Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

XXXIIII. Nunc ante quam ad Hippocratem , qui periodi huius finem faciet, progrediamur, breuem quali conspectum totius tam longi temporis, quod emensi sumus, ante oculum ponemus. Duci enim ex rerum expositarum serie sequentes posse videntur obseruationes historicae: I. Originem medicinae esse obscuram & fabulis inuolutam : eam maxime ob rationem, quod genuina vetustatis monumenta non exstant: & quod fuerunt homines, qui sua interesse putabant, si historiarum fidem fabulis monstrosis corrumperent. II. Non esse improbabile, quod Graecorum medicina iunior sit illa Aegypti, & aliarum gentium Orientalium : quodque ab his multa acceperint, tum per commercia cum Phoenicia sente , tum immediata

conuersatione cum Aegyptiis aliisoue Orientis populis : ita tamen, ut non eXcludendae videantur nationes septentrionales, quas Scytharum nomine passim laudant. III. Quod prima Graecorum medicina fuerit paucarum herbarum, aliorumque ad Vulnerum, morborumque medelam promtorum auxiliorum notitia: chirurgia etiam, ut maxime necessaria, sic praecipue

culta ruerit.

IIII. Quod curationes illae paucae internae, quas moliti sunt, aliquibus purgantibus, ut elleboro, elaterio, & forte emmenagogorum quorundam , ut &ops, usu fuerint plerumque absolutae. V. Quod venaesectionem iam illo tempore nouerint& adhibuerint. -

VI. Quod morborum epidemicorum , praesertim maligniorum, curationes parum nouerint: pestes autem ad iram deorum retulerint, ab iisque solis opem

flagitauerint. Cc VIL

222쪽

ma HIS T. MED. PERIOD. I. SECT. II. CAP. VIII.

. VII. inod non diu libera medicina manserit, sed mox superuitioni idololatriaeque vinculis constricta merit: quodque seu vaticinatoria passim ei fuerit Coniuncta. VIII. Quod libertatem suam medicina debeat philo sophiae, & quod philosophorum diligentia non solum superstitioni erepta, sed & valde amplificata'&ad rationes reuocata fuerit.

VIIII. Quod philosophi , ex omnibus, de quibus

certo constat, primi fuerint exsectionem, seu anatomen , aggredi ausi, maximumque in eo studio operae pretium fecerint Pythagorei. X. Quod Graeci, quum semel medicinam libere agitare coepissent, Aegyptiorum, aliorumque ad praei scriptum unice medentium, circumscripta studia facile superauerint. XI. Quod arcue fallantur , qui Aesculapium primum auctorem taciunt medicinae rationalis, & qui Hippocratem ea laude inuitum onerant. XII. Quod medicina diaetetica , eiusque non vltima pars gymnastica, apud veteres floruerit, diu quidem ante quam in artis formam redigeretur.

XIII. Quod gymnastica ab initio fuerit purior minusque inculpanda: sed temporis progressu valde vituperatione digna euaserit. V

223쪽

MEDICINAE

PERIODI PRIMAE

SECTIO TERTIA

EIvSQVE VITA ET DOCTRINIS

MEDICIS COAEVIS.

224쪽

Capitibus sex

4 agitur

L-Hippocratis vita, finis uestriptis II De dogmatibus eius physiologicis. m. De pathologia s prognosi eiusdem. IIII De praxi Hippocratis. V. De Hippocratis familia. n. De medicis sphilosophis coaevis.

225쪽

De Hippocratis vita , fatis

CONSPECTUS.

Historia Hippoeralis valde s silia obscura. I. De patria. II. Quomodo ad. medianam institaetiust. III. De prae tordiu Herodiso U Gor- eis. I LII. Retoid Hippocraιes de Herodo ser .

quo pacto a Democrito nos LVII. Heracliti dogmata etia arripuit. m. Ex libris multum profecisse vero-fimile est. VIII L. Patriam mature reliquit. X. Athrauobus peste laborantibus pro sidio fuisse dicitur. X I. quod tamen valde dubium videtur. XII, De bonoribus, quos Alberis mustinqvutas dicitur. XIII. XIIII. An Artaxerxi veram Dam do gaverit. XV. XVI. 'quam certa sit Democriti euratio. XVII. De tempore, quo mortuus est Hippocrates. XVIII. De libris ipsius. X VIIII. XX. Mercurialis erasim librorum n eratis. XXI. qua tamen non omibas satisfacit. XXII - XXIIII. De moritas ingenuitate Hippomeratis. XXHastomodo intellionim sit, qπod primus a philosophia medicinam se. parauerit. XXVI. XXX.

226쪽

. IPPOCRATIs COI historiam intimus consideranti plura se offerunt, quae quis confidenter asierat falso perhiberi de eo, quam quae pro certis adsumat. Adeo raram facere mentionem eius Veteres videas & mireris , si coaevos de factis, quae ipsis optime cognita esὰ debebant, consulas. Uitam a soRAN O ut titulus prae se fert, in calce operum videmus: sed in ea multa sunt, quae firmiori auctoritate confirmata optemus. Quae . s V X D A S habet, sunt auctoritatis incompertae & pauCa: &IO. TZET ZES ea versibus politicis exhibet, quae Soranus soluta oratione scripsisat. V que adeo fere nihil habemus ubi pedem fatis tuto figamus. Sed utcunque fieri poterit exhibebimus , quae de hoc viro vel comperta sunt vel perhibentur. Sorani plures sunt qui apud veteres laudantur, videndi apud

D. D. FABRICI- in Dibl. Graeci molam. XII. p. 684. sed duo in

. primis Dbesti, quorum antiquior temporibus Traiani di Hais . . driani Romae vixit. Opus ae vitis Usectis medicorum iuniori Sorano Ephesio tribuitur de quo non satis certo scimus quan- . do vixerit. Ad minimum tamen sexcentis annis post Hippocratem fuit. Niti videtur sat firmis documentis: 'prouocatenim ad Soram Coum, qui tabularium Coorum scrutatus sit: at vero non clarum est an praeter annum didiem natiuitatis alia ex iisdem hauserit hic Cous , aut haurire potuerit, quum Hippocrates patriam mature videatur deseruisse. ' i

II. Natum fuisse in insula Co, PLINII elogio inprimis clara ac valida, Aesculapio dicina, a nemine video dubitari. Annus natiuitati, ex Sorani fide , ad si- Matur primus Olvmpiadis octogesimae , qui fuit ante Christi natalem sexagesimus supra quadrigentesimum. Patrem Heraclidem vocant, qui longa successionis serie ab Aesculapio genus deducebat, ut maternum genus ab

227쪽

PERIOD. I. SECT. III. CAP. I.

2 Hercule adsignatur. Sicubi igitur Thessalus apud veteres nominatur, ita intelligendum est, quod apud Thes. salos magnam vitae partem consumsit, ibidemque diem

supremum obiit.

histor. natur. XXIX. cap. I.

III. Unde ad medicinam nrofecerit , de eo paucu-Ia haec accepimus. Scilicet institutum fuisse , more Msclepiadarum, a parente Heraclide: aliquid etiam debuin se Herodico Selymbriensi : plurimum tabulis votivis intemplo siue Coo siue Cnidio suspensis, quas descripserit, cremato oue deinceps templo pro suis exhibuerit , quae inde sumterat, & clinicem instituerit, ut v ΛRRo apud Romanos credidit, teste PLINIO.

. l. c.

IIII. Quo tempore , ab Herodico Hippocrates

profecerit, equidem curiose requisiui, sed certum, quod referam, nondum inueni. Adeoque in medio relinquo etiam modum, quo institutus ab ipso fuit. Vel enim potuit adolescente aetate, mercede pro se data, ipsius institutione usus fuish r quem modum medicinam apud claros prolatares addiscendi, saltem Galeni tempore clare ODseruamus, non autem inauditum fuisse Socratis, adeoque etiam Hippocratis tempore, ex PLATONE non obscure colligimus: Vel virili aetate potuit, ex consuetudine cum hoc viro addidicisse, quae ipse praeter ceteros excogitauerat & Vsu confirmauerat. in Protagora ab initio. Introducitur ibi Socrates Hippoeraistem quendam Atheniensem hunc in modum rogans : Diem , o Hippocrates, s ad Hippocratem, tibi cognominem, Coum illum Asclepiadem , eonstituisses proficisti , inque pro te m reedem

- surus. Sed longe clarior est locus in p. m. Si velleam Menonem hilao bollum evidere medicam, ad quos doctores

228쪽

w8 HISTORIAE MED1CINARipsin mitteremas ' nonne ad medicos Quando autem dicimus ad medicos esse mittendum, quo medicus fat, annon sapientiores simus ,si ad illos mittamus, qui prae ceteris arti δε industriam impendunt, quam lad litos, qui minas ad illos , inquam, tui mercedem pro eo ab disci- , pulis accipiunt, eodemque palam comprobant se artem in cuiusvis disseis ire cupientis gratiam profiteri.

U. Ex iis, quae supra de Herodicio retulimus, satis

intelligitur hunc virum Athenis maxime floruisae , famamque noua medicina conseouutum fuisse et ex quo colligere liceat Hippocratem Athenis aliquandiu vixisse , ibique cum Herouico esse Versatum. Eodemque tem- Ere videtur etiam operam dedisse fratri ipsius, Gorgiae eontino , rhetori celeberrimo , a quo Hippocratem profecisse, quamuis timide & aliorum fide, Soranus asserit. Dicere etiam liceret conuersationem illam cum Gorgia viguisse maxime in Thessalia, ubi, CICERONE teste, Gorgias consenuit, ipseque Hippocrates noster sedem λrtunarum posuit.

in Oratore cap. sa. edit. Schreuel. Idem non obscure testatur PLATO in Menone, mox ab initio.

VI. Ceterum Hippocratem non omnia Herodici approbasse & retinuisse , docere nos potest illustris i cus , ubi, quae sibi in praxi eius displiceant, aperte prodit his verbis : Herodicus fiebricita-s inter ciebat am

latioribus, lactis, sementis. Pessime sane. Nam seuerilis cositutio inimica VHuctis, ambulationibus, cursibus, frictioni. . z

idem. VI, siff. m. num. sq. edit. Lisdem. quae nomen, vi e hibui, scribit. Sed apud Galenum , tam in textia quam commentario, constanter scribitur Prodicus. Sed & alios iam reprehendisse in Herodico, quod nimium tribuere ambulatio nibus videretur, docere nos poterit Plato, ubi, per iocum, ut videtur, de Herodico, quod Athenis usque Μ ara de-- ambulare, S ubi quis urbis moenia attigisset, reuerti suaserit rquod spacium est certe longius, quam quisquam serio, am-dulaturo cuidam, commendare possit. .

229쪽

PERIOD. I. SECT. III. CAP. I. 2 VII. Quosdam etiam credidisse Hippocratem Democriti fuistiniscipulum, praeter Soranum testatur CE sus noster , nosque supra attigimus qua OccasioneVtrumque una vivere acciderit. Haec narratio si vera est, de quo tamen valde dubito, omnis profectus,qui in Hippocratem redundauit a Democrito, tribuendus est amicae conuersationi quae inter ambos viros , hunc quidem iam valde senem,illum aetate florentem, viguit.

libr. I. praefat.

VIII. Sed merito quis miretur Hippocratem, si Democrito praeceptore usus fuit, & tamen potius Heracliti dogmata se amplecti inscriptis suis manifestum fecit. Iam pridem vestigia huius philosophiae apudHippocratem notauerunt viri celeberrimi & doctissimi,quos indicat C

leb. D. D. FABRICIUS. - biblioth. Gree. lib. II. eap. XXIV. quod totum Hippocrati eo secratum est. Adde molam. XIII. pK. I9I.seqq.

VIIII. Sed nec dubium est HippoCratem nostrum, praeter Heraclitea scripta,etiam euoluisse quicquid ad medicinam pertinens ante se scriptum fuerat: cuius generis librorum non exiguum fuisse numerum ex supra dictis colligi potest, & SOCRATEs apud xENOPHONTEM testatur, multa medicorum scripta exsine I quod adsertum omnino de scriptis Hiepocrate antiquioribus intelligendum esse temporum ratio suadela Quin nec philosophorum,

praeter modo nominatos , quae tunc exstabant, monumenta ipsum segniter tractasse facile credemus, modo fidem GALENO adiungere placeat, qui Hippocratem non minus summum philosophum fuiste , quam medicum, sine haesitatione aserit, nec dubitat contendere Aristotelis scripta non nisi commentarios in philosophiam Hippocratis existimari debere.

DP. N issi Socr. IlII. post. m. v9. ἰ defacult. natur. lib. I. initio. Meshod. med. L cap. II. aliisque plu- tibus locis. λ

230쪽

a IoHISTORIAE MEDICINAE

X. Hippocratem patria sua relicta, functis vita parentibus, multum peregrinatum esse, & tandem extra patriam apud Thessalos obiisse , constans est veterum traditio. Sed minus honorifica est ratio , ouam aliqui reddunt, susceptae peregrinationis. Scilicet boranus ait Andream maligne ce eo scripsisse , quod publicam Cnidiorum bibliothecam igne concremauerit, haecque fugae capessendae causa fuerit. IO. TZETZΕS in crimine coninuenit , sed combustam Coorum bibliothecam tradit. pLiNius denique non bibliothecas sed tabulas votivas , quibus , quid auxiliatum esset, inscriptum fuerit, una

cum templo, Ut apparet, CΟΟ, crematas esse innuit. Facile , credo, dispalescit absonae narrationis futilitas ex ipsa accusatorum inconstantia. Et quis Credet tanti criminis reo ciues suos anniuersarium sacrum celebrasse , quod ad suam usque aetatem factum fuisse apud Soranum legimus aut quis credet sacrilego homini apud Athenienses, aut vilibi apud Graecos quoscunque, perfugium misese, quos bella grauissima in eos mouisse constat, qui in huius generis hominibus facinorosis puniendis segniores

fuerant.. chiliad. VII. histor. Is s. v. 2 . seqq.

XI. In hac peregrinatione maximum Atheniensi-hus beneficium contulisse dicitur, quum, flagrante iam hello Peloponnesiaco, urbs ipsorum, ab hostibus grauiter pressa insuper pestilentiae morbo adfligeretur, tam graui,ut nulla Vetustatis monumenta maiores ab hac lue str ges vllibi editas commemorent. Dicit enim auctor Vitae Soranus,Hippocratem prudenti ratiocinatione pestem grassaturam in Atticam praevidisse, futurum id praedixis-le & tum ciuitatum tum discipulorum curam gessisse. Id porro in decreto Atheniensium, quod Hippocratis operibus subiungitur,' sic declaratur , distipulos ipsium ad urbes misisse, qui indicarent quibus medetis uti oporteat, acceiantempesem secure eguere: quo ars me ica Gracis

SEARCH

MENU NAVIGATION