori, qui proinde Collecti nis auctor non est appellandus. ' XIX. Quan-

a) Coneil. Tolet. XII. eap. I. & sequent. b) Apud Dueheis. Tom. I. pag. 81 I. , x Di elle di ita is utro plus esset, quod miremur t an observaaetia, in humanitas Regum in Episcopos, an visissim pronus a Spiscoporum is Rura W aeratio p Thomassinus de vet. Discipi. Ρart. II. L. III. C. L. num. a. . . a Voltatre Hist. de mari. XII. An de S.ed. Livri II. Gothicam donu- nationem in exemplum praesentis Polonae Reipublicae addueit; sed ille eam fingit , qualis revera nunquam fuit. 3 Eundem postea morem inde ad Franctos esse profectum libenter

46쪽

XIX. Quantum sub Regibus Catholicis floruerint Hispaniarum Ecclesiae & plurima Concilia tam Provincialia quam Nationalia tunc celebrata , Se summi viri Leander, Martinus Dumiensis, Iohannes Biclarensis, Fulgentius, Isidorus, Braulio Caesar-Augustanus, Ildephonius, Eugenius, Iulianus, plu resque alii multis nominibus praeclari, qui tunc Hispanias illustrabsint, perspicue demonstrant. Concilia vero Hispaniae ea dignitate saeculo septimo celebrata sunt, atque eo ordine ut inde norma pro sacris hisce Conventibus eelebrandis desum, pta videatur. Nemo, arbitror, id inficiari poterit, qui dicem migilanum ab Aguirrio editum puram putam septimi saeculi, & Conciliorum Hispaniensium disciplinam referentem cum ordinibus a Mabillonio in Musaeo Italico collectis contulerit . Qui ergo non arguam eorum inconsiderantiam , qui

cum Thomassinci H audent Concilia illa sanctissima cum saecularibus Comitiis confundere b tXX. At nusquam mihi magnificentior eiusmodi Conciliorum

dignitas obvorsaeiar, quam ubi quaedam legum capita in eis eo stituta ipse mihi sisto compitamina ἔ raro limin VI IIces Ecclesta

sticorum distinctionem & gradus e) ; continentiam Subdiacon rum H; iugem Sacrae Scripturae lectionem Clericis iniunctam e); sacrorum Canonum observantiam ); Templorum cultum B;

Canones de bigamis non ordinandis , de Episcoporum electione ; aliaque sexcenta, quae potissimum in Conciliis Tolet. IU. VIII. & XII. videri possunt . Iam tum Subdiaconatui tanta reverentia exhiberi coepit b), ut inde inter sacros Ordines recenseretur. Ibidem 0 etiam ritus, quo Episcoporum consecrationi dies Dominica sollemnis haberetur, praeclara iniicitur

mentio: qua de re multo adhuc illustrius exstat documentum in Synodo Caesar-Augustana III. paullo ante Mauricam invasi nem, ubi decernunt Patres s0 nuuatenus ullum mortalium

ad Sacerdotalem osseium promoseri posse , nisi tantum die D

47쪽

mInies Quae sane pressius urgent, quant ea i quae attulit doctissimus Card. Norisus sa) aliique cum diem Dominicam consecrationi Episcoporum adversus Antonium Pagium vindicarunt.

XXI. Fidem praestant Episcopi , & alii Ecclesiarum Rectores atque obedientiam Praelatis superioribus profitentur, eum ii eiusmodi muneribus sollemniter praeficiuntur, quod in Pontificali Romano dicitur Forma uramenti . Eius cautionis prima & antiquiora documenta ea sunt, quae a Conciliis To- Ietanis IV. XI. XII. R Emeri tensi petuntur , quemadmodum Thomassinus υν) candide asseruit: unde Hispana Ecclesia magnam gloriae laudem mihi videtur consecuta. Fatetur insuper idem Thomassinus, atque recensens Can. XL. Conc. Tolet. IV. contendit, quod prioribus quinque Ecclesiae saeculis Clerici a Laicis neque tonsura , neque cultu externo discernebantur ἔsexto autem septimoque coepit laudabile id discrimen, coepitque in Hispaniis se) , unde tot Ecclesiastica instituta sanctissime firmata auspicato exordium duxerunt.' XXII., Sanctitati legum Ecclesiasticarum p pu lorum erga res sacras Veneratio atque munificentia ; quibus

factum est , ut complurium bonorum copia Ecclesiarum patrimonio amplificato, iam inde a secunda Synodo Toletana Patres statuerent, bona quaelibet Ecclesiae, aut Clericis concessa nulla praescriptione inde avelli amplius posse. Hinc Beneficiorum Ecclesiasticorum ori o. De iure Patronatus, quod vulgo sertur institutum in Concilio Toletano IX. sub Reccesvintho an. Aer.DCXCIII. Chr. 613. habito, supervacaneum agere

videtur , cum tot exstent Iureconsultorum commentaria , qui.

bus nihil addiderunt quidam Recentiores , quod maiorem lucem Canonibus primo & secundo affundere possit. Ecclesiarum autem immunitati , quae summa Regum Catholicorum in res sacras fuit reverentia , sanctissime consultum suit, adeo

ut Toletani iubente gloriosissimo Domino Eevigio

lege caverint , ut ii, qui ad Ecclesiam confugerent, etiam si morti obnoxii, non essent inde abstrahendi, neque iis ullum damnum inserendum. XXIII.

a) Histori Pelag. L. II. C. a . Consulas Caiet. Cenium in notis ad Pontificile Rom. c. De Benec Part. II. Lib. II. C. qq. n. 6. e) Omnes, statuunt PP. Tolet. , cierici mel Lectores , sicut O Zevitae, O Meerdotes detonso superius capite toto inferius Dum circuli coronam re linquaut . . . cd Cay. q. Expressius Tolet. III. ean. .& Tolin . can. 3 8.co Conc. Nat. Tolet. XII. e. io. Idem ultro sanxeram RegeS Cath Iieii adesis Leges Wisigot. L. VI. tit. . & L. IX. tit. 3.

48쪽

XXIII. Aequum etiam videtur, ut summis prosequ1mul lais,dibus Ecclesiarum Hispanarum Rectores , qui dispensatores

fideles, & in pauperes munificentissimi H habebantur. Quaecumque enim Ecclesiae bona non in partes quatuor, ut in reliquis Occidentis partibus fieri consueverat, sed in tres t1ntum iudicaverant dividenda; quorum pars 'una Episcopo, aut era Clero, tertia vero Ecclesiarum instaurationi consecraba

tur b) , egestate laborantibus sive Clericis , sive Laicuubique primo loco comprehens s e) . Pari ratione commen dandi sunt Episcopi acerrimi legum vindices, qui ad rigorem

Canonum Sardicensium, aliorumque Conciliorum eri ininum

poenas exigebant: cuius rei exemplum in Ianuarii & Stepha ni Antistitum depositione apparet praesentissimum . At vero post Gregorii Magni obitum cum Langobardorum saevitia in Italia grassaretur, accessui ad Sedem Apostolicam intercepto, caussae ita in Hispania snieban ur , ut iudicia secundum Pa trum iura in Synodo peragerentur ; novis etiam constitutis legibus, quae ad caiorem & magis accuratam rerum cOMi Iet. IV., quibus praefuit sapienti mus legislator Isidorus, factum est . Itaque toto caelo divorsa Hispanorum iudicia ab Africanis 3 . Dies me deficeret ψ' si alia permulta disciplinaε capita, quae Hispanae Ecclesae' immortale decus attulerunt ,

τecensere vellem. . et 'lu'

XXIV. Eiusmodi autem ilist tutostum praecipuos veneramur auctores non sine aetetna anish signiscatione Leandrum, de Isidorum Hispalenses fratres germanos. Illius enim auctoritate atque doctrina tota Gothorum gens , Arianorum profligatis

dogmatis, fidem , Catholicam sitscepit . Cui hac de caussa Gregorius Magnus ipsi sumnia amicitia coniunctus litteras h manitatis & offeti plenas, atque suum Pastorale & Moralia soin libros digesta misit; cui handem sacrum Paulum ) adhibendum concessit, stupendo ac insolito plane beneficio ; non

enim -- ca Cone. Tol. IV. e. 38. δ Cone.Tol. IX. e. 6. XVI. c. F. &ει, r. l. e. 7. co Id innuit Cone. Tolet. lx e. 3. - id Vellem Thomassinus Mee duo Conedia consuluisset 3 ex his eniri facile colligitur, Hispanorum Iudicia non ab Africanis, quod aeriter Thomas sinus contendit, sed ex Pontifieum 8e Patrum regulis fluxisse.

49쪽

enim praeeesserat aut Regis, aut ipsius Leandri petitio. Censent nonnulli inter eruditos magni viri sacrum hoc indumentum non nisi post Leandri obitum ad Hispanias pervenissμ . opinionem sentio multis nec vulgaribus inniti fundamentis; cui tamen oppositam praeserendam existimo . Mortem equidem Sanctissimi Praesulis praelucentibus eruditissimo Mabillonio &Breulio ad an . Aer. DCXXXVIII. Chr. 6 . refero: Gregorii vero litterae simul eum Pallio absque dubio datae fuerant anno praecedenti mense Iulio, aut summum Augusto. Quod au- em de Primatu, Uicariatu , & Legatione Sancti Leandri a Luca Tudensi narratur, merum est commentum fuco plenum: quod miror Morino & Thomassino emunctae alioqui naris hominibus non suboluisse . Quam absurda corollaria ex ea fabula deduxerunt i ,

XXV. Isidoro , quem egregium Ecclesiae Doctorem comspicua pietatis & ingenii , quae supersunt , monumenta summe commendant, vindicandus est etiam Ritus ille peculiaris, quo Hispania tam in O cio quam in Missa celebranda utebatur .

Cavendum autem ne et iis retin. . Rilias Isidorianus cum ΜοZa

rabico, quem Cardinalis Ximenius Archiepiscopus Toletanus ante omnes vulgavit, confundatur; aut ne a Galliis in Hispanias defluxisse credatur . Quamvis hoc , postremum nonnulli homines in Liturgia versatissimi , sed studio partium nimium

abrepti asserendum contenderint . Nemo harum rerum non omnino ignarus, arbitror, insciabituri, vitio vertendum Scri ptoribus cetera nobilissimis , quod .vpinionem veritati maXiane inimicam pertinacius promoverint . Desideratur auten purus putus Isidorianus Ritus, quamvis in eo explorando sedulam operam contulerint viri ante alios eruditi Mabillonius ,

Lebrunius, Pinius atque Iosephus Blanchinus . Rei dissicultatem illud etiam auget , , quod Liturgia Isidoriana, sicut &aliae omnes, novis accessionibus sequentibus temporibus iam ante Mau ricam invasionem fuerit amplificata , opera in primis Ildephon si , Fruehuosi , atque Iuliani. XXVI. Quoniam autem argumentum hoc mihi disserenti accidit, placet duas propositiones ex Liturgia, quam Iide phonius auxit, recenseret, Sc S. Archiepiscopi honori pro . viribus eo utere; ut qui candidissima veste a B. Virgine ob de sensam eius Virginitatem scriptis etiam adversus Henidia nos editis donari promeruit, omnibus palam sit, quam iam prae

i clare

50쪽

clare de Verbo Incarnato senserit . Dicitur ergo in Missa de Coena Domini: per adoptivi hominis passonem , dum suo non indulsit corpori. Et in Missa de Ascensione Domini: Hodie Salsator nser post adoptionem carnis sidem repetivit Deitatis.

Ea verba , tanquam cum Fide Catholica minus congruentia ,

improbata sunt a Concilio Francosordiensi in Epistola Synodica ad Episcopos Hispaniae; atque non immerito ab illis Patribus in sensu Elipandi reiecta quatenus filiationem Christi adoptivam ex illis homo pervicax haeretice colligebat . At enim valde diversa fuit Ildephonsi mens , atque ab Elipandi dogmatis prorsus aliena ; quemadmodum apertissime docuit in Libr. de Virginitate B. Mar. M , quique vocabulo hominis pro natura humana , exclusa hominis Persona , notione suis temporibus receptissima usus suit . Itaque iniquum est Ilde-phon sum criminari, quod locutionem Patrum Hilarii b),Am

rum eodem plane sensu usurpatam adhibuerit la).

luit Ilde phonsus Christum quoad naturam humanam filium adoptivum intellexit Z Minime gentium . Sumpsit enim ibi verba haec adoptivus adoptio quatenus adopcare generatim idem est, ac aliquid vel assumere . Cuius quidem rei obvia Latinis h) exempla , obvia etiam Ecclesiae Patribus. Celebratissimum est illud S. Hilarii i) L. II. de Trinit. n. a . , quod non fuisse a Felice Urgellitano corruptum lania alii adversus Alcvinum demonstrarunt. Intelligunt nempe illii naturam humanam, seu caruem adoptatam , quod nos dici

C. VI. & XL d et, quod unus sit Christus , unaque persona in naturis duabus divina & humana a quod idem & non alter sit filius hominis , quam qui filius Dei. b) De Trinit. LX.ce In Symb. Apost. d) De Praedest. Sanct. C. Xv. de Civit. Dei L. IX. C. II. & Lib. de Agone Christi. ce In Psalm. I. & Epistol. ad Eph. QIU. Natal. XII. Exstant ea testimonia apud Politum in Mart. Rom. ad diem XIII. Ian qui ea primus omnium collegit; ubi & illam propositionem i Deus a mpsit ho

minem ex Patrum auctoritate graviter sustinet.

ι b Varro apud Nonium. ετ De Deo homine pannis involuto ab Angelis laudator ait p testatis. dii itas non amittitur, dum ramis humilitas adoptatur. Disiligod by C,Orali

SEARCH

MENU NAVIGATION