Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

PERIOD. I. SECT. IL CAP. VII. I romnique tempore, permisit: brassicae laudes valde cel brauit.

XXVII. Inter o A LENO adscriptos libros non omnino genuinos, est opus quod inscribitur .R ἐ-οe de medicamentis facile mirabilibus '' , ubi aceti stille. tici inuentio & usus quotidianus ad vitam sanam & longaeuam Pythagorae tribuitur auctori. Et sane si non Pytha'goras, ab Ephnenide forte edoctus, auctor fuit, certe iaetus schola viguisse inuentum persuadet pLINivs ubi vim externum sic praedicat: Tarditatem quoque aurium gamgari uione purgat , es transdum auditus aperit. Hunc vero transitum auditus proprium esse scholae Crotoniensis inuentum, paulo post intelligemuS.' LIB. III. pae. 463. edit. Basil. Graeca. tom. IV. Contendit, qui quis est auctor illius libri , Pythagoram usum aceti huius quotidianum habere incepisse, quum quinquaginta annos namtus esset, S ad annum decimum septimum supra centesimum sine morbo, integris viribus, peruenisset suis vero auctorem exstitisse ut eadem medicina uterentur.

XXVIII. Non abhorreba Pythagorae philosophia & medicina ab incantationibus aliisque superstitiolis: quibus fauebant doctrinae de spiritibus & animabus defunctorum in aere circumfuso tantisper oberrantibus, 'donec nouis includantur hoseitiis. Ex quo fluebat porro praxis expiationum , lustrationum & id senus aliatheurgica, aut, si mauis, magica. Quare mirum non est Pythasoream philosophiam istiusmodi praestigiarum patronis & renouatoribus Apollonio Tyanaeo vi Alexandro Abonotichitae tantopere celebratam fuisse , ut acerbissime damnatam Epicuream Corpuscularem, quae huiusmodi superstitionibus exitium adtert. XXVIIII. Harmoniae Pythagoricae & numero-rorum mysticae dore inae foetus haberi possit doctrina de annis climactericis & criticis diebus. Saltem illam Y a dierum

192쪽

ΗIsTORIAE MEDICINAE dierum obseruationem CELsus noster Vbi in Hippocrate notauerat, deinde ad Pythagoram diserte refert. Ipse autem Pythagoras ex oriente attulit, non dissilentibus Graecis auctoribus.

XXX. Qui ex Crotoniensi Pythagorae schola prodiere , plerique omnes celebrantur ob naturalis scientiae& medicinae praestantissimam cognitionem : illud modo dolendum est tam multa illorum monumenta intercidisse, ut notitiam eorum vix aliunde haurire liceat, quam ab hominibus inuidis , qui illorum non alia occasione fa- cile meminerunt, niti ubi reprehendere constituerunt. XXXI. Insigne est testimonium HERODOTI, quo asserit, eo tempore, quo Darius Persis imperare coepit, medicinae faciendae dexteritate Crotonienses superasse omnes, primumque locum hominum omnium aestimatione obtinuisse. Lbare operae pretium fuerit lustrare illos scholae Pythagoreae Viros.' Lib. III. CXXXI. XXXII. Omnium illustrissimus est Alcmaeon Pirithoi filius, Pythagorae auditor et de cuius scriptis D I o-GENEs LAERTIUS' memorat , quod plurima quidem medica contineant, ita tamen ut ex philosophia naturali passim quaedam immisceantur: quin, eodem auctore, primus videtur, qui de natura aliquid scripsit. Haec vero si seruata essent scripta , liceret de multis accuratius statuere : vhi vero iam olim interciderunt,ex veteribus colligere, utcunque licet, fragmenta debemus.

de sit. philosoph. lib. VIII. adde CLEMENTEM ALEXANDRINvMStromat. I. pag. C. qui sine ambagibus scribit: σιιὼν λόγον primus libram de natura scrint.

XXXIII. CHALCIDi's de eo sic habet: mran Crotonienses, in 'ficis exercitatus, quique primus exsectio-

193쪽

I73 PERIOD. I. sΕCT. II. CAP. VII. exsectionem anatomen) aggredi ausus es , de oculi natura multa es praeclare in lucem protulit. En anatinnes Uud Crotoniatas, inter omnes saltem Graecos, primo imstitutum exercitium. in Tiraeum Platonis eommentario p. 34α edit. Meus

X X XIIII. Alcmaeonis inuentum est transitus amditus PLINIO dictus, qui apud rmentiores tuba E stachii vocatur. Saepe eius meminit ARISTOTELES, sed Alcmaeonis mentionem uno tantum loco facit, ubi scilicet in illo reprehendit,quod capr per aures respirare

docuerit. ' . -

XXXV. Ex quo specimine suspicari liceat in aliis etiam, quum multa a Pythagoreis acciperent Aristoteles dique, nomen studiose eos dissimulasse, quin libros, quantum poterat fieri, suppressisse, ut ipsi eo urei, quae

ex illis desumta protulerant,' Viderentur auctores. , XXXVI. Eiusdem scholae fuit Empedocles A i-. gentinus, quem CELSUS, Vt supra Vidimus, Pythagorae subiungit. Vitam eius tradit DIOGENEs LAE T ivs. .Medicum fuisse testimoniis non indiget: vitianam scripta desiderare opuS non esset. Quod anato mica non rudi Minerua tractauerit, ex PLVTARcΗo colligere licet, cuius haec Verba considerationem meiarentur : Empedocles auditum Aeri docuit, quando aeraliabitur -κοκνώδα cochleformi fabrica illi, quam in interiori auris patrie exacte elaboratam , lasar tintimnabuli suspensam esse uis οὐμινον )-- ρι dixit. Ex

quibus verbis sole clarius elucet Empedocli cochleam ossipetroso insculptam omnino cognitam fuisse : adeoque eundem longius in auditus organi scrutinio, quam Al

maeon, progressum esse. . vit. PBilosoph. Lib. I. de placitis philosophor. librim. e. r6. Confer historia Matomica oecimen II. I. I. Na.

194쪽

XXXVII. Empedocleis scriptis usum fui se Dioclem, Asclepiadarum ultimum , qui de anatome primus scripsit, clare docet idem PLvTARCHUs , qui Dio..clem adducit Empedocli in quaestione anatomica co

sentientem.

XXXVIII. Udetur autem Alcmaeoni coaevus su isse, & studiorum inter eos viguisse coniunctionem raeque enim, Ut ille, medicinae & corporum dissectioni studuit e uterque etiam auditus organori rimatus est. Sed de Em edocle. seorsim scimus , quod me cinam suam magicis specimihibus interpolauerit: in cuius adserti probationem videantur curationum exempla a DIOGENE LAERTIO allata: quin ipsa Empedoclis stagme ta ibidem adducta.

XXXVIIII. In reipublicae patriae administratione multa fecit. De scriptis videatur CL. D. D. FABRICIUS. Sententias eius aliquas GALE Nus& audior historiae philosophorum , Huem alii GALENUM , PLUT KRCHVM alii taciunt, conservarunt. De morte ipsius diuer e sunt sententiae. Plerique exstinctum esse aiunt, quum nat ram montis Aetnae propius spectaturus audacius accessisset: quod ipsum ex vana ambitione , cuius alia specimitia leguntur, fecisse aliqui perhibent. bibl. Gree. Vir. II. c. XII. s. 473. seqq. XXXT Maximam ipsi admirationem peperit curatio feminae cuiusdam, quae sine respiratione & vitae signis in tricesimum diem, strangulatione matricis detenta, iacuerat. Saepius citatur illa apud veteres sub nomine η ἄπνους. Consulatur Diogenes Laertius.

XXX XL Ex discipulis & amasiis ipsi fuit Paus

nias quidam, qui ea , quae circa αππι- acciderant, descri-

195쪽

PERIOD. I. SEc T. II. CAP. VII.

I sdescripsit, & ad quem ipse Empedocles librum de natura

exarauit. Aetate eius Agrigenti floruit Acron medicus, seu eminentiam inter omnes medicos affectans, quem empiricae sectae auctorem perhibent. Hic virum ex Pythagorae schola etiam prodierit, equidem nescio: certe aemulationem magnam inter Empedoclem &Acr nem fuisse ex Diogene Laertio patet. Sed de Acrone it rum dicam: nunc de Crotoniensis scholae certis alumnis

absoluam.

XXXXII. Ex his non postremus est Epicharmus Cous , qui in tenera infantia, Una cum patre & Datre Metrodoro , in Siciliam venit, hincque in Pythagorae

disciplinam et ex qua tantum profecit, Vt non Uno nomine memoria eius posteritati commendata sit. Nam quum Graeci ad id usque tempus elementis o carerent, noster ea, teste ARISTOTELE apud PLINIVM, asiecit. Poetica facultate adeo polluit, ut PLATONis iudicio praecipuus comoedus fuerit. In quo quidem negotio ita se gessit, ut minime pro ludicro illud habuisse videatur : nam praecepta Pythagorae moralia & subinde etiam alia philosophica tempestiue interspersit: ex quia bus deinde Platonem optima ouaeque decerpsisse iam olim notatum est, ut videri potest apud DIOGENEM LAER-Tiv M. Praeterea etiam de rebus naturalibus & meia dicis , eodem auctore,' scripsit, de quo eo minus duia bitandum est, quum Plinius ipsum Dequenter nominet inter auctores, ex quibus se profeciste testari voluit: atque Utinam verum sit, quod a multis traditur, hos liabros in bibliotheca Vaticana superesse, & a docto quodam propediem in lucem protrahantur. Frater eius Metrodorus pariter fuit meGicus. i

Histor. natur. Libr. VII. cap. LVL '' in timeto p. v 3. . Libr. III. vita Platon. p. m. I92. sese

Libr. VIII vita Epicharm. p. 6I6.

196쪽

I 6 HIsTORIAE MEDICINAE XXXXIII. Nec silentio praetermittendus est Π-maeus Locrus η, cuius libellus de anima muni re natina, omni tempore magni aestimatus, hodieque exstat cum Platonicis operibus editus. Ipsa breuitate sua & rerum, quae tractantur, obscuritate , vix intelligitur.' Occasio nem dedit Platoni suum Timaeum conscribendi, in quo etiam de rerum natura disputatur. Nescio, an Galenus,

Ium quatuor libros scriDeret, de iis, qua in Timaeo me-ice dicta sunt, illud philosophi Locri, an istud Platonis Nus explicauerit: nam diu periit illud Galeni scriptum. Certe uterque de rebus ad physiologiam & pathologiam pertinentibus dilutat. Erit occasio , ubi de Platone dispiciemus, ex Timaeo aliqua asserendi.

Cons. CL. D. D. FABRICII biblioth. Graeca Libr. III. pag. 2I.seqq.

XXXXIIII. Scholae Pythagoricae, aut a Pythagora deductorum virorum, alumni medici plures passim laudantur, sed omitto eos, de quibus praeter nomina afferre nihil possum, ut & illos, qui in tempora Hippocrate posteriora incidunt, suoque loco adducendi erunt. Nunc addo Pythagoram iuniorem aliquem, itidem Samium, qui & aliptes vocatur, iisdem temporibus floruisse, & , ut aliquibus placet , cum philosopho in Φtaliam venisse, eoque familiariter usum esse. Ad hunc videtur referendum esse, quod aliqui philosopho inco mode tribuunt, institutum athletas carnibus alendi, cum antea caricis pinguibus , caseis mollibus & tritico victitare consueuissenti

XXX XU. Nescio, an Democedem Crotoniensem, celeberrimum sane medicum, quique potissimum Crotoniensibus honorem aestimationemque peperit, Pythagorae discipulum & philosophum dicere deneam. Dignus certe eit, de quo noc loco , quum supra eius

tantum

197쪽

PERIOD. I. SECT. II. CAP. VII. ITTtantum obiter meminerimus, ex HERODOTO' plenius disseram. . Liis. III. cap. XX. seq.

XXXXVI. Scilicet Democedes patre Utebatur Polycrate, cuius iracundiam &morositatem quum ferre non posset, Crotone relicta Aeginam peruenit, ubi commoratuS Vnum annum primos medicos transscendit, etsi imparatus erat & nihil instrumentorum habebat, quae ad artem medicinae exercendam pertinerent. Ex ruo factum est, ut insequenti anno Aeginetae ipsum con-uxerint talento : Athenienses terrio anno centum minis : Polycrates autem, Sami tyrannus, quarto anno i

lentis duobus. His conditionibus Samum peruenit. Polycrate deinceps in Asiam ab Oroeta , regis Persarum ἶraefecto, accersito & suspenso, Democedes cum pluriaus Graecis, qui Polucratis ministerium fuerant, captiuus detinebatur. Mox Oroeta etiam Persis suspecto reddito & trucidato, qui in familia eius fuerant, omnes abducebantur in Persiam, cumque his Democedes, qui vinctus & pannosus inter manCipia ducebatur, artem quam maxime dissimulans. Sed quum Darius, ut sapra percepimus , distorsisset pedem , nec Aegyptii medici curando satis proficerent, proditus & at curationem suscipiendam coactus fuit. Hac feliciter peracta, quum& reginae Atossae, ex Vicere mammarum periclitanti, ut, lem operam nauasset, profunde sese inlinuauit aulae s uori, quo tamen callide Usus est ad fugam reditumque in patriam sibi comparandam: de quo amplissime agit

XXXXVII. Multa ex hac historia discere licet. Et primo quidem , quod Democedis medicina potissumum fuerit chirurgica : tumi vero etiam ,: quod magnae urbes, non contentae Asclepiadarum medicina, quam progressu temporis cinertia corruptam fuisse verotimile

Z est,

198쪽

est, aut saltem non satis strenue auctam, publico stipem dio conduxerint optimum quemoue artis operibus inci rescentem. Illud etiam colligere ninc licet , medicos periodeutas isto fuisse tempore, qui urbes scilicet obirent,

sitamque operam hominibus offerrent, eo forte exoptatiorem , quoniam ab antiquo Asclepiadarum instituto alienum fuisse videtur extra templum mederi. Horum vero bonae curationes, quum famam illis fauoremque conciliarent, res autem Ascle iadarum attererent e factum fuisse vispicor, ut Asclepiadae , vel prudentia suadente, vel necessitate iubente, in collegia sua etiam alienigenas tales, operibus artis inclytos, admitterent, quo

emolumenta sua quam optime conseruarent.

XXXXVIII. Democedis occasione per Graeciam Crotoniensium, per Asiam in genere Graecorum medicinam praecipue celebratam mille, pluribus locis indicatum est, nomine etiam suo quidam designati sunt, qui Asiam vel sponte, vel calamitate quadam sua, subierunt, ibique artis opera ediderunt: quare nihil hic addimus, &ad philosophos redimus , quorum opera medicinae i crementis aliquid adiectum est. XXXXVIIII. Hos inter eminet Democritus , magnus experimentator & peregrinator, cuius historia non parum obscura est: quum genuina viri huius scripta diu iam sint abolita ; qui aetati eius propiores fuerant,pauca de eo consignauerint; recentiores autem ex fictitiis chartis multa consarcinauerint, quae non alio, quam

ad confundendam & intricandam historiam, valere pos sunt. Sed dabimus operam ut de hoc viro referamus ouae Uero proxima Videntur: accuratiora & copiosioracesiderantes adeant viros doctissimos qui hoc argumentum ex instituto discusserunt, quosque indicat CL. FM

BRICIUS.

199쪽

PERIOD. I. SECT. II. CAP. VII.

I79 L. Democritum patria fuisse Abderitam, adeoque Thracem non ignobili loco natum, & fortunae opibus haud destitutum, plura persuadent. Quo vero tempΟ-re Xerxes in Europam traiicebat, ut Graeciam subiugaret, pater eius hospitio excepisse regem dicitur , atque ab eo accepisse magos & Chaldaeos , qui Puerum ea carent: deinde Democritum audiuisse Leucippum, Eleaticae scholae celebrem doctorem: magni etiam fecisse Pythagoreos & ab eis profecisse: tandem,discendi incredibili studio impulsum, ad itinera obeunda se accinxisse, &vsque ad senectutem extra patriam diuagatum in Aegypto, Persia, Arabia, Aethiopia, apudque gymnosophia has & Babylonios, patrimonium centum talentorum consumsisse. Reducem in horto suburbano, sibi a fratre concessis, solitariam vitam degisse, & experimenta eorum, quae hinc inde collegerat atque annotauerat, copisse , librosque scripsisse : quum oue a suorum ciuium moribus multum abhorreret, & illorum seria derideret, pro insano fuisse habitum : ab aliquibus etiam ad publicam mortis poenam postulatum fuisse , quod patrimonium decoxisset: sed quum ipsis ciuibus praelegisset suos libros, non solum absolutum, sed incressibili etiam pecuniae summa donatum fuisse.' . Incredibile merito videtur urbem non florentissimam, illo tempore, tantis opibus abundasse 't ciui senecioni, vix poenae in decoctores natutae erepto, quingenta talenta posset d nare , aut . ut rectius dicam, in ipsum profundere. tam exemplo Macedonici regni probabo inserius, fieri non potuisse ut Abdera tantas opes praeberet. TaIenti pretium, si minimum computes, mille florenos multum excedit.

LI. Pervulgata est fabula Hippocratem, senatus populique Abderitani notuine,accitum missae, ut ciuem hunc ab insaniae morbo liberaret. Quum adduceretur Hippocrates , Democritum occupatum fuisse animalibus variis dissecandis, ut naturam bilis scrutaretur. Hippocrati Z a virum

200쪽

virum fuisse admirabilem visum, ipsumque ab eo in multis profecisse. Atque haec potissimum innituntur epistolis horum duumvirorum mutuis, operibus Hippocraticis subiunctis, quarum multis pespabilibus argumentis declarari potest. LII. PETRONIus addit, quod omnium herbarum

succos expresserit, aetatemque eXperimentis consumscrit. Haec experimenta Utrum magis curiosa, an medicis

virtutibus detegendis dicata fuerint, nemo facile determinauerit. Sed si s ENECAM audimus iudicium facilius reddetur: quippe hic testatur hoc auctore compertum esse, ebur posse emolliri , & calculos decoquendo

in smaragdos conuerti. Epist. LXXXX.LIII. Hinc aliqui Democritum pro summo anato' mico & chemico incomparabili habent, contendun que eum de his omnibus scripsisse : seorsim librum ista της λιθου , qui forte de magnete egit, intelligunt fuisse de lapide philosophorum. Feruntur etiam suo nomine ipsius libri manu scripti chemici , quibus multi multum

tribuunt, quum cordatiores Uno ore agnoscant esse supposititia recentioris Graeculi commenta: quod non aegre

peritiaserint hinc inde exhibita eius scripti fragmenta.

LIIII. Ex eiusmodi auctoribus sine dubio proflu- xit, quod recentiores multi secure perhibent, Democritum possedisse diuinam aquam seu Sinhicum laticem, aliquando dictum, cuius beneficio aurum potulentum & sabulum philosophorum conficeret. Fallor, an Scythicus hic latex, quem alipυδωρ Vocant, unus idemque est cum sic dicta aqua vitae seu spiritu ad sto , quem Sclauonica lingua Norsolhi appellari a cepimus,

SEARCH

MENU NAVIGATION