장음표시 사용
181쪽
nuendos calculos. Iubet scilicet lapidem Iudaicum , ab effectu mi λιΘον dictum, subtiliter terere, dein pubis detondere pilos & illinere. Nostri fere omittunt extemnum vim , & interno, a Galeno sic edocti, irrito ut plurimum effectu, inhaerent. Ab eodem auctore alibi commemoratur Nechepsus Armeniaci pictorum demo strans varium usum. Hoc esse lapidem , quem nos ii die Vocamus Armenum , nullus omnino dubito, quoniam virtutem eius emeticam innuit. Tetrabibl. LMm. I cap. I9. Ibid. cap. 47. iX X UΙΙΙΙ. Docent, ni fallor, adducta specimina, si libri Nech psi theoriam falsam & contortam conti
nuerunt, practica tamen bona continuisse , quae utinam diligentius nobis conseruassent veteres. Satis Bissum fullse opus ipsius ex eo Coniecturam facio, quod Galenus,de iaspicie viridi aliquid ex eo adferens, citat librum decimum quartum. XXX. Nechepso aequalis fuisse traditur Petosiris, de quo ex variis Veterum monumentis liquet, quod me dicinam astrologiae coniunxerit. Romae ipsius praecepta valuisse,discamus ex IV v ENALI qui in mulierum super
stitionem sic lusit: Aegra licet iaceat capiendo se a quidetur Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.
XXXI. Ceterum fama Aegyptiorum medicorum hoc tempoue non solum per orientem magna fuit: verum etiam multos allexit Graecos, ut Aegyptum adirent, hincque scientiam medicam domum reportarent: quae, tamseam in fertili agro, laete succrescens effecit, ut mox e Graecis scholis prodirent, qui ipsis Aegyptiis palmam peritiae medicae redderent dubiam.
182쪽
De poetis N philosephis Graecis, aut
' inter Graecos versatis, medicinae cultoribus. CONSPECTUS.
Medicinam quivis attentus augere potuit. s. I. Et ex quotidianis phaenomenis amis. plificare. II - VI. .. praesertim si consueta se eum doctioribus accerat. VII.
Id in Graecis potissimum eluxit. VIII. Ex quibus co-deratantur primo' philosophi. VIIII. qvoram antiquissimi simul vates eis
Hesiodi, qua supersunt, pavea habeat
medica. XI. Homerus medicinam novis. XII. memisit subinde medicina m. XIII. agri eius tempore thermarum usus medicus fuerit. AIIII. Cur eleRanti medico commendandus
Aetas incerta est. XVI. De Epimenide. XVII. XVIII. De Thaleta. XIX. De Thalete Milesto. XX. De Phere de Dris. XXI. De P)thagora Samio. XXII. Patis medicisa eius fueris. XXIIDIAR Imperantiam valde commendavit.
Graecos de annis elimactericis Ndiebus criticis primus videtuae edo euise. XXVIIII. Crotoniensis medicinae initia videatur Pythagorae deberi. XXX. Crotoniensum medicorum laudes. XXXI. Horum elargsimus est Alcmaeon. XXXII. Anatomes primus auctor cerin. XXXII L. Eius inventum transtri avris. XXXIIII. X RDe Empedocle Adrigentino. XXXVI. eatus scriptis adiutus est Diocles. IXXVII.
XXXVIIII. De femina XXXX. De Patisania N Acrone. XXXXI. . De Epicharmo Coo. XXXII. De Timaeo Locro. XXXXIII. De Prthagora alipta. XXXXIIII. De Demescede Crotonies. XXXXV. XXXXVIII. De Democrito. XXXXVIIII. L. Fabulosa aut olfura multa de eo pertilentur. LI - LIIII. auctor
183쪽
PERIOD. I. sECT. II. CAP. VII. I Dauctor est philosophia eor pascularis, De Diuora Melio. LXI - LXIILia medicinam postea illare. in De Socrate. LXIIII. De longevitate eius. LVI. De Xamotai. LXU- LXVII. De Heraclito Epheso. LVII. LmIL De bari. LXVIII. LXVIIILEius dicterium is medicos. LX.
Redimus hunc ad Graecos, Visuri, quinam , quum
Asclepiadae non essent, medicinam agitare ausi, ipsam superstitiosis sacrificulis feliciter extorserunt, inqtae libertatem adseruerunt. Et primo quidem supponendum est, artem, quae ratione ac experientia constat atque comparatur, a quouis, qui his duobus rite atten- teque utitur, incrementa posse accipere: quin aliqua fortuito facta posse ab homine attento in artis insignem fructum conuerti: hoc vero magis ex Uoto futurum esse, si quis iam aliquo modo imbutus praeceptis artis an, mum serio huc appellat, ut quoscunque euentus fidelia
ter annotet, inque rationes curiosius inquirat, quo non
potest fieri, ut non dies diem doceat. II. Atque sic fieri potuit, Vt, exempli gratia, eX animalibus, quae quotidie sue ad culinae usum , siue ad
sacrificandum mactabantur, homines ideam aliquam fabricae corporis animalis mente conciperent. Hanc ideam confirmarunt, sicubi occasio nata fuit in bellis sa ciorum vel occisorum aperta praecordia iniiciendi: eademque occasone corrigere etiam aliquando licuit illas, quas primum ab inspeetione certi animalis viscerum con- Ceperunt, ideas humanae fabricae non satis conformes.
III. Sic femellas hominum habere uterum , quo concipiant foetum & ad debitum tempus foueant, non
puto nomines dubitasse: quum vero in animalium corporibus a se mactatis non raro grauidum Uterum inueniarent & contemplarentin ; Vteri ideam Viste conformem
matrici quisque sibi finxit: ut hodieque in veteribus ma-X a tricis
184쪽
tticis descriptionibus acetabula & cornua inuenimus, scilicet ab animalium corporum visa structura homini deinceps applicata. IIII. Ponamus iam aliquem anatomes curiosiorem apud Messenios fuisse , quum Aristodemus iratus filiae , quam a se Vitiatam atque grauidam impudenter aliquis pro concione dixerat, eam iugularet, uteroque exciso innocentiam eius declararet: licuisset sane ipsi errorem suum aliorumque facile corrigere. De historia hac
V. Non minus morborum, quibus mortales ambguntur, diuersa genera diuersique decursus illis, qui animum huc appellere voluerant, debuerunt aliquam mentibus ideam imprimere , Ut in quibus conuenirent vel inter se differrent, quid in singulis pluribus conferre vel nocere obseruatum sit, memoriae imprimeretur. VI. Et sane videtur artis primum hoc fuisse initium, ex quo homines intelligere cosserunt, esse in rebus , quibus ad Vitam carere non possumus, aliqua quae valetudinem vel amigere possint vel amidiam erigere: quo semel intellecto causas rerum anquirere hominibus omnibus innata admiratio & semet conseruandi studium porro impulerunt. VII. Hunc vero laborem apud Graecos, de quibus nobis sermo est, non mediocriter iuuit conuersatio cum aliis cultioribus gentibus : nam non solum quosdam Graecos ad alias nationes, praecipue in Aegyptum,
peregrinationes suscepisse, oui iidem medicinae philoχ-phiaeque deinceps auctores facti sunt, legimus : verum etiam in Graeciam aliquos venisse, a quibus mcliores redditi fuerunt, historiarum fide certiores reddimur.
185쪽
PERIOD. I. SE T. II. CAP. VII. I 6s VIII. Quare mirum videri non debet si omnes feἀre , quos antiquitas medicinae Graecanicae auctores perhibet , vel ipsi peregrinati homines, vel ab his dedum Viri deprehendantur, vel tales, quibus contigit in patria sua cum exteris apud se diuersantibus , de rebus extra Graeciam inuentis sermones instituere, indeque proficere. VIIII. Sed iuvabit ordine recensere eos, qui, quum Asclepiadae non essent, ad medicinam aliquid hac periodo contulerunt. De his capiendus est CELsus,' quando
scribit: eos , de quibus retuli, Aesculapium , Podalirium & Machaonem ) nulli clar/ etiri medicinam emercuerunt , donec maior fudio litteramum disciplina agiatami carpit , qua ut animo praecipue omnium necessaria , IPcorpori inimica es. Primoque medendi scientia sapientia
pars habebatur, ut-morbinum curatio re rerum natura contemplatio , sub iisdem auctoribus nata sit: scilicet
his hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum ro- hora inquieta cogitatione nocturnaque vigIlia minuerant. praefat. Ubr. I.
dior erat, nec in artis, ut ita dicam, formam redacta ;omniumque primi philosophi plerumque simul poesin e ercebant , seque pro Vatibus gerebant et sequar institutum scriptorum historiae philosophicae, & primo ex poetarum ordine lustrabo eos, qui ad medicinae historiam hac periodo pertinere videbuntur et deinde philosophos barbaros, qui peregrinati ad Graecos leguntur ; tandem illos adducam , qui proprie philosophorum nomen adepti apud Graecos incluti fuerunt. XI. Ex poetis philosoPhis supra iam attigimus Orpheum , & Musaeum e Melampus etiam recensitus est. Hesiodus patria Cumanus , sed qui Ascrae Boeotiorum vixit, aut superior Homero aut suppar, utilia vitae prae-δε 3 cepta
186쪽
HISTORIAE MEDICINARcepta carmine, quod opera re dies inscribitur, complexus est: ubi nonnumquam salubria praecepta inspergit, vimque asphodeli & maluae innuit. Utrum vero albi de medicina seorsim egerit, Vt Oeodemus apud P Lv- TARCH vM contendere videtur , an ille auctor id tantum supposuerit: non potest hodie , Vbi tot veterum monumenta desideramus, ad liquidum deduci. Consulatur D. D. FABRICIUS. in Coηui. sept. sapient. p. Is s. v biblioth. Grec. Lib. II. pri.
XII. Homerum, antiquissimum virum, quippe LP rgo superiorem . etiam medicinae non ignarum fuisse multi perhibent variis argumentis , maxime vero illo, quod tot locis, ubi vulnera , ex quibus mors heroum consequuta fuit, describit, raro Vel numquam aduem sus medicinae praecepta aliquid commisit : quod argumentum D. D. TRILLE RUS, vir Graece doctissimus, seorsim excutere promisit, videturque scriptum iam praelo paratum habere. XIII. Homerus etiam meminit medicinarum, ut nepenthis, de quo, post alios a D. D. FABRICIO la datos , cum cura egit illustris etiam post fata .ED Li us , qui itidem circumspexit de radice amara, qua vulnus Eurypyli curatum Homerus refert. Idem vir eruditissimus medicis legendum explicandumque Homerum commendat: quod praeter alios etiam fecit T u o-
Biblioth. Gree. Lib. II. cap. VI. pag. 349. dissertat. medico - philolog. Decad. VI. exerest. X. o. de medic. poetis. dig. de Homero medico. Witteb. IIo .
XIIII. p Li Nivs demiror, ait, Homerum calidorum fontium mentionem non fecisse, cum alioquin lauari calida
187쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. VII.
ealida frequenter induceret: videlicet quia medicina tune non erat hac , qua nunc aquinum perfugio utitur. Sed videtur contrarium persuadere PHILOSTRATUS, qui commemorat Achiuis ad Troiam vulneratis σευτα , balnea Oraculo indicata , fuisse thermas Ionias, quas Smyrnaei vocitent Agamemnonias , quadraginta stadiis ab urbe distantes.
Berote. Prote sit. p. m. Iso. M. Venet. Video quidem ι mi'ὰ exponi vaticinio predita, sed in hoc quidem loco commodior videtur sensus ille, qui ad vulneratorum salutem oraculoproindita lignificat.
XV, Et si vel maxime Homerus ob dignitatem rerum medicinae Veteris studioso parum commendaretur; mihi tamen vel ob hoc maxime legendus videtur, quod ex nullo alio vim M proprietatem Graecae linguae melius discere licet: quum Homerus apud omnes Graecos is esset, quem linguae discendae causa Veteres a prima infantia legebant. Saepe videas ipsos Graecos criticos &grammaticos exemplis Homeri potissimum certare, ubi de vero usu vocum disceptabatur. X VI. De vita Homeri & scriptis agere superfluum& a nostro instituto longius remotum Videtur. Consulatur de eo amplissime& optime agens CL. D. D. FABRICIvs. Aetatem non omnes eandem determinant: ad minimum centum ante Croesum Cyrumque, satis notos reges, annis Vixisse Videtur: horum autem aetas incidit in annum munes 34M. Qui antiquissimum faciunt Sa lomoni regi coaevum statuunt; quod tempuS cum munis di conditi anno 3 o. conuenit.' biblioth. Graec. l. c.
XUII. Epimenides Cretensis , sue Gnossius siue Gortynius, vates quoque nobilis apud Graecos fuit, eiusdemque professionis, cuius Melampus, scilicetius Tationibus
188쪽
ΗIgTORIAR MEDICINARnibus occupatus. Supra huius instituti mentionem fecimus: nunc huius occasione addimus , quod inter lustrandum praecipue adhibuerit scillam, quae propterea ab auctoribus vocatur Epimcnidium. Cum Epimenide Pythagoram familiariter vixisse, & alterum ab altero profecisse varii auctores tradunt : quanti vero Pythagoras eiusque schola scillam fecerit, mox dicetur. Quare Vel hoc nomine Epimenides memorandus videtur, quod scillae usum Graecos docuit. XVIII. Quin Epimenides ad insignes peregrinatores medicos referendus Videtur e quum DIOGENES LAERT ivs testetur, fuisse iam olim oui fabulam de L VII. annis in spelunca quadam dormiendo ab Epimenide transactis ita explicaucrint, quod tanto tempore patria abfuerit i. e. herbam re fu-dio occupatus. Eodem auctore discimus, quod Athenas a pestilenti morbo lustrationibus & sacrificiis liberauerit:& quod valde longaeuus fuerit. de vii. philosopb. lib. I. X VIIII. Ex antiquis poetis alius quidam Cretensis Thaletas, quem & Thales vocari videas, celebratur, ob musicae Peritiam praecipue commendatus. Lycurgi
aetate Lacessaemonem accitus legitur, Vt pueros muH-cam doceret: ubi eum hac arte lua morbos varios pestilentiamque fugasse Veteres tradunt.
coss. FABRICII bibl. Gr. I. p. 238.
X X. Sed mittamus poetas & ad philosophos transeamus , ex quibus merito primum nominamus, qui imter Graecos primus de rebus naturalibus philosopnatus est , Thaletem, origine Phoenicium, sed ciuitatis Milesiorum iure donatum. Hic quum Phoeniciae sapientiae particeps esset, Aegyptum deinceps adiit, & ex ipsorum sacerdotum invitutione profecit. Semina doctrinae
189쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. VII. r6 nae naturalis inter Graecos Ionas primum sparsit, quae ubi latius laetiusque excreuerunt & emoruerunt, insequutae segetis omnium scientiarum, maximeque medicinae, primum quasi initium praebuerunt. Coaeuus fuit Soloni &Pherecydae. Conferatur DIOGENES LAERTIVS,&ad ipsum eruditi commentatores.
XXI. Eodem tempore vixit Pherecydes Syrius, Homen ab insula Syro, quae est ex Cycladum numero, adeptus, qui primus omnium de natura scripsi sae perhibetur & altrologiam coluisse. Cum Pythagora versatus legitur, clii auctor exstitit, ut Aegyptum, aliaSque nationes sapientiae studio celebres , adiret. XXII. Ipse vero Pythagoras hic Samius ut muti tam de se scribendi materiam posteritati reliquit: sic non pauca de eo diuersi auctores tradiderunt, quae dubia sunt, praesertim quod patriam & aetatem eius attinet: quae di-1cutere nunc non patitur institutum nostriim. Vitam ex Di OGENE LAERTIO' & aliis auctoribus, quos indicabit CL. D. D. FABRICIUS haurire abunde licet. Nos
obseruamus pro nostro scopo, ipsum doctrinae desiderio Aegyptum auiisse, & ad magos perrexisse , quin in ipsam Indiam penetrasse&ubique sapientiam Venatum esse: qua diues reditum in patriam instituit, quam cum Oppressam a tyranno inueniret, nec ferre posset, in Italiam conces.st, Crotoneque consedit, ubi scholam celeberrimam
erexit, & vivendo centesimum annum, non consenti tur quam longe, excessit.
bibl. Gr. Lib. II. cap. XII. g. 2. '
XXIII. Nihil scientiarum , ex quo aliqua utilitas capi posset, Pythagoras omisit: sed praecipue medicinam ipsum pensi habuisse vel ex CEL si nostri iudicio intelligitur : Multos ex sapientia profesπibus peritos eluae fuisse accepimus d clarissimos vero ex his Pythagoram ἱ-
190쪽
17Opedoclem re Democritum. Videtur autem potius philosophatus esse de conseruanda valetudine per rectissimam vivendi rationem, & pauca remedia, quam de morborum curatione: quam assertionem probo ex 'IAM BLi
cuo de Pythagoreis ita disserente : Maxime excolebant partem diateticam, pharmacis minus , D' vix alibi quam in mulneribus f vico ibus curandis , utebantur Gnguentis , cataplasmatibus, magis quam reliqui curabant: omnium autem minime ad Iecandum urendumque Ceniebant; interdum incantationibus ad curandas corporis lasones olebantur.
XXIIII. cooniam geometriae & numerorum doctrinae, ut&minicae, multum addictus fuit: non pauca etiam referuntur eius dogmata physico- medica his doctrinis vel innexa vel superstructa. Monadem dixit principium omnium: harmoniam quandam fatalem docuit: atque neicio annon pulsuum doctrina musicis modulis adaptata, quam Herophilus deinceps perfecit, Pythagorae sua initia debeat, ipseque illam apud Indos, linon ipsa in Aegypto, obseruauerit & addidicerit. XXV. Animarum immortalitatem apud Graecos primus docuit, quin celebrem illam ριετεμψύχωσιν Europae primus intulisse videtur. Ceterum naturalis scientiae studium in Graecia excitauit, quodque negari nequit, auctor fuit illius incrementi,quod deinceps sub discipulo. rum industria cepit luculentissimum, & ex horum scriptis ad alios philosophos, etsi fere suppressis originis nomine, copiose emanauit. XXVI. Conseruandae sanitatis studium quam maxime nitebatur temperantiae continentiaeque praeceptis: carnium esum non omnino abstulit: sed nec omnibus,
