장음표시 사용
211쪽
PERIOD. I. SE, T. II. CAP. VIII.
vis p Liruius ipsum e discipulis Hippocratis fuisse tradidit. Hunc facit P L Α T o inuentorem medicinae gymnasticae', scilicet eius, quae per Varii generis exercitationes corporis bonum habitum quaerere & conservare, sed & a morbis vindicare docet. Plato de eo sic
scribit, quod cum ludimagister & corpore imbecilli insanabili morbo iam affecto, esset, in te ipso primum expertus fuerit, quantum exercitationes facerent ad morborum incrementa praeoccupanda, indeque progressum esse ad me,cinae totius gymnasticae institutum inueniendum ac docendum , quo pacto motus corporis, & qui seorsim , valeant ad liberandos homines in huius vel illius morbi periculo constitutos et in quo quidem ipsius Hippocratis praeceptorem eum fuisse a quibusdam adseritur :. de quo tuo loco dispiciemus.
Non solum in scribendo nomine magna obsermatur discrepantia, quae facile oriri potuit, quum uterae H & Π, quae notan alterutro modo recte stridendum incipiunt , utpote valde similes , facile potuerint permutari e verum etiam diis versitas maior enascitur, ut plane duo viri homonymi eiusdem instituti vixisse videantur, quorum alter MIymbrianus, adeoque Thrax, fuit: alter Leontinus, Gorgiae, clari oratoris,frater,
adeoque Siculus. cons. GALENVS comment. in Epidem. VI. text.
p. 488. tom. V. Blit. ubi se de ea differentia alio loco susus dictu rum promittit. Illum autem, de quo hic ex Platone reserimus, inlutarchus e. L expresse vocat Selymbrianum & Herodicum reundemque Plinius Prodicum Selymbriae natum. Sed & Plato in eodem Protasora p. 286. Selymbrianum dicit, &, ne de alio sermonem esse suspicemur, addit, esse eundem nulli inferiorem sophistam , sed qui artem inuidiosam tegat gymnasticae obtutu e quin eodem auctore in Gorgia p. 3o3. distimus, fiatrem ipsi fuisse Gorgiam Leontinum, quo loco Herodico dignitas medici claris verbis tribuitur. Uae quidem testim
i nia collata fere persuadent unum eundemque esse virum Se- . lymbrianum S Leontinum, eundemque ciuitatem utramque
habuisse. Alibi autem Plato eundem Chium dicit, in Theage. bist. natur. libr. XXIIII. cap. I.
212쪽
ΗIgTORIAE MEDICINAE Politicor. m. pag. 399. adde PLvTARCΗvΜ de sera ni isti visis dicta pag. 3s9. ιλιξας πρωτος ἀνθρώπων ἰατmai , qvi primu mortalium 83mnasticam S medicisam coniunxit. Laudatus Plato
non dissimulat displicere sibi eiusmodi medicinam, Aesculapii
aeuo nec auditam neque necessariam , quum corpora diaetae vitio nondum essent corrupta, nec flatulentiae S catarrhorum nomina comita essent. Vocat illam τοῦ, ἰάτει ν, mediciuam , quae morbos potius foueat, quam auferat , Iongamque mortem esticiat: quemadmodum ipsum Herodicum ad senectutem ab arte sua perductum non vissimulat.
UI. Huius nunc viri occasione oportet illustre hoc antiquitatis medicae momentum , inuitutum nimirum gymnasticum seu athleticum , ex quo medicina gymnastica enata est, paulo curatius intueri, quantum scilicet nostro scopo conueniet. Plura volentes ipso hoc initio ad fontes pleniores remittimus , HIERONYMUM MERC IuΑ-
& ANTONivM Van DALE. Ipsit ante hos decem annos de eodem argumento aliquid edidimus. qui de arte e 3mnastica sex pulcerrimos libros reliquit, saepius
excuses, di collectioni antiquitatum Romanarum Graeuianae etiam insertos. η cuius agonisticῶν tres libri Mercurialem pulcre supplent, thesauro antiquitatum Graecarum Gronouiano nouissime adiuncti sunt. huius note ad inscriptiones athleticas, pereruditum opus, exinstant in modo laudato thesauro Gronouiano tom. VIII. dissertationum antiquitatibus marmoribusque illustrandis inferrienistium octaua, quae dep3mnasiarchis inscribitur. . dissert. inauguralis de athletis veterum, eorum diata V habitu, Halae I fagdeb. iri 7. sub praesidio Illustris medici D. FR. ROFF-ΜANNi , praeceptoris S patroni perpetuo obsequio colendi, habita. Huius quidem pars altera , de habitu athletarum, ob argumenti amplitudinem , omitti tunc debuit: sed praeparo partem editam . multis locis auctiorem di emendatiorem futuram , praelo, una cum altera, de habitu, prodituram.
213쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. VIII. UII. Gymnasticum institutum , Graeciae antiquae commendatissimum, longe vetustius est medicina illa gymnastica, siue ab Herodico siue a quocunoue alio introducta. Ad minimum inde ab Olympiadum initio viguit: quarum, usque ad Hippocratis aetatem,non certe 'pauciores centum integris emuxerunt, quae quadringen
VIII. Heroas,interque hos maxime Herculem,inst tuti laudant auctorem, sed post ipsum intermissam rempublico consensu Iphitus, IDCCL VI. ante Christum natum annis, renouauit, & ut Olympia singulis quinti anni initiis agerentur, instituit. Celeberrimi autem erant per omnem Graeciam ludi olympici , hisque paulo minus sollemnes Pythici, ambo penteterici: tum Vero e iam Nemei Isthmiique, qui tertio quoque anno agitabantur. Hi ludi sacri erant, liροι ἄγω μ, certorum numinum honoribus consecrati; quorum victores , praeter
gloriae Ductum, gloriaeque insigne coronam, nihil repo tabant : a quibus diuersi erant qui passim in v hibus instituebantur; &, quod praemia lucrativa victor,hus in illis proponebantur , Loται, ἀργυρ τα Vel τιρα vocabantur. Confluebant autem ad certamina, maxime illa prioris generis, nobilissimi totius Graeciae ciues, apud quos minime indecorum putabatur corpore prosessis nudo decertare. VIIII. Quoniam praemia cuiuis certamini proposita vocabantur : hinc athletae vocati sunt, qui illorum causa decertabant, aut, Vt decertare aliquando pos sent, exercebantur. Quia Vero, Vt dictum est , nudi certamina subibant, vocabantur illi, qui se exercebant,
γυμναζομενοι ς locus Vbi nudi eXercebantur, γυμνάσιον, qua vero artem praemonstrabant, γυμνας- dicebantur. Et quoniam certamina etiam ἀγώνει vocabantur: inde totum institutum agonisticum subinde appellatur. Notan
214쪽
dum tamen ultimum vocabulum longius patere prioribus , & sub se etiam musica & theatralia certamina complecti. X. Exercitia non fuere eadem initio, quae progre
su temporis: sed nec omni tempore eadem omnia manserunt. Legimus enim aliqua nuper introducta mox iterum abrogata, deinde reuocata in usum fuisse : sed
quae recensentur familiarissima fuisse, ordine indicabo. XI. Cursus certamen antiquissimum & semper rein tentum fuit. Decurrebant autemsadium , quod erat sexcentorum pedum: sed ab Hercule, ordinaria hominum statura frandiori, dimensio haec facta erat. Idem spacium si quis, nulla interposita mora, ter decurrisset,aiaulon absoluerat. Qui pluries , aliqui duodecies alii
vicies & ouater scribunt, uno continuo motu eadem spacia, inde a carcere ad metas, emensus fuerat, dolichoaremum absoluisse, & plenissimum cursus certamen peregisse, censebatur. Mature etiam coeptum est equos aut mulas agitando eadem spacia decurrere.
XII. Post cursum etiam exercebantur fastu, quo
corpus cum celeritate ad Certum aliquod spacium mouere, vel in sublime extollere, discebant. In quo mirum est quantum aliqui profecerint et quippe leguntur qui spacium plus quam quinquaginta pecum superarunx. Nihil commune cum saltatione huic exercitio erat. XIII. Tertium exercitium erat disci iactus. V cabatur autem discus lapis formae fere molaris, ponderis determinati, quem qui longissime proiicere valebant, victores habebantur. Aliquando ex ferro fiebant haec ponis
dera, proprioque nomine talia Vocabantur σολοι. Utraque
nonnumquam in medio perforata fuisse leguntur, ut posset lignum intrudi & ab hoc excussa pondera proiici. Nec multum a uisco recessit Ain seu a κοντω, raculum aDisiligoo by Corale
215쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. VIII. I9stam, seu missile quoddam instrumentum, quo,tamquam certaminis quarto genere,solebant exerceri, ad certas leges proiiciendo. XIIII. Atque haec quatuor modo dicta vocabantur leuia exercitia, quia leuitate & agilitate corporis praecipue opus habere videbantur. Grauia vocabantur imm dc pugilatus. XVI. Luctam obeuntes toto corpore inuncti ceromate , deinde puluere inspergebantur, tunc sese mutuo aggrediebantur, mutuoque complexu & inuicem miscencis constringendisque corporibus tamdiu nitebantur, donec Vnus procidebat, quod Voca batur. Ab hac lucta deiectoria diuersa erat species, quae vocabatur, ubi sine complexu stantes m num manui componebant, vel Donte tronti admota imuicem premebant, donec alteruter loco esset pulsus. XUI. Luctam superabat periculo pusiatus , horrendum cruentumque spectaculum praebens. Scilicet so . pugnis res peragebatur, Ut, quocunque aduersiarius vellet loco, pugni ictum Perferret unus, deinde eadem patientia reciperet, tamdiu donec alteruter victum se manu, gestu. saepe morte sua , testaretur. Pusnis a liquissimi nussis utebantur : recentiores caestus inuene runt, vel coriaceos nodos implicitos, vel laminis aereis communitos. Saepe proscriptum legibus fuit hoc e
XVII. Denique ex lucta & pugilatu compositum
erat genus, quod Vocabant pancratium , quo G complecti se & prosternere & volutare & caedere permissum erat, adeo Vt nec unguibus nec dentibus abuti quicquam prohiberet. XVIII. His exercitiis ut fungi possent, duobus maxime opus erat, magnitudine virium & celeritate e, Bb a adeo-
216쪽
HisTORIAE MEDICINAE adeoque Utramque comparare arte quadam curabant.
Magnitudini igitur virium quaerebant molem corporis, non ex pinguedine inerti compositam, sed torosis musculis praecipue insidentem: agilitatem autem simul comseruare omni nisu studebant, huncque in finem crebri motus, a leuioribus ad grauiores procedentes & auge di , comparati erant. XVIII. Vt molem corporis viresque necessarias acquirerent, diaeta ipsis instituta erat conuenientissimascopo , quae cibos boni succi, non facile transspirabiles, praebebat, magna copia & ex praescripto sumendos, quod
vocabatur , coacta voracitas, in formam artis redacta.
Sc ficubus saginabantur : sed Pythagoras ille alipta, de quo supra , carnium introduxit Vsum , non promiscue omnis generis, sed praecipue suillae, eiusque astatae, quam
non calidam sed refrigeratam assumebant, cum pane extritico συγκομι a, id eli a furfuribus non accurate Eborato , nec multum fermentato. Potum alio tempo eaquam, in coena Vinum, ad proportionem cibi,satis multum, assumebant.
XXI. Haec ciborum potusque adsumtio sera nocte fiebat, satisque diu protrahebatur. Dehinc somnose dabant satis longo : a quo serius excitati ante omnia debebant aluo expurgandae operam dare : quod si non sponte succederet, c stere infuso ducebatur. Et , ne hesterni cibi reliquiae in Ventriculo superessent, vomitu arte procurato impetrabant. XXII. In hunc finem copiose bibebant, tum digito vel pinna faucibus intrusis evomebant. Quibus talia non sufficiebant ad promte satisque vomendum , adhi- 'bebant
217쪽
, PERIOD. I. SΕc T. II. CAP. VIII. 39'bebant lorum vomitorium , vel digitale, idque genus alia commenta, nuper resuscitatiS ventriculi excutiis non disimilia. XXIII. Euacuatum ventriculum prandio satis moderato reficiebant, tum post aliquanti temporis quietem leuiter obambulabant, donec tempestiuum erat velli re ad exercitationes, ubi, signo disci pulsati sonitu dato, primo exuebantur , inde Vngebantur, mox puluere inspergebantur, ne sub motu suscipiendo, satisque diu comtinuando , nimis sudarent. Ita parati exercitationes: o dine subibant, primo leu. , gradatimque ad grauiores progrediebantur, donec delusum esset.
X XIIII. Tunc ad apotherapiam veniebatur, id est
corporis debitam curam, quae prohiberet ne a tot tantisque laboribus artuum grauitas consequeretur, quaeque corporis sordes auferret. Fiebat hoc in balneo, ubi sordes strigili. remouebantur', mox Dictiones certa arte & lege curiose instituebantur, deinde lauabantur, rursusque ungebantur. Quo facto ad coenam ibatur, hinc ad somnum. En circulum vitae athleticae.
XXV. Istud institutum athleticum quo pacto Varie mutatum, interpolatumque sit, quoque modo diuersa fuerint puerorum, adolescentum virorumquσstudia & exercitia in gymnasiis: qualia quantaque priuilegia collegiis athletarum concessa fuerint, quibus legibus, qua religione, constricti fuerint, lovum esset hic deducere & amplissime exponere. Susticit mihi ad fontes iam antea ahlegasse, oc quae medicinae domestica sunt paucis adhuc subiungere.
XXVI. Medicinam proxime hoc attinet, quod i stitutum illud gymnasticorum , Dum initio a medicis directum fuerit, habueritque in felicioribus urbibus &frequentioribus gymnasiis suum praefectum aliquando
218쪽
HISTORIAE MEDICINAEvocatum, Ut Dan DALEN docet, alias gymnasten
vel epistaten dictum: mox eo processit, Vt quiuis ex longo usu edoctus hanc artis particulam, non solum non salutata medicina reliqua de arte gymnastica scriberet, sed & in gymnasiis fieri solita, frictiones, sudationes, Vnctiones , Dalnea, porroque huc pertinentia , distorsorum repositiones, fractorum vulnerumque curationes, susciperent & administrarent. XXVII. Hi erant illi homines, qui primo medicorum iussit & praescripto haec peragebant, Vtpote viliora medicique perso na indigna : vocabanturque reunctores , aliptae , quorum conditio seruilis erat, ut PLI- Nivs testatur Prodicum Selymbriensem mediastinis reum ctoribus vectigal inuenisse. Sed postquam in vilissima artis particula hiuitum aliquem acquisiverant , cum tempore eo res deuenit,ut uiis auspiciis talia peraUrent, nec contenti hoc spolio , medicorum nomen assumerent, mox iatroaliptae, mox absolute medici dicti. XXVIII. Quae res tandem in contumeliam medicorum abiit, quum multi strui, hanc artem edocti, in
domesticum usum magnatum, Praesertim Romanorum,
pretio vili compararentur: Vnde factum est ut hodieque medicis a male pertergis obiiciatur, quod seruitutem Romae seruiuerint: quod tamen non de aliis probari potest, quam de talibus, qui hodie apud nos balneatorum nomen gerunt, & ipsissima sunt Propago Veterum aliptarum , qui, vigente adhuc instituto athletico, balneorum, frictionum , reunctionum negotium administra
XXVIIII. Sed de hoc alio loco, nimirum circa Constantini M. aetatem,lterum disquiremus, in cuius tempora incidit instituti athletici fatalis terminus. Nunc ubi totum negotium gymnasticum contemplati sumus,
219쪽
I99 idque tamdiu ante Prodicum Selymbriensem floruisse intelleximus ; adeoque iure colligamus, diu ante hunc viarum fuisse , qui aliqua ad medicinam pertinentia dirigerent & administrarent et videtur non immerito quaeri posse: quid nouus hic homo noui attulerit , quo vectigal reunctoribus, medicorum mediastinis, pararet XXX. Rem itaque, ex PLATONE supra laudato, ita intelligendam existimo. Quum antea non nisi sani vegetique exercitiis operam darent, habereturque gmnaitice ars honi habitus comparatrix & conservatrix rProdicum primum fuisse, quem simul vitae genus, &morbis cariosum corpus, cogerent Vt rationem quaereret , qua sibi, exercitationum perita institutione, morbos ingruentes propulsare& qualemcunque valetudinem reddere posset. Id vero quum saepe tentando inuenisset, experiendoque confirmasset e videtur etiam ad alios,cum valetudine aduersia conflictantes, transtulisse, hisque, ut exercitia varia sibi commoda instituerent, auctor fuissetcumque paucis horum per Valetudinem licuisse videatur, ut in publicis gymnasiis cum aliis VegetiS exercitarentur: cogitandum misse , ut Vel domi quisque suae cum eiu modi iatroalipta solus exerceretur et vel in iatroaliptae propriis aedibus operam illis daret.
XXXI. Quicquid horum factum sit, apparet facile , vectigal iatroaliptarum magnum eX eo tempore fui me : praesertim si apud Hippocratem nostrum attente recognoscamus , quam is curiose omnis generis exercitationes, earumque gradus & modos, diuersis morborum generibus commendet: prorsus ut fieri apud Graecos non potuerit, Vt medicus quisquam pluribus aegrotis, ex diaetetico fonte, succurreret deinceps, nisi medi
stinis pluribus uteretur. Sed nunc reliqua addenda
220쪽
- XXXII. Nimirum superest Aegimius quidam, qui σε, παλμων, de palpitationibus, scripsit. Supra aliquod scriptum, ad Melampodem auctorem relatum, in- icauimus , quod eodem titulo insignitur. Sed hic au- ctor illo vocauto id designauit, quod nos pulsum Vocamus : videturque GALENO ' primus omnium , qui de hoc argumento scripserunt. Aetas & patria incerta sunt. Ante Hippocratem Vixisse necesse eli, quum Galenus non ignoraucrit hunc virum de pulsibus crebro dicere : antiquitatis etiam suspicionem facit, quod nondum nouit illud Graecum nomen , quo posteri pulsum denotarunt. Ceterum laudatur Aegimius quidam Ueliensis , quem P L I N I v S Vltra ducentos annos vixisse testatur : qui utrum sit noster , an ab eo diuersus, non est satis liquidum.
de disserentiis pulsum I. cap. 2. - hi t. natur. VII. 48.
XXXIII. Adiicimus denique Iccum Tarentinum, quem medicum fuisse & athleticae rei studiosissimum,
ex variis veterum testimoniis intelligimus, Prodico Selymbriensi paullo antiquiorem. Sed in hoc non modice differt ab aliis idem institutum sequutis, quod temperantiam & sobrietatem magis , quam illi solebant, coluit : unde Icci quoad cibum & potum temperantia in
prouerbium abiit. Praecipue autem coelibatum constanter tenuisse legitur, ne vires dissiparet: eoque auctor aliis athletis fuisse, ut venerem tempore illo, quo se ad
certamina praeparabant, Vitarent. Dicere tamen non ausim, omnes athletas idem institutum tam accurate tenuisse : quum alibi legerim, quosdam athletas torpentes veneris moderato usu excitatos fuisse. Confert hune virum Herodico, & sophistam salutat Plato iaprotagora, p. M. MA S λ G v v v x tr
