Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

viva reperta est, suppositam pro illa cervam fuisse, facile cognitum

est. socii veto Diomedis, quia nusquam subito comparuerunt,&postea nullo loco apparuerunt, perdentibus ms ultoribus angelis malis: dc pro eis,aves occulte ex aliis locis ubi est hoc genus avium,ad ea loca perductς sunt, ac repente suppositς,ideo creduntur esse conversi.

Io. God autem Diomedis in templum aquam romitasserunt& aspergunt, & quod blandiuntur. Graecigenis, atque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonioinstinctu, vorum interest, id est, ad quos persuadere pertinet, deum iactum esse Diomedem, ad decipiendos homines, ut falsos deos, cum veri Dei injuria,multos colant: & hominibus mortuis, qui nec quum viverent,vere' vixerunt, templis , altaribus, sacrificiis , sacerdotibus quae omnia quum recta sunt, non nisi uni Deo vivo de veto debentur in inserviant. Hactenus Augustinus. g II. Nisi vero altius dormientem Praestantii patrem observassent, ipse omnino ratus fuisset & narrasset ea re veta a se gesta fuisse, quae tantummodo per somnum cognoverat, atque ita veritatis opianionem apud multos sortitus fuisset tumor falsus. Sed mera sunt som-x. Οὐι. nia & pbantasmata: cui opinioni sustragatur D. Thomas, in quaesti ne de Miraculis. Pagano quoque & infideli deteriorem esse, indieant Decreta, qui credit posse fieri, aliquam creaturam, aut in melius d teriasve transmutari,aut in aliam speciem vel similitudinem transtim mari, quam ab ipso omnium Creatore. 6 Ia. Socios porro Vlyssis in bestias versos, de Diomedis comites in aves, atque Arcades stagnum quoddam nansgressos in lupos commutatos, fabulosa esse, dc poetarum commenta, multi credunt v cum Plinio: qui scribit,homities in lupos verti,rursumque tat restitui, . fabulosum esse, confidenter existimari debere, aut credere omnia, x. 44. v. quae fabulosa tot seculis credimus. Inde subjunsit: Mirum est, quo procedat Graeca credulitas. Nullum tam impudens est mendacium, Deio. M. ut teste careat. Hinc illud de Diomedis sociis ideo confictum a poetis quoniam aves Diomedeae, a Iuba cataractae dictae, in solo to-atiti OD. Orbis loco Videntur in insula, ubi tumulus & delubrum Diom zz dR extant, contra Apuliae oram, fulicarum similes. Et quoniam assise . . venas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur, miro discrimine, velut generi Diomedis hoc tribuentes: aedemque eam quotidie pleno gutture madentibus pennis perluunt, atque puris,cant: unde origo fabulae, Diomedis socios in earum effigies muratos. auut Diuitigoo by Goral

382쪽

Sunt, qui ea ad mores referant: nimirum quod Arcades luporum more vivebant, ut homines voraees de immanes, crudis vescentes carnibus, & forte humanis. Idem de mutatione sociorum Vlyssis , jumemtis assimilatorum,ob pravitatem morum, intelligi potest quemadmodum quoque de Nabuchocsonerare Babylonis rege converso leg, -- tun Sic or quum Diomedes ex patria pulsus in Italiam vanit, atque ejus Ben in aves conversi dicantur, eos piratas factos, & paulatim interfectos esse, signis eatum sitit.=I3. Caeterum de Circes potentia & ejusmodi transformatione ita obiter Xenophon, de factis & dictis Socratis : Socrates tam parce. cibo utebatur,ut jucunde eomederet, atque ad illum ita paratus ibat, ut pro epulis esset ipsi cupiditas comedendi. Potus vero omnis erat Eli gratus,propterea quod nunquam bibebat,nisi sititet. Si quando autem in convivium convoeatus voluisset ire a quo dissicillimum plurumis cavere est, praeterquam deceat saturari, facillime ipse ab illo cavebat. Qui vero hoc tacere nequibant, his consulebat abstinere ab illis, quae persuadent, non timescendo comedere, neque sitierido bibere: haec enim esse febat quae venitibus capitibus arque animis noceant. Albitrati autem, jocando dicebat, idcirco stres homines essici Circe, quoniam mnitis ratibus illos mittebat: Ulytam verra, attim' Mercurii conspio, partim abstinentia sua, suem iactum non fui ne. Hujuscemodi de his, serio simul acjoco dicebat. De ΛΥKAN-Ω ΠI A Morbo, quo se in lupor conυerti credum homisci.

Ibi τε RARUM monumentis tradit Guillelmus Brabaminus in sua m. M. a bis orta,vhum prudentem diaboli arte eo perductum fuisse, ut ali- z. quibus anni temporibus non secus sciverit . quam se rapacem esse lupum, qui per loca stlvestria &specus ob erraret, ac maTime pueros persequeretur, εο eum siepe velat amentem per nemora vagari inventum fuisse: qui tandem Dei gratia ad mentem rediit. st a. Adhaec paravit lupus sibi videbatur agricola anno millesimo quingentesimo quadragelimo primo: multosq; in ratis insiliit trucidavitque. Tandem non sin: multa dissicultate captus, confidenter asseveravit se vetuin esse lupum, discrimen solum existere in pelle cum pilis inversa. Quapropter quidam omnem exuti humanitatem, vereque lupi truces vorae Aque, tibias oc ejus brachia gladio feriunt amputantque, veritatem rei exploraturi cognita vero nominis innocentia,eum chirurgis tradunt curandu,sed post dies non multos expiravit

93. Hos

383쪽

g3. Hos ea melancholiae specie exagitatos fuisse, dubium est minime,quae Arabibus cha trab dicitur, dei ivato nomine abestiola, quae t ,. jrrequieto inoru super aquas,modo huc, modo illuc, absquo ordines vagatur. Latini, ut quidam volunt, tipulam id insectum Vocant, iu, i. palustribus locis frequens: λυκανθριώσιαν, id est, hominis in lupum conversionem vocant Graeci: quidam melancholiam qnoque lupinam Maleello, item insaniam lupinam: plerique λυκαωνα, alii ain. Eia Eo malo correpti, exariae bilis saligine se in lupos, vel

1 t ε. etiam canes credunt mutatos. Quapropter domo egrediuntur, ρο- . i. ri. tissimum noctu, in cunctis lupos imitati, aut canes.

g q. Hi pallent, oculique iis sunt concavi dc sicci: crasse imbecilia. literque vident, linguam habent siiccissimam. valde sitiunt, os saliva caret. Tibiae his sunt ita ulceratae , ut curari nequeant , propter fie-quentes offensiones, dc canum morsiones. Curantur hi sanguinis miserione usque ad animi deliquium, victu boni succi, balneis dulcibus, sero lactis, hiera ex colocynthide, Rusti, aut Archigenis, aut Iusti, thetiaca, & reliquis melancholiae utilibus. Caput his ante accessionem irrigatur soporiferis,nares opto inunguntur: quandoque &somniferum medicamentum propinari oportet. m. t. -- ε 3 . Hoc naturae vitium dc humanae mentis alienationem, abulae apud Ovidlam subministrasse occasonem verisimile est, de Lycaone Arcadiae rege,quem a Iove in lupum ob sua scelera mutatu finxit. In- tetim aus bilis morbi,lycanthropiς dicti,adjungit notas,quemadmodum ridicula poetaru commenta naturales,sippe solent habere causas: Territis ipfefugit, nactasique silentia ruris , Exululat, Irustraque lo)ui conatur, Oe. Pletosque etiam atra bile vitiatos se leones esse, vel daemones, vel aves, imaginari, annotavit Avicenna. Neuri adhaec Scythiae populi r a. ejus erant persuasionis, quod se in lupos verterent, ut vult Herodo- ωρ. αν. tus: sic&Bajanus filius Simeonis, qui Bulgaribus imperabat, arte magica essicere credebatur, ut, quoties vellet, lupus vel quaelibet fera videretur fieri. g 6. Plinius & Edo vardus scribunt, cerebrum ursi devoratum in gignere imaginationes,quasi in ursum quis transinutatus sit. Id nostio hoc seculo cuidam Hispano nobili oblatum sutilia edendum traditur, qui per deserta dc montes vagabatur, se in ursum elle conversum

vitiata ratus. Atqui daetaonem aut ullam creaturam, nihil s. s. posse condere, vel revera immutare, rationibus, dc ex Decretis abunde de

384쪽

IV AsFECTILde demonstratum est: & evidentissime constat ex eorum, qui haec lae- .rent passi ludibria, confessione, quam lib. 6. cap. II. descriptam,

qualicunque explicatione sum interpretatus. De naturali sexis humani mutatione.

CAE τ ε R. V M,quae mihi serta is hic obtrudete conabuntur alit naturae miracula ipse referam. Plinius: Ex foeminis inquit,mutari in m μα- mares,non est fabulosum. lnvenimus in Annalibus, Licinio Crassio, C.

Cassio Longino Cossi Casini puerum factu ex virgine, sub parentibus, O,. r. jussuque haruspicum deportatum in insulam delatham. Licinius Mutianus prodidit. visum a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nupsi ila etiam, mox barbam virilitatemque provenisse uxoremque duxisse. Ejusdem sortis & Smyrnae puerum a se visum: subditque, Ipse in Africa vidi mutatum marem nuptiarum die L. Cossitium civem Tisdritanum. Livius lib. . secund. bell. Punic. tradit, Fabio Maximo & M. Claudio Marcello Coss. vitam ex muliere Spoleti factum. Hippocrates autem scribit, Phaethusae cuipiam Pythei uxori eorpus virile, &in univeisum hirsutum&pilosiim fuisse redditum , barbamque eam emisisse, vocem item asperam suisse e flectam:

quod ipsu etia Namysiae Gorgyppi uxori in Thaso evenisse,subjungit. g a. Ut aute huic naturae miraculo firmior detur fides, quid aetate

nostra contigerit Neapoli,regnante Ferdinando primo, audi,Ludovicus Guarna Salcinitanus civis quinque habilit filias, quarum natu majoribus duabus, alteri Franciscae. steti Carolae nomen erat: quibus, postea quam ad 3uintum-decimu pervenerunt annum,in marium morem virilia erupere mombra, mutatoq; habitu pro maribus habiti sunt, Franciscus & Carolus nuncupati. Item Ebuli sub eodem rege, puellae, quae jam quatuor annos viro promissa sponsae nomen habuerat, qua nocte primum viro tradita cum eo concubuit, genitalia membra prodierunt, domumque reversa, in judicio dotem reposcit, in virorum numero postea habita. g 3. Praeterea amatus Lusianus conscribit historiam ejusdem adi 'guinenti, his verbis: in oppido Esguetra, novem leucis a Conymbri--3s.ca, nobili apud Lusitanos civitate, puella quaedam genere nobilis erat, cui nomen si recte memini) Matia Pacheca: quae cum ad aetatem pervenisset, in qua mulieres primu menstrua emittere solent, vice mensum,priapum usque ad id tempus intus latitantem extra ejeciti Et sic ex foemina factus est masculus: & virili toga indutus, ac sacra aqua V v respersus. Diuitigoo by Gorale

385쪽

respersus, Manuel fuit vocatus. Qiri ad Indos perveniens, & dives aectatus factus, postea ad suos rediit, de uxorem duxit. Sed an libero, genuerit, non fatis compertum habeo. Conscii tamen sumus, imbe bem, hunc semper maiiusse. Hactenus ille. g 4. Q e adducuntur studio, ut probem,non solum hane sexus permutationem dc verissimam eme, & naturalium rationum basi inniti: sed etiam foeminas solum transire in masculos, saltem adversus inanem Ausonii assertionem, qui duorum exemplorum auctoritate, etiam tueri conatus est conversionis hujus oppositionem. Verum ubi caussa incredibilis istius effectus fuerit cognita de perspecta, ill eo consequutionis necessitas alterius falsitatem deteget. 6 1. Quae ut investigatione acquiratur, duo ponenda sunt funis

damenta, dei nonstrationi naturae prorsus convenientia. Primum est, post animantis productionem , virtutem conforinatricem non esse otiosam: alterum particulae aliculus prs togativo iure dotatas mulieres:

hujus praesentia subminis rabit generationi materiam , illius consessio essicientis actionem. Quae si vera sunt, ut profecto sunt, oportebit citia ea pudendum muliebre latitare aliquod membrum,priapi figurae pet- smile: quia ex Physicae speculationis certitudine constat , operatio. nem naturae non exerceri in subjecto quolibet, sed idoneo dc praedisposito: quemadmodum etiam vis conformatrix, animante jam edito in lucem,non procreat de novo partes ob materiae convenientis & teia

liquam oce canonu defectum sed imperfectas adimplere facile potest. I 6. Proinde his ita constitutis, stiendum est,ejusmodi puticniam

repetiit in κόκονγιωρυκύν, quae cunctis mentulae virilis conditionibus prorsus respondet, adeo ut praedita si ligamentis nervis,venis arteriis, musculis, praeputio, glande, ne quid omnino desideretur. Rus exquisita observatio hactenus fere fuit neglecta, ob pinguedinis velamen,a recenti otibus: at ab Avicenna describitur sub nomine Albathara , vel naa 4. Alband .u: dc a Ruffo Ephesio k Qωῶι vocatur, unde obscoenum veri vel κλώωρο δειν derivatur:nec non Nympha, Myrton, Atque exigua haec caruncula, pnitati imnolis augmentatio in exurgit tandem in priapum, omnibus suis numeris absolutum. g I. od contingit praecipue aut menstruae expurgationis initio, aut connubii tempore: quoniam in eo,Naturae impetus incrementum molitur: in hoc vero, propter primi coitus vehementiam, e stringuntur particulae istius carceres , quibus exonerata virtus formativa dein

386쪽

α hirsutius evadat propter mensium suppressionem , ω tobustius ob

sexus virilis successionem. Hoc autem membro quum saltem mulier doletur unde omnes foeminae licet actu tales sint, potentia tamen mascul os nominarim )necessario elicitur, hunc mutationis ordinem progredi tantum a sexu foemineo ad masculum, non e converso: quia natura semper addit, nunquam demit: semper expellit, nunquam reptimit: semper movetur versus dignius, nunquam indignius. Itaque Ausonio vanitatis crimen adstringo, quod Beneventi puerum quempiam repente virginem factum tereri: Nee satis antiquum, quod Campano in Benevento. Vnis epheborum υirgo repentefuit.

g 8. Poetas ejuscemodi fabulas excogitasse, vel inde liquet,quod

fingunt Tiresam vatem Thebanum, cujus supra meminimus, cum coeuntes angues baculo percussisset, mutatum in sceminam suisse, post- que annos undecim,iterum caesis a se anguibus, virilem naturam recepisse. Horum item miraculorum meminere Sabellicus & Pontanus. Sed quod abstrusa naturς operatione contigit,atq;in ea metamorpho. M s. eams, & quidem solius sexus, continuo perdurat, nullum hic meretur locum , ubi tantummodo de fictis momentaneisque daemonum formis

de praestigiis, quoad fieri potest, explicandis agitur.

c A P. XXV.

Da melancbolicorum imaginatione depravata, & subsequentibus

eorum interdum delitis tidiculisque actionibus: nonnunquam etiam gravibus, seriis, borrendisque operibus, supra lib. 3. cap. T. satis multa dixi, ut repetitione minus opus sit. Hinc tales vel fatui vela daemonibus obsessi saepe judicantur, quemadmodum quoque energumeni vicissim melancholici interdum dicuntur. Exquisitum itaque desideratur hie judicium, ut inter utrosq; discernatur affectus: qui plerunque etiam complicantur. Humori etenim melancholico, uti materiae suis ludibriis consentaneae, diabolus se, ut antea memini, insnuat libentissime: propterea & perquam apposite, melancholiam esse diaboli balneum, dixit D. Hieronymus. Non tamen a daemoniis cuncti exercentur melancholici: at contra fere fit ut omnes dςmoniaci ob acerbos cruciatus assectusque graves, reddantur melancholici. si a. Mulier quaedam Budericiae, singulis annis ejusmodi mel - ebolia, vel potius mania agitabatur,ut septimanas aliquot multas noctu circa sepulchra in coemiteriis degeret: excurreret etiam subinde V v a in pla- Dissilired by Cooste

387쪽

in plateas, effingens hujus januas. & illius fenestras perrumpras, interdiu aufugeret ad loca secretiora dc sylvestria. Et quia is paro-xysinus maxime incideret circa diem festum Paschae, hoc est, tempus

vernum, huic morbo ex humorum motu aptum: credebatur tum temporis a vulgo illam a spiritu exagitari maligno. Vide item historiam daemoniacae, quae melancholia infestari putabatur, supra cap. I T. Ficti obsidii diaboliet historiae memorabiles dur: alterum

autem ad ineantamenta relatum

C A P. XXVI.

N eorum qui a daemonum maleficio exagitantur,historica setie. non extra institutum fuerit, recensuisse nAturale, rarumque tamen, diabolicae obsidionis figmentum, a me olim Neo magi apud Geldios M.A.- quod3m mendico,nomine Iusto. Hic,ut justa occafione pe-Τ-stis fictὲ cuniam emendicaret largiorem, ante templi fores decubuit, daemonii is se dominium simulans. Nam perpetuχ inquietudine exiliebat con cidebatquejacenti venter: interdum dc fugam minacem insultum violentum, dc torvam faciei inversione fingebat. Custodes latus utrinque claudebant, ejus conjunx & scortum: quae prosilienti renixae, laua

mentis appositis eum coercendum mentiebantur: litterea oratione. mendicorum thetorica oppido instructae, strenuam navabant operam, ut eleemosynam a populo die, Dominico mane hunc adeunte locum, elicerent uberiorem.

si a. Tandem in dolosi machinamenti opinionem venit magistratus. Adhibiti lictores, qui a coemiterio discedenti, sub prandio, quo tempore ab hominum frequentia hic tutas est locus, manus injicerent. N.im hie eiusmodi apprehendisse hominem, erat religio, fasque ducebatur, ob profanationem loci scit. sacri. P2stremo tamen cognita

latrocinio quater perpetrato, abreptus,in vinculis artem confessus est, qua ventrem,ut pro suo nutu exundatet subito,relabereturque continuo vortic coegisset. Prius obice altius podici indito,& multo but ro simul devorato, quo antea obliniebantur praemuniebantarque ventriculus de intestina adversus vim hydrargyri delateriam, argentum vi Vum deglutiebat, quod suo pondere ex ventriculo per pylotu in intestina ferebatur, ubi ob pessulum ostio obditam, ptaecisa erat exitus vix -- Γι 3. Quare, quum Vehementer id humidum ει,δc tenuium valde mi am partium, ac cognata mobiIitate inquietissimum, quanquam a calore iraturali excitatum, non tamen ob intestinorum butyro inunctorum anfractus evaporare etiamsi ea suisset caloris vehementia potuit. Hinc ciebat Diuitiam by Cooste

388쪽

ciebatur valida illa venitis perturbatio, &jactus inaequalis, quam au - . gebat vehemens & voluntaria ventris succussatio, illaesis interim ob praesumptum butyri antidotum partibus interioribus. Stipe autem colle*a,& arbitris semotis, inquietum daemonem,captivum quippe Mer curium, extracto pessulo liberabat Hune tragoedum decimo post emdicum hoc spectaculum die, propter latrocinium, Germanica punitio ne imponi rotae vidi: ex qua horis duabus post descendit, eodem tammen repositus die, strangulatusque. g ε. Ad hunc numerum referatur impostura , vere commenticiistisaturis ascribenda, cujusdam Ioannis Patris nomine, Germanis is a. Halas Valter, nati in pago Mellinge, medium miliate dissito a Duringorum Uymaria. Hic professione bubulcus, et iennium per celebres aliquot Germaniae civitates vagatus est, simulans se ipsis D. Ioannis feriis,hora matutina, quum boum curam gereret, a Nicolao Gottet, postea ob sua flagitia Wymatiae exusto, incantatum, pane assumpto cyaneo ex sextuplici sanguine confecto, nimirum infantis nondum baptismo initiati,& ab eo occili, serpentis, bulonis, echini, vulpis ac lupi, ut duodecim annis atrociter a diabolo divexaretur. Hoc Nicolaum in carceribus confessum filisse asseverabansi s. Hinc daemonem excruciasse ipsum multifariam ait, ac tam stricte momento colligare manus saepe in tergo,vinculis ex pilis equinis de seric eis laciniis intortis, ut nisi mox eorum incisione laxarentur. sanguinis subsequeretur eruptio. Coarctabatur enim singulari artificio ligatans nodus inexplicabilis. Ac antea prae angore sanguine e sinistia

aute atque ore frequenter emuere querebatur. Et inter reliqua, semel Mansfeldia in aere evectam se . & valido vento Halam ultra muros translatum, ibique catenis argerteis colligatum fuisse narrabat. Item Bornae , ubi in turre inelusus fuerat, ut nonnihil a diaboli tortutis leniretur, atque ab ejus laqueis tutus conservaretur,per foramen angustum crassi fornicis a diabolo perlapti, se indusio solum inodo rectum, a daemone extractum fuisse , atque in vastam traductum solitudinem: sed quo modo, senescite: atque ibi tres noctes sine ulla cibatione humana peregisse. g 6. Addidit quoque, se catenis ferreis crebro a daemone constri ctum fuisse circum corpus, pedes, & collum : ac semel ita in patibulo ad hoc spectaculum a Satana ex ingentibus lignis constructo , in quo- .dam horreo alligatum fuisse. Admiranda quoque phantasmata, Uparitiones oc spectra annexuit, nee omnia enarrare brevibus se posse in-

389쪽

3 a DE MALE FI cIo IV ruit: sed cuncta ordine, velut seriem historicam, conseripta esse, tan-emq; pet typographiam lucem visara, ut mundo innotesceret, quaviata crudelitate plurifariam a daemonio excrucietur dilanieturque. Nec praetermisit suum in orando , concionibus sacris audiendis, dc communicatione Sacramenti corporis & sanguinis Domini singulis quatuor septimanis, studium zelumque. Ad resipiscentiam quoque ut populum hortaretur, se impelli assirmabat. si T. Post diutinam hujus tragoediae ostentationem,Norimbergam laudem venit ubi iisdem usus technis,a prudenti&circumspecto Senatu observari cum vigilanti sagacitate industriaque, semotis custodibus solitis, jubebatur: & licet primum abitionem urgeret, desperationem deinde simulatet, & nescio quae non comminisceretur ad artis suae fucum: eo tamen ad extremum redactus est, ut se nunquam a diabolo ligatum fuisse, sed sibi ipsi laqueos a se paratos, celeriter semotis arbittis injecisse, ubi item eorum materiem suffuratus fuisset, sat tetur. Vinciendi etiam specimen ostendebat libere: &fuctu sanguinem ex gingivis extractum fuisse narrabat, quem quoque manu quam ocissime in autem seorsum instillabat. . si 8. Reliqua item enarrata miracula, mera fuisse mendacia fassus e st, universamque huc spectasse fabulam , ut inde rem faceret. Quapropter ob facilem, nec extortam confessionem , sententiam mitigavit, reumque publico palo in spectaculum&irrisionem, ad horae di- M. ψω. Inidium alligatum, exilio punivit amplissimus eximiae pludentiae, ju-t- N. -- dicit, virtutis atque authoritatis ordo Senatorius, 9. Maii, anno mitio quingentesimo sexagesimo secundo. Id veto diabolicae vex som-. tionis per incantamenta figmentum, tanquam rem veram, alius antea epistola typis excusa praemature evulgavit, tecto dolo falsus. . ρ 9. Rusmodi certe dexteritate aria saepenumero nimis imponiis tur hominibus. Sic Eunus Sytus fanatico furore simulato servos,quasi Numinum imperio,ad bellum concitavit, idque ut divinitus fieri probaret,in ore a odita nuce, quaaL sulphure dc igne stipaverat, leviter inspirans, flammam inter verba fundebat, quo miraculo sexaginta amplius millium hominum cocgit exercitum, oppida vastavit, & Roma-

noram praetorum castra vicit.

CAPUT. XXVII.

PODEM anno, nimirum sexagesimo-secundo,in Martio, Dusset dot- L pium venit puella quaedam Uerlensis, circiter annos viginti nata. bene Diuitiaco by COOste

390쪽

IV AFFECTI s. 3 gyliene habitassied vultu torva. Haee,ut mendicandi solennior esse t occasio, literis munita testantibus,eam a daemonio obsessam, ad D. Haber tum Ardennatem prosectione institumat,ut ibi a Satanae jugo solvere tur. Cum patruo & conductitio homine comite etiam habebat mona

chum, annum prope trigesimum agentem. in collo,tanquam amuletu

contra diaboli scilicet impetum, dependebat stola ecclesiastica. Ab eximiae pietatis & doctiinae viris ornatissimis, ecclesiaste suo, & medicis collegis meis coqunctissimis squi bona fide rem omnem mihi exposuerunt, tum eam aberam in quicquid id esset negocii, solertissime inquiti voluit princeps noster illustrissimus, quibusvis impostulis non

tam faciles, ob non vulgares ingenii dotes, offetens aures. Quantum itaque ex aegrotae dc aliorum relatu conjicere illi poterant, epilepticλputabatur. At monachum comitari, quod ob ecclesiastici viri praesentiam, minus a daemonio impeteretur, dicebat: tandemque eo adacta est, ut illum in eodem secum decumbete noctu lecto fateretur, non autem a suis exuviis prorsus nudatum , sed qui indusio adhuc tecta esset. Qitum vero hora quadam matutina e somno excita, patruum at que alterum custodem vestitos in lecto secum conquieville obser a tet fortassis vespere praecedenti,potu adeo consopita,ut minorem bo tum concubitorum habuerit rationem se alias eos pedibus e lecto e pulsuram minitabatur, si redirent: at nullam pitiebatn-epuliam mo Machus. Rogota etiam, quomodo aliae monachi lupae aut concubinα

quas duas illum Wellae reliquiise non negabat in ipsius peregri alio

nem ferrenti AEgerrime, respondit. Monacho quoque jactanti, se tri bus verbis horribile in ea posse spectaculum excitare, quum a collegi meis pcimitteretur, ut quicquid ad hanc rem valeret, ostendae non gravaretur, nihil omnino potuir. g a. Maubusae in Hannoniae finibus hujusmodi contigit facinus, mihi narratum a viro,cui fidete quis possit,& qui modo mihi affinixa e ..,--- Iunctus est, doctus & pius, totiusque actus spectator. Nam tum force diversabatur apud urbis Allius praepositum strum consanguineum, quo salutandi gratia convenerat. Ibi substans prae fotibus, vidit undiquc populum constaere, & velut agmine facto ad templum concurrere.

Rogabat, quid rei esset/Tum illi quidam,obsessum a daemone queu

damajebat ibi exorcisati. Quod ut videret, accessit. Ingressus tem plum,uidit sacrificum quendam peragentem sacrum,& daemoniacum altari proximum , qui a ectu horridulo & turbato sedebat tacitu . Hunc sacrificus ille per finitimas undique regiones circumduxerRI,

SEARCH

MENU NAVIGATION