Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

subinde exorcismis tentans daemonium ejicere. Is dum pronunciatutus Euangelium, se in illud latus, ubi erat daemoniacus, contulisset,& ad Euangelii locum pelvenisset, Daemonia ejicient, linguis loquentur novis: tum daemoniacus , quasi horum sermonum impatiens, sese concutere, agitate, dc altum clamare incoepit. Perlecto Euangelio subticuit, donec finita missa, sacrificus illum suis aggrederetur exorcismis , qui quidem & ridiculi fuerunt , & stolidi ac inepti. Subinde inculcabat illud, Maledicte diabole, dic maledicte diabole. At daemoniacus ad pauca tespondebat. Tandem e cista: Dicunquit, maledicte diabole, quidnam est omnium tibi inimicissimum,maximeque contrarium 8 Subticuit aliquandiu, ac tergiversabatur daemoniacus. Exorcista vero acriter urgebat atque instabat: tandem daemoni cus veluti victus,clamat, Aqua lustralis. Tum ea aqua crateram argemteam implevit exorcista, ac oti daemoniaci admotam coegit illum e

haurire : qui torquere se, & sic grunnire plane coepit, ut porci solent, dum cultrum jugulo infigit lanio : ac paulo post, totus intumuit, gu ture potissimum, ita ut supta naturam id contingere quivis dixisset. Hinc exorcista veluti praesentissimum alexiterium ad expellendum

daemonem, illius gutturi applicuit D. Gundulae reliquias, theca a gentea reconditas. Tum ille agitare sese, & intorquere, seque clamare coepit, at Stentora illum dixisses vincere, vel quantum Gradivus Homerus: ut inquit ille. Deinde quasi victus, ad interrogata respondebat omnia: verum, quae sciscitabatur exorcista, talia erant, ut

vel ad aliquorum contumeliam, vel vindictam producta Videtentur: celte stolida erant, indigna , minimeque ferencia. Altero die denuo subjectus est exorcismis daemoniacus: sed, ut accessit hic meus assinis, ilico destitit exorcista. Audietat ni fallor hunc cum praefecto,& nescio quo alio prudente,e sene habuisse sermonem de hoc daemoniaco& in hane incidisse illos suspicionem , ut omnia ista ficte agi dc fraudulenter crederent. Unde huic obviam veniens ait, idque Latine, quo videlicet perspecta esset illius eluditio, ec Latini sermonis lepor: ait inqui ipse est extra: hominea daemone liberatu innuens. Postridie urbem reliquit. Non ita multo post detecta re, palam fuisse imposturas, patuit: quare tandem uterque meritas ob tantu flagitium dedit poenas. Ejusdem argumenti elegans hylaria.

CAPUT XX v I I I.

ALivo diabolicae obsessionis de exotcismi figmentum legitur in libello Gallico ante triennium Parisiis edito, inscriptoque Nar

392쪽

IV Arsacet et s. 34s

rationes mundi fortuitae,natratione 3 2. In pago cuidam arci proximo inter Delphinatus & Sabaudiae montes, qui a rudiori plebe incolitur. sacrificus magis bigis agendis quam parochiae administrandae aptus, in pastorem eligitur, quod lectionis scientia tantummodo reliquos praecellere rusticos videretur. Et quum ex recepto more nihil fere inpagis illis citra pastoris cognitionem perficiatur, hic pedetentim aispud omnes illius pagi foeminas factus est compater. Sibus quom ea

occasione uteretur is iliari rer, una tamen Lisetta nomine, a curatore magis habebatur in deliciis. . s a. Hujas maritus, qui in bello Gallico victum fodiendo aliὸsqaisitasset, oc jam ad easdem decrevisset redire operas, coepit nonnihil angi ob nimiam parochi cum uxore familiaritatem, eique omnium Lctificorum consuetudine interdixit. Moerore itaque offusus pastor bonus, aliud captat ex tempore consilium: mittitque secreto

anum maleficam, cum sua commatre, quam Vocant, consulturam,huibus modis ad consuetam amoris vitationem reverti tuto possent. In ejusmodi comoediae actu exertitata apprime vetula, Lisettae aures hoc blando demulcet affam: Mea filia, te animi admodum esse anxiam com rio: eisdemque doloribus conficitur tuus conmater, propterea quod legitimum suum amorem praepediti videat. Compatior oc ego quidem, quod juvencula eandem olim sim experta aleam , &. duram perpessa sortem: nihilominus ivibus afflictis remedium inventu facile, si prudentiam quis provide adhibeat. Auderesne iii ete te a daemonio obsessam 8 Helast mea mater, respondet juvencula, personam hane non inscite induetem, si ea ratione profici posse spes assulgeret: quandoquidem in mentem redit, vicinam nostram, me puero,

limili volnere sauciam, quotiescunque cum aliis puellis illi obviam eram, Selle & artificiose cruciamentum hoc simulasse,

g 3. Α'sortilega hae deinde accuratius instructa Lisetta,ante templum iudita missa intorque re oculos,contrahere manus, spuma desce- dare M,& lupi fulatum edere incipit. Accurrens mox vulgus stolidum, praecipiti & novo hoc malo attonitum, eam a daenionio agitari censuit. Miser maritus non ita procul ob gelotypiam sedulo eam o servans,haud leviter turbatus, illam domum teducit, ubi consolatum vicini confluunt. Sic ille ob gravem torturam,qua oppressam inopinarto ubitrabatur conjugem, suspicionis non immerito conceptae obli-rus,recta auarochi aedes,velut mentis impos, properat oratum,ut suis exotessinis maliciosum ex uxore spiritum exturbate dignaretur.

393쪽

3 6 DEMAEa ex cro IV

si ψ. Domitius Mauricius, quanta poterat dexteutate sese contianens, mire exclamat, lugetque insperatum hujus aegrae iniuriunium. inquiens: Hii ha ha, mi compater-inorositas in uxorem uimia, dc suspicio ob causim non satis justam, nobum marisinu certe decet minime: si quidem eo nomine,in sensus communis errorem, quandoque etiari dilabuntur matronae inculpatissimae. Inde arrepta stola atque organta conjutationi idoneis, aegrotam libete adit, atque post se Sagia infini ra occulto murmure deblaterata, interrogat spictum, quilham esseti isella probe instituta a vetula, voce rauca submittique respondet:

Ego patris hujus juvenculae spiritus sum, ut hanc paenitentiam decem

annis, ex uno corpore in aliud transgressus, agerem, condemnatas.

Maritus praesens ubi intellexit soceri esse spiritum, non sine lachrymis in has evestigio erumpit preces: Mi pater, per Deam te oro, ut ex Anec amplius torqueas misellam filiam. Respondet spiritus: Hinc equi dem egrediar, sed in te coci mutato hospitio rursus commigrabo, ubi designatum paenitentiae tempus absolvam. Sabaudus hic bombiu

sententia territus, usqueadeo exhorruit, ut iucunctanter stola parochi. arrepta cinxerit collum,exclamans: Mi compater, mi amice, aliques

ne modum nosti,quo graevis illa sententia mutui queat, preprecςsύς , junia, eleemosynas, vel alia pietatis ossicita . ut si S. Tum Lisella: videns ex voto succedere institutum dc fucum, voce ait fictilia: Amice pauperio es, quam ut,qualia conveniunt eri tandae bule poenitentiae bona conferre valeas: sed horum, Ioca qua draginta invisere templa, dc in quolibet orationes laudete attentas portet, quibus auad. Deum offensarum temissionem impetres: alioqui. ordinationem coelestum evasurus neutiquam. Haec pinnitentiλmarito ea ratione imperabatur a Lisetta, ut pirapter templorum distantia; in ea peregrinatione, temporis satis satori spiti tus extinguendo donat tur. Ut autem voti compos minus impedite redderetur, spiritus voce fictilia sermonem prosequitur, cum Loimue expostulans, quod iniqua suspicione suam aggravatit compatrem , virum scilicet sanouae, cujus preces quoque Deo apprime larent gratae : eo nomine uxoris eurain huic compoti esse commendandam , interea dam religiovis ergo peregre illum agere oporteret, studiose hortatus est. Miser hic Isannes, a purgatorii poenis se facile absolutum ratus , tu genua ante parochum provolvitur. ut ignoscat, obsecrans. Remissione haud gramvatim exorata, ne deterius quid illi contingeret, religiosuit ilico exe

394쪽

i V AFFEcTIs. 3η vigilantia fidelem nocte dieque prsstitit p peram D. Mauticius,ut profligato hoc spiritu, alter ejus loco successerit. cujus paulatim in vivitniantis imaginem adolescentis, patrem se esse post absolutum poenitentiae tempus, credebat maritusvere cuculus.

6. Ridicula b c capita finiam experimento hic non inidoneo, insulso tamen, epileptici, iuuatici & daemoniaci, ex Ioanne Anglico desumpto: Dicatur in aure hominis affecti: Recede daemon, vel exi, quia Essimolei tibi praecipiunt. Si sit daemoniacus, redditur mox sinius mortuo ad horam iste: eumque ubi sui rexerit, de quacunque te interrogaveris, tibi respondebit. Sin vero, hoc audito nomine, non ceciderit, ipsum epilepticum esse scito. In multis etenim non dissimiles sint epilepticus, & lunaticus, & daemoniacus. De iis, qui veneficium patiuntur.

CAPUT. XXIX.

CAE T 1 R u M, si qui veneno oblato, vel illito, vel ejus vapore attracto, veneficis infecti sunt judicium esto penes medicos. Qui hic inter venenas quorum vis c ca & delitescens vario symptomatum crueiatu fatigat in & intet morbos ex illis natos quς non tantum manifestis qualitatibus, sed totius etiam substantiae dissidio , vitae nostrae primordia demoliti constat in atque inter morbos alios vulgares, raros, occultos, naturales tamen,secundum peculiares quorumcunque notis, discetnent. Siquidem venenati, pro pharmaci hausti vel applicati, qualitatibus apertis, vel occulta totius substantiae proprietate, v. s. in multifariam afficiuntur: ut stomachi, glvi, intestinorum, jecoris, renum & vesicae cruciatibus graviter exerceantur, ut singultiant, ero dantur, contremiscant, refiigeremur, obmutescant, convellantur, pulsus dissicilis fiat, veternus premat, vertigo obversetur, caligent sensus, sanguis erumpat: ut item strangulentur, sti aut febre confli- .ctentur, aegre lotium reddant, torminibus vexentur, nausea premam eur, crebro vomant, frequens animi deliquium ex nimia cordis angustia sentiant, dysentetia flaccescant, rubescant, tabe putreant, livore suggillentur, pallescant, desipiant; stertant, vitibus deficiant. Imo r. ex tarantulae morsu alii perpetuo rident, alii plorant, alii clamitant, alii dormiunt, alii vigiliis assiciuntur,plero'. vomitationes torquent, nonnulli saltant, sunt qui sudant, alii tremebundi fiunt, quidam pa-votibus infestantur et alii alia patiuntur incommoda , dc phreneticis, lymphaticis ae maniacis assimilantur: & mitum , quod auditis continuo musicis instrumentis tripudiantes, donec veneni vis insensibili-Xx a ter Di iligod by Corale

395쪽

MMeria med. renena in tra

ter pet cutis meatus dc per sudorem discutiatur, liberentur. i a. Venena autem, eoru inque tam generalia quam privata indicia, praeter reliquos, non minus diligenter & exacte,quam etiamtocte descripsit Dioscorides: nec segnem in eo opere explicando exo nandoque praestitit operam , solertissimus simplicium investigatot Matthiolus. inter ea vero, quae intro assumuntur, multo praesentius ac atrocius, quam quaesbris adhibentur, offendunt. Nam quaecunque contactu laedunt, hebetiora, minusque essicacia sunt: neque in solo spiritu vel in aere, verum in humore quodam promoVente, vires soristiuntur.

g 3. Porro quod halitu ferit venenum, omnium praesentissimam& essicacissimum est, nec humoris nee crassioris materiae tanquam v hiculi indigum, ut in nos agat commigretque. Enimvero tenuissimum quum sit, spiritu attractum, ocissime per pulmenes in cor, viscus vitae pii marium, & in arterias propagatur, in universum denique corpus prorepens: priinumque spiritus deinde humores, postremo ipsam partium substantiain vitiat. Morbi,teste Hippocrate,qui a corpore membrotum validissimo pio ficiscu:atur, gravissimi sui it: atque si, ubi coeperunt, petan anserint,necesse est validissimo membrorum laborantenotum corpus assici. Interim meminisse oportet, ex putredine longius grassata, vel alia abditiore ex causa virus etiam in nobis provenire gugnique posse. Hanc quaestionem veteres Hisputasse, docet Gathnus: rationibusque apertissimis collegisse ,eosdem affectus fieti & a lethalis

veneni hatistu,& a corruptione, quae a corpore scaturire potest.

q. Huc pertinent eorum notae,quos laesit: ubi scilicet philtra ad amore ciendu porriguotur,esu haurienda,vel potu. Sic in viata Marci Antonii Plutarchus de eode relati, quod magicis carminibus& amatoriis poculis devincta meus, ami ila libertate proptia, in Cleopatrae vultu haerebat infixa, longe redeundi quam vincendi cupidior. Pecudes uuandoque venenis tolli, sed ut plurium pesse.

VεNSNo adbaec propinato,uel ita collocato,ut h litu laedat,jumenta perniciose affligi quandoque, inficiatur nemo sed ea nu- . Inerosa, saepius ad internecionem,gravissima prosterni peste his peculiati, homines non infestante , item 'aecipitibus aliis morbis in suo quaequc genere,p.lrtun hominibus quoque familiaribas, partim pleris, que pecoribus propriis, subito tolli, ab optimis agriculturae dc veteriis natiar altis vel mulo medicinae scriptoribus tam veteribus quam recen tio libas

396쪽

i V Arsac Tr , 369tiotibus memoriae proditum est: qui tamen morbi a vulgaris ingenii

hominibus, ne alios nominem, maleficia frequenter creduntur. g a. . Saepenumero id contuemur,& superioribus annis contigisse meminimus, ut solos jugularie boves pestilentia quaedam. Irrepit etiam, quae sues,& quae oves, alia quae gallinas interimat. Pecudes se-

rasque tollentem pulchre descii bi t Virgilius:

Hic quondam morbo erit miseranda eoorta sTempestas, totoque autumni ineanduit aestu, Elgenus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, Corrupitque laeis, inferit pabula tabo. Discrimen veris paulo ante expresserat: uuam multc pecorum pses, neemgula morbi

corpora corripium.

3. Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo,

medicinam faciente in Lucensium balneis collega meo,narrabatFranciscus de Pergula, ejus loci LMensium nomine vicarius, ibi circa pagum Menabiam, supra balnea, in fine M i, morbum quendam inu uise pecora tam pestilentem, ut statim correpta, tumescentia conciderent mortua: rusticos vero, cum id animadvertissent quaedam subito affecta, Luestigio mactasse: in quibus id erat observatum, ut, si ho- arum insectorum sanguis nudum eontingeret hominis corpus, anthraces procrearet, qui quod mirum videbatur in non patefacti, erant innoxii : aperti autem,& confestim cautelio non notati,tatissime sere bant, & aliquibus mortis erant causa. Caro pecorum recens lae rumdc mactatorum cocta comestaque nihil inserebat incommodi: at jus carnis, lethale potanti deprehensum est. g q. Therion arca in Cappadocia dc Mysia nascente, omnes fetas

torpescere,quibus fuerit admota, nec nisi hyςnae utinae aspersu recrea- ri, tradidere veteres.

g I. Pestem etiui pecorum, quemadmodum dc frugum sterilita- νὴ atem interdum a divina voluntate ob populi flagitia pro venire, obser-vam necesse est. Sic ob Pharaonis duritiem pestis grassatur in pecus, . ulcera in homines δc jumenta, grando item in universa AEgypto. Et δε- Ioelis I : Dissipata sunt horrea, disjectae apothecae, confusum est triticam , ingemuit animal, mugierunt greges armenti, quia non sunt 7 pascua eis, sed dc greges pecorum dispetierunt Et Aggaei I: Ponite

corda vestra super vias vestras, dicit Domin s. Seminastis multum, dccollegistis paritia: comedistis, dc non estis saturali: bibistis, , non Xx s estis'

397쪽

estis inebitati. Et infra: Respexistis ad ampliub&ecce factum est minus : & intulistis in domum, & ego exussiavi illud. Propter hoc, in quit, super vos prohibiti sunt coeli, ne darent rorem: & terrae prohibi

tum est, ne daret germen suum: dc vocavi siccitatem super terram, de ix. super montes, uilicum, vinum, oleum, dc quaecunque progignit humus,& super homines, iumenta,& omnem manuum vestrarum laborem. Et cap. a : Perculs vos vento luente, dc aurigine, atque omnia manuum vestrarum opera,& non fuit,qui ad me converteretur. item Levis. ao: Si non feceritis mandata mea, dabo coelum vobis desuperferreum, & terram aeneam, dc consumetur incassum labor vester, immittamque in vos bestiam agri, quae orbos vos faciet, atque exterminabit pecora vestra, dc imminued vos. Si autem in praeceptis meis ambulaveritis , dabo vobis pluvias temporibus suis, ac trara gignet gel-men suum. Porro resipiscentibus vicissim haec ubertatis fit promissio, Ioelis a: Zelatus est Dominus terram suam, dc pepercit populo suo,

de dicit: Ecce ego mittam vobis flumentum, vitium dc oleum, de t plebimini in eis: de non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. 6. Eam vero rerum suarum jacturam impatienter quidam toletantes, non cum iobo eam Deo acceptum serunt: verum ad divinos de violos, sacrificos,diabolicarum actionum patronos, quasi a Lamia, Satanae adminiculo, ad eam devenerint stragem jumenta, confluunt.

Qui inde ementitis votis ,& quacunque postlint fallaci persuasione, os damno dc incredulitate bis miseros homines, in malitiosae opinio in ias semel conceptae praejudicio obfirmant: adhibita etiam non solum superstitiosa, sed dc impia curatione,quam Libro sequenti explicabo.

Ubi quoque ostendetur, quod stercore lupi in praesepibus posito, ju-: mentorum maleficium aliquando fingitur. At quo modo in anim cet. iε. lium ventriculis ex pilis, justae quantitatis pilae increverint, paulo ante dictum est. Gis... - si T. Gadarenorum porci, Satanae maleficis adacti, in mare pi --- s. cipites lari perierunt: ut Scriptura docet. Docuisse quoque senem Hilationem, tradit HiNonymus, diabolum hominum caussa etiam uri. . jumenta cortipere: dc tanto eorum ardere odio, ut non solum ipsos. sed de ea quae ipsorum essent, cuperet interire i atque hujus rei pi . . . Posuisse exemplum, quod antequam beataui lobum tentare permitteretur, omnem ejus substantiam interfectat.

398쪽

CURATIO EORUM,

. QUI LAMIARUM MALEFICIO AFFICI,

. LIBER U I N T U S. eadem opera, ob argumenti communionem, curationes a ma fio diabolico non aliena interseruntur: se ligaturarum, char

Grum, anstulomm, perlaptorum se ingierum tam in Iaraado, quam is laedendo vectauinis aperiendis,

varitas omnitur. De euratione preserυame ab hoe mali genere.

V R A TI O MI s ratio hic partim erit exoptatissiima medicationis pars, ut a fascino de incantationuludibriis quis praeservetui: partim etiam , uelim quos jam maleficio collisos credimus, rite legitim uerestituaptur ordine. Atque erit illa aliquomodo com- munis, ex Sacraram literarum fontibus deprompta: non autem magi ea vel septistitiosa, tantopere a multis desiderata excultaque. a. Quum vero,quicquid hactenus retum monstrosarum in hane relatum est historiam, csiaboli sint artes, opera,ludificationes,larvae dc οὐ e aspectra: contra hunc nos circumquaque validis aggetibus, praesidiisq; 'nsallibilibus c6 muniti est operatne cium. Atqui spiritus quum sit, spirituali accingamur armatura: quam ex divina Pauli exhortatione CO-- gnoscere,atq; universis complecti nervis decet,qui ita hortaturi Quod e s. s. superest, fratres mei, sitis fortes per Dominum.perq; potentiam roboris illius. Induite totam Dei armaturam,ut adversus diaboli assultus co sistere possitis. Qihoniam non est nobis lucta adversus sanguine& Cimne,sed adversus principatus, adversus potestates,adversos mundi dominos, rectores tenebrarum seculi hujus adversus spiti tuales astatias in t coelestibus. propter assumite universamDei armaturam, ut possitis resistere in die malo,&: omnibus peractis stare. State igitur,lumbis cir cuincinctis baltheo per veritatem,&. induti thorace justitiae,& calceati pedibus,ut parati sitis ad Euangelium pacis: supet omnia assumpto scut

fidei, guo possitis omniajacula mali illius ignita extinguere: galeamq; salutis

399쪽

3sa D a C o R. A T. L n s. Vsalutis accipite,& gladium spiritus, qui est verbum Dei, in omni depre-

, t -- eatione & obsteratione,orantes in omni tempore, in spivtu,& ad noς ipsum vigilantes cum omni sedulitate. Petrus item fideliter admonet: s. Sobrii estote, vigilate, quoniam adversatius vcstet diabolus tanquam leo rugiens obambulat, quaerens quem devoret. Cui resistite solidian fide, scientes easdem amictiones vestrae, quae in mundo est, fraternutati consummari. Hic enim agit in incredulis. . si '3. Hic & salubettima Tertulliani exhortatio. suum habebit locum, qui nos vel Jobum, fortissimum Dei athletam, adversus tentationum insultus pugnate voluit: item seri eo vestiri probitativpurpura pudicitiae, chlamyue patientiae. In animum quoque inducendum suadet euneta, quae daemon ad nostrae integritatis eversonem ma- .chinatur, in gloriam constantis casura: dc ejus machinamenta in hune finem a Deo permissa esse, ut, qua constantia persene adversa velimus, experiatur: quemadmodum apud Hieremiam prophetam quoque legimus: Dominus exercituum justi probator est.

g . D. Maximus in lib. de Charitate, daemones nos infringere interficereque jubet: atque illud haud dubie perfici, quando cum

praeceptorum Dei observatione affectus in nobis essetvel centes vincimus: hoc vero, quum prorsus affectibus carentps .illis universam calumniandi occasionem praescindimus, cum propheta dicentes: Vade homicida, Dominus mecum est, bellator fortis: tu cades, sc deleb ris apud me in aeternum. g F. Olympiodorus cap. Io. in Ecclesiasticae historiae interpreis. ratione, omnes sensuum aditus occludendos censet sic, ut neque per . oculorum illecebras, neque per aurium pruriginem , neQue perno . centis linguae petulantiam daemon admittatur: hoc enim lignaculum contra daemones absolutissimum habeatur. Quidam duobus in pugnam progrediendum armis monent: precatione quidem pura, quae in eoelum subvehat affectus: & scientia vera, quae salutaribus opinionibus communiat intellectum , & suggerat quid sit orandum, ut asedenter oremsis non haesitantes.

g o. D. Antonius ita suos Constates adversus daemonum insultus minit: Magna, inquiens, dilectissimi adversum daemones arma sunt, vita sincera, & intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto, pertimescit Satanas recte viventium vigilias,orationes, jejuni , maiasu

tudinem, Voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem , misericordiam, irae dominatum, dc praecipue purum erga

Chilitum

400쪽

sub justorum se jacere vestigiis , qui ait: Ecce dedi vobis potestatem

calcate super serpentes dc scorpiones, &super omnem virtutem inimici. Hic porro praeclara longaque otatione contra quascunque daemonum praestigias vexationesque suos instruit.

g I. Recte Hermes Trita sistus tradit, unam dc selam custodiam

hominum a daemonum astu, esse pietatem. Pium enim hominem nec t. cca.is. daemon malus, nec fatum tenet. Et quemadmodum vera fides mirabili, adversus diabolam ejusque potentiam in eredentibus operatur: sic & falsa credulitas, Deo permittente, eventus cooperante diaboloimuspicatos interdum gignit, vel potius demeretur. Cum Davide Via. ur. ergo confidenter dicamus: Dominus mihi adjutot, non timebo quid faciat mihi homo. g 8. Omnium itaque ptimum, tanquam rei caput, desideratur,ut an vera doctrinare genuino Dei cultvlnstituti, nos totos resignemuε, tradamusque ipsius voluntati, fide viva & spe indubitata, nos illi curae esse, sub ipsius patrocinio & tutela secutos degere, ipsius primum gratia progenitos esse, singularique nos consectante misericordia servari, Vere cohfisos, Christum in hoc nobis natum, dc filium nobis da- itum, qui peccata nostra super humeros suos in ligno pertulit: dc pet Potentiam Patris a morte suscitarus,mortem vicit de Satanae imperium demolitus est, ut hic jam inde ittito conatu suas nobis machinetur in- .sdias, si sepulti una cum Christo per baptismum in mortem, dc pecca--α . tu mortui, in novitate vitae ambulemus, justiciaeque vivamus. Si et .nim Christo insiti, in illum atque Patrem ejus credimus, illius man data observamus, vestigiis insistimus, abnegato damone, omnibus que ejus consiliis, universa denique impietate , opera spiritus sectan-.tes, fiactusque fidei edentes,in charitate non ficta erga Deum dc proximum, id mansuetudine, benignitate, lenitate, temperantia, conti nentia, castitate,sensuum cohibitione, constanti cujuscunque adver- statis, jacturae dc injuriae tolerantia, vitae demum innocentia, puris manibus extensis orationi assiduae intenti, peccati inquinamentum ut

veneni perniciossimi petditissimique halitum, internecionis periculo

aepente nos objicientem, declinantes: maleficorum protecto minas haud difficulter cavebimus, vel negligemus, vel tolerabimus. q9. Si vero quis peccaverit, inquit Ioannes, advocatum bab anus apud Patrem, Jas UM CHRis Tu M justum. Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed GAm

SEARCH

MENU NAVIGATION