장음표시 사용
11쪽
tollendam, ac praedicandam . Qua quidem in re potissimus omnium, & maximus ΟC-
currit Patruus tuus memoriae numquam interiturae CLEMENs XII., a quo pro famulatu, qui a meis Tanto Principi praestari contigit , tot in nos omnes benignitatis, & munificentiae insignia promanarunt, Ut nulla umquam oblivione ex animo nostro deleri possint. Ad haec autem quum & illud a
cesserit, ut ego non privatorum tantum erga me, meosque Conjunctos beneficiorum nomine Tanto Pontifici debitor sim , sed etiam pro Monastico , quod profiteor , Instituto siumrnam ejusdem erga Cryptae-Ferratae Coenobium munificentiam fuerim e
pertus: vel ob hoc duplici titulo, & privati debiti, & communis Religiosis Familiae, cujus divino beneficio alumnus sum, & in
quo tantum ornatus, & commodi incrementum generosa CLEMENTis XII. liberalitate adauctum
12쪽
auctum est; merito ex utraque parte quidquid boni me habere agnosco, atque laetor , gratus, lubensque profiteor , Inclyto CostsiNio Nomini acceptum esse referendum. Ad eum igitur finem , ut memorata beneficia non solum aliqua qualicumque nota per nos expressa, & consignata, sed & tanta benignitas apud posteros etiam testata sit, sisto Tibi , atque onero , CARDINALIS AMPLIS- siue, in praesenti opere, quod exhibeo, parvum quidem, & exiguum animi mei me
moriS , Omniumque meorum munusculum,
& pignus; verum quod Tibi etiam aliis nominibus maxime proprium , atque conUeniens sit. Non enim solum ex eo , quod quidquid operae meae fructuS est, tuus omnino pro tantis titulis fructus sit; sed ex eo etiam quia illud, quod in opere ipso continetur , nulli magis gratum, magisque jucundum accidere posse existimandum est, quam
13쪽
quam Tibi, qui tum propria indole , tum
Patrio, atque Majorum exemplo ad hujusce eruditionis cultum , incrementum , patrocinium Propensiis, ac natus videaris. In hoc-CC atriem Commentario, quod & de Sigiis Veterum Graecorum, & de Ciceronis Tusculano est conscriptum, quum complura
passim occurrant , in quibuS antiquorum monumentorum meritum, ac praestantia elucescit, & unde etiam tum Latinae, tum Graecae litteraturae major lux accendatur; nonne
tale opus Inclyti Nominis Tui titulo jure insigniendum sit, in quem Patrui Pontificis
gloriosa haereditas redundat, quod ille nimirum tam ante quam post adeptum supremi Principatus fastigium, praeter alias potis simas, & Viro Summo, S. Pontifice dignas
curas, ita se erga litteras, & litteratos homines semper gesserit, ut non solum talium Virorum coetUS auxerit, ac promoVerit; sed
14쪽
& Domus ejus eruditorum porsiugium , ac doctorum hominum sedes , & domicilium Videretur. Qua quidem de re, ut alia silentio praetermittam quam plurima , & quam-
maxima, praeclarissimum certe tanti Princ, pis erga elegantiorem omnem, & exquisitiorem rerum cognitionem, scientiam , atque eruditae antiquitatis splendorem in Capitolio testimonium manebit semper apud posterOS perpetuum , magnificus ille , &splendidus rariorum , & selectiorum monumentorum Apparatus, in quo conficiendo CLEMENTIs ejusdem menS providentissima assimirando liberalitatis, & magnanimitatiS eXemplo, studiosbrum simul incitamento, exterorum admirationi, & Principis Urbis dignitati pro dignitate voluit, & pro majestate con sultum . Ea autem tam gloriosa
Tanti Pontificis vestigia, quod Tu semper sollicite institeris, atque insistas, satis man,
15쪽
sesto documento sunt, quae a Te ipso ad instar Patrui in litteratorum favorem, & gra
tiam impenso studio praestantur, & praest,
ta semper sunt. Sunt, inquam, documento tum iidem pariter litterarii Coetus, qui intra magnificae Domus Tuae septa , quasi in amoenum quemdam Musarum reces sum, & splendidum litterarum theatrum studiose confluunt, quorum sapientiam, & eruditionem, non minuS quam magnificentissimi AEdificii splendorem tota Urbs miratur , & obstupescir. Documento itidem porro etiam est Bibliotheca lectissima, atque ornatissima , quae eximia liberalitate , Tua patet tandem in publicum usum. Do
cumento postremo inter alia tot aC tanta
Tui in bonas artes amoris, & studii, quae sunt; ille vere nobilis, & generosus animus est, propter quem talium artium cultoreSpeculiari instinctu Te colere, ingeniorumb a suo-
16쪽
suorum partus Tibi osterre, & exhibere certatim conantur. Quod quum naturae, ac Virtutis Tuae fructus est, tum etiam hoc CoR-sINIIS Gentis proprium, ut propter nobiles suas, ingenuasque dotes, Omnium hominum, ac praesertim litteratorum amorem ad se excitet, atque rapiat. In quo unanimi unive
irum consensit, si ipse solus, qui majora Domus Tuae virtutiS, & benignitatis experimenta suscepi, huic Osticio defluissem; verendum merito mihi fuisset, ne pestima ingrati animi nota, & macula imposterum semper laborarem. inae prima quidem, adique potissima , CARDiNALis AMPLissi ME , fuit caussa, cur Tibi opus hocce dedicarem, sicut in praesentia non ipsium dumtaxat opus, sed me ipsum , meosque omneS Tibi , ac Patrocinio Tuo in perpetuum dico, Ostero,
17쪽
NOS D. GREGORIUS SAN FILIPPOS A C. THEOL. MAGISTER,
Abbas perpetuus S. Nicandri , Regius Consiliarius , & totius ordinis S. Basilii ABBAS GENERALIS.CU M Librum , cui titulus est : De Sigiis Graecorum anti-guri , Opus posthumum Rmi P. S. T. Mag. D. Gregorii Placentinii Abbatis Vistatoris Propinetae Romanae-Neapolitana ordinis S. Bassilii , auctum , & typis dandum ab Ad. R. P. D. Basilio Cardoni ejusdem ordinis Priore in Monasterio Veliternensi, qui & Dissertationem Apologeticam de Agro Tusculano adjunxit Rc. duo nostri ordinis Theologi de nostro mandato attente examinaverint , dignumque esse prcelo inscriptis Nobis retulerint; Ideo, si ita ad quos spectat videbitur, imprimi posse licentiam concedimus, & impertimur. In quorum fidem &c. Datum ex hoc nostro Collegio S. Basilii de Urbe die ao. mensis Septembris I 736.
18쪽
IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendi mimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro . F. M. de Rubris PGriar. Constant in . Vic gerens.
EX jussu Reverendissimi P. Augustini Orsii Sac. Palatii Apostolici Magistri perlegi Reverendissimi P. D. Basilii Car- doni ejusdem ordinis Definitoris Dissertationem in Opus Postumum P. Ab. Gregorii Placentinii De Si is VeteruuGraecorum , cum Dissertatione Apologetica De Tusculano M. Tullii Ciceronis adversus P. Io: Lucam rizeteri Sor. Pe- fu, in quibus cum singularem eruditionem , tum vetustatis, tum litterarum Graecarum notitiam animadverterim cum .summa modestia conjunctam , nec quicquam in iis e se, quod Religionis Christianae institutis , aut Catholicae Fidei documentis adversetur, publicis typis , atque omnium eruditorum lectione utrumque opus dignum censeo. Datum ex Vatic. Bibliotheca Kal. Iul. MDCCLVII. Franciscus Marianus Bibliotheca Vatic. Scriptor GraecuI .
19쪽
MAndante Reverendissimo P. Iosepho Augustino Orsi, Sacri Palatii Apostolici Magistro , librum perlegi , qui
duplicem complectitur Dissertationem , alteram scilicet De Siglis Heterum Graecorum , alteram Apologeticam De Tusculano M. Tullii Ciceronis inscriptam nihilque in eo reperi , quod aut Catholicae Fidei , aut bonis moribus adversetur ; imo graecarum litterarum, & antiquitatis eruditionem plurimam in ipso elucere novi r quapropter opus dignum censeo , quod typis consignetur. Datum Romae III. Idus Iulii Anno MDCCLVII. Philippus Laurentius Dionisi Sacros Vaticani Basllicae Benesciatur . IMPRIMATUR. Fr. Vincentius Elena Mag. Socius Reverendissimi Patr. Magistri Sac. Palatii Apost. Ord. Praedic. D. BA-
