장음표시 사용
561쪽
tio unius relativi per terminum formalem , non cognita relatione opposita : sunt simul cognition: Concomitanter, quatenus per eadem principia a ipsorum cognitionem intellectus provehitur , concedo. Et vero definitio legitima debet fieri per principia, quae sint natura priora : at una relat onon est prior natura altera : ergo relativum, ut tale krmaliter , non debet ingredi definitionem correlativi, sed ut est absolutum : quare hinc sententia nostra firmatur potius, quam infringitur.
S. IV. An una relatio possit plures termino respicere.
I onsan- τ' Ε RMI Nus relationis est , vel π ATIO. I primarius , vel secundarius: ad aequatus, & inadaequatus. Primarius primo, & per se respicitur, ut patera filio : secundarius propter primarium , Ut nep a patre propter filium. Adaequatus est , qui lassicit per se ad terminandam relationem, ut populus respectu regis : in adaequatus, qui per se non lassicit , ut unus e pO, Pulo respectu regi S.
II. OBsERVATIO. In eodem fundamento reo
perire est relationes diversae speciei, v. g. similitudinis , & dissimilitudinis , pro diversa ratione
Quaestio est, an multiplicatis terminis tum p rumariis , tum secundariis , tum adaequatis , tum in adaequatis , multiplicentur relationeS ; an Vero x. nica sussiciat. I. AssERTIO. Multiplicato termino secunda.
xio, & madaequato , probabilias non multiplicatui
562쪽
LOGICAE. - F νγ Pr. Quia unica filiatio v. g. videtur sussicere, ut reserat filium ad patrem , avum , & proaVum e V Dica relatio regem referre poteth ad plures subditos , qui se habent per modum unius termini
II. AssERTIO. Multiplicatis terminis primariis & adaequatis , probabilius , multiplicantur quoque relationes e v. g. multiplicatis filiis, multiplicantur paternitates. Prob. Vbi sunt omnia requisita ad novam relationem , ibi nova exurgere debet relatio : posito novo filio, omnia sunt requisita ad novam pater nitatem : ergo exurgit nova paternitas. Confirmatur , quia genito novo filio , exurgit nova denominatio : ergo ab alia relatione , seu alia paternitate peti debet. Nec dicas, primam paternitatem ass novum filium se extendere , nam nova illa extensio , est nova relatio, vel potius petitur ab alia virtualitare, quae sit alia paternitas, quia non est ' quid absolutum , sed ad aliquid , at omne quod est ad aliquid , est formaliter relativum. Pr. 2. Respicere terminum ut sic , est essentiale relationi ut sic t ergo tali relationi essentiale erit, resipicere suum terminum 3 Et vero nisi sint tot paternitates , quot filiationes , unica paternitas patrem referet ad decem filios, opponeturque decem filiationibus : at unica paternitas non potest opponi decem filiationibus , quia opposirae relationes sunt simul natura , una autem paternitas
non potest esse simul natura cum decem filiationibus diversae aetatis.
Objicies i. Plura accidentia ejusdem speciei, non possunt esse in eodem subjecto: ergo nec duae 2λ-
563쪽
Resp. dist .ant. Plura accidentia physica, & quae idem officium habeant , concedo : metaphysica ,& diversum habentia officium, nego : V. g. duae albedines solo numero distinctae , lices intensissi mar, frustra essent in eodem subjecto , quia non haberent distinctos effectus formales , & diversia
munera ; at duae paternitates habent in eodem
homine distinctos effectus formales , & distincta munera , quia effectus paternitatis Α, est referre patrem ad filium A & effectus paternitatis B , est referre patrem ad filium B , quem ex individua
Instabis : Ergo a pari filius referetur per Unam relationem ad patrem , & per alteram ad avum. Res p. nego conseq. Quia avus , & pater sunt termini subordinati, qui unum adaequatum constituunt, non autem duo filii ejusdem patris. Instabis 1. Saltem duae paternitates in eodem homine generante facerent duos patres. Resp. nego. Quia ad multiplicitatem concretorum non lassicit multiplicitas formarum , sed subjecta debent multiplicari : v. g. multae artes in mente ejusdem artificis non faciunt plures artifices, sed eundem multoties artificem , sic multae
paternitates in eodem homine non faciunt eum multos patres, sed multoties patrem. Objicies a. Potentiae, habitus, &c. referuntur ad terminos de novo productos eadem relatione : v. g. Voluntas eadem relatione respicit bonum multia Plicatum et ergo a pari relatio categorica eadem respicit terminos non subordinatos.
Resp. nego conseq. Quia relatio essentialis respicii objectum in communi, ut a singularitate ter
564쪽
minorum abstrahit ue categorica vero , Ω accidentalis , respicit hunc vel illum terminum prima Orium , & non subordinatum. Colliges hinc , relationem categoricam individuari dependenter a termino adaequato , & pri mario, simul & 4 fundamento , ita ut ubi est idem fundamentum , & terminus , eadem quoque sit
S. V. Vnde relatio specificetur.
CERTVM est 1. relationem non pendere a termino, Vt a causa essiciente , quia termi nus nihil physice producit in fundamento ; nec in genere causae materialis , & sormalis propri Edictae, quia ambae sunt intrinsecae, terminus autem extrinsecus, ideoque relatio non dicitur composita ex materia, & forma ; sed ex .genere, &disse.
rentia. Certum 2. pendere a termino extrinsece , Vt a
causa , veluti formali ; unde terminus reVocatur ad causam formalem , quia relatio definitur per ordinem ad illum , ut connotatum ext in secum. Cave tamen , ne dicas terminum esse differentiam intrinsecam relationis . habet enim relatio suum genus, & differentiam intrinsecam. Genus est ordinatio ad terminum , differentia, ordinatio ad talem terminum : hinc genus relationis intrinsece a tota natura relationis spectata sub communi conceptu referendi ad terminum petitur ; differentia vero a natura relationis spectata sub .peciali conceptu referendi ad talem termi ' num , dependenter tamen a termino ut principio remoto, & extrinseco,quare sit . b
565쪽
I. AssERTIO. Relatio ita specificatur a termino , ut ubi est diversus specie terminus , ibi quoque relatio specie differat. Prob. Talis est speciei relatio quia est ad talem
terminum : ergo relatio specificatur a termino.
Prob. ant. relatio similitudinis assii ad album, &relatio dissimilitudinis ejusdem albi ad nigrum idebdifferunt specie, quia sunt diversi termini , alter
albus, alter niger: ergo &c. II. AssERT Io. Relatio aliquo modo specificatur etiam a fundamento. Prob. Relatio non est tantum ad aliud, sed hujus ad hoc : ergo fundamentum concurrit aliquo modo ad speciem relationis ; & vero relatio Petri ad Socratem , & bucephali ad Socratem specie distinguuntur, quia diversium est fundamentum , nempe natura humana & equina, sicut relationes Socratis ad Petrum, et bucepnatum specie distinguuntur , quia diversus est terminus , homo nempe, & equus : unde est identitas ad Petrum, diversitas ad bucephalum. Itaque Unitas generica , & distinctio generica Telationum , petitur ab unitate , & distinctione generica fundamentorum : unde tria genera rela tionum pro tribus generibus fundamenti proximi astruximus , unitas specifica relationum ab unitate
fundamentorum & terminorum. Denique viailas numerica relationis , ab unitate numerica fundamenti , & termini ad aequati : distinctio vero numerica a numerica distinctione solius termini, vel solius fundamenti: hinc unica est numero paternitas Adami ad Abelem. quia unicus est termiamus, & unum fundamentum , diversa ad Abolem, x Camum , quia duplex terminus , duplex Abelis,
re Caini ad Adamum , quia duplex fundamentum.
566쪽
T OG I C AE. 3 4 obiicies I. Accidentia non specificantur pensubjecta : v. g. nigredo , & albedo , quae eidem quantitati inhaerent, non sunt ejusdem speciei. Resip. I. Etsi id concedatur de entibus absolutis, falsum tamen esse in relativis ; ratio est , quod relatio sit Ordo unius ad aliud : ergo ab utroque extremo , aliquatenus specistiatur. Res p. 2. dist. ant. Accidentia a subjectis non specificantur secundum rationem ultimam , 3c individuantem , esto et secundum rationem genericam ,& subalternam , nego ; hinc enim fit, ut corporea sint accidentia, quae respiciunt subjectum corporeum , spiritualia, quae spirituale..
objicies L. Quod specificat aliud, ipsi dat esse:
terminus non dat esse relationi, nam rcspicitur a categorica , Ut pura terctinus et ergo non specificat
Resp. dist. maj. Quod specificat aliud per modum causae formalis intrinsecae, dat illi esse, comcedo : per modum causae formalis tamdm extrinsecae, nego ; at terminus est tantum causa formalis extrinseca , habetque ipsa relatio disserentiam suam intrinsecam , a qua specificatur , & indiu duatur intrinsece , dependenter tamen a termino, quia essentialiter est ordo unius ad aliud.
VI. De proprietatibus relatorum.
SEx recensentur ; prima est habere contrarium, quod non intelligendum de contrarietate stricte sumpta , qua duo se ab eodcm subj ccto cxpellunt. Cum enim relata , & relationes sint ad aliud , non possunt eidem subjecto convenire , aut se ab eodem eapellere; quare contrarietas hic sumitur pro
567쪽
oppositione ι & dum ait Aristoteles relata non habere contrarium , accipit contrarium stricte, non enim habent contrarium stricth , nisi rationesundamenti, v. g. in qualitatibus. Secunda , relatio suscipit magis , aut minus , sed improprie tantdm, & per accidens s ea enim tantum suscipiunt magis , aut minus proprie, qua pluribus gradibus constant, ut qualitates. Dicuntur autem suscipere magis, aut minus per acci dens , aut improprie, quae ratione alterius intenduntur , aut remittuntur. Porro relatio intenditur, aut remittitur impropriὸ , cum est inter qualitates, quae per se intenduntur, aut remittuntur.
Dices: cstm duo sunt idem realiter, quod dicitur de uno , dicitur de altero i relatio idem est realiter cum qualitatibus, quae dicuntur. proprie, intendi ,& remitti: ergo potest dici relatio intendi, & x
Resp. dist. maj. Quod dicitur de uno realiter, dicitur de altero , quod est idem cum ipso, quatenus est idem , sive identicE , concedo': formaliter ,& quatenus est diversum , nego. Vnde sequitur tantum relationem intendi, & remitti identi-CE, ac realiter , hoc est ratione fundamenti , cum quo est idem , non autem formaliter : quare Aristoteles utramque hanc proprietatem , non tam ex sua, quam ex veterum sententia protulit. Quaeres , quomodo additione graduum idem fundamentum, & forma relativa desinat. Resp. Quia priores gradus erant fundamentum sermae relativae , quatenus habebant intentionemralium graduum , & non plurium : ergo cum plures adveniunt, necesse est tolli ipsum fundamen-xum , & consequenter ipsem relationem. Medus
568쪽
tamen dixeris totam entitatem formae relativae Temanere , non tamen denominare subjectum , non quidem defectu formae, aut entitatis termini,.sed quia non est amplius negatio novorum graduum ad talem denominationem requisita. Tertia , relata dicuntur ad convertentiam simu-
tua, Vt homo generans est pater hominis geniti& vicissim . Aut pater est filii pater , & filius est
filius patris. . Quarta , relata sunt fimul natura. Vt autem aliqua sint simul natura , duo requiruntur ; Primum, ut simul sint ', & fimul non sint , id est , mutuast consequentia ab existentia unius ad existentiam alterius , aut a negatione unius ad negationem alterius , hinc animal, & homo defectu hujus con ditionis, non sunt simul naturi. Secundum , Ut
neutrum eorum sit causa alterius , quatenus sunt formaliter relata ; una enim relatio non causataliam.
Dices I. pater est causa filii r ergo pater, & Slius non sunt fimul natura. Resp. dist. ant. Pater, ut formaliter pater, est causa filii, nego : ut est homo vim habens generandi , concedo , at sic est quid absolutum catego- etice.
Dices 2. Omnis causa est prior effectu : intexcausam , & effectum est relatio mutua : ergo &C. 'Resp. dist. maj. Causia , ut habens vim producendi , concedo : ut formaliter causa , nego ; nam
causa Vt actu causans, est simul natura cum effectu a
Quinta , relata sunt simul definitione , & cognitione, quia res est eo modo intelligibilis, quo est enS : at correlata sunt entia a se invicem quasi de-
569쪽
pendenter, quia a se pendent in cognitione. Dices : Ergo datur circulus vitiosus in relativis, quia unum per aliud definituro Resp. i. Non esse vitiosium circulum in relativis; cum enim res a parte rei se mutub respiciant, Messiciant quasi circulum in essendo , quidni Philosophus possit facere circulum , easdem explica do , & per mutuum respectum definiendo Cert Edefinitio explicat rei essentiam , at essentage relativae se mutud respiciunt, ut si dicas , materia est subjectum receptivum formarum , sorma est actus
Resp. 2. Eo sensu relata dici simul cognitione ,& definitione , quia sicut relationes mutuae necessaria concomitantia simul resultant in eodem instanti reali, & ratinis r unde sunt simul natura ;ita eadem ratione simul cognosci postlint, cognitis fundamento . & termino Quare in nostra sententia , non definitur pland adem per idem , nam patrem. definimus , qui filium genuit sibi similem in substantia.. Sexta , relatio dicitur non produci per se , sed tantum ratione subjecti, quia est eus emitate iubjecti, ex quo resultat.
De q*atuor vltimis praedicamentis.
Ec quatuor vltima praedicamenta , diu Logicae tristi rutum , cum sint miniiS necessaria, ideo eorum tractatione brevissime defungemur.
570쪽
De praedicamentis ubi, or situs.
VB i, & situm eodem articulo complector arΟ-pter assinitatem , si tus enim resultat ex locat, partium ubi catione : utriusque naturam , partitio, nem, & affectiones ea plico.
I. T FB L est forma interna , qua res est in loco V formaliter , v. g. in foro , aut in templo : seir est modus , quo res finitae at ubi esse dicuntur . hinc Deus non pabet ubi, quia rebus iis tantum convenit, quae loco finiri, & circumscribi poliunt, Deus autem loco circumscribi non potest, Vt pote immensus: aut si quod ubi Deo impropriὸ tribuitur , utique repletivum est , quia omnia re inplet. II. Vbi distin gnitur a re locata , & loco , Ut m dus a rebus modificatis, hoc est distinctione minoris realitatis. Probabitur in Phrsica universali. ID. Partitio ubi, est in permanens, & fluens , permanens est forma, a qua habet res locata , ut quiescat in spatio immobiliter; tale est via turris, scopuli, aut domus: fluens est forma locativa rei, quae moVetur , seu forma applicativa rei mobiligloco fluenter.
I v. Vtrumque duplex est , circumscriptivum, α definitivum. Circumscriptivum est sorma , qui res est tota in toto spatio , & singulae eius partes in singulis partibus loci ; tale est ubi omnium corpor
