장음표시 사용
21쪽
UM tibi , Lector benevole, scripta haec , studio quidem atque opera Clarissimi Viri Gregorii Placentinii elucubrata , mea autem cura in lucem emissa primum exhibeo, paucis te tum de praestanti Auctoris merito , tum de meo consilio & proposito, ac de causis , quae me ad hoc potissimum impulerunt , admonendum existimo. Et primo quidem, qualis quantusque Vir fuerit Gregorius Placent inius, quam bene de Graecis litteris, & Antiquitatibus meritus, neminem Graecae A litte-
22쪽
litteraturae paulo amantiorem esse arbitror , qui possit ignorare . Quamquam enim lucubrationes illius, quibus rem literariam adauxit , brevibus opusculis comprehensae sunt, ea tamen elegantia conscriptae , tantopere elaboratae, ac tam
solida eruditione plenae sunt, ut in hac quidem re nihil absolutius fieri posse videatur. Et sane quid Graecae literaturae studioso , ad veterum Characterum formas intelligendas ipsius Epito me i) opportunius Z Quanta porro claritate, & brevitate in Dissertatione, quae Epito me adjecta est , Graecae pronunciationis rationem explicavit Z Quam efficaciter Sc solide
in Commentario a) objectationes Mirtis bi Sarpedonii , seu P. Friderici Reiffenber g Soc. Iesu refutavit Θ Quot lapideis
marmoreisque Monumentis hujusmodi operi lucem adjunxit ZQuanta denique is in aliis etiam rebus peritia , atque in Historicis potissimum pollens erat Z Cujus quidem rei satis luculentum ut alia omittam) in vindicato Benedicti IX. sontificis Maximi pio obitu monumentum nobis relicitum est: ex quo facile colligi possit, quanto is majora praestiturus fuisset , ni valetudine , & Monasticis occupationibus impeditus fuisset . Quum igitur Clarus Vir in eo esset, ut bipartitani , hanc squam nos nunc in lucem emittimus Tractationem in Eruditorum usum 8c commodum C vulgaret, immatura, proh dolori mors tam utile ejus consilium repente interrupit. Hoc autem acerbum Vulnus , quod omnibus tristissimum accidit , mihi peculiari ratione gravissimum, & multis de causis per- acerbum fuit. Qui enim ab ineunte adolescentia sub tanti Uiri magisterio in Graecis litteris, in Philosophicis ac Theologicis disciplinis novem serme annorum spatio in Crypto serra tensi Coenobio operam dedissem, eumdemque per plures an-
23쪽
nos hujusce Monasterii Velitris Praesecturam gerentem Patris amantissimi loco habuissem , semperque illum ut auctorem , &praeceptorem omnium consiliorum , totiusque vitae veneratus
essem; fieri non potuit, quin jacturam hujusmodi gravissime
dolerem. Huic porro dolori cum aliud accederet dolendum, quod obitu illius litterariam rempublicam ob ineditum hoc illius opus magna utilitate fraudatam considerarem, nequaquam negligendam mihi opportunitatem existimavi ', ut Sc eruditorum commodis aliquid operae meae impenderem, dc mei Praeceptoris memoriae documento aliquo grati animi mei pignus contestarer . Hisce itaque de causis feci libentissime, quod alioqui ad faciendum numquam animum induxi siem, ut ad operis hujus editionem adornandam me accingerem , in qua quid a me praestitum sit , cognitum esse lectoribus tum mea , tum ipsorum , tum ipsius Auctoris causa plurimum interesse arbitror. Et primum quod ad opusculum attinet, quod dρ Sigiis est conscriptum ; notum esse oportet, totum illud quidem ab Auctore absolutum, persectumque esse ; ut itidem factum esset in Dissertatione, in qua de Ciceronis Tusculano pertractatur. Quia tamen morte praeventus pauca admodum hac super re, & ea omnino indigesta reliquerat, idcirco mihi provinciam assumpsi , rem totam de integro retexere , absolutamque super Tusculano nostro Dissertationem conficere, ut Praeceptori meo 3c in hac re gratificarer, atque eorum Opinionibus , Sc partium studio obviam irem , qui rem tamdiu quamplurium sententia, Sc quidem eruditorum constantem oppugnare conati sunt. Quia tamen nolui, si quid a me minus apte, aut minus eleganter appositum soret, ut Viro Clarissimo adscriberetur ; idcirco dc hac de re monitum lectorem Volo. Praeter totum autem hoc, quod ad Placentinias atti-A 2 ne t
24쪽
net lucubrationes , & studium , quo impulsus sum ad faciendum ne nostri AuctoriS scripta interirent ; non omittendum duco exponere etiam rationem consilii, quod in hac re pro
possitum ipsi fuit ; qui etiamsi non ignoraret, tot doctissimos Viros esse, quorum integri de Graecorum Sigiis libri sunt conscripti, & nuperrime Clarissimi Patris Corsiinii Cleric. Regul. Schol. Piar. , nunc Praefecti Generalis, ac de iisdem ipsemet in sua Pahaeographiae Epito me , 8c Graecae Pronunciationis Commentariolo Tractationem aliquam confecerit; nihilominus no-Vum Commentarium texere non inopportunum existimavit; tum ut rem tantam magis magisque perspicuam redderet ,
tum potissimum ut adolescentibus brevitate consulere studeret. Hoc igitur animo quae do istissimi Viri S metius, Reinesius, Gorius, Masse jus, aliique plurimi ea super re fuse, lateque dixerunt, ita summatim complectitur, ut nihil prorsus eorum , quae ab illis exposita sunt , per illum omittatur . Deinde plurimas Inscriptiones forte in editas, novas Sigias , & aliquorum, quae jam ab aliis exposita fuerunt, animadversiones exhibet ;quae prorsus incerta sunt, omittit, quae vero dubia , ut talia
exponit: adeo ut ipse suo opere si1 nihil aliud, illud c rise . obtinere posse dicendus sit, quod olim in Tullius Cicero ad Marcum Fratrem de Consulatus Petitione scribens se facturum promisit : Non ut aliquid ex iis nosi adjicerem , sed ut ea , quae in se dispersa, atque ins ita viderentur esse, ratione disributione sub uNo sse Iu ponerentur.
Ut autem scriptis ipsius pro mea virili parte consulam,& Operi in adolescentium , vel tironum gratiam, quod Au ctori maximae curae fuit, major lux accedat; non ab re sue rit generatim in antecessum quaedam hic de Graecis, Latinisseque bigiis praefari, & nonnulla ad hanc rem pertinentia hoc eodem
25쪽
eodem loco apponere, quae a nobis reperta, &observata permultum conducere visa sunt ad ceterarum rerum, atque mΟ- numentorum intelligentiam, quae in totius operis decursu repertulltur.
De Selis universis, deque eorum usu.
Tque ut ad notionem vocabuli , de quo primum agendum occurrit, deveniamus, sciendum, Sigia, sive Si- glas ; Signa sive notas quandoquidem nominibus his eadem res exprimi consuevit, Festo dicente : Sulae erant litterae, Pelsetulae , vel binae: Et nota nunc significat signum , nunc litteras singulas, aut binas ) eas esse, quae in antiquissimis Graecarum Urbium nummis conspiciuntur ; in illis enim Civitatum , Deorum , Regum , aliorumque Illustrium Uirorum nomina obscure, sive variis notarum generibus referuntur. Quamvis autem plura ipse Placent inius ex Clar. Monifati conio Palaeograph. pag. Iaa. exscripserit, atque in suam Epit omen pag. 23. conjecerit, non alienum tamen est, si nonnullas ob serva tu dignas, quas nobis contigit reperire , etiam nos hic recenseamus. In antiquissimo Amyntae Regis nummo, qui anno I. Olympiad. LXIII. regnare coepit, haec inscripta sunt : Ubi, ut primum aditum ad hujusmodi notarum , sive si glarum explicationem faciamus, notandum hoc loco exhibemus, per litteram quidem hanc B. Βασιλεως , alia vero nota M. Mοικε to Θ integram vocem indicari : perinde atque inibi scriptum foret Aiαυντου Mακεδονos , sive i
26쪽
In Pariorum vero nummis haec Sigia saepissime exarantur , I p , IIAPION, videlicet Παρι- Pariorum . Quin in Alexandri Nummo hoc eonspicitur monogramma , quod Μακε δονων Macedonum fortasse significat. Non incommodum autem hic animadvertere est , Si glarum usum ex nummis ad Clypeos etiam , & Uexilla , ut ex monumentis apparet , fuisse translatum : tradit siquidem Xenophon Rer. Graec. lib. IV. a
Sicyoniis in Clypeis suis litteram Σ. Olympiad. circiter XCVI. insculptam fuisse, quemadmodum ab Argivis in Vexillis, Clypeisque principem sui nominis litteram , nimirum A. , & a
Lace demoniis A. inscriptam accepimus . Cujus quidem rei nec in Sacris etiam Paginis exempla deficiunt . Et sane noua Vero abludens illorum opinio est, qui ita existimant, egregias illas , & generosas animas , Divinaeque legis defensores acerrimos , ea de causa anno Mundi 3836. Machabaeos esse nuncupatos, quod nimirum in Uexillis suis litteras has M. C.
B. I. praeses errent , quae initia sunt vocum Hebraearum , quibus haec sententia , quae in Exodo 13. II. legitur, significa
tur . Ouis imuri itii in fortibus Domine Θ MI CAMOCA BAELIM IEHOUA . Quod quidem de Daniele Propheta magis
etiam perspicuum , magisque celebratum est , quippe qui Balthassari Babyloniorum Regi litteras has M. T. P., quae insuperficie parietis Aulae Regiae , quasi manu hominis scri bebantur , ad illius perniciem interpretatus est. MANE THECEL PHARES , quas nemo Magorum explicare potuisset; unde de eodem Daniele dictum fuit , quod interpretationem ligatorum haberet. Quae sane res argumento sunt , hujusmodi Sigiorum usum apud Graecos , aliasque Natione Santiquissimum esse . Quum autem , lector erudite , apud
Laertium de Xenophonte dicentem legeris si) : Κ πή Θ
27쪽
υποσημειωσα λενος τὰ λεγόμενα εις ἀνθρώπους ἡγαγεν : quod primus notis excIpiens , a Socrate dicebantur , homines
protulit, animadvertendum est, de signis illis intelligendum esse, quae proprie notae dicebantur , quaeque a litteris ipsis, usitatisque characteribus maxime abhorrebant : unde apud Scriptores distinetio inter Sigias, R Notas orta est, dc celebre effatum hoc apud Iurisconsultos Notae ipso litterae nou δεπς, quamquam, ut supra diximus , a plerisque promiscue
Quis Siglorum Auctor apud Latinos.
HUjusmodi autem Notarum , Siglorumque usum multis post annis a Latinis receptum fuisse hic observare etiam operae pretium est , earumque Auctorem Ciceronem fuisse memoriae prodit Plutarchus i) , qui de tribus illis nominibus agens apertissime testatur, quod idem Cicero , quum Quaestor in Sicilia foret , Toῖς θεοῖς αναθημα Troia λενΘ άργυ-
num argenteum Diis consecrazis, in quo initia insor si duorum nominum Marci Tullii , tertii loco ludens eicerem iussit artis ei prope illas litteras incidere. Haec igitur priora nomina Marcus Tullius Sigiis hisce M. T. , tertium vero Cicero, cicere tamquam nota , Vel signo in eo anathemate exprimi voluit . Neque praetereunda hic etiam Dionis γ) opinio est, qui Notarum Auctorem Moecenatem esse existimavit , propterea quod
28쪽
quod veteribus illis paucis , vel Ciceronianis Notis novas quasidam adjecit: οτι πGτὸ ι μεια τινά γροι λμάτων προς ταχος ἐξ υρε . Prrmus flans quaedam litterarum ad celeritatem iuvenit . Ex quibus inde temporibus adeo frequens notarum , Si glarumque usus fuit apud Romanos , ut nulla propemodum monumenta tum publica, tum privata conspiciantur,
quae variis, arbitrariisque ejusmodi signis scripta non siint i). Adeo ut maxime idoneus , & felix ille scriptor haberetur , a quo facile, celeriterque eae in scribendo e Xciperentur , quem' admodum cecinit Cl. Poeta Manilius , qui Augusti tempore vixit , Hic σ erit felix Scriptor, cui littera zerbum , Luique Notis linguam superet, curs)mque loquentis
Excipiat longas noza per compendia doc I. Ut autem ad Graecorum Sigia reditum faciamus , eaque potissimum , quae in lapidibus reperiuntur , quo nomine numerales etiam Notas intelligi volumus ; illud primum dispiciendum nobis , dc observandum est , an ea una cum istis, ut ita dicam, Inscriptionibus orta sint; atque ut ordine procedamus, de ipsarum Inscriptionum origine verba nobis facienda sunt.
AC primum quidem , ni fallimur , Inscriptionum monumentum duae illae celebres columnae sunt , quas Sethi Nepotes excitarunt , de quibus haec narrat Iosephus lib. I. Antiquit. Judaic. Cap. g. Ne de inventa fua ex hominum notitia dilaberencur , cum Adamus generalem Mundi interitum
unum i ridos Meupori in Allend. pag. 4 εἷ
29쪽
unum incenso , diluvio alterum praedixisset, duas excitasse eo-lumnas, alteram lateritiam , alteram lapideam , ct' utr*ue sua insenta insculpsisse : ut si lateritia diluvio perirer, superses esset lapidea , hominibus discendi copiam faceret. Eamdem propemodum rem pius Abbas Serenus apud Cassianum Coll. VIII. de Principatibus Cap. 21. Chamo Noe filio, ut sacrilegis , profanisque artibus imbuto perperam adscripsit, secundum erroneam vulgi opinionem. Attamen Sem , Cham,& Iaphet, uti S. Thomas ait in Cap. VI. Gen. , fuerunt paternae justitiae imitatores, proptereaque Arcana ingressi, & a Diluvio erepti. Luantum itaque dixit ille, antiquae traditiones ferunt, Cham fidius Noe , qui supersitionibus sis , I' scrilegis ac profanis fuerat artibus is tutus , siens nullum spo se super his memorialem librum in Arcam prorsui inferre , in qua erat una cum Patre juso, ac sanctis fratribus ingressurus, Icelsas artes , ac profana commenta dipersorum me tallorum laminis, quae silicet aquarum corrumpi inundatio
ne non possent , O durissimis insulasit laesidibus et quae peracto dilupio , eadem quac cxlaperat curi cate perfuirens, 5 crilegiorum , ac perpetuae nequitiae seminarium transmis in pseroI. Enimvero tantus post ea tempora Scriptorum lapidum extitit numerus , ut Sanctioni athon Beritius si) antiquissimus Phoeniciarum rerum Scriptor , ipsoque Mose uno alterove taculo recentior, ex variis inscriptionibus , quas in Templo , atque columnis cum apud Hebraeos , tum apud Ethnicos reperit , majorem suae Historiae partem perscripserit. Eum sequutus antiquus auctor Euhemerus ex Inscriptionibus cujus dam Columnae aureae in Templo Jovis Triphylii, ab ipso Jo-B Ve,
30쪽
ve, ut indicabat titulus, positae, Iovis, ceterorumque Deorum historiam compilavit. Qua de re Clarus Huetius prop. IV. pag. 2O8., & pag. 38. videndus est. Id insuper fuit in more, institutoque majorum , ut principia scientiarum , resque memoratu dignae in ligneis, lapideis e columnis describerentur . Hinc celebres ill e Mercurii Columnae i) apud AEgyptios, per quas in Philosophia adeo profecerunt Pythagoras, Plato,& alii . Hinc illae in Tingitana erutae , in quibus Phaenices , se a Josua patria exterminatos scripserunt . Hinc illae , quibus Alexandri foedera cum Mitylenaeis & Tene diis insculpta
Columnas ad signandos terrarum a se domitarum limites adscriptis titulis excitavit Sesostris . Ρisistratus a) , uti accepimus, in lapideis columnis praecepta agricolis perutilia expressa reliquit . Quod si ad sacras litteras provocare velimus, nonne legem a Deo in Tabulis lapideis descriptam fuisse, & Mosen Deuteronomi una sy) ingentibus, & calce Laevigatis lapidibus inscribi jussisse legimus
More ceterarum Nationum Romanos etiam cum Inscriptionibus monumenta posuisse , vel a sui Imperii primordio satis constat. Tit. namque Livius lib. X. Dec. IV. haec refert :Eodem anno Urbis nempe 373. ) L. Petilii Scribae sub Ianiculo dum Cultores agri altius moliuntur terram , duae lapideae Arcae oHonos ferme pedes longae, quaternos latu inpentae sunt operetilis plumbs detinctis , litteris Latinis , Graeci que utraque Arca inscripta erat . In altera Numam Pompilium, Pomponii ilium , Regem Romanorum sepultum esse : in altera libros Numae Pompilii inesse G e. eodem lib. X. pag. 39 a. haec
i) Vide eumd. Anet, pag. 6o. propos. IV. 3 Deur. XXIV. a. 3.
