D. Gregorii Placentini ... De siglis veterum graecorum : opus posthumum, et De Tusculano Ciceronis, nunc Crypta-Ferrata d. Basilii Cardoni ... disceptatio apologetica

발행: 1757년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

multos praetermittam, Philippus Ferrarius in suo Geographico Lexico haec habet: Tusculanum Grori errata, I' S. Maria di Groti errata . VIIIo Ciceroni, apud Tusculum. Iacobus facciolatus in suo Uocabulario, quod studiose Juventuti magna cum laude concinnavit, ita scribit ) : Tusculanu Groti errata, S. Maria di Groti erra a - Villa Ciceronis tu Agro Tusculano, nunc ibi Caenobium insigne Monachorum . Et Iacobus Proust Tusculanum sic interpretatur 3) : Luod ii is Tusculano Agro aliquot pos annis Ciceronis pracdium fuic,

nunc i igne Monachorum Coenobium, dicisurque Grotta-Ferrata, Tusculum aurem es se cati. V. Iam vero clara in luce posito, quod Crypta-Ferrata , dc Tusculanum idem sonare semper consueverit; ut planum deinde faciamus , tale Tusculanum illud esse , in quo M. Tul. Ciceronis Uilla locata foret; monumenta , ac ratione S , quae rem conficiunt, proferre necesse est ; R in primis eae loei notae, atque characteres, nimirum illius positio, aeris qualitas, soli fertilitas, aliaeque conditiones expendendae sunt, quibus perspectis evincatur, omnia quae Tusculano nostro conveniunt, Tusculano Ciceronis, atque ipsius Villae convenire . Quum autem hujusmodi loci dotes inter alios a Strabone potissimum Geographo accuratissimo enarrentur ; singillatim unaquaeque ipsarum expendenda nobis erit, antequam Adversari ici In sua universali Historia ad ann. chr. I OGq. a) Italic. Antiquit. cap. II. Lib. III. pag. 9sq. a) Pag. 27 I. 4J Voce Tusculanum. 1) In notis, O interpret. Lib. I. M. T. Cicer. de Oratore not. 3. pag. I A

212쪽

DE TUSCULANO

sarii objectionibus respondeamus ; ut luculenter innotescat, quam apte, & quam Vere omnes Cryptae-Ferratae simul,&Ciceronis Uillae congruentes sint. Quod ut praestemus, integram Strabonis i) descriptionem prius apponamus oportet. To γὰρ

Collis terra fertilis , irriguus , placido se attollens pertice multis in locis , regia, pulcherrima uc capiens aedis cia. Continentia vero sunt illi, Albano monti subjiciuntur ea-pra dita virtute, ornamentis , dehinc planities es, quidem Romam, ejusae suburbia, qua vero mare contingens. UI. Ex hac autem Strabonis descriptione, ut discutiendum proponatur quid pro nobis, quid pro adversario faciat illud inprimis constituendum est , agrum illum , qui Tusculani nomine insigniendus, & in quo Ciceronianae Villae situs statuendus sit, debere es e primum terra sertilem, & irriguum, eminenti quidem loco positum , tum pariter minime adscensu arduum , sed talem , qui & multis,& amplis continendis aedificiis sit aptus, eoque soli ingenio, & praestantia praeditus, ut& fertilitati, & aquarum copiae continendae quam maxime Opportunus sit ; quis autem non videt omnia haec uni Cryptae-Ferratae , non autem Tusculi dorso, de quo Cl. P. Zuggeri

affirmat sa) , apprime convenire Z Ea si quidem non solum in eminenti planitie, teste Bernardo Sacchi 3), posita est, non solum

ci) Lib. V pag. 239. ca) III. pag. T. 3 3) Lib. primo de Italic. Reri varietate, o elegantia .

213쪽

M. T. CICERONIS.

solum uvis , pulcherrimisque oleribus feracissima , & non solum in ea horti sunt olerum pulcherrimi , ut Pius II. animadvertit si) sed & praeterea nullus in istis partibus , tam

aquis abundans Collis est, quam Crypta-Ferrata . Contra vero si locr illius natura attendatur, ubi noster adversarius positam fuisse Ciceronis Uillam contendit sa), manifeste deprehendetur , nullam ex iis laudibus habere , quae a Strabone Tusculano nostro tribuuntur , quaeque Ciceronis Villae convenire ex ejusdem scriptis , aliisque testimoniis comprobatur . Primum enim neque Φυγεως , neque huc λo p 2- erit :Quod autem praeterea fertilis esse non possit , ea quidem sertilitate, quae Tusculano, ex Strabonis verbis , assignatur ' ab ipsa ardui nimis montis natura , & ab aquae desectu evince tur . Quum enim maxime ardua quaeque loca silvestria ut plurimum sint ; permultum etiam sertilitati officit aquarum penuria , qua ea loca laborasse , evidenter colligere est ex iis, quae mox dicentur , & ex quibus conficitur, attributa Tusculani nullatenus Villae Ru uella dictae , maxime vero Crypta 'Ferratae convenire . Primo sane Ciceronis Villam valde irriguam suisse perspicuum satis est atque eam aquarum copiam, praeter alias, quibus ager noster imprimis abundat, per aquam

potissimum illam , quae Crabra dicta est , ut mox pluribus

erit demonstrandum in eam fuisse derivatam . In aquar autem Crabrae mentione , quae a Frontino habetur , quum nulla de jugo , nulla de Tusculi monte verba fiant ; primus i & maximum hoc obstaculum Cl. Viro P. Zuggeri erit, ne isb recte

ci) Lib. II. pag. 37o. comment. Tii II. Tont. Opt. Max. a) Num. VI. pag. 9. , O Num. VII. pag: Io. haec habet et Prendendo polla inisura della dissaneta dat luogo delia scoperta Villa , che sta sui sine delle alterge dei Monte Tusculano .... &c.

214쪽

io DE TUSCULANO

recte essicere possit, Rumnellam suam Ciceronis Tusculanum habendam esse. VII. Et antequam de loco, ubi aquae hujusmodi origo tuerit, quidquam dicatur , & priusquam probetur , ex men sura distantiae , in qua aquae ejusdem caput erumpebat , Cra' bram aquam montem , ubi Rustinetia est , perfundere minime potuisse, Sex. Julii Frontini si) Viri Consularis , cui ab

Imperatore Nerva aquarum cura demandata fuerat , verba

recitentur : Praeser caput Aquae Iuliae transuit a us , g GPocatur Crabra : hanc Agrippa omi t , seu quia usum impro boperor , seu quia Tusculanti possessoribus relinquendum crede bat; es namque es, quam omnes Villa tractus ejus per Picem in diei, modulo ue certos dispen rium accipiunt, sed non ea dem moderatione : Aquarii nostri partem maximam ejus femper in supplementum Iuliae pindicarunt . Exclusa ergo es Crabra , tota jussu Imperatoris Nervae nimirum ) reddita Tusculanis . His autem Strabonis , Sc Frontini testimoniis tam aperte Cl. Zuggeri rationes eliduntur , ut quamvis ille multa erudite proserat, Sc mox recitatas utriusque auctoris sententias sibi suffragari pro viribus contendat; luculenter tamen eidem adversari, facili negotio possit quisquis deprehendere. Frontinus equidem tacet quonam in loco Aquae Crabrae sons prorumperet; attamen majores nostri, Sc loci illius habitatores perpetuo tradiderunt , eam supra Cryptam-Ferratam ad radices propemodum Albani Montis prorupisse , quod et ianta, doctissimi Viri Lucas Holstentus , Sc Ferrarius , seu Antonius Baudrand , qui ejus Lexicon Geographicum auxit , locupleta-Vitque, non obscure a Trinarunt . Ille enim in Notis ad Clu-Verium sa) Aquae Crabrae sontem milliario circiter 8c dimidio supra

Ob De Aquaeductibus cap. IX. edit. Polevi. ca Pag. 719

215쪽

M. T. CICERONIS.

supra Cruptam-Ferratam, & passibus biscentum ab Aquae Iuliae sente se invenisse testatur ; alter vero io memoriae haec tradidit: Aqua Crabra . . . oritur in Lacio ex Agro Tusculana paulo supra Cr tam Ferratam ' ouae quidem sententia scum Frontini loco nuper laudato maxime consentit: Sic enim Aqua Crabra ad omnes Tusculi Villas, quae si1 Gabinianam, vel alias pauculas excipias haud in Tusculano monte, ut auctor est Cl. Antonius Mancinellus Horatii Interpres , sed sub Tusculo erant: tales enim Villae, ait ille, sub Tusculo erant, ut diximus a) perduci comodissime poterat e Illud insuper ex Frontini loco notandum est, quod sententiam nostram,& rei veritatem maxime confirmat; Aquam scilicet Crabram modo uni, modo alteri Tusculani Villae in d es distributam fuisse , sed non eadem moderatione , Aquariosque RomanOS par tem maximam ejus semper in supplementum Iuliae vindicasse, ex quo certe conficitur, quod , quantumvis juxta sententiam Cl. Zuggeri cui postea suo loco respondebitur ) Aqua Crabra in monte, in quo fere omnes pro lubitu suo collocat Villas ρ), Ciceronis Tusculanum irrigare potuisset, eum tamen

vere irriguum , a quisque abundans, ut a Strabone dicitur, reddere non poterat. VIII. Prosecto ad eam Aquarum copiam conficiendam etiam Tepulam Aquam confluxisse certissime dicendum est. Ea autem quum etiamnum in Crypto-Ferra tensi Territorio uberrime fluat, assertum nostrum maxime corroborat . Et sa

ne , si quod Aldus Manutius Pauli filius ) de Aqua Tepula

216쪽

De TUSCULA MO

assirmat, perpendamus; hoc , quod diximus , verissimum esse reperiemus : Aqua Tepula , inquit ipse , ex Agro Lucullano, quem quidam Tusculanum credidere, in Caelium Collem, Apentinum , Capitolinum a Censoribus Carpione ορ Longino perducta anno Urbis DCXVII. Hujus Aquae fontes nulli fuere , Venit quibusdam constabat , quae interceptae funt in Iulia : ita-gur caput ejus obserpabatur a Piscina Iulia . Concipiebatur via Latina ad milliarium XI., inde ripo suo in Urbem perducto Iuliae pos mixto . Nam Agrippa Anno Urbis DCCXIX.

ad milliarium XII. pia Latina alterius aquae proprias Pire collegit , o Tepulae ripum intersepit; aequi suoque ab sed προ ore nomen Iuliae es datum , ira tamen dipissa erogatione, ac maneret Tepulae a pellatio : Quae quidem omnia non modo di ctis Frontini i) consentanea apprime videntur , quippe qdi praeterea de Aqua Julia loquens, eam ad milliarium ab Urbe XII. Via Latina euntibus ab Roma dextrorsus millium sta suum duum collectam fuisse testatur; sed & Ciceronis menti& scriptis quam maxime congruit . Quum enim ex epistolis a) ejus satis constet , ipsum aquarum copia valde delectatum suisse ; & quum una Crabra , quae certa quadam mensura in dies Tusculanis Villis erogabatur, Tusculano seu illi aquarum amuentiae, ex iis quae supra docuimus) minime sum cere potuerit; merito asseverare licet, Crabram , Te pulamque Aquas Juliae mixtas in Tusculanum suum a Cicerone fuisse perductas . Idque ex eo magis ac magis sit verisimile , quia, quum aquae istae vel in ipso Cryptae-Ferratae Territorio erumperent, vel prope illud saltem fluerent, facile Ciceroni erat , easdem colligere , atque in Villam suam deri

vare .

ab Loco eitato in Cap. IX.

et Epist. ad Fa l. lib. XVI. epist. I 8., O ad .ratrem epist. prima lib. III.

217쪽

M. T. CICERONIS

vare . Quod autem de hisce omnibus nullus dubitandi locus reliquus sit; satis est animadvertere , quod quantum ad Crabram , & Tepulam attinet, eae adhuc in Crypta-Ferrata perdurant : de Iulia vero , eidem asserto nostro firmitatem addit, quod idem ferrarius scribit i): Iuliae ab Aureliano du-Na in Tepulam XII. ab Urbe lapide incidebat.

IX. Ne autem ad hoc propositum ea a nobis dissimulentur, quae ab adversario nostro coacervatim congeruntur, ad

firmissima ea fundamenta convellenda , per quae luce clarius evincitur, ex Aquarum Crabrae , & Tepulae a iuuentia Ciceronis Villam in eo situ extitisse , qui a Strabone descriptus est ὁquomodo idem Cl. P. Zuggeri ratiocinationem nostram impii gnandam aggressiis sit, videamus 2 . Is profecto animadver tit, validissimo se constringi argumento, ea nimirum dissicultate , quae circa Aquam Crabram potissimum illi superanda est;

quo uno omnes illius rationes irritae redduntur - ideo varia ,

sollicitus exquirit effugia , variasque rationes aucupatur , quae vel exigui momenti sunt, vel quae invicem etiam inter se pugnant, adeo ut ipse sibi non satis in ea re constare videatur . Primum quidem permotus loco illo Ciceronis contra

Rullum : Ego Tusculanis pro Agua Crabra pectigal semdam , quia a Municipio fundam accepi , IS a Θlla mibi datus

esset, Rulli lege non penderem : ad variantes provocat lectiones, Crebram pro Crabra, Mancipium legendo pro Municia pio , atque hujusmodi rebus insistendo, quod ad rei, R dissicultatis caput omnino non facit ; se dissicultatis nodum dissolvisse per variationem vocum arbitratur; neque Videt , et-- iam sit ci) Pag. 3 8.

218쪽

DE TUSCULANO

iam si Crebra legendum sor et , opus esse , ut ipse ostendat, quaenam sit Aqua illa , pro qua crebro habenda Cicero ipse Tusculanis vectigal pendere deberet. Hic Rhodus, hic saltandum . Certe a Cl. Viro probandum , ac demonstrandum erat aliam primum, praeter Crabram , esse Aquam, cujus Tusculani possessores essent, & quae alia ab ea esset , quam Frontinus nominat. Haec autem quum nulla sit , nec ab eo nominetur contra vero ex luculentissimis Frontini verbis pateat, abram eam esse Aquam, cujus proprietas penes Tusculanos

esset , ac possessio ab Agrippa & Nerva illis confirmata , &CX ea etiam Aqua omnes tractus illius Villas fuisse irrigatas ;ab ipsa vectigalis pensione , quod idem adversarius minime

animadvertit, manifesto deprehendimus, Crebram illam , quam ipse fingere vult, ac nobis persuadere , aliam certe nullam esse potuisse, praeter Crabram ipsam, de qua apertissima , ocluculentissitna testimonia , atque a g menta suppetunt . Sic que aut Codicum auctoritatem, quos numero plures allegat, valde infirmam videri debere, aut dicendum, quod licet lectio vera foret , Crebra illa Aqua non alia nisi ipsa Crabra , sit, quam idcirco Cicero Crebram fortasse nominaverit, quod pro ea crebro habenda ad perpetuum vectigal solvendum Tusculanis obnoxius esset .X. Neque plus p taeterea verisimilitudinis , aut rationis inest alteri argumento , quod idem Cl. ZuZZeri e X annorum serie i) in sui patrocinium accersit . Is nimirum ut Crebra non Crabra in prae laudata adversus Rullum oratione legendum esse ostendat , ad tempus provocat , quo Ciceronis Villa aquae istius beneficio irrigua esse incoeperit ipsiusmet Cimceronis locum producit ex postremo ejus libro Epistolarum ad

219쪽

M. T. CICERONIS.

II ad Familiares i) excerptum , in quo ab eodem Cicerone , Tironem suum alloquente, Crabra nominatur, mox ex eo loco Auctor conficit, Ciceronem ibi de Crabra emenda agere ;& quum a tempore , quo habita est Oratio in Rullum , ad tempus conscriptae epistolae , secundum rationes ab ipso adductas sa), decem dc octo anni intermedii sint, perspicuum inde esse autumat , Crabram in loco contra Rullum legi non posse, cujus Aquae emptio nondum facta esset. Hic vero primum adversarium nostrum amice rogatum velim, unde nam illi constet, in epistola ad Tironem de Crabrae emptione sermonem esse ξ Accuratissime legat, I perlegat integrum epistolae contextum, mihique indigit et, si valet, ejus locum, ubi emptio aliqua memoretur. Certe quum in ea epistola de variis aliis rebus sermo sit, posteaque verba illa excipiant : De

Crabra guid agatur .... velim scire . Levissima mihi conjectura , ne dicam somnium , esse videtur , quod de A lust Crabra emenda Cicero cum Tirone agat. Verumtam Cn , quoniam hic res meris tractatur coniecturis , quibus Cl. ZuZZeridissertatio contra monumentorum pondus tota innititur , demus nunc , ea in epistola Ciceronem de Crabrae emption μ .

agere : quid quaeso vetat in ista hypothesi , ne censeamus, Tullium ibi loqui de Crabrae emptione derivandae non quidem in Villam suam, quam eadem Aqua pridem abluebat, sed in alium agrum , seu fundum , quem ipse sibi esset comparaturus ξ Nonne hoc ipsum Cl. Zuggeri dum sua interest , quamquam alio respiciens sp) , animadvertit Z Rursus quid vetat, ne dicamus , aliud quidquam evenisse , cujus causa Cicerode

220쪽

DE TUSCULANO

de Crabra meminerit , puta quod ipsius Aqu e pars dimuxisset , disperisset , sive quocumque alio modo deviata esset; praesertim quum de unica Crabrae deficientia , alia aquarum copia suppetente M. Tullius agere videatur , dum ait : Et nunc quidem etiam nimium es o us ; ni si forte ad imbres tunc temporis decidentes , ut ex ipso epistolae contextu opinari quis potest , potuerit alludere.

XI. Verum bene habet , quod nobis rationes, & monumenta suppetunt , omnem hac super re scrupulum omnibus , atque adeo adversario nostro eximendi, eumdemque in angustum redigendi , ut amet deinceps non meris verbis insistere ,& res quae nullam cum iis affinitatem habent , deducere . Bene inquam habet, quod verba illa : de Crabra quid agatur: quid sibi velint, optime ex eo licet colligere, quod constat, revera Ciceroni de hac Aqua Crabra litem aliquando fuisse ;ad quam litem per quam verisimile est , per ejusmodi verba epistolae ad Tironem alludi , quod quidem Cl. P. Zuzgeri vel ignoravit , vel dissimulavit . Melius praeterea habet, quod de hujusmodi Aquae controversia in Oratione pro Cornelio Balbo

non modo aperte loquitur , ubi Jurisconsultos nominat , quos ea super re considebat , sed tali modo loquitur , ut nostro adversario valde quidem displicuerit, & omnem , quam in suis differentiis verborum , locorumque machinationem facit, evertat omnino : Si nos de Aqua nos; a Tusculana M. Tugionem potius, quam C. A uilium consuebamus ; audiat Cl. Vir, audiant in antecessum adversarii , de Aqua nostra Tusculana, agnoscantque , aquam , quae nomine est Crabra , Tusculanam a Cicerone nominari , quod indubitanter affirmat Graevius in locum illum Ciceronis hisce verbis : Crabra tua , quae nunc Marrana dicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION