Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ANNOTATIONES

suum in medio tenebrarum, at quando rursum redit splendidus & ruptis nubibus videtur Deus quas ostendere fulgore vultus sui, & dissipantur nubes ad ejus apparitionem , recedit etiam grando, cessant etiam ignitae impressiones hie desgnatae per carbones ignis potest etiam exponi, quod quando Deus descendit in montem

Sinai caligo coepit operire montem . Alii exponunt quod in Sancta Sanctorum nulla erat lucerna, quia tamen Deus erat in medio Sancta Sanctorum , & in circuitu manebat tabernaculum, ideo dicitur, In circuitu ejus &c. Augustinus mystice exponit posuit tenebras latibulum suum de obscuritate sacramentorum , &m steriorum fidei, & in nubibus aereis, idest Prophetis & sanctis praedicatoribus: tenebrosa qua, id est obscura scientia , nam per fidem ambulamus non per speciem, hoc modo exponit Hieronym. IN CIRCUITU EIUS TABERNACULUM EIUS. Tabernaculum Dei est EccIesa ut dicitur Apocal. quae circumdat Chris.

tum tanquam Corona.

PRAE FULGORE &e. Idest illuminante, & in fiammante nubes transierunt id est Apostoli transierunt de Iudaeis ad Gentes, &de gente in gentem emittentes modo grandinem idest verba increpatoria ,& flagella, ut quando Petrus extinxit Ananiam &c. Et Paulus tradidit Sathanae incestuosum ; modo careones ignis idest verba & facta inflammatoria ad amorem Dei. Sic Hieronymus . INTONUIT DE COLO DOMINUS &e. Loquitur de tonitruis quae sunt v ces Dei comminatoriae impiorum juxta illud , Dominum formidabunt aduersarii us , oesuper ipsos in caelis tonabit. Simul cum tonitruis emittis grandinem, re impressiones ignitas. M stice intonuit voce Apostolica , ut Christo praecedente, per sagittas ad literam intelliguntur fulgura ,& mystice per sagittas intelliguntur verba Dei, vel Evangeli ilae juxta illud versabat vetba ejus in visceribus quas sagittas acutas, quibus regnum peccati dissipatum est, sulgura suerunt miracula, ct clara vitae eXem. pia . Sic Hieronymus, & Augustinus. ET APPARUERUNT FONTES AQUARUM. Et tremore terrae,& aliis

accidentibus saepe deteguntur alvei, sontes, qui erant operti, Et viscera terrae discooperiuntur ,& hoc ad Domini increpationem: quia quando haec terribilia facit, habet se ad modum Domini increpantis malos servos . Per aquas multas intelligit tribulationes, vel populos tumultuantes &c.

Mystice di eunt Augustinus & Hieronym. quod cum Apostolorum , & virorum Apostolicorum doctrina manifestatur populis. tunc illi sontes, qui sunt in cordibus illorum, de quibus Dominus .fet in eo fons aquae salientis m. & sundamenta id est Prophetae super quos erat aediseandus orbis terrarum, idest tota Ecclesa re. velati sunt, quia ante non intelligebantur , & Apostoli ipsi etiam dicuntur sontes figurati per duodecim sontes de quibus Exod. l I. NEQUE IMPIE GESSI A DEO MEO. Non sui impius in Deum meum. CUM SANCTO SANGuS ERIS &e. Augustinus. & Hieronymus. Tu

Domine cum μηRo babebis te, tanquam sanctus , S pius , benefaciendo ei sEt cum perverso ages tanquam perυersus infligendo illi maximas poenas Sc. IN DEO MEO TRANSGREDIAR MURUM . Idest superabo omnem

potentiam inimicorum meorum : trahit metaphoram a militibus animosissimis in bello, qui primi nituntur transi ire muros: Sic Apostolus omnia possum m. Est ergo tota potentia mundi, & Sathanae. & omnia obstacula quae se opponunt verbiali, α gloriae Dei. Augustinus,& Hieronymus per murum intelligunt conge riem peccatorum quam ereximus addendo peccata, & se fecimus murum inter

32쪽

COILI ENARRANT GLORIAM DEI. Et si a Iiqui, ut Caletanus pulchre

aptent versus hujus psalini usque ad . lex Domini immaculata , ad corpora coelestia dicentes materiam hujus psalmi esse, quod majorem notitiam habemus divinorum per legem, quam per corpora coelestia s Tamen quia Apostolus ad Rom. i O. docet, ac proinde cogit eum intelligendum de ministerio Evangelico, ideo credendum est Spiritum Sanctum velle nos haec allegorice accipere , trahendo

nos sub jucundis involuctis ab hoc visibili mundo ad invisibilem, ubi alii caeli , aliae noctes, alii dies &c. Caeli sunt praedieatores, Apostoli. & Apostolici viri, sevi terra sunt plebes,

tum quia tales debent esse thronus , & habitaculum Dei, scut coeli sunt; tum , quia debent esse utiles terrenis hominibus luce verbi, calore amoris, pluviis&α scut coeli sunt utiles terrae debentque esse scut firmamentum inter aquas superioresidest firmi in virtute, ut neque ob prospera , neque ob adversa cedant. Hi enam rant opera manuum Dei, quae praedicant mysteria Christi, nostrain mortiscatio.

nem , & regenerationem.

DILI DIEI ERUCTAT VERBUM &c. Iuxta literam significat quod or- s. a.dinata successio dierum .& noctium valde commendat ,& facit nos scire Dei sapientiam , potentiam dic. aut quod unus dies est magister alterius, sc una nox alisterius , quia ex his quae nobis accidunt possumus sutura dijudicare . Iuxta spiritum qui sunt dies idest elati seeundum spiritum , an nunciavit sapientiam coelestem mu danis, qui erant dies id est clari secundum externam gloriam, aut sapientiam caranis ; Et iidem Apostoli qui erant noctes idest obscuri secundum externam gloriam praedicabunt veram scientiam noctibus idest mundanis qui erant tenebros in int 1ioribus , & coram Deo . juxta illud , Eratis aliquando tenebrae &c. Augustinus

exponit quod sicut Cissus qui es Hes , NI quivis Doctor sanctus annunciant f Helibus . oe piis υerbam Dei : ita Diabolus qui es nox, ct quicunque carnalis, ει

iniquus suasor carnalibus indicant sententiam carnis . NON SUNT LOQUELAE &e. Manifestatue quod Apostoli loqnuti suerunt l. 3. linguis omnium . Ly eorum refert caelorum. Iuxta literam Vatabl. vertit, non sunt illis idest caelis verba , neque sermones. neque auditur vox eorum, & ta men in omnem terram exivit sonus, aut regula , seu amussis illorum idest structura adamussim facta.

IN SOLE POSUIT &e. Legendum juxta hebreum sol posuit in eis idest h.s.coelos tabernaculum suum. Sol idest Christus Malachiae 4. posuit in Apostolis: nam illuminavit eos, loquutus est , atque operatus est in eis &c. Aliter se venitur Soli posuit Deus) tentorium suu in in eis idest caelis, S ipse tanquam sponsus,

idest laetissime perseit motum suum . Christus tanquam sponsus egressus est, ex ut ro virginali: scut enim sol prodit ex oceulto noctis, & nemo scit unde veniat, ita conceptio . & nativitas Christi fuit nobis mirabilis, quia non possumus penetrare mysterium suae incarnationis, & sormationis in utero, & exitus salva viseginitate . Egressus est de utero tanquam sponsus Ecesesae plenus ornamentis, & sonis gratiarum internarum gestiens in amorem Ecclesae ideo exultavit ut fomtis ad currendam viam , idest magna charitatis, & spiritus sortitudine persecit Curium tuum pugnans in agone eum Diabolo alacriter, & triumphans; A summo ccclo , venit iuterum virginis,& Iterum in ascensione regressus est in caelum s &in

33쪽

et 2 ANNOTATIONES

in die Pentecostes replevit Apostolos calore Spiritus Sancti, & sic totum orbem . Ecg gantea virtute voluit desgnare potentiam Christi in vincendo Diabolo, & is, jugando mundo per Apostolos . Quidam per illud A summo caelo &c. intellia gunt piaedicationem Evangelii, quae fuit ab Oriente usque ad occidentem , ut dicitur Math 8. & Isai. 3. , & 49: Nam Sol sc movetur ab oriZonte orientis usque ad origontem occidentis. Idem habet psal.2. & 71 . Dominabitur amari Se. LEX DOMINI IMMACULΛTA &c. Quamvis de lege Decalogi scripta intelligi possit, tamen melius intelligitur de lege evangelica, de lege amoris, a cujus calore nemo se potest abscondere idest ubique in aliquibus regnat Christus . AB ALIENIS PARCE &e. Augustinus exponit ab alienis id est a pravis suasoribus, idest manus peccatoris non moveat me . Vatabl. vertit superbias vel flagitia averte a servo tuo, ne dominentur mihi, quia sic integer ero &c. Et juxta nostram Iiteram se expone : As al*enis idest superbis hominibus, contine servum

tuum sei licet ne imiter illos, quam si illi non fuerint mihi dominati idest s ego

non obediero eis, & secutus fuero eorum doctrinam , & exemplum , tunc manebo mundus a maximo delicto superbiae ,& placebunt tibi orationes meae, & meditationes meae idest. Si ego suero humilis, meae preces, & meae meditationes placebunt tibi, erunt semper in conspectu tuo idea non resutabis eas.

EXAUDIAT TE DOMINUS &e. Die uni multi quod est oratio populi Israel

pro prosperitate David , praesertim in bellis. Et sic cujuscunque populi pro prosperitate sui Principis aut magistratus. Sed melius Cajetanus dicit , quod est de salute senda per Messiam, & ejus exultatione s unum optime applicatur ad Christum pendentem in Cruce ut innuunt Augustinus, & Hieronymus) & est vox Ecclesiae vel Prophetae ad ipsum per totum psalmum , & est clarissimus

sensus.

NUNC COGNOVI dcc. Gratias agit populus, vel Ecclesia pro viso beneficio in servatione sui Regis. aut Christi, & addit IN POTENTATIBUS DEMTERAE EJUS EST SALUS , idest in potentiis aut fortitudinibus dexterae Dei. Quia plurimis modis salvat consistit certa salus, juxta illud psal. III. Dextera Domini fecit virtutem illa. Hi in curribus, S in equis confidunt , α pugnant,

nos autem.

Ipsi obligati sunt. Hebr. ipsi succubuerunt &C.

DOMINE IN VIRTUTE TUA LAETABITUR. Dicunt quidam quod est

gratiarum actio populi congratulantis Regi David super victoriis, & beneficiis sibi a Deo praestitis, sed melius cum Sanctis & Cajetano est vox Ecclesiae latis tantis de regno, & triumpho Christi , & gratias agentis. Christus dicitur praeve tus in benedictionibus, tum quia a conceptione plenus gratia, dc sapientia , tum quia primitiae resurgentium . Ideo subjungit. VITA I petiit a te dic. QUONIAM REX SPERAT IN DOMINO. Et in misericordia altissimi non mutabit sei licet ut aliquando diffidat. INVENIATUR MANUS &e. Ecce victoria ae vindicta hostium Christi. PONES EOS UT CLIBANuM &e. Vatabl. velut sornacem accentata o

34쪽

reddidisti eos in tempore tiae tuae, nou videtur alius Iocus in veteri testamento , ubi tam claris, & horribilibus verbis depingatur plena damnatorum sicut hic unus. Juxta hebr. sequitur Dominus in ira sua devorabit eos , S ignis comedet eos.

FRUCTUM EORUM prolem Iudaeorum DE TERRA PERDES &e. O ib.

ponitur punitio Iudaeorum in filiis unum Osee 7. erunt vagi in nationibus. ONIAM DECLINAVERUNT IN TE &c. Ideii Iudaei in te, Christe q. ia. rejecerunt mala, quibus ipsi digni erant scilicet tormenta, & mortem . Hebr. qu .niam moliti sunt adversum te mala &c. & tamen non potuerunt efficere quod i tendebant scilicet delere nomen Christi de terra . PONES EOS DORSUM . Idest post tergum , idest postponentur, & derelin- S. I s. quentur penitus a te: IN RELIQUIIS TUIS PRAEPARASTI UvLTUM E .RUM ; teliquiae sunt res relictae scilicet as aparas as Detes: dicit ergo Propheta quod Iudaei occidentes Christum sunt de numero a Deo relictorum ex divina ordinatione seu praeparatione . Augustinus exponit quod mediantibus bonis terreni se ilicet honoribus, divitiis , quae dicuntur reliquiae Christi quia ea reliquit praeparatus est vultus Pharisaeorum , &Scribarum ad persequendum Christum , quia ex hoe iacti sunt contra eum impudentes, &srontosi. Hebr. secundum Hieronymum Fanes tuos firmabis contra facies eorum , idest quoquo se vertant involventur mille malis , re angustiis , ut videmus nunc impletum in Iudaeis , ideo Osee s. dixit Deus quod erat futurum , quasi tinea, oe quasi leaena Ephraim . idest Iudaeis. donec ait quaeratis faciem meam . Alii exponunt pones eos dorsum idest ad

onera portanda , quia Iudaei relicti portant onera legis, sed frussra , quasi dieat fato, has besias de Carga.

D LUS DEUS MEUS RESPICE &e. Evidens est esse de passione Christi vaticlianium : titulus habet, victoria super cerva matutina idest humanitate , Clitisti quae nocte fuit eapta a canibus venaticis ut hic dicit, circumdederunt me canes m. & tota nocte vexantes , mane tradiderunt Pilato ad mortem vel potius dicitur Cerva aurorae, quia in palsione Chiilli, coepit aurora mundi spiritualis. Vatabl. Sic vertit, Deus meus Deus meus, cur deseruisti me. cur longe s abes P a salute mea, a verbis rugitus meit Deus meus invoco per diem , & non respondes, per noctem , neque est silentium mihi idest incessanter die noctuque , & non oc. curris , imo velut inexorabilem, & implacabilem te olfendis mihi, reputans me quasi vermem , & non hominem , seu novissimum hominum ut Isa: 63. Et ut dieit

Augustinus bis Dominus fagellabatur , sputis deturpabatur, coronabatur; &c.& nemo subveniebat; ideo dicit, in te speraverunt, & liberasti eos, me autem noluisti liberare a passione , & morte , sum vermis c ait 2 quia ad nihilum redactus. ει quia vermis de carne sne eoitu nascitur, ut dicit Augustinus, non homo'. VEMBA DELICTORUM MEORUM , quia inquit Hieronym. Deus delicta nostra sua reputat. Zachar. 3. Iesus habebat vesimenta sordida, idest nostia peceata: Ambrosius se ut in die judicii dicet quod miseriae suorum suerunt suae, esurivi &c. Augustinus psalm. 37. & psalm. 1 3 i. dicit, Ecclesia est unus homo , cujus caput est in caelo se ilicet Christus, & corpus in terra se ilicet Christiani. Hic unus homo Ioquitur in multis psalmis aliquando ratione capitis, seu ea quae congruunt capiti. aliquando ea quae congruunt eorpori, & hoe secundo modo dicit se habete delicta.

Hebiae. Longe c abes P a salute mea is verbis rugitus mei. NOCTE, dc die cla

35쪽

q. a.

α ANNOTATIONES

mabat humanitas Transeat is me calix se, at non suit ad insipientIam mihi. quam non exaudirer in hoc, imo ad gloriam , & sapientiam . Hebraeus, ubi nos habemus , & non ad inspientiam mihi, habet; & non est silentium mihi. SPERAvIT IN DOMINO. Hebr. retulit omnia tua ad dominum, salvum iaciat eum , quoniam amat eum . Verba insultantium Christo in cruce, vel discipulis ejus. QUONIAM TU ES QUI ESTRAXISTI ME. Loquitur Christus, & insinuat illud singulare miraculum suae conceptionis de Spiritu Sancto, & nativitatis salva virginitate Matris: Et solus Christus fuit extractus ex sola Matte non ex lumbis Patris, sicut apis extrahit mel de flore sine violatione floris. UONIAM TRIBULATIO PROXIMA EST. Id est violenter haeret mihi ,& premit me. cum jam esset in cruce non vult dicere quod de proximo est su

tura .

SICUT AQUA EFFVSvS SUM. Idest sanguis meus suit effusus vilissime quasi aqua , quae prodigalissime funditur, quia nihil valet; sicut alibi, effuderunt sanguinem eorum , tanquam aquam in circuitu Hierusalem , ossa disperia idestrisconjuntados. COR MEUM LIQUEFACTvM EST IN MEDIO VISCERUM MEORUM Attende quod cor hominis constituti in maxima angustia & terrore mollescit, ficIabescit. Virtus activa omnino de siceata est, tanquam testa, & est in habilis ad operandum , & adhaesit lingua idest sitivi, S in pulverem mortis idest in mortem. EDENT PAUPERES &c. Humiles: videtur loqui de manducatione verbi Dei, quia subjungitur, vivim cordia eorum. MANDVCAVERvNT ET ADORAvERUNT DIVITES TERRAE &e. Intelligitur de conversione divitum , ac potentium secundum seculum ad Christum. Isti enim, qui ante corde descenderunt in terram soli terrae adhaerentes proni ceciderunt in terram adorantes Christum, & manducantes corpus ejus; sed me. lius dicitur, quod per haec significatur cessatio omnis respectus personarum quia tam divitibus, quam vilibus aperitur janua fidei. De potentibus dicit, manduc verunt omnes pingues terrae, De vilibus, & contemptis subjungitur, in conspecta

ejus genua flectent omnes qui descendunt in pulverem idest viles, & pauperes, ut Isa. s. sede in pulvere.

DΟΜINVS REGIT ME &e. In hoc psalmo deseribit David curam Dei erga se sub allegoria pastorali.

DOΜINI EST TERRA &e. Materia hujus psalmi est salus universae terrae

per Messiam. ATTOLLITE PORTAS PRINCIPES &c. Hieronymus , & Augustinus intelligunt de ingressu Dei ad Animam : & monet principes infernales , & etia mterrenos, ut semoveant portas, seu impedimenta , quae apposuerunt cordi ne Deus ingrederetur scilicet cupiditatum , & timorum vanorum & eleven ur aliae portae aeternae loco tollendarum se ilicet cognitio Dei vera , ae dilectio, Et se introibir

Christus. Alia verso loco de aeternales, habet munia, quia patet psalmi exposi

36쪽

tio. Exponitur etiam de descensu Domini ad inseros, & de ascensu ad caelos. Iuὸ irantes exponunt de intromissione Arcae in templum in qua Deus resdeinbat . Det igitur eum illis qui dicunt, quod cum dieitur, attollite, est jussio Spiritus Sancti jubentis, quod omnia Christo cedant, di pareant.

AD TE LEVAvI ANIMAM MEAM &c. oratio ardentissima constituti in asiflictionibus precantis ne discedat a virtute, dicit Cajetanus quod fecit eam. David in persecutione Absalonis.

Annot. in Psalm. 2 s.

IUDICA ME DOMINE QUONIAM . Est oratio David , in persona Christi, ut

defendatur ab injuria adversariorum, praesertim Saulis in causa regni: objiciens suam innocentiam . Non infirmabor. Hebr. non nutabo.

DOMINUS ILLUMINATIO MEA&e. Eil oratio David in persona Christi ostendentis suam fiduciam in Deum, & petentis eum suis membris frui eon sortio Dei, & liberari ab adversariis. Hie habes quod iniquitas idest testis fabius mentitur Issi, idest in suum damnum; quia sanctis in honum aeternum cedit.

AD TE DOMINE CLAMARO DEUS&e. Est oratio fidelis petentis ne pereat eum impiis. IN LACUM idest sepulchrum, & etiam insernum. QUONIAM NON INTELLEXERUNT OPERA DOMINI . Et in opera manuum ejus, supple, non intenderunt animum : sequitur chine fit quod δε- smes Hos et non aed cabis eos.

AFFERTE DOMINO FILII DEI &e. Argumentum psalmi est, invitatio omnium fidelium ad laudem in ejus templo . o vos filii Dei, o vos fideles, qui estis filii arietum ducum gregis Christiani idest Apostolorum , afferte vos metipsos Deo. Vatabl., & Campen. vertunt, gloriam,ofonitudinem, ubi nos habemus filios arietum. VOX DOMINI . Iuxta literam vox Domini, idest jussus Domini, & se Per totum psalmum , & signifieatur quod jubente Deo pluit, & eduntur tonitrua, Confringuntur cedri ,& ita eomminuit eas ipsas cedros, procella, vel fulmine ac si euent caro tenera vituli. κ Domini super aquas, idest vox Evangelieae tubae super populos multos: haec vox fuit in virtute, ει magnificentia, oe confregit cedros, idest superbos. humiliando eos ad poenitentiam. Et illa vox comminuit eos tanquam vitulum tDBani, idest tanquam Christum, quia saeit eos similes humilitati, re mansuetudini Christi, & illa voce excitantur ad dilectionem Dei, quem admodum facit ilIe D db

37쪽

16 ANNOTATIONES

dilectus Patris Christus, qui etiam est filius unicorniorum secundum carnem , idest Iudaeorum , qui dicuntur unicornes ob superbiam , & crudelitatem, & confidentiam in sua justitia. Sie exponunt Augustinus, & Hieronymus. Iuxta Hebr. non habetur, duectus, sed Saron mons, quem Dominus facit saltare, aut tremere , sicut pullos unicorniorum , dc fgnificatur tremor terrae ad jussum Domini. Igitur hebr. habet, vox Domini confringentis cedros Libani, & subsilire eos sicit scut vitulum, Libanum quoque, di Saron scut filium unicornium , quo significatur juxta literam , quod quando sunt magna tonitrua quae hie dicuntur vox Domini eadunt cedri, Ex dissecantur ex impetu ventorum, & in tremore terrae, cedri ,& montes saltate videntur. Et sequitur juxta Hebr. vox Domini dissectas, seu divisas flammas ignis ejaculatur, quia cum tempestate mittit sulmina. At mystice juxta Hieronym. vox Evangelicae praedicationis interdicit flammam libidinis, ae concupiscentiae, quia eam mitigat, scut etiam ipsa vox ut dicit ipse de Augustinus 2 concussit desertum gentilitatis ad fidem, et paenitentiam, quae gentilitas ante erat quasi desertum, & quasi sine Deo, & sne lege in hoc mundo; Et commovit Dominus Me desertum Cades. Cades interpretatur commintio tineae, quia praedicatione commota est conscientia illorum ad sanctos remorsus. Iuxta Hebr. habetur vox Domini parturire facit desertum , parturire faciet D minus desertum Cades, idest seras incolentes illud desertum . Vox DOMINI PRAEPARANTIS CERVOS. Idest sanctas praedieatores ad sontem vitae currentes : Et revelat condensa, idest obscura scripturarum , dc mysseriorum. se Hieronymus, de Augustinus. Iuxta Hebr. habetur vox Domini par turis facis cervas, S renudat si as. DoMlNUS DILUvIUM INHABITARE FACIT. Scilicet tempore Noe. Ideo timete illum , quia terribilius diluvium ignis conflagrationis imminet. At Hieronymus exponit de diluvio spirituali abundantiae gratiae.

Anno t. in Psalm. 29.

EXALTABO TE DOΜlNE QUONIAM SUSCEpISTI . Est gratiarum actio D

vid liberati ab inimicis, vel melius est gratiarum actio Christi pro sua liberatione : unde invitat omnes ad laudandum Deum , & primi quatuor versus sunt clari, & est clara prophetia de resurrectione Messiae , ut dicit Λugustinus.

QUONIAM IRA idest Vindicta γ IN INDIGNAΤIONE EIUS . Qua

do indignatur contra impios adducit vindictam. Iuxta hebr. pulchre habetur. Nomentum in ira ejus dec. idest brevissimo tempore nos affigit, at per totam vitam beneficia multiplicat, nam quamvis ad vesperam aliquam tribulationem immittat, tamen mane mox adducit consolationem , juxta illud, secundum multitudinem dolorum meorum. Item ego percutiam, S ego sanabo. CONSCIDISTI SACCUM MEUΜ . Pulchra figura deseribit consolationem divinam per conscissionem vestis lugubris. UT CANTET TIBI GLORIA MEA &e. Postquam aliquis divina mis ricordia elevatur ad servores charitatis, & gratiam contemplationis quae est gloria nostra tunc jam conscientia non reprehendit ipsum de aliquo gravi, juxta illud Iob . Nunquam reprehendis me cor meum invita mea. Et Ioan. s cor nostrum non reprebenderit nos. &c. Ideo dicit, non compungar. hebr. & non flebo. Iuxta Hieronrm. & August. dictus psalmus dicitur ex persona Christi resedi

gentis . 4

38쪽

IN TE DOMINE SPERAVI NON CONFUNDAR &c. Augustinus dieit quod est intelligendus psalnius, quasi dictus ex persona Christi aliquando pro pei sinna sua, aliquando pro Ecclesa , in qua ipse loquitur: si sunt duo in earne una , quare non in voce una λ potest etiam exponi de David in suis persecutionibus, ut dieunt Caletanus, & Valabius. ODISTI OBSERVANTES VANITATES . Idest odisti intendentes rebus vanis, & supervacaneis, ut iuperstitionibus magicis, & pompis seculi &c. CONTuRBATUS EST IN IRA OCULUS MEUS. Heb. corrosus , sive caligavit. Quando homo conso erat rigorem divinorum judiciorum contra 'ccatores perturbatur conscientia, caligat mens, sugit consilium . Augustinus etiam eκponit de ita , qua servent justi, quando vident homines ore confitentes Deum , lactis negantes.' gemunt enim grana sub palea , juxta illud, velus domus tuae co

INFIRMATA EST IN PAUPERTAΤΕ &α Cortuit ob iniquitatem ro

bur meum dic.

SUPER OMNES INIMICOS MEIS&e. Idest ultra mala, quae fecerunt mihi inimici mei, etiam vicinis meis factus sum opprobrium , & etiam notis, seu familiaribus naeis fictus sum horror , & pavor . Augustinus hic dicit, quod magis noeent Ecclesiae mali Christiani qui nondum recesserunt a fide, quam infideles, nostri manifesti hostes.

QUI VIDEBANT ME hie punctum FORAS FUGERUNT &e. FACTUS SUM TANQUAM VAS QUOD PERIIT. De quo nihil curatur,

di excidit a memoria hominum , vel per vas perditum intellige vas injectum in serquilinium quia jam reputatur inutile alicui usui: talis ego sui. Quia omnes vituperabant me tanquam inutilem imo perniciosum .

ILLUSTRA FACIEM TUAM SUPER sERVUM &e. Saepe David petit lumen a Domino, & merito , quia alias non solum manemus tenebros, sed sumus ipsaeinet tenebrae ut dixit Ioann. Tenebrae eam non comprebenderunt, & Paulus ad Ephes. 6. vocavit Daemones rectores tenebrarum barum, idest hominum carnalium

pondera . Et ad Ephes3. fustis aliquando tenebrae: non dixit tenebros. Quid est homo λ id quod cogitat & amat, nihil aliud significat, Ac tenebras cogitat, nihil aliud quam tenebrae est. DOMINE NON CONFUNDAR. idest non frustrabor spe mea QUONIAM INvoCAVI TE. QUAM MAGNA MULTITUDO DULCEDINIS. Augustinus exponit quam magna est dulcedo amoris Dei erga suos electos: quam tamen non vult ostendere eis in hac vita , ne insolescant, dc torpeant, cum oporteat in timore vivere; scutsolent patres , & Domini abscondere specialem amorem quem habent ad aliquos ne dissolvanturi quia tamen aliquando apparent coram hominibus signa hujus a sconditi amoris, ut patet in multis sanctis, qui miraeulis, & aliis signis ostendebant hominibus quantum a Deo diligebantur, ideo subjungit , perfiecisti eis, idest dilectionem , & dulcedinem absconditam perseeisti, & consummaili etiam coram filiis hominum . Et simpliciter exponendo vult dicere, quod Deus magna bona habet abscondita , ut conserat dilectis tuis, quae debito opportuno illis tribuit, hoc experiebatur David in se ipso. Da DO-

39쪽

18 ANNOTATIONES

DOMINUS MIRIFICAVIT MiSERICORDIAM SUAM MIHI . Ita ut manerem securus ab inimicis suis, quas homo qui habitat in civitate munita.Textus Augustini habet mirificavit misericordiam suam mibi in citata e circumstantiae. idest in Hierusalem quae est in medio mundi undique circumdata a geutibus, ut ipse dicit, & etiam Hietonym. ubi suerunt impleta mysteria Christi. EGO AUTEM DIXI IN EXCESSU MENTIS MEAE. Idest in pavore meo, ut gloss. Augustinus. tabl. Ego cum praeceps fugerem, cogitabam, proj

ctus sum abs te.

In hoe psalmo super illud , perfecisti eis &c. dicit Augustinus quod suo

tempore pauci erant non Christiani respectu Christianorum, ita ut non posset objici alicui, quare tu es Christianus y Sed potius quare tu non es Christianus λ

BEATI QUORUΜ REMISSAE SUNT. Hebr. Beati exonerati , transgressi

nibus quoniam laeui &c: Argumentum psalmi est de divina gratia condonativa peccatorum. Hieron. & August. exponunt quoniam laeui I confessione precatorum . eum tamen clamarem tota die vel excusando peccata mea, vel jactanda vanitates meas, & alia verba inordinata, ideo vires spiritus mei ad bonum debilitatae sunt. Alii exponunt sicut vatab. quoniam tacitus mecum cogitavi peccata

mea, hine fictum est, quod tota die clamavi gemendo pro eis, adeoque defecerunt vires corporis ob dolorem & fletum; unde in sequenti, ubi nos habemus, consersus sum in aerumna mea quod Hieron. & August. exponunt, quod post quam Dominus aggravavit super me manum suam flagellis tribulationum, hine factuni est, quod converterer ad considerandum rerum nas, seu miserias meas Ec inciperet conscientia peccatorum stimu Iare me Iuxta hebr. habetur, conuersus es succus meus insiccitates aestivas, quo signifieatur desecatio carnis ob laborem Nnitentiae, & absti nent iae . VERUMTAMEN IN DII Uv Io ΛQUARUM &e. Augustinus per aquas multas intelligit, vel varietatem doctrinarum haereticarum c hoc diluvium nunc videmus 2 quod diluvium summe impedit homines Deo approximare, vel tribulationes in nne mundi, vel in hora mortis quando homines vix possunt de novo ad Deum converti. Sed magis mihi plaeet quod ii, eum, non reserat Deum , sed virum sanctum , de quo immediate dixerat, Ad quem virum sanctum non pertingit diluvium tribulationum . quia se moer haeret Deo juxta illud, propterea non timebimus dum turbabitur terra , fri. Et haee est Hieronum. , re Vatabit .

MAXILLAS EORUM CONSTRINGE . cui jactant merita sua, ου tacent peccata sua, Augustinus.

E XULTATE IUSTI IN DOMINO &e. Exhortatur justos ad laetitiam, & Iau.

dem Dei, quia electi sunt ad cultum & haereditatem Dei, CONTINET AQUAS MARIs QUASI IN UTRE. Ne obruant terram, diponit abyssia, idest multitudines aquarum , in Gesauris, idest in abditis penetralibus terrae: dicit Augustinus quod quando Deus eohibet ne impius posse nocere justis, ut desiderat , continet in utre aquas maris, idest amaras cogitationes.

TIMEAT DOMINUM OMNIS TERRA, AB EO AUTEM COMMOVEANTUR. Idest metuant, ut habet vatabL BE Diqitigod by Coo b

40쪽

BEATA GENS CUIUS EST DOMINUS &c. Nullus ait Augustinus es Matus nise factus sit melior quam quando erat miser. Res autem deteriores holnine quales sunt omnes quae sunt in mundo non possunt facere eum meliorem. Curia ergo solus Deus sit melior, illum tibi accipe, & beatus eris, aurum s volueris, sorte non habebis: Deum s volueris mox habebis. Paulus dicit de Apostolis, nihil habentes,Vomnia possidentes. Quare i quia possidebant Deum. Sic Augustinus psalm. 48. QuI FINXIT S lGILLATIM CORDA EORUM. VarabI. Ipse omni ui eorda pariter finxit Rugullinus disserit quomodo Deus diverss eoidibus tribuit diversa idona gratiarum . EALLΛX EQUUS AD SALUTEM. Res sallax est equus ad praetandam, salutem , qui esto si abundantissimae virtutis seu sortitudinis , neque propter hoc salvabitur homo, qui in tali equo confidit.

BENEDICAM DOMINUM IN OMNI TEMPORE &c. David liberatus ab Achis gratias agit, di hortatur milites suos ad timendum, & laudandum Do

minum.

MAGNIFICATE DOMINUM MECUM , ET EXALTEMUS NOMEN EIUS IN UNUM. Hie agit Augustinus eo nita haereticos divisores: Et super illud divites eguerunt, optime disserit de egestate spirituali. IMMITTET ANGELUS DOΜINI . Hebr. castra figet Angelus Domini

in circuitu &c.

v ULTUS DOMINI. Idest ira Domini. CUSTODIT DOMINUS OMNIA OSSA EORUM. Ilest virtutes scilieet

tolerantiam , patientiam , fortitudinem &e. hae enim non stanguntur in sanctis, quantiscunque tribulationibus premantur. quia Dominus custodit eas. QUI ODERUNT IUSTUM DELlNQUENT . Hebr. devastabuntur. Mulia habes ab Augustino hie de veritate Sacramenti Eucharistiae.

JUDICA DOMINE NOCENTES ME. Hebr. suseipe Domine litem meania. David , ut typus Christi, implorat opem mi , ut judicis, qui causam suam agat, & eum liberen agitur enim hic ut dicit injetanus de passione, & r surrectione Christi. APPREHENDE ARMA, ET SCUTUM . Magnum spectaculum c ait Augustinus videre Deum armatum pro te. Hebr. habet accipe scutum, & lanceam. EFFUNDE FRAMEAM. Framea est liasti vel gladius, ideo hebr. habet. expedi hasum , & prodi obviam persecutoribus meis . FIANT VIAE ILLORUM TENERRAE &e. Et Angelus Domini impellat eos Heb. quis ait Augustinus non horreat solas tenebras, vel solum lubricum

Quanto magis utrumque

SEARCH

MENU NAVIGATION