Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1o ANNOTATIONES

nihil respondente. Consonat enim haec historia quae habetur a. Reg. 36. ver his & titulo Psalmi Domine Deus meus in te sperata. Pondera hic quod primus affectus, quem habent viri Sancti, in suis perlecutionibus non est affectus, aut telus irae, aut vindictae contra holles suos, sed affectus fiduc ae erga Deum antequam totam suam causam exponunt.

s: a. NE FORTE RAPIAT UT LEO ANIMAM MEAM . Vide quanta vehementia proponat ante Deum suam causam , comparans suum hostem Saulem . aut Absalonem, aut Semei leoni serocissimo jamja in volenti eum lacerare . Hic docemur vehementissime, atque attentissime orare.. l. 3. DOMINE DEUS SI FECI ISTUD &e. Dicit hoc quia Semei imponebat ei, quod fuisset reus in depressione , & extinctione domus Saul, ideo b Domine si ego tale cogitavi, aut seci. 1 SI REDDIDI RETRIBUENTIBUS &e. Idest certe ego non reddidi Sauli mala pro malis , imo bona pro malis, ut ipse fassus est primo Reg. 14. Iustior mees: ego reddidi tibi mala , tu autem retribuisti mihi bona. Decidam merito ab inimicis meis inanis. Uatab. s destitui in stantem me absque causa idest non soluin male eveniat mihi si ego malum pro malo reddiὸi inimicis meis, sed etiam si ego non reddidi bonum pro malo . Quas dicat certe, ego non destitui hostes meos, imo liberavi eos cum possem occidere, ut patet cum Saule. q. s. PERSEQUATUR INIMICUS ANIMAM &e. Tria maIa imprecatur ssis non est innocens ab his, quae sibi objecerat Semei: primo, Quod inimicus persequatur, & comprehendat animam ejus, idest occidat eum , secundo quod con. culcet vitam ejus idest ejus conversationem, & vitae consuetudinem , quomodo dicimus formatio debome de boa Uda, idest Sanctus, conculcet ergo hanc vitam idest mea recte gesta pessime interpretentur homines, reputent pessimum . Tertio tandem etiam gloriam idest regium thronum cum omnibus quae habeo et lania illa suprema gloria mea idest promissio mihi facta de Christo, etiam illa tollatur a me. Denique meos tot triumphos in bellis, meas victorias contra Leones, Ursos, Goliath &c. omnia haec in ventum abeant, s innocens non sum.

ς 6. EXURGE DOMINE IN IRA TUA &e. Quid est hoc quod vir mitissimus,

qui reti ibuebat bona pro malis, modo hic tam dure contra suos persecutores oret λSancto assectu hoe sicit: si enim Deus non premeret serias, & conatus peis morum, quomodo posset subs stere Ecclesa piorum λ non ergo petit quod aliquis suorum hostium aeternaliter pereat, sed quod iram Dei temporaliter sentiant, ut irritis illorum conatibus respiscanr . Augustinus ,& Hieronymus se exponuut, Domine eκerce ira tuam contra Diabolum, & Angelos ejus, & tolle de manu illorum

fines, quos habent, id est possessionem genus humanum per incarnationem , repassionem : & quia tu praecepisti hominibus quod essent humiles, exurge, &doce nos humilitatem accipiendo carnem humanam &c. Exurge in praecepto hoc quod mandasti, & sc congregatio credentium populorum circumdabit te. Et propter hanc congregationem regredere in caelos,& mitte Spiritum Sanctum, quo pleni Apostoli judicabunt omnes populos aus rentes eos de manu tyranni Diaboli.

Chrysostomus literatius exponit; quod petit David , quod Dominus com primat viros impios , & puniat eos in capitibus uti nos dicimus finibus, vel in finibus iaest finaliter, & totaliter itaque nullus evadat : nam tu mandasti quod opem feremus injuriam passis, exequere ergo praeceptum , quod mandasti ,& omnes populi laudabunt te, di propter hanc congregationem po

22쪽

pu lorum piorum , qui injuste vexantur ab impiis, regredere in altum, idest iterum excita potentiam tuam, ascende tribunal, quia tu solus judicas populos. VatDhlus habet . Exurge Domine in 1-Scio quod mandast , idest decressi dare mihi regnum reIecto Saule, sc imple. IUDICA ME DOMINE SECUNDUM IUSTITIAM &e. Non dieit se absolute justum , & innocentem, sed duntaxat in causa Saulis scilicet in imvasone regni ejus.

SCRUTANS CORDA, ET RENES DEUS. Attende hie, quod illi duo renes nostri, qui lumbis ad hirent sunt organa libidinis , & venereae voluptatis, re ex illis fluit obscaenus humor ,& ideo lumbi in quibus renes regnant, sust, nent infamiam libidinis. Ideo dicitur, simi lumbi vestri praecincti; Et ad Heb.7. dieitur Letifulse in lumbis Abrabam Patris sui s igitur per tenes intelliguntur

voluptates, quas debemus osserre Deo per mortificationem crucis: ideo Levit. 3. renes cum reticulis, & adipibus jubentur osserri Deo . Signiscat quod omnes nostiae delectationes, & Iaetitiae sunt in domino constituendae. Unum David per adipem , & pinguedinem signiscat spiritualem laetitiam , cum dicit, scut adipe, di pinguedine dic. Ideo Apostolus monet, gaudete in Domino semper oec. mortificatis enim carnalibus, ac terrenis delectationibus mox subintrant spirituales. Dicitur ergo Deus scrutari renes, omnium desideria , & delectationes, in quo unusquisque nolitum principaliter delectatur: Quia multi putant se in Deo deIectari, cum tamen amore proprio turgeant, & in se ipsis delectentur. Et per securitatem cordium fgnificatur scrutatio cogitationum , consitorum , am rum&c. Et vult dicere David quod Deus ipse cordium serutator bene sciebat suam innocentiam in causa cum Saule , &cum Absalone : de quo Σ. Reg. II.

dicitur, universus Israel sequitur Absalon . QUI SALvOS FACIT RECUS CORDE. Idest habentes cor erectum in Deum Fide , Spe , & Charitate. SAGITTAS SUAS ARDENΤIBUS EFFECIT . Augustinus per sagittas

intelligit mystice Apostolos qui ardentibus fiammis amoris adeo praeparati sunt, ut mundum ardere facerent . Hieronym. exponit quod Dominus praeparat sagittas idest poenas hominibus ardentibus libidine , aut aliis vitiorum flammis. Idem videtur sentire Chrysostom. nam per ardentes intelligit ipsos reos, quibus parantur sagittae, & vasa idest instrumenta mortis, idest poenae aeternae mortis, aut temporalis. vatabitis ponit persequentibus cloco de ardentibus scilicet me: vel sagittas ardentes. Alii, operatus est sagittas ad succendendum, &signiscat ad literam idem, quod vasa mortis idest tela, vel jacula mortifera vas enim apud Hebr. est idem quod instrumentum: Ideo dicitur Paulus vas electionis id est instrumentum elecium.

ECCE PARTURIIT INIUSTITIAM &e. Quas est illud quod dicit Augustinus Lib. i. Conses Iussi Domine , S ita es , ut omnis inordinatus animus i ipsisit poena: qui ergo intus in cogitatione parturit aliquam iniquitatem scilicet cogitando sollicite, quomodo persciet, ex hoc nascitui afflictio, & inquietudo. io: dicit, Concepit dolorem. Sic Sapientiae s. lassi sumus in via iniquitatis : & Dominus, venite ad me omnes qui laboratis esse. Non pareres ait Augustinus Psal. 34. 3 vermem iniquitatis verbo vel opere, nisi haberes internam putredinem, unde ebulliunt illi vermes. Igitur si non vis concipere dolores , non parturias , idest non proponas facere iniquitates. Quot timoribus discruciatur adulter, quot machinis utitur, B a quot

23쪽

ANNOTATIONES

quot perieula suspicatur latro o quot onera sullinet peccatori Deus est illi onus; Iudices terra sunt illi onus, ipse sibimet est grave onus. O quam vere dixit veritas, venite ad me qui onerati sis. CUM APERUIT &e. Id est postquam Absalon insidias suas, di machi. namenta ad opus deduxit bellum contra Patrem concinnando &c. quod fuit parere iniquitatem incidit in mortem quam parabat Patri: derelictus namque est ab omnibus, & solus in quercu pendens consessus est, & projectus est tria.

foveam grandem ut patet 2. Reg. 8.

CONFITEBOR DOMINO SECUNDUM JUSTITIΛM die. Id est bonit,tem , elementiam &c. scut ibi. Exultabit lingua mea iustitiam tuam.

DOMINE DOΜINUS NOSTER . Argumentum pulmi , Dei gloria per

totum mundum manifestata praedicato Evangelio, cui sonat titulus i ubi. In finem pro torcularibus: finis est Christus, torcularia seut & areae sunt E elesiae partieulares ubi mali sunt commixti bonis, sicut in toreularibus vinum vinaciis. &in area paleae granis, di ibi exuuntur eis, ut Augustinus dicit, quia separantur boni a malis affectu . quamvis non corporali praesentia; tamen in fine solum triticum . & vinum ponentur in cellariis Dei, paleae . di vinaeia

in sterquilinio insemi. Cum dicit, o Domine Dominus noste , absolute alloquitur Deum, & dat rationem, quia magnificentia tua idest CHRISTUS QUI EST GLORIA PA. s. a. TRIS postquam ascendidi super caelos, & mist Spiritum Sanctum, tune per

totum orbem fuit manifestum nomen Dei, quam admirabile esset.

EX ORE INFANTIUΜ idest Apostolorum rudium , & smplicium , &s' 3' eontemptorum praedicari, & laudari voluisti finiani oratores mundi laudant Principes, & magnates. ut & ipsi laudentur ab ipss, ut sua venena invicem propinent θ intelligitur etiam de illis smplicibus, & tectis corde, qui Dominum laudaverunt. Matth. χι. Et quia hoc suit maximum, quod per tales fides Christi in terris promoveretur, ideo hoc exprimis . Ut destruas inimicos, S u tores csingulare pro plurali per synecdochen quidam exponunt de destructione salutari, quia Apostoli converterunt impios, qui erant hostes, & ultores , seu punitores Sanctorum . Alii de destructione, & confusione obstinatorum resistentium Evangelio , aut de Diabolo hoste, & ultore ; hinc habes quod qui pure, re

Iibere praedicant verbum Dei, acquirunt multos adversarios, & persecutores.

Augustinus legit, inimicum, dc defensorem, & exponit de haeretico, qui λdem Christianam eum oppugnet, videtur defendere.. QUONIAM VIDEBO CaLOS TUOS. Dicunt aliqui, quod non intelligitur de cuilis visibilibus. Quae enim jactantia Prophetae tam gaudiola videre coelos, quos vident etiam bestiae λ appellat ergo coctos, quos appellavit infantes ad designandam eorum utilitatem in mundo. Sicut enim a caelis habemus lucem , pluviam Sc. ita ab Apostolis, & Apostolicis viris &e. Si non fueris insans cum Apostolis , non eris utilis, scut coeli cum eis. lEt quare Episcopi nunc non sunt insantes, sed pompatici, ideo non sunt caeli. Et dicuntur hi caeli opera digit rum Dei, idest delicati l sma; quia opera quae artifices faciunt pedibus, vel manibus crassa sunt, quae autem digitis, seletii ora sunt, & tenetiora; sc suerunt doctores novi testamenti opera Dei selecta, atque exquisita in omnes voluntates ejus

24쪽

eius idest ad omnes perfieiendas. Quis poterit resstere operibus digitorum Dei Ideo dicebant Magi Exod. 8. Digitus Dei es bis s Et Act. 7. Non poterant resiserere sapientiae , S spiritui, qui loquebatur. Augustinus etiam per caelos inte, ligit divinas seripturas. LUNAM, ET STELLAS idest Ecclesiam , & Sinctos. ut Augustinus. & aliqui moderni. Non nominat Solem; quia totus psalmus est de Sole idest Christo , quem alloquitur: Imo quia non nominat Solem est mani festum signum , quod non loquitur de caelis. vel stellis corporalibus, alias quo. modo taceret primum inter caelestia corpora de dictis spiritualibus stellis homi

nes . Daniel. I P.

ID EST HOMO QUOD MEMOR ES EIUS Z Cum ipse omnino g. s.

tui obliviseatur Volens Propheta subjungere de Sole justitiae Christo Domino, primo incipit admirari de divina dignatione erga nainram humanam , seu genus humanum, cui dedit filium suum . & subdit elevationem hominis in Christo, dicens, minuisi eum paulominus cs. c Hieronymus vertit, paulominus a Deo in quantum homo. Aliqui exponunt de derelictione tempore passionis. Nam ita visus est exponere Apostolus ad Heb. 2. Et per paulominus intelligunt parvo tempore , quo transacta gloria, & honore coronasti eum in resu rectione . Idem verius id est ad Corinth. is. At ultimi versus, qui loquuntur de subiectione pec rum cogunt aliquos ad exponendum de puro homine. Et potest diei quod postquam dixit Christus Dominum super naturalium , ollendit etiam naturalium , &visibilium esse Dominum, descendens a summis ad infima.

CONFITEBOR TIBI DOMINE &e. Gratiarum actio ob victoriam de adinversariis: Cum dicit, narrabo omnia mirabilia tua, est hyperbole, qui significat ardorem sui animi, se desderare narrare omnia magnalia Dei, & si hoc sit impossibile. IN CONvERTENDO INIMICUM MEUM . Pro inimieos meos per sy- f. 3.

needochen, idest dum verso dorso eos in sugam converteres,ut sactum est Exod. i 4. Et fugientes debilitabuntur. & peribunt. Intellige etiam de prostratione nostrorum inimicorum spiritualium.1Ni Mi Ci DEFECERUNT FRAMEAE idest gladii inimici est genitivus σε.

sngularis numeri 2 Et dicunt aliqui, quod framea est originis hebreae a pharam quod est scindere, quas scissorium . & fgnifieatur exterminatio hostium David , aut Ecclesiae, qui perierunt eum sonitu , seu strepitu: aut dicit Augustinus velo. eiter , seut strepitus statim evanescit. ADIUTOR IN OppoRTUNITATIBUS &e. Quia ipse novit, quando de- q. μbet occurrere, & non debemus nos illi praefigere diem oceurrendi, ut dicebat Iudith.8.

EXURGE DOMINE , NON CONFORTETUR HOMO . Appellat im- ο , bpium vocabulo despecto hominis. idest non permittas, quod miserabilis homo erigatur in superbiam contra Saninos tuos. CONSΤiTUE DOMINE LEGISLATOREM &e. Augustinus, & Hiero. l. a I. nymus glossant de Antichristo, quo veniente carnales delerentur, ut illum sequantur, & miseri homines esse comprobabuntur, qui noluerunt esse filii Dei, dc memόra Christi, hoc experientur in morte. Chlysostomus literaliter: Pone super peccatores, qui eos puniat, ut vel sc compescantur a sceleribus, & cognos

cant

25쪽

q. 32sq. 33. q. 37.

S. 42.

14 ANNOTATIONES

cant se mortales, & subjectos , neque licere sibi ad libitum vivere. Λlii e da eis praeceptorem , qui eos doceat rectam vivendi legem , ut sciant se rationales, at. que adstrictos ad rationabiliter vivendum, non ut serae; vel ut sciant se miseros mortales, ac timeant judicium Dei. UT QUID DOMINE RECESSISTI &c. Est alius psalmus secundum Hebr. ubi mirabiliter depinguntur ingenium , & mores impiorum, est quaedam idea hominis impii; ideo Augustinus ad Antichristum principem impiorum applic vit . Vide servorem Prophetae , & a Deo expostulat, quare sinit impios vivere , α se incipit psalmum quasi dicat, quomodo patiatur Deus talia λ Simile Habac. t.& Job. 2I. DUM SUPERBIT IMPIUS &e. id est dum insolescit superbus contra pauperem , ardet , & affigitur pauper; ideo sic Domine, ut impii se insidiantes piis comprehendantur in consiliis, quae cogitant. QUONIAM LΛUDATUR. Hebr. Sic quia laudavit impius desiderium animae suae, & iniquus applausit sibi , ideo exacerbavit Dominum , sive blasphemavit, utpote qui jam obduratus, & excaecatus jactavit sua scelera : Tunc sequitur , Impius secundum multitudFnem superbiae suae non quaeret Deum; ubi nos habemus omnium inimicorum suorum dominabitur; Hebr. omnes tribulationes suas despicit, idest non emendatur sagellis : ut Isai. 28. INSIDIATUR IMPIUS, UT RAPIAT PAUPEREM. Et intendit rapere eum postquam attraxerit eum in retia sua, idest in paratas insidias, tunc devorabit eum ; lege sic, rapiet pauperem dum attraxerit eum scilicet in recte suum , seu laqueum suum , ubi nos habemus in laqueo suo in sequenti versu , nam juxta Hebr. pertinet ad praedictum versum , tunc sequitur, humiliabit eum Deus

viDES QUONIAM TU LABOREM, ET DOLOREM pauperum, &innocentum . quos persequntur impii consideras, idest hoc est ossicium tuum , UT TRADAS IMPIOS IN MANUS TUAS . ideli ut veniant ad manus tuas,& recipiant juxta merita , ne quando rapiat Deus. & uon sit qui eripiat. CONTERE BRACHIUM PECCATORIS potentiam QUAERETUR PECCATUM EJUS, idest deducetur ad judicium, & non invenietur scilicet ipse peccator, quia perpetuo peribit. quia melius erat illi non esse. Sic Augustinus, & Chrysostomus. Vatal. cum tractabitur de peccato ejus, ipse non invenietur, id est non audebit apparere ad defendendum se : quasi dicens, quia nullam habet excusationem , ideo sequitur postea , PERIBITIS GENTES IMPIAE DETERRA ILLIUS , id est Ecclesia apud Hieronymum praesertim triumphante . Terra Dei est illa , de qua scriptum eli, caelum caeli Domino, terram autem oec. idest caelum . DESIDERIUM PAUPERUM EXAUDIVIT DOMINUS. id est promptissimus est ad eos exaudiendos, etiam antequam clament, juxta illud Isai. 63. Antequam clament eXaudiam.

IUDICARE PUPILLO &e. Hebr. ut vindices pupillum, & attritum, &non apponat ultra homo impius) eum terrere super terram.

IN DOMINO CONFIDO &e. Quando David erat profugus a Saule, nega bant ei multi locum latitandi in terra Israel, ideo dicit hoc, si ego confido in

26쪽

Domino, quare dicitis mihi, time homines ,& fuge ab eis, tanquam passer qui fugit in montem p ostendit ergo David suam fiduciam in Domino, agitque de

tribulatione bonorum , & malorum . Augustinus interpretatur de Haereticis coenantibus pervertere Catholicos, & ad se trahere .

QUONIAM QUIE PERFECISTI &e. id est o Christe deduxerunt dog- hmata Ecclesiae tuae, atque fideles tuos. IUSTUS AUTEM idest CHRISTvs QUID FECIT praeeepit inquit pacem meam do vobis Sc. Quam haeretici nefanda dissensone violant. .Erea est lingua haeretici: sagittae verba : Chrysost. glossat de praeceptis divinae legis ab impiis conculcatis. IUSTUS AuTEM QUID EECIT . Ideli impiis contra justum armatis quid fecit jussus respondet, ad solum Dominum confugit, qui est in templo sancto suo idest in casso, vel in anima pia . DOMINUS EXAMINAT IUSTUM, ET IMpIUM . Et qui diligit ini. S. 6.quitatem sbi soli nocet, quia in hoc vere odit animam propriam , ideo dicit Apostolus, quod Ciaritas debet esse de corde puro; sic Augustinus. Chrysostom.

autem, & Vatab. Is qui amat iniquitatem, odit animam e s. idest Dei se Heb. Et tandem terribilibus nominibus cinquit Chrysost explicat tormentata, impiorum, ignis sulphur &c. iacula prius ardet, quam alium comburat , scpeccator primo sbi nocet. Attende, quod sicut magnates aliter respiciunt, quos diligunt, aliter quos Oderunt, ad illos habent palpebras apertas, ad hos pressas, re truces; se Dominus aliter respieit pios, aliter impios juxta illud , oculi Domini. scilicet sereni,& elementes super Iustos, vultus autem idest truces oculi, CarranZa. D. per facientes mala: Et hoc eli quod dicit David, Palpebrae ejus probant filios hominum, idest aliter se habent ad pios, aliter ad impios.

SALVVM ME FAC DOMINE &c. Quidam, ut Caletanus quod tractatur de

ad Ventu Messiae liberaturi mundum plenum falsitatibus per verbum di doctri. nam suam puram . Conqueritur enim David fidem . & justitiam ubique eoneidisse , & assentatores omnia occupasse. Et dicunt labia dolosa loqui toria, oecorde idest dupli ei corde, quia aliud dicunt, aliud sentiunt. IN CIRCvITU IMPII AMBvLANT. Chrysostomus exponit quod OT- q, 9.cium est impiorum circuire ad nocendum piis, sicut Diabolus qui dixit, eis culta terram. Sc. At Dominus non solum protegit pios ab eis, imo facit eos illustres, & excelsos sapientiae miraculis &c. ita ut aliquo modo assimilent ut Deo in altitudine ,& patientia operum . Et hoc est, quod dicit , multipli eas pios in donis spiritualibus, ut assimilentur altitudini tuae. Augustinus Glossat quod impii circumgirantur cupiditate rerum temporalium : temporalia enim repetito cursu temporum volvuntur, quas rota, & impii illi subduntur corde nihil curantes de aeternitate: pii autem secundum altit dinem Dei multiplicantur de virtute in virtutem . Hieronymus, quod dicuntur impii in circuitu ambulare , quia in vanum laborant, & ad vitam aeternam numquam pervenient, sicut in circuitu ambulantes nulli bi vadunt; quas dicens, om.

nia opera, & conatus eorum sunt vani.

At pios Christus iacit smiles suae altitudini hic, & in patria. Augustinus etiam Psal. i 39. glossat, Quod impii ambulant in gyro errorum, quia nunquam finiunt, sed ex uno procedunt in alium. Ad-

27쪽

16 ANNOTATIONES

USQUE O DOMINE OBLIVISCERIS &c. Est ardentissima oratio tentati petentis illuminationem, & liberationem .

DIXIT INSIPIENS IN CORDE &c. De generali corruptione generis humani curanda per Messiam. CONSILI vM INOPIS. Idest si ii Dei, qui venit sine fastu & pompa . CONFUDISΤI idest despexisti ejus consilium , quo inducebat ad contemptum mundi ,& ponendam spem in solo Deo. Sic hodie videmus Christianos pios renunciantes, a carnalibus contemni, reputant vanum eorum consitum, scilicet soli Deo fidere, & resgnare . De his ignorantibus Deum qui s non intelle tu , aut ore , saltem affectu , & vita dicunt, Non es Deus , dicitur , quod viam pacis interne non noverunt. Illi sunt, qui vorant populum simplicem , sicut panem. O quot Principes, Divites, Episeopi, Abbates &c. nihil aliud faciunt, nisi vorare agricolas, & pauperes.

Anno t. in Psalm. Iq.

DOMINE QUIS HABITABIT &c. Argumentum psalmi est quibus motibus

optirtet esse praedictos cives sanctorum , & domesticos Dei. oppROBRIUM NON ACCEPIT ADUERSUS &c. Hunc versum exponit ille alius scilicet derrabentem secreto proximo suo hunc perse ebar, ideit non permist quemque coram se opprobrium dicere contra proximos suos, vel ut Augustinus dicit. ) non temere credit criminatori, & idem est . Alii dicunt quod potest legi opprobrium non jactavit &c. carnalium enim est jactare, divulgare, exaggerare aliena peccata. ΡΕCuNIAM NON DEDIT &c. Vide Amos.8. de avaritia Iudaeorum . At munera arie us innocentem non accepit.

CONSERUA ME DOMINE &c. Est psalmus de resurrectione Messiae, ut patet Actuu in 1., & 1 3. & incipit Christus loqui affectu hominis de telicti tempore passionis, & mortis, quasi dicat: Ecce ego morior, in manus tuas commendo spiritum meum. Hie psalmus dieitur in Hebr. milabam idest aureolus David , quia egregie tu eo ostendit se illuminatum in mysteriis Christi. BONORUM MEORUM NON EGES; ait salvator ex parte nain rae humanae pmnia bona mea , seu corporis mei, quod est Ecclesa nihil conducunt ad tuam selieitatem, quia sne his plene beatus es . Tamen in sanctis, qui sunt in Ecclesa sua, mire implevit in eis omniadesderia mea, perducendo scilicet eos ad persectioneni, & dando varias gratias pro aediscatione Ecclesae. i MULTIPLICATAE SUNT INFIRMITATES. Centilium, postea acceleraverunt ad Evangeliuin; di similiter Iudaei Hebr. multiplicata sunt idola illorum

28쪽

tamen ego non congregabo eos in una Ecclesia mediantibus sanguinibus anim Iium immolatorum, neque mediantibus propagationibus ex Abraham , aut Christi tribubus . Ideo dicitur Ioan. io. qui non ex sanguinibus Sc. Et quod non omnes ex Abraham sunt filii ejus ) sed mediante sanguine meo, neque amplius obti. nebunt , antiqua nomina quibus quidam vocantur Gentiles , quidam Iudaei, qui . dam cultores Dianae, alii Iovis &c. Dominus solus est portio legitima mei & meorum , ipse solus calix praeclarus inebrians me, & meos mirabili de lutatione. Calix usu scriptum est mensura unicuique divinitus dcfinita , ac reddenda pro meritis suis; ideo fgnificat hic, ego nolo aliam retributionem aut mensuram nis Dominum. Tu, pater aeterne , restitues hereditatem caelestem mihi, non pro me quia

nunquam eam amis , sed pro meis electis, qui eam amiserant. Sic Augustinus vel ut Hieronym. Restitues mihi Eeelesiam meam quae est haereditas mea ir die resurrectionis, vel restitues haereditatem Iudaeorum , quam amis, quia in fine convertentur. Hebr. habet. Tu Constitues. seu firmabis haereditatem. SORTES CECIDERUNT &e. Idest eontigit mihi, & meis praeesara, atque excellentissima portio, seu haereditas, quae est Deus. Nam usu Scripturae, lanes vel funiculi sgnificant mensuras, limites, diuisones, quibus dividuntur haereditates terrae, ut patet psal. 7. & io BENEDICTUS DOMINUs QUI TRIBUIT MIHI intellectum ad viden. dum ipsum. Anima enim Christi semper vidit Deum a sua creatione) vel intellige de donis intellectus , consilii &c. ut de illo dixit Isai. 1 1.; tamen pars inserior in Iaboribus, & tristitiis est usque ad noctem , Idest mortem . Unum, Deus dicebat Ioanni, Baptismum habeo baptinari, ει quomodo coarctor Sc. Haec marctatio partis senstivae ob jugem memoriam passonis, dicitur increpatio renum , juxta illud Spiritus promptus est , caro autem infirma . Exhorruerunt enim renes Christi passionem : Et ideo dieit Apostolus, quod dia is ex bis, quae passur es QUONIAM NON DERELINQvES ANIMAM MEAM &c. Idest caro mea esto sepeliatur, tamen non tangetur putredine, aut verme, imo quiescet in spe . resurrectionis certissimae, de qua subjungit. NOTAS MIHI FECISTI &α ibi in dextera, idest in vita aeterna.

EXAUDI DOMINE IUSTITIAM MEAM &e. Pulcher psalmus, est oratio

ex persona Christi. Cum Augustino alii dicunt quod est oratio David in persecutione Saulis. Pondera servorem : ter repetit : Quod exaudiatur. Non oro, ait, in labiis dolosis . DE VULTU TUO IUDICIvM MEUM PRODΕΑΤ. Idest coram te tructetur causa mea.

observavi vias latronis. Sic vertit Hieronym. ubi nos habemus duras. Et fgnificat quod David profugus a Saule latitabat in montibus sicut latro; aut signiscat poenam Domini inter latrones crucisκi. SUB UMBRA ALARUM TUARUM. Ambros Serm. . super beati immueulati . Nos vivimus hie in umbra Dei , aut Christi nam ille vita est ; vivimus e go in umbra viis quia imperfecte videmus, usque dum veniamus ad fulgorem, ad visonem saetalem defendit nos Crucifixus ab ardore carnis, & malignitate keuli. C ADI.

29쪽

q. II. l. s.

ADIPEM SUUM CONCLUSERUNT. 1 deit ob abundantiam opum , di voluptatum sunt interius clausi, neque ullo modo praebent aditum Deo: vel significatar tenacitas & obduratio contra misericordiam , juxta verbum Ioannis , qui clauserit viscera sua ab eo; & haec videtur magis ad literam ; vel dicuntur impii claudere adipem contra pium, quia uno animo, & omnibus viribus adhibitis conspirant contra pios. PROJICIENΤES ME. Idest me reputantes tanquam rem projectilem , ut dicit Apostolus , tanquam purgamenta, aut rejectamenta hujus mundi facti

sumus .

NUNC CIRCUMDEDERUNT ME, ut omnino delerent. OCULOS P SVERUNT&e. Idest in omnibus quae agunt, vel omittunt, non habent nili ter

renam intentionem .

SUSCEPERUNT ME &e. clarius Hieronym. Similitudo ejus sicut leo &c. ERVE ANIMAM MEAM AB IMPIO . Idest non praevaleat adversum me, quod esset, s non resurgerem . FRAMEAM TUAM ; fiamea Dei humanitas Christi: fuit enim virtus, atque lancea Dei ad debellandum regnum peccati , &mortis, ut dicit Augustinus. Hieronymus sic vertit, libera animam meam ab im, pio , qui es gladius tuus, seu framea tua . Sic Vatablus: ab inimicis manus

tuae . Hebr. a viris manus tuae, idest ab impiis in quos tu extendis manum tuam . Manus Dei est vindicta Dei, ut psal. χo. Inveniatur manus tua omnibus inimicis

tuis s & horrendum est inci re in manus Dei, S manus Domini tetigit me G. DOMINE A PAUCIS &e. videtui petere David Dominum quod separet in hac vita non solum in die Iudicii impios a coetu piorum , qui sunt pauci comparatione impiorum , ne possent eis nocere . Hieronym. tamen exponit Prophetam petere, quod omnino exterminentur

impii de hac vita , & maneant soli pii, se ut ille servus , qui dicebat Domino se velle colligere Ziχania , quod tamen Dominus prohibuit, quia in area hujus mundi palea , & frumentum debent esse commixta . Primus sensus est Augustini dicentis petere Prophetam , quod Dominus ejiciat impios de terra sua, in qua sunt

potentes, ut dispersi per varia loca totius orbis non ita noceant . Uatab. vertit a

mortalibus huic seculo addi lis, qui partem suam in hac vita expectant, fit de penu tuo imples ventrem eorum , supple , libera animam meam , qui in nostra litera dicuntur pauci idest apore dos & vilissimos . DE ABSCONDITIS TUIS. Idest de spoliis absconditorum , seu electorum tuorum, quorum bona mille fraudibus exhauriunt . ADIMPLETUS EST VENTER EORVM . Possumus etiam per abscondita intelligere prohibita Dei. Impii autem satiant cupiditates suas prohibitis voluptatibus. Μoderni traducunt de penu tuo , sive de thesauris tuis adimpletus est venter eorum , quia imples eos opibus temporalibus, quasi de tuis absconditis thesauris, sicut ibi, qui producit ventos de thesauris suis. Et hic est germanior: quasi dicat, de absconditis tuis, seu de reservatis tuis. Novi fructus , quos terra singulis annis producit, vocantur abscondita Dei, quia Deus omnia mirabiliter producit, & donat, neque potest homo scire quomodo, & unde . veniant, etiam hi in hoc philosophi laboraverint. Ideo meritb Augustinus dicit quod productio segetum ex paucis granis es miraculum quamvis consuetum; pria mittit ergo ea Deus, quasi de penu abscondito.

30쪽

DILIGAM TE DOMINE PORTITUDO &e. De victoriis David , quatenus

est typus Christi resurgentis, & triumphantis . TORRENTES INIQul TATIS . Hebr. inιquorum . Sic exponit Augustinus, Comparantur enim turbae iniquorum torrentibus, qui fiunt ex aquis pluvialibus. quia cito desinunt. Et quia ut dicit Lyran. mos filii antiquis quando vellent laudare Deum pro uno beneficio repetere antiqua beneficia , ut patet psal.I6. Et psal.67. & Debborae Iudic 3. ideo David repetit hic antiqua beneficia Dei. COMMOTA EST ET CONTREΜUIT &c. Iste versus cum decem seque tibus sunt obscurissimi, ideo aliqui confugiunt ad allegorias absque ordine, & q. st consequentia , quo nihil facilius. Iuxta literam describuntur miranda Dei opera in corporibus terrestribus, & caelestibus, quae Augustinus, & Hieronym mystice

exponunt. Pro litera vide Exod. 39. & χo. Primo ergo tractat de tremore terrae, qui accidit in monte Sina quando dabatur lex Iuxta Hieronym. hac commotio. ne , & tremore sgniscatur conversio peccatorum ad praedicationem Aposto

lorum

ASCENDIT FUMUS &e. Nam fumavit mons Sina in signum irae Dei eom q. 1 tra violatores legis, & etiam ibi ignis exarsit. Hoc etiam saepe fit quando eadit fulmen ; sequitur enim sumus, oc ignitio , & carbonum accensio, quibus intelligit Augustinus varios affectus in conversone peccatorum , nam oratio, sumus ascendens est ad quam incitat timor irae Dei, atque minarum gehennae & peocatores qui ante erant nigri ,& stigidi tanquam carbones mortui, facit eos carbones vivos, & vastatores.

INCLINAVIT CGLOS &e. Iuxta literam habetur Deut. 3 . & Exod. 19. quod Domino descendente super Sinai nubes densissima, & caliginosa operuit 'montem s & significat, quod Dominus descendit ad exercendum varia judicia in hoc mundo juvitiae , & misericordiae , quae sunt nobis occultissma . Mystice juxta Augustinum, & Hieronym. Inclinatat caelos, S descendis in uterum Virginis . Caligo , idest caliginosa turba impiorum qui eum non cognoverunt , qui etiam dicuntur terra, & scabellum pedum ejus. Hieronymus per

caliginem intelligit invisibilem divinitatem , quae occultabatur sub pedibus, idest sub humanitate Christi. ASCENDIT SupER CHERUBIM . Iuxta literam Caletanus si bene me- Lia. mini intelligit de Angelo motore primi mobilis, super quem Deus dicitur ascendere dans ei virtutem ad movendum illud mobile velocillimo motu. Hieronym. e

ponit quod juxta literam Deus est velocior, & penetrabilior ventis , ubique

praesens &c.

Augustinus, & Hieronymus exponunt mystiee de incomprehensbili scientia Christi, in qua sunt omnes thesauri scientiae absconditi; qui excedit scientiam

Cherubinorum, & omnium Angelorum , di volat super pennas ventorum, idest super omnium animarum sanctarum virtutes , & per mones, quibus virtutibus, tanquam quibusdam pennis, animae se elevant a terrenis desderiis, re timoribus in auras Iibertatis ;& animae etiam comparantur ventis, quia sunt invisbiles. Et Corporaliter, & aseendit Christus super otnnes Angelos, & coelos;

SEARCH

MENU NAVIGATION