장음표시 사용
221쪽
IT XII. Et quoniam ad convellenda ipsa firmissima fundamenta , per quae Tusculanum asseritur nostrum, & quae in irriguitate Soli, oc Crabrae scaturigine vim validissimam habent, Adversarius ipse i) super nominibus modo Villae , modo fundi , alias Horti tergiversatur ; operae pretium est animadvertere , non modo eum sibi minime constare, sed ea quae aperte contra ipsum sunt, is pius in asserti sui confirmationem assu me re. Hoc vero manifestissimum fit ex eo, quod ipse affert ad evincendum, quod etiamsi Cra9ra in loco orationis contra Rullum legi oporteat, adhuc ex distinctione Villae , &fundi, Ciceronis Villa non in loco Crabrae , sed alibi , ubi
ipse nimirum vult, ponenda sit. Quum enim Cicero in dicta oratione assirmet , se vectigal Tusculanis pro aqua Crabra pendere , quia a municipio , non autem a Sylla fundum accepisset; stat i in Cl. P. Zuggeri arripit occasionem deducendi, quum pro fundo se vectigal pendere Tullius assirmet a Tusculanis accepto, non autem a Sylla dato ; Aquam Crabram ad fundum dumtaxat , non autem ad Villam pertinere debere ;immo praeterea fundum, & Uillam in Ciceronis loco res esse inter se diversissimas, ac propterea Villam in loco plane diverso, quo Crabra minime pertingat, esse reponendam. Praeclaram argumentandi rationem l quae ab ipsis Ciceronis verbis ineptissima convincitur. En verba Ciceronis: Ego Tusculanis pro Aqua Crabra etectigal pendom , gura a municipio fundum accepi ; s a Salio mihί datus esset, Rulli lege notia, penderem. En autem quod ex verbis illis, etiamsi cum P. Zuz- geri fundus pro re a Villa distincta haberi velit, a nobis deducitur magis certe probabili deducendi ratione, quam vana, ut plerumque fit, conjectandi forma; ex hoc enim quod Ci-
222쪽
cero se ad pendendum Tusculanis pro Aqua Crabra vectigal, quoad fundum ab illis acceptum , se pronunci et obnoxium, a qua obligatione se immunem ait fuisse futurum, si a Sylla accepistat ; arguimus nos, & merito arguimus ex ipsa acceptionis distinctione, & Syllae nominatione Crabram ad Tusculanum, seu Villam, seu fundum debuisse pertinere. Mani stum est enim, quum per occasionem , in qua de pendendo tributo agitur pro fundo a Tusculanis non a Sylla dato, unius Crabrae mentio habeatur ; per axioma illud fieri, ut eadem, quantum ad ipsius Aquae Crabrae relationem , censenda sint, sive fundus, sive Villa , quae vel a Tusculanis, vel a Sylla quovis titulo Ciceroni eidem data sorent. XIII. Verum haec obiter a nobis dicta fuerint , & ut
umbras umbris opponeremus, obsequuturi adversarii ingenio, qui ludicris plane armis pugnans, valida, quae contra ipse nasunt, tela nequaquam advertit. Non advertit, inquam, locum hunc maxima vi ipsum, R Russin etiam suam impetere;
sive quia ad assertum suum corroborandum Austorum Verba a
temere assumit ; sive quia Auctorum loca oscitanter , & te X- tum sine contextu legit. Profecto enim , si locum orationis contra Rullum attente examinasset , dc caput illud Agrariae legis, in quod Cicero invehitur, attendisset; luce clarius observasset, non ad alium finem a Cicerone de vectigali pro Aqua Crabra pendendo mentionem fieri, nisi ut ante Populi Romani conspectum ponat effectus , qui ex legis illius acceptione existerent, utque detegat, quorsum Versutia, ac ma
litiosa Tribuni Plebis lex collina a re videatur; ad quod ostendendum, vectigal, quod ipse pro sua unius ejusdemque Tusculanae Villae aqua pendebat , exempli dumta X at gratia ita medium profert . Qua quidem ex re neutiquam illud emergit a
223쪽
git , quod opinatur Adversarius , distin Ilionem fieri fundum inter a municipio acceptum , R Villam , quae a Sylla ad eum pervenire potuisset. Uerum conficitur apertissime, Villam suam eam esse, pro cujus Aqua Crabra idcirco ipse Tusculanis vectigal pendebat, quod fundum in emptione ea conditione acceperat , quae illi inerat , quum illi mancipio tradita est . Quod si Cl. P. Zuggeri i) animadvertisset; primum cum optimis & exemplaribus, & Criticis mancipio dumtaxat , legendum putasset quia si municipium legas , nullus Ciceronianae argumentationis, atque contextus Orationis sensus sit , )deinde deprehendisset, non duas innui venditione S , ac duarum rerum distinctarum , sed totum sermonem per hypothesim, ut a junt, esse ' animadvertisset ad verba illa: quae post Marium , σρ Carbonem Cos data , assignata, vendus , concen sunt, ad quae Cicero alludit per illa verba AE a Salla mihi datus esset; atque id evidenter consecisset, Ciceronem de Villa sua , quae certe Syllae fuerat, hoc declarare , nimirum quod si ea per illas assignationes , aliasve ejus generis concessiones data illi fuisset; futurum fuisse , ut diversae conditionis censeretur videlicet immunis, quam illius conditionis, cujus erat, quod a se mancipio esset acquisita ; ex quo tantum abest, ut id , quod Adversarius vult, confici possit de Uillae nimirum, & fundi distinctione, ut potius ex eo vel cuicumque manifestum fiat , de una eadem Villa , Tusculania, nempe, sub diverso tamen titulo, ac respectu sermonem haberi . XIV. Praeterea , recondita quidem non sunt, quae a de diversa Villae, fundi, horti acceptione animadvertit, quum
224쪽
nemo sit paululum in antiqua verborum Latinorum significatione versatus, qui hujusmodi res ignoret. Nemo, inquam, ignorat, pro diversa vocum, quas Scriptores ipsis quandoque assigere voluerunt , notione , diverso quandoque modo alias intelligi Villam, alias hortum, alias fundum; aliam praeterea esse Villam Urbanam, aliam rusticam , aliam fructuariam: caeteraque id genus. Verum quid tum Z Est: enim etiam certissimum, vocem hanc fundum, ut plurimum in genere, ut
a junt, accipi ; ac per eam totum & praedii , & Vill ae , totiusque rusticae possessionis tractum comprehendi: ex quo etiam factum est , ut pro tota aliqua sorte seu pecuniaria, seu in alio bonorum capite consistente intelligatur. Quod sane etiam evidentissimum ex eo essicitur , quod vox ea fundus a Romano Oratore ad Populum Romanum prolata , ut illud obtineret , quod Orator ipse intendebat, absurditatem nempe novae Agrariae legis ostendere , ejusmodi esse debebat , quae in
universae multitudinis mentibus talem notionem CX citaret ,
Per quam non de exigui cujusdam praedioli conditione immutanda , sed de maximis rerum possessionibus, & juribus, quae super iisdem haberi possent, disceptaretur. XV. Sed jam ut ad aliud illud deveniamus ex iis, quae in principio posuimus , ad alteram nempe notam a Strabone assignatam, per quam Tusculani ab ipso descripti dotes cum amoenis deliciarum Tusculi Villis , cumque Villa Tusculana
nostra.congruere videantur; pergratum illud se offert, quod Τusculanum ipsum describatur, nempe Collis non solum ter- .ra fertilis, & irriguus, quae dotes Tusculanae Villae, quam confingit Adversarius, ut hactenus ostensum, minime conveniunt ; Verum etiam quod his multis in locis & placido sit adscensu, seque veluti suaviter, δc sensim attollat; quod quidem
225쪽
dem novae Cl. P. Zuggeri opinioni tam contrarium est, totque rationum ipsius , quibus ad eamdem suam opinionem sustinendam adducitur , absurda ostendit ; ut si parum sibi constans in iis visus est , quae hactenus circa controversam de is Aqua Crabra excussimus; multo sane inconstantior in iis , quae mox examinanda sunt , manifesto deprehendatur . Is igitur contra praecipuam hanc, quam nunc discutimus, Strabonis de Tusculano notam, atque omnium receptam, Sc confirmatam opinionem, genio tantum indulgens, & partibus suis ne quaquam veritus est, Ciceronianam Villam ex placido, am Ceno,& aequabili Collium tractu , ubi per tot annos sita fuit, re Pen te convellere, & in magis arduam Tusculi summitatem
transportare , utque eam autem ibi retineat, operae pretium est , lectorem perpendere monumenta rationum, quibuS Cam dem circumvallat.
XVI. Inter alia itaque ait Adversarius Ciceronis Villam in summo Tusculo debere esse positam , quod i) Gabinianae
Villae propinqua esset. Hic vero, ut omittamus, unde ipsi de certo Gabinianae Villae situ constet, concedamusque Gabinii Villam in eo situ, ubi ipse vult, fuisse collocatam; alterum sequitur, ut ipse idem duo alia explanet, tum Ciceronis Villam revera illi fuisse conjunctam, seu conterminam, tum e X hujusmodi propinquitate confici eamdem Ciceronis Villam in praecelsa illa altitudine sitam esse debuisse . Ad hoc probandum autem fiducia plenus Ciceroniana illa arripit sa): suum Domus in Palatio, VIIIa in Tusculano altera ad alterum Consulem transferebantur. . . . infundum Vicini Consulis Gabinii)non infrumencum, aut ornamenta Villia , sed etiam arbores
226쪽
transferebantur. Grave sane, & Achillaeum tale argumentum Adversario visum est, ut in summo Tusculi vertice Ciceronis Villam fuisse debeat existimari : Nobis vero perquam levissimum : primo quod hoc testimonium non sit gravitate sua alteri testimonio , & auctoritati praeponderans, cujusmodi a nobis prie missum est : secundo, quod res Oratorio more , & e X agerandi causa prolatae , vix minimum habent fidei momentum in iis, quae ad historiam pertinent; postremo vero, quod tot reponi nullo negotio possunt, tot hic pugnantia se manifestant, tot absurda emergunt, ut hujusmodi vicinitas, quae dici possit, prorsus nihil asserto nostro officiat . Principio ne stantum fidat Cl. Vir super hujusmodi vicinitatis voce , neve tum ipse allucinetur, tum alios in allucinationem inducat,
ad Logicae scientiae Canones eum mentem revocare velim, atque attendere, quaenam maxima falsorum ratiociniorum inter homines causa potissimum existat . Ea autem sine dubio est, quod homines voces relativas, quae per se nihil, nisi cum respectu ad aliam quampiam rem , innuunt , pro re aliqua tamquam positiva , & per se existente accipiunt . Atque hoc est, videlicet id, quod ipsi Cl. Viro imposuit. Vicinitatis vocabulum unum ex relativis vocabulis est; nec ex eo, quod vicinus a Cicerone dicatur sibi Consul Gabinius, deducendum statim est, Villam illius Gabinii Villae proximam, atque contiguam fuisse ; quum potuerit itaque Ciceronis Villa Gabinii Villae vicina aliarum Uillarum respectu amrmari, etiamsi aliquanto nec modico intervallo distans esset : libens altera illa illa Ciceronis verba , quae Adversarius noster ex alio loco adducit ad hanc rem probandam, usurpavero si) : Bona ad τι- c/num Consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum al
Q Post redit. in Senatu cap. 7
227쪽
nisi ad ideas relativas attendamus , argumentationem conficiemus talem plane , qualem Cl. P. Zuggeri i) : Se addunque larillo di Gabinio era Atuata noli alteZete dei Monte Tusculano , e se puella di Cicerone P era vicina, conplen dire , che se feful mede mo Monte ancor pusa. Mirum ni idem Adversarius tali ratiocinationi addiderit , quod erat demonstrandum ; immo vero nos in ejusdem gratiam addemus, quod talis a vicinitate necessitas erat, ut ipsa in Tusculano monte sita esset; ut, si non aliter fieri posset, Gabinianae Villae esset imponenda .
XVII. Cui necessitati Ciceronianam Uillam in tam-arduo loco imponendi, quoniam ex Adversarii sententia suffragari antiqui Horatii Commentatoris locus tam manifeste videtur , ut super eo is serio audeat triumphare ; operae pretium est, Poetae versus, & Interpretis expositionem hic referre, ut Lector per se ipse a principio agnoscat, quam infirma sintea argumenta, quibus idem Adversarius tamquam sortissimis,& evidentissimis rationibus , & monumentis pugnare sibi persuadet . En Horatii velas sa) : Nec ut superni Tllu candens Tusculi
Et Commentatoris verba : Superni hoc est in Monte siti, ad euius Montis ) tatera superiora Cicero Dam Villam habebat sulanam. QMd ergo Z Quid inde ex hujusmodi nempμ .
Commentatoris verbis conficiendum esse vult Cl. P. Zuggeri Nempe clarissime argui, Ciceronianam Uillam in summo montis vertice, ac supra Tusculum sitam fuisse. Ego autem pace ejus
228쪽
ejusdem dicam, ex talibus Commentatoris verbis, nihil minus confici, quam quod ipse intendit affirmare . Et ne cuia quam scrupulum moveant duo illa verba, latera superiora ;ad inferiora paulum descendamus, & in particula, seu propositione ad , & voce lacera ab Interprete apposita tantisper immoremur statimque deprehendemus , Ciceronis Villam non in superioribus quidem Tusculi jugis, sed ad eorumdem latera superiora collocatam ; quod idem est ac dicere, Ciceronianam Villam prope, seu versus latera ipsa superiora , inferiorum respestu, sive ad eorumdem radices sitam extitis e. Cujus particulae usum si Cl. P. Zuggeri I) animadvertisset,
quod sexcentis Latinorum Auctorum exemplis ad rem nostram probare possemus; non tantopere quidem super Commentatoris verbis exultasset, quasi avetoritatem omni interpretatione , atque exceptione superiorem, ut ipse ait , a se stantem
XVIII. Ex hujusmodi autem ratiocinandi methodo, mirum non est , si alia etiam Adversarius peccet, atque in situ Villarum statuendo, Villae tantummodo, seu primarii aedificii
rationem habeat, nec secum reputet, quanta earumdem CX-
tensio esse possit, & quantum quoquoversus spatii comprehendant. Sane quidem qui sedulus fuit in dimetiendo intervallo sa), quod a Crypta-Ferrata ad summum Tusculi dorsum
intercedit; poterat item etiam aliquam mensuram instituere, ac mente concipere totius tractus, vel ambitus, quo magnificat illae Villae continerentur , ac tali ratione nec eas tam in angustum conjecisset, quam mox demonstraturi sumus, seque aliis exsolvisset nodis, qui nullo negotio expediuntur , atque
eaco In pag. 7. O 8. Ibidem num n ab Num. VII. pag. s. O IO.
229쪽
2Sea in re operae nostrae pepercisset ad ea diluenda , quae nullius momenti sunt. Ex quibus illud, in quo tam fortiter pugnat, verba nempe Ciceronis superius recitata) Infundum autem Vicini Consulis non instrumentum , aut ornamenta Vi lac , sed etiam arbores transferebansur I), facillime etiam explicatur ubi animadvertitur, Villam aliquam, magnificam potissimum extensione sua non modo domum , seu insulam , verum Sc alia rustica aedificia , praediaque adjuncta , ac fundos complecti posse, unde PQ bene eo respectu vicinitas Consulis Gabinii, atque arborum, caeterorumque Ornamentorum, sive instrumentorum translatio in ejusdem fundum convenire
posse intelligatur & magis quod Adversarius alio loco a
fundi vocabulum in sententia sua contra nos pro parvi etiam praedioli notione accipiendum esse contendit. XIX. Porro autem ad has rationes, quae Adversarii ejussidem nostri assertum de Ciceronis Tusculano in summo Monte locando plane subvertunt, alia accedunt obstacula , atque
impedimenta , a quibus ut se expediat , hoc opus hic labor erit. Magna enim illi se offert dissicultas ex variis aliis Ciceronis locis, in quibus pro descriptione , quam apponit , situs aliarum Tusculi Villarum, partiumque Villae suae ad illas res- peetu , Cl. P. Zuggeri Topographia emcta de conjunctione Gabinianae & Ciceronianae Villarum omnino evanescit . Quo modo autem hac de re plane convincamur, singillatim expediam . Primum Cicero haec habet 3) : Vir magnus G nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur quam commodi sume res
230쪽
26 DE TUSCULAM Oduos se habui se vicinos , superiorem Equitem Romanum , inferiorem Libertinum , quorum quum essent magnifica Villae , cou-cedi sibi oportere , quod iis , qui tenuioris ordinis essent , li
XX. Quum autem omnibus verioribus argumentis cono
stet , Villam paullo ante nominatam Gabinii Uillam fuisse ;quamnam inibit rationem Adversarius, ut inter Gabinii & Luculli Villam spatium inveniat ad Ciceronianam suam collo candam Z Quod autem ea, quae Luculli Villam contingebat. magnifica Villa , quaeque excelso loco erat posita , Gabini ire ipsa esset , planissinum fit Ciceronis ipsius verbis, quae sub subjicimus i J : Villam aedificatit in oeulis omnium tantsm, Tugurium ut pideatur esse illa Villa , quam ipse Tribunus Plebis pictium olim in Concionibus explicabat , quo forti mum , ac summam Civem In insidiam homo casus , non cupidus vocaret, & alibi sa) . Ad caelum . . . . extruxit Villam δit Tusculano pisceribus inrarii, & alia illa ): Ad hunc Tusculanum montem excruendum : quod autem praeterea altera Luculli soret , manifestum fit ex comparatione , quae utriusque a Cicerone fit per verba illa: Tugurium ut jam videatur est' illa Villa Lucullana nempe), ad quam ipse Tullius, utpote illi Gabinii oppositam & propinquam alludit . Hinc autem multa confici possunt, quibus semper in verisimilior , atque improbabilior Adversarii sententia ostendatur , nostra autem magis magisque confirmetur. Si enim pro vero hic probatum
est , Gabinianam Villam superiorem , Lucullanam illi proximam, & prae illa inferiorem; ex sententia autem Adversarii ejus-
O Oratio pro Sextio e . q3. Q Pro Domo sua cap. q7. 3 In Pisonem cap. a I.
