De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Bolanicen exerceret. doceretve. Illud constat. sic nium Bononiae domiellium habuisse, ut, quasi jam Bononiensis factus, Patriam suam, quae erat Grinnicum Provinciae civitas. vulgo Gras, prorsus deseruisse videretur. ab Uiκ autem dubitari potest . quin ideo Magistri titulo insigniretur, quod operam claret erindiendis scholaribus . qui exquisitiorem herbarum cognitionem assequi cupe

rent.

XIII. Vivebat eodem tempore Michael Pharmacopaeus simul & Herbarius, de μνbis propterea appellatus . cuius crebra mentio est in antiquis tabulis ab anno MCCLXVIII. ad extremos annos saeculi XIlI. Videtur autem prae ceteris Pharmaceuticae artis professoribus in herbarum ad Medicinam pertinentium c gnitione peritus fuisse, eamque ob causam de Herbis appellatus. b) Hic anno MCCLXXXII. in secunda expulsione Lamberlacciorum e civitate ejectas est . di jussus intra fines Λgri Bononiensis aliquandiu consistere. c) Nihil illi gravius ob eam causam accidisse compertum est. Est autem memoratu dignum. nunquam Herbariae rei studiosos in civitate nostra demisse, u1que ad illud tempus. cum Boianice majori copia eruditionis di doctrinae tractari coepit, ejusque peculiaris lectio tandem decreta. & publicus prosessor adlectus. In tabulis census civium anno MCCCIV. habiti in parochia S. Archangeli occurrit Rotin Anus ρῶ dieitur Dinus quae Eaνthoismet Carnemarii. Idem in tabulis census anno MCCCXXIX. scriptis θεeiarius appellatur. Sed illum fuisse Herbariae rei peritum. apparet ex tabulis anni MCCCLXXII , in quibus nominatur Alag. Johannes quae Mar. Roundini Carneruarii de Herbis. d) Nec desunt monumenta plura. ex quibus Constat. dg Bolandinum, & Ioannem eius filium Herbari

fuisse. co Sed Dinus quoque Ioannis filius. & Rolandini nepos . patris ει avi professionem secutus est , G annisque ut minimum CL. ea familia Bolanicos

aluisse videtur. XIV. Neque mirum est, iam inde a saeculo XIII. viguita in civitate nostra Bolanices studium . si non eruditum & elegans, ut aetate nostra . at accuratum certe & industrium : neque enim eo praesidio carere poterat Medicinaeo tempore, Cum multo Crebrior erat herbarum usus in medicamentis consi. ciendis. quam sit aetate nostra. Itaque Herbarios eas herbas cognoscere oportebat . quibus Medicina utebatur; eas autem magna eκ parte in promptu vix habere potuissent, extraneas potissimum, nisi in hortis excoluissent diligenter. Hinc magna cognatio inter Pharmaco eos & Herbarios; & magna rursus uir remque eum Medicis. Et quoniam in eadem urbis regione . quae de Porta nova dicebatur, in qua Medicinae professores plerique habitare consueverant ,& quo magis confluebant eius artis studiosi, Herbarii quoque habitare sol hant; eredibile est , non id casu factum, sed ob eam causam, ut qui scholas Mediis

quot habuit in exercitu apud Forti Ium . . . Present. dilo I oiniti leo qnd. Zaclitarie. diso Guillelmo Provinetali qui fuit de Crassa . Ex Mem . Commuri. Bonon Αn. MCCLX Iv. v. exeunt. Sept. Actum in statione drii Guillelmi Accurii, in quaxatur drius Simon Syaecialis present. . . . DR Guillelimo Provinciali Herbojario qui suit de Crassia &e. Ibid. ex Μem. Ueolrara . . MCCLXXVII. lli. Maii. I n. simon qu. Rotini Specialis suit conseis is habuisse a Mag. Thomaxino cariora. Plebi a Cortone Doctore Fi. vice lib. XXIV. binion. . . . Re iam in stutione Mag. Simonis present Mag. Bene, icto Me leo de Favetitia. Mag. Guillelmo Provinae ali Erbolario die. Ea Memor. Com. Bonon.

eesserunt Gilida & Mida . . . que venditi Nem sacere intendunt . . . de duabus domi. as . . . iuxta viam publieam di i ta Mara Ioannem Dini Erbolarium. Ea Memori iner

482쪽

Pstor EssOREI a Medi eas in ea regione adirent, possent etiam ab Herbariis erudiri in cognitio. ne herbarum . Haec habui ex Cl. Montio. cui in ulla parte antiquae Historiae civitatis nostrae nihil est ignotum aut obscurum. Deinceps de singulis Medicinae prosetaribus dicendum.

ANte saeculum XII. . ut rara sunt monumenta civitatis nostrae, nullum novimus , qui apud nos Medicinam vel docendo, vel exercendo professus sit. Decurrente autem saeculo XII. Medicos quidem pIures deprehendimus; sed qui Doctores, aut Magistri dicerentur, nullos. Anno MCV. Martinum Medi. cum prodit vetus Charta Canonicorum Sancti Joannis in Monte; idemque cum Bonmartino filio memoratur in aliis eorumdem canonicorum , di Monachorum S. Stephani monumentis usque ad annum M XL. ab Viv bat eodem tempo. re Gualfiedus Medicus, cujus pariter mentio est in tabulis Monachorum S. Stephani : b & Morandos etiam Medicus memoratur in tabulis eorumdem Mo. nachorum anno MCXLIX. scriptis; cc) necnon Sichi Dedus Medicus. cuius filius Vivianus circa idem tempus agros quosdam in emphyleusim accepit a

canonicis S. victoris . cd II. Aliquanto notior est nostris Scriptoribus Grillus Medicus, qui anno MCLXIV. Nonacrinae filiae suae tumulum posuit in Ecclesia s. Stephani cum hoc titulo: A. M. CLXIV. IND. XII. II. ID. SEPT.

HIC NOMACRINA IACET MEDICANTIs FiLIA GRILLI COELESTIS MEDICUS DET QUOD PATER HAUD DEDIT ILLI QUAM SANARE MINVS POTUIT MEDICINA PATERNA COELESTIs MEDICUS SALVET DANs REGNΛ SUPERNΛ.sIT PETRUS DE ALBERI Us ME FECIT .

Ita exscripsit Alidosus. Nunc hujus tumuli nullum vestigium superest. Sed mirificus sane interpres fuit Alidosius eorum verborum: Sit Petrus de Albarietis me feeit. Hinc enim novum Medicinae prosetarem extudit Petrtim de Alberi. eo, quem ad annum MCLXIV. viventem in suo catalogo recensuit. e Atqui Ovidius Montalbanus amplius etiam ingenio suo indulsit . cum in syllabo D etorum Collegii Philosophiae & Medicinae, quem sub alieno nomine vulgavitan. MDCLXIV. . Petrum hunc fuisse tradidit fratrem Hugonis illius Alberici de Porta Ravennate, quem Alidosius inter Doctores Λrtium liberalium . incertum. qua coniectura inductus, numeraverat. Itaque duos hos fiatres primo loco memorat. quasi Collegii utriusque fundatores, sive restauratores; su aliter de hoc. ut ipse putabat, Medicinae professore, & Grilli discipulo, idem Montabbanus seripserat in Minervalibus, quae anno MDCXLI. ediderat. Ibi eum appella.

piani, utine Senatus Bonon.

c Αα. Diii mili. eent. quadragesimo Πωno mense Sept. Indict. XII. Ego quidem Bononius gratia Dei AbbM S. Stephani que vincatur Ierasalem Presenti die do dc concedo

483쪽

pellaverat Alberleum; eique nescio quam versionem Aphorismorum Ηἰppocra. tis tribuerat. Nugae scilicet, & somnia: unum enim novimus Hugonem Albeiarietum de Porta Ravennate nobilissimum Ictum. quem Irnerii discipulum fuisse vulgo perhibent; ac de illo egimus inter Ogum protessores. Expungendus igitur fi litius iste Albericus catalogo scriptorum Italicorum , in quem Cl. Magetice hellius a Montalbano deceptus illum intrusit. Vixit aliquanto setius Petrus Alberi ei Notarius. Ob Hic fortasse auctor eius tituli sepularatis; ut erant seretis temporibus Notarii humaniorum literarum cultores. Sed num is ex Albe. ricia gente fuerit , ex qua Hugo de Porta Ravennate , plane incertum est. II. Bonattus, & Branca Medici solo nomine noti eodem tempore vixe-Yunt & paulo serius Ioannes Medicus, qui cum Ierosolymitanam peregriis nationem suscepturus esset, anno MCLXXXIX. testamentum condidit, quin vidimua in tabulario Canonicorum S. Ioannis in Monte. c Legavit ille nonnulla ad causas pias; atque in his XII. nummos Imperiales reliquit ponti Idi- eis. & ponti Claternae totidem. Crediderim, Medicum hunc iter illud susee. pisse in comitatu Bononieiasium nostrorum , qui Dequentes ad bellum sacrum aceepta cruce proficiscebantur; quod postmodum fici se novimus etiam Hugo

nem Lucensem, Medicum insignem, de quo infra dicemus.

NIGER .

IF Odem labente semio. & initio sequentis vixit Niger Medicus, non obscua

rus homo, &, quantum coniicere licet. Ecclesiasticis honoribus spectandus. Eumdem enim primo Canonicum Ecclesiae Bononiensis, mox ejusdem Ecclesiae Archipresbyterum fuisse arbitror. Anno certe MCXCIV. Nigrum Medicum cum Archidiacono, & aliquot Canonicis Bononiensibus interfuisse novimus, cum Episcopus Bononiensis primum lapidem poneret ad novam Ecelesiam S. Mariae Montis Guardiae consti uendam. γ) Miserat illum lapidem Caelestinus III. Romanus Pontifex ad Angelicam illustrem Astetriam, ejus Ecclesiae, quae insi-ynem Parthenonem adiunctum habuit. sunda tricem , nec dubito. quin Niger alle Medicus, qui cum Canonicis & Archidiacono Bononiensi interiait primo ejus Templi lapidi ponendo. ipse quoque Canonicus fuerit. nempe ille idem, qui post annos aliquot ejusdem Ecclesiae Bononiensis Archipresbyteratum ger bat. ce Neque mirum est , sacratum virum Medicinam prosesum esse. Noa erat id alienum ab eorum temporum moribus: & quamquam Honorius III. sua Decretali vetuerit. ne Clerici. aut Monachi Medicinae scholas adirent; non cle- suere tamen, etiam post illum Pontificem, qui ex utroque ordine eam facult

tem professi sat

ei An. MCCLXXXIX. die . . . . Im. Ioannes medietis cupiens ire ad sepulcrum Dinmitii situm fecit teli amentum dic. Eat. in ar.e,iυ. S. Io. ιa mute.

dὶ An. ΜCXCIR die VI. exeunte -- dii . Indict. XII. Testibus diL G. Bonon. Ar chidiaconus Et presbiter Azo ... Niger Medicus. Driua Ger. Bonon. Episcopus posuit lapi

dem in sit amento Ecclesie Montis Garde ad honorem Dei & S. Marte di dni Pp. & Bononientis Ecclesie salva ratione omnium ibi ius habentium &e. Ex ar iis Montanum S. m. ibiae. Vidit G. -κιitis.

484쪽

III.

JACOBUS BRITON ORIENSIS.

IῖX oppido in Britonorio, unde duxit originem, cognomentum sumpsit

9 Iacobus Britonoriensis, Medicus aetate sua iliti stris. Hic primus est omnium Medicorum . qui Magistri appellatione celebretur in monumentis nostris: quod utrum ad artis Medicae praestantiam, an ad docendi ossicium pertinuerit, iudicare non ausim . Floruit Bononiae annis multis ante exitum saeculi ML. quo tempore Canonicos Regulares s. Ioannis in Monte amavit, coluitque plurumum. Sed tandem anno MCIC. exeunte. abdicatis rerum humanarum curis, eorum institutum amplexus est. ab Eo anno prid. XaI. Nov. antequam prinsessionem in eo Ordine emitteret, testamentum Condidit, ut eos factitasse comperimus, qui in adulta aetate ad Religiosos ordines convolabant. In eo test mento, quod in Appendice producimus, multa ad pias caulas legavit. In his Eabliotheeam unam Ecclesiae S. Victoris, & item alteram Ecclesiae S. Ioannis in Monte. Utraque nimirum Ecclesia eorumdem Canonicorum erat. Bibliothecae autem nomine totum Sacrorum Bibliorum corpus designatum constat. Rudisum Ecclesiae S. Ioannis in Monte vineam legavit, ad Paradisum ejus Ecclesiae sartum testium servandum. Paradisum autem interpretor amplam elegantem porticum ante Ecclesiam ipsam ex veteri more coni ructam. Priscis enim temporibus nefas erat Ecclesiae aditum in propatulo esse , nullis septis, aut porticibus a profanorum incursibus munitum . Contra quam nostris temporibus fieri videmus. Itaque porticum ante sores palentem, columnis fultam, marmoribusti picturis pro Ecclesiarum opibus ερ amplitudine ornatam, apud sequioris aevi scriptores c) quandoque Paradisum appellatam novimus. Retinet adhuc Paradisi nomen propilaeum . sive atrium , quod est ante Basilicam Montis Casi. ni, cujus propilaei turres dedicatae sunt anno MLXXV., ut nuper adnotatum

vidi in antiquo Kalendario Casinensi. quod est inter codices mss. doctissimi εκ humanissimi Praesulis stephani Borgiae. db Erat in eo Paradiso Altare S. Michaeli Archangelo , & S. Thomae Λrchiepiscopo Cantuariensi & Martyri dic

tum, quod anno MCCIV. Iacobus ipse consecrandum curavit; ut ex tabulis, quas in Appendice dabimus. Fortasse ejus opera erectum fuerat. Est illud etiam memoratu dignum in eo testamento . quod sarciendis & reficiendis pontibus, qui erant in via AE milia , quantum intra fines agri Bononiensis protenditur. aliquid pecuniae legavit. Id olim quasi ad pias caulas fieri consueverat, &, ut ipse inquit, pro remedio animae fuae. Ita tunc ad pietatem pertinere putabant viatorum commodis prospicere; quibus nunc gravibus, S utinam non iniquis, pedagiis difficiliora redduntur itinera. Obiit Iacobus anno MCCXIII. III. Kal. Octob., quo die indicatur ejus obitus in veteri Neerologio canonicorum Regularium S. Victoris. & S. Io: in Monte his verbis: Ob. DNnus Iacobus me, disus eanonicus frater noster de Metenoris.

485쪽

BON MARTINUS.

Non prorsus ab hominum memoria excidit Bonmartinus Medicus, qui fio. ruit initio XIII. saeculi. Alidosius Bonum Martini appellat. a) quasi

Bonus esset Martini filius. Videtur a Martino illo originem duxisse, quem initio saeculi XII. vixisse diximus. Sed magis ego hunc hominem memorabilem judico ob pietatis religionisque studium, quam ob Medicam professionem. Con. tulit enim non tenuem opem pio cuidam sodalitio, quod ad quartum circitera civitate nostra milliarium prope Genam fluviolum aetate illa coaluit. Auctorpii operis Albertus presbyter ς ejusque adjutor procul dubio suit Bonmartinus Medicus. Hic anno MCCIV. cum Rodaldino argentario agrum emit pro nascente hoc sodalitio ad eum locum, quem diximus. Biennio post Bonma tinus idem cum Huguccione Epi1copo Ferrariensi, celebri quondam Academiae nostrae prosessore, & aliis honestissimis viris intersuit donationi cuidam piae huic societati L. cc Deinceps per annos aliquot nihil sere hujus societatis nomine actum transactumque est, quin Bon martinus Medicus interfuerit. cd Societas S. Catharinae de Quarto, sive de Gena, haec primum dicta est , quod esset in Quarti parcecia, & prope Genam fluviolum constituta. fe) Sed brevi tempore ex tenuissimis principiis prope ad formam Religiosi Ordinis excrevit, suis legibus regebatur, quas Albertus presbyter, Instituti auctor, S moderator primus perscripserat. Erant hae leges non magnopere dissimiles ab iis, quae pro Canonicis Mantuanis S. Marci conditae fuerant, sed aliquanto rigidiores. Hic est Albertus, quem narrant in funere S. Dominici, Corpus ejus complexum non prius osculari destitisse, quam vocem audiret sancti viri s bi praenunciantis, fore ut eo anno nondum circumacto beata immortalitate una secum potiretur. O Neque oraculo fides absuit; Alberto ipso intra quintum mensem vita functo. g Anno MCCXLUlI. Fratres, & sorores, quae ad S. Catharinae de Quarto degebant, non pauciores erant . quam CL. hJ Quamquam enim hac Religiosa 1ocietas ex sceminis potissimum coalesceret, una tamen aderant Religiosi viri aliquot ejusdem Instituti sectatores . quorum qui toti societati praeerat. Prior dicebatur. Manavit in alia loca pium hoc Institutum; nam Conventus S. Iacobi de Mella prope Brixiam . & Ferrariensis S. Mariae de Miserico

dia, di ctemonensis S. Mariae Uallis Viridis huic nostro se subjecerant. de

VII. Verat dux de Beccatellis & Αliamin pise eor vendiderunt di tradiderunt Bonomanino Med cre de Rodaldino Campsori recipientibus ad honorem Dei & X. Spiritus ti Beate Ca- erine virginis & Martiris re nomine socimtatis que dicitur societas S. Caterine tantam

quantitatem terre arative . . . que terra i in

ni Ieriptis, in eos. arebi . d) Ea pluribtis tabulis in eodem arebi asservatis.

unum more solito nomine S. Spiritus invoca. to Propter mortem Veneri Fr. ΑIherti primi Prioris de rundatoria nostri ordinis eligimus in Priorem Pastorem de Rectorem notiriam dc Monali. memorati Erc. Ex tabesis GUI. adi

sa S. Catharinae ad navigium Genae adea tinnues habeat facultates, quod eaedem non sci. tum an solutionem debitorum, quibus ecclesia ipsa gravatur, verum etiam ad stas teratationem Prioris, Fratrum, , Sororum , qui centum de quinquaginta numero, Ec plures eici dicuntur. Ex litteris Ianoeentii IC. ia Cod. Di donιat. B

noviensi.

H. m Innoeeuttur IR. Priori de Conventias. Eatharinae de Quarto Ordinis s. Rugiis inirouo fit , tu in penuria olei iasimine uti possent. Ibi . . st

486쪽

S. Augustini profitebatur; sed initio saeculi AIU. moderatorem habuit Rayne. 1ium mei Camaldulentis Ordinis Monachum , qui in tabulis eorum temporum dieitur Prior Rerior ordinis S. Cotharinae de Qtiaris . S M. AIagdalemaede Bononia Stratae S. Donati. Θ) Venerant scilicet jam tum Moniales istae in urbem cum paucis, qui supererant. Fratribus , & ad s. Mariae Magdalenae consederant in via S. Donati. cc Post autem, mutatis iterum sedibus, adopta. tisque constitutionibus ordinis Praedicatorum . ad S. Io. Baptistae constiterunt, d quod est admodum celebre civitatis nostrae Monasterium . in cujus archivo tabulae & monumenta antiqui ejus ordinis ad Quartum institoti asservantur. Ea vidit Cl. Montius. a quo haec accepimus scriptoribus nostris omnino ignota. Quo anno Bon martinus Medicus obierit. non liquet. Αlidosius hunc titulum assert, qui ad ejus tumulum positus fuerat:

ANNO DOMINI MCCII. HOC TUMULUM BONI MARTINI MEDICI EST.

Sed anno saltem MCCVIII. adhuc Bon martinus vivebat, ut apparet ex Alma multis societatis S. Catharinae de . ito a Cl. Montio visu. qui laus ille interfuit. Vel igitur Bonmartinus tumulum sibi vivens posuit; veI male ejus titulua descriptus est ab Alidosio. Nunc in Ecclesia S. Ioannis in Morue, ubi huma. tum Risse scribit Alidosius. nullum neque sepulcri. neque tituli sepulcralis vestigium superest . Filium reliqII it BOnmartinus, Sinibaldum nomine . ex quo natus est Mag. Molinus Medicus, cujus non rara mentio est in Memorialibus communia Bononiae. ce II. Possem hic memorare Mansi edum , & Palmerium Medicos. Bon martini aetati suppares; quorum alter filium reliquit Osteianum, alter Cambium . item Medicos: g ac possem etiam non unum Montalbani erratum not*re. qui & Palmerium . ex Canitula . ut ipse putat, familia ortum . Mansi edinepotem Thomam . Ovesani filium, inter primos. & antiquissimos Collegii Medi eorum sodales reponit; ch) quamquam neque Medicus fuerit Thomas, ne. que eo tempore vixerit , quo ipse existimat ; Collegium vero, aut societ tem aliquam Medicorum nondum illa aetate institutam susse constet. Sed --nis eget istiusmodi ineptiarum labor.

Iigro vir dn. dompnus Raynerius Prior &Retior ordinis di Conventus ecclesie S. C, eline de inario & S. M. Magdalene de Bononia Str. S. Donati. Uria Sor. Palmeria Μωgistra dicti ordinis & Conventus. Dompnus Lugotinus . Frater Sanctus. Roror Buriora.

mali utensa Prioris dictarum I ominaruin &Monasterii. nec non relisiose Domine Sor. g exie Magistre & sororis Agnexi ne vicarie. Seeuuntur Sisores numero XXAR Fratres M. n. Ibidem.

487쪽

HUGO DE LUC A.

I X infinita prope Medicantium multitudine, qui per omnem aetatem Bono.

9 niae suerunt, nemo ad magnam nominis celebritatem pervenit ante Mag. Illigonem . Hic Lucae in Thuscia natus est, non multo polt medium XII. 1 culum, ex Borgognonum D milia. ca quantum coniicere possumus. admodum illustri: nam & diagonis filius Ubertus in Ordinem militum B. Virginis, quos vulgo Gaudente4 appellabant. adscitus est . qui ordo, nisi ex nobili gente progenito , iis temporibus patebat nemini; & Rodulphus Lucensis, qui Bononiae Praeturam gerebat eo anno. quo Hugo Medicus Bononiam venit, ex familia Borgomonum erat, Hugoni ipsi, ut videtur. Propinquus . Hugo igitur cum supra vulgus Medicorum aetatis suae multo se esterret, omnium primus a Popinio Bononiensi conductus est ad Medicinam, ac praesertim Chirurgiam, non qui dem in civitate nostra docendam , nondum enim fortasse Publica schola ejus facultatis instituta fuerat, sed exercendam. II. Id accidit anno MCCXIV. cum esset Bononiae Praetor Rodulphus Comes BOrgognonus Lucensis. cujus opera ad negotii consectum videtur. Est autem Hugoni tributa a Populo Bononiensi, ut Medicinam Bononiae prosit retur . sexcentarum librarum monetae Bononiensis summa, non in annuum stipendium, ut aliqui non recte existimariant; sto, ut dicere amabant . in seudum. In eumdem modum aliis professoribus quandoque grandis pecunia ab aliis civitatibus semel tradita , ut se publice ad aliquam facultatem vel dincendam , vel exercendam obligarent: quod novi scriptores praeter rationem interpretati sunt de annuo stipenctio. Sed nondum invaluerat mos conducem di annuo stipendio professores. Id multo serius Bononiae institutum . Iis pecunia dabatur in Dudum . quemadmodum etiam a Regiensibus tributa est Gui. doni Sin ario, ut leges in Regiensi Λcademia traderet. cc) Et multo ante Pillius centum argenti inarcas a Mutinensibus acceperat, ut in ea civitate doce

vet. γ Erat autem late patens se uel appellatio iis temporibus; & quisquis

sve pecuniam . sive aliud quidpiam accepisset, ut obstringeretur ad praestandum alteri servitium aliquod sive in pace. sive in bello, is seudum accipere dicebatur: quod inutile non erit hoc loco exemplis aliquot explicare, ad scriptores eorum temporum intelligendos. III. Itaque in Statutis antiquissimis Communis Bononiensis libro VIII. h hetur caput quoddam . sive Rubrica de fetido non aecipiendo a quolibet. ceb Cavetur autem eo capite, ne quis a quolibet, ac nominatim a Maretione E ense. ωel ab haredibus Eni Sas inruerre accipiat pecuniam ad retinendam alicuius pa rem . idest . ut aliquam partem ex pacto sequatur. Ex eo intelligimus. fuisse homines, qui accepta pecunia se alteri addicebant, eiulaue partem in pace ac bello seqai tenebantur; atque eam pecuniam Dudi nomine dicebant. Similiter libro IX. ad Rubrisam 1 Quod gillus electus ad aliquod laborerium 'ete. haec I

488쪽

guntur: Quoniam eommune Rononiae per inciales , qui eliguntur sper laborariis Iaepius expensis inutilibus aggravatur; atatuimus quod nullus . qui elenus fuerit ad aliquod laborerium , possi , seu debeat aliquod fetidum recipere a Communi Bonon. nis iesum laboreritim fuerit titilitatis ejusdem Communis Bonon. Hic fiu-

dum pro mercede acceptum videtur. Similiter pio mercede atque honorario

nudi nomen usurpatum video in tabulis an. MCCLXXIκ scriptis. a Atque in eumdem modum id, quod Praefecti juri dicundo a colonis & incolis agri Bono.

niensis pensionis nomine exigebant. seudum appellatur libro X. Statutorum, quae supra memoravimus. Ibi enim ad Rubricam δε seudo Potesatiam terrarum Bonon. legitur: Habeat de illa terra a quolibet habente boves unam quartarolam foeni. IV. Itaque Hugo Medicus. sexcentis libris in seudum acceptis, civitate donatus est, ac suam operam Bononiensibus locavit iis conditionibus, quae in tabulis ea de re confestis continentur. In primis autem tenebatur sex mentibus in annos sngulos in civitate morari, & duobus item mentibus arbitrio Praeto. xis. Si bellum esset, debebat in exercitu Bononiensium curandis militibus gratuitam operam impendere. Qui reliqua nosse cupiat, videat ejus contractus tabulas in Appendicem reiectas. cb Uerum cum per illud tempus frequentes essent expeditiones in Asiam ad bellum sacrum , Hugo cum nostris Bononiens, hus eo profectus est anno MCCXVIII. Non minima scilicet eorum cura fuit. ut secum tam excellentem Medicum haberent; neque id contra voluntatem Communis, Bononiensis faetum puto. Erat ille cum nostris in celibri obsidione Damiatae an. MCCXX.; cumque ea magnis viribus expugnata victoribus in praedam celsisset, Hugo interfuit . cum certa eius urbis pars nostris Bononiensibus est attributa. Erat ibidem cum Lucensibus Crucesignatis Robertus Medicus L.

censis, cui nostri locaverunt cc eam urbis partem, quae iiibi obtigerat; ex quo apparet, Lucenses quoque secum in Orientem duxisse Medicum. in tam difficili

expeditione haud certe inutilem. U. Sed quandiu Hugo in oriente moram egerit, exploratum non est. Non arbitror tamen admodum diu. ac sortasse eo ipso anno, ut plerique ex nostris. in Italiam reversus est. Certe Bonifacius Guidonis Gai ardi Lamber. taccii, alter ex nostrorum ducibus in ea repeditione. insequenti an. MCCXXI. in Italiam redierat; eo enim anno Patavinam praeturam sessit. Si qui autem ex nostris Damiatae perlitterunt. eodem anno MCCXXL inde exactos oportet, ea civitate rursum in Saracenorum potestatem redacta. Hugo igitur in Italiam reversus civitati nostrae redditus est, ubi eius familia domicilium posuerat. Eius mentio est in Statutis antiquis Populi Bononiensis ad Rubr. de Mediso plagarum , ubi statuitur quod si a mag. Deute mi Medico . vel a mar. Hugone de Luca . vel ab aliquo Medies plagarum, quaestum fuerit a Potestate de aliquo membro debilitata . quod las de noso jurare teneantur , possi ab eis inquiri . 'e' las ten antur dicere veritatem. γJ Adiungitur etiam , ut, cum in exercitu fuerint, non teneantur gestare arma, sed tantum instrumenta artis suae, & id.

quod per civitatem secum serre pro infirmis solent. In Statutis vero an, ni

489쪽

ni MCCLIX. praecipitur, ne pradia empta ab Hugone Medico ex pecunia, quam

a Communi Bononientium acceperat. distrahi, ει alienari sinantur; Praetori mandatur, det operam, ut Hugo Medicus stet conditionibus, ct pactis. quae cum Populo Bononiensi inierat. Haec Statutorum collectio annum piaefert MC LIX. .

sed Statuta complet litur annis praecedentibus magna ex parte edita, quemadmodum ante monuimus, ut hinc inferre non liceat, Hugonem eo anno M. noniae aetatem egisse, quem ne constat quidem num adhuc esset in vivis. Illud unum ex ejus Statuti Rubrica conjici potest, Hugonem, aut eius filios. lehaeredes, non admodum religiose servasse pacta, quibus Populo Bononiensi jure seudi erant adstrici; . Et anno tandem MCCXC. Hugonis filii Communi Bo.noniensium restituerunt pecuniam omnem, quam eorum pater studi nomine acceperat; atque ita ab omni servitio Populi Bononiensis liberi evaserunt. O UI. Theodoricus Hugonis filius. de quo mox dicemus . se ab illo prope centenario nescio quid in chirurgia didicisse narrat. b) Videtur autem obiisse inter annum MCCLII. . & MCCLVIII. Eius enim perhonorifica mentio fit una cum Magistro quodam Deotesilui Medico in Statutis Communis Bono. niensis anno MCCLII. editis. At in Statutis anni MCCLVIII. solus Deotesalvi Medicus nominatur: nec alia de causa Omissus videtur Hugo, quam quod fato iam cesserit, ut conjicit Cl. Montius. Plures autem post se filios reliquit, qui eius familiam diu Bononiae servarunt, Theodoricum nempe, Velirum, Franciscum, & Ubertum . Theodoricus Ordinem Praedicatorum professus est . Uberitus inter Fratres Gaudentes cooptatus . Velirus, fit Franciscus a patre in Medicina instituti, eamdem facultatem exercuerunt. Uterque ad multam aetatem vi. tam produxit, ut erant omnes ex ea familia admodum longaevi.

vi I. Fuerant hi a patre in Medicina eruditi privata & domestica disci

plina, qua patres solebant tradere filiis arcana illius artis. Atque hic mos erat antiquiorum temporum. Cum nondum publicae scholae eius facultatis patebant. Plerumque autem quae a patribus filii. aut lectiores alumni a suis institutoribus acceperant, vetabantur in vulgus prodere. Atque Hugo ipse vel ipsis filiis ar. cana quaedam artis suae aperire non latebat, nis iuratis. se nemini tradituros. cc Itaque ad hanc arcanam tradendae Medicinae rationem respexit Theodoricus Hugonis filius . cum in prooemio Chirurgiae professus est. se ejus ortis fereta d posto omnis oris acu o aperti me manife re. Perseveravit autem Medisca professio temporibus multis in Hugonis familiat Franciscus enim Hugonia filius Hugonem , ae UeItrum filios in eadem facultate erudivit. Atque huius Vel tri filius fuit Ioannes Medicus, qui anno MCCCI C. testamentum condidit. ce Horum nemo Medicinae doctor Creatus et L; unusquisque enim contentus suit vulgato Magistri titulo, qui erat communis omnibus utcumque eam facultatem. S maxime Chirurgiam prostentibus. VIII. Ab Hugone, si non inirium . incrementum certe accipere debuat secta illa Chirurgorum, quae isto vino, ut ait Guido de Caulia . omnia vulnera curabat. Eam Guido appellat Brunt. & Theodorici sectam. Λt Hugo .

cui maxime familiaris erat ea curandi methodus, extremos vitae suae annos, &qui ca An. MCCχα die XXX. Mari Gublielmus de Somachis de I lica vice oc nomineven. pat. do. 'I hti oraci fili quotiri. dia. Hugo,ita de Luca & dia. Francisei & Uberia Datrum & hlion qnd. H.cti dii. Hisgonis oc visee & tiomine do. veltri eorum statris ex fit. predicti do. Hugonis latione te adι live pecinnie date Diio Mag. Hugoni eorum Patri per C. mmune Bononie & ad confitendum die omniadum N pecunie quantitatem ιntegre sol in tam di rectilitam esse per prelictox Communi

tb Pulvis mirabilis quem D. Hugo sibi appropriat misceatur. Et ego in rei veritate numinquam vidi aliquem Dec audivi qui praedictam curam sciret via uteretur illa nis praedictum vi Tam cum suas . Ipse tamen nullum de filiis a Dqoe iuramento docebat, docuit tamen me iam Perie centenarius nullo extorto iuramenti se dere. Componitur autem praedictus pulvis de his quinque herbis v. Pilosella, Pimpinella, G riophyliata, Gentiana, & valeriana: omnium radie a , & scilia ; de Gentiana vero radicea

490쪽

quidem sere centenarIus agebat, cum Brunus suos de re Chirurgica libros scriberet. ab Theodoricus autem, qui illam Curandi rationem ab Hugone didice. Iat, non alia de causa nomen iecisse potuit ei sectae, nisi quia cum Bruno. seu verius cum Hugone patre suo in ea re consensit. Uerum hic tamen non tribuit Hugoni. quod omnia plane vulnera , sed quod sere omnia vino cura. ret . Praedictus tamen vir mirabilis , inquit, magi er Hugo omnia fere vulnera eum sola vino. 'ci suppa , 'et ligatui a decenti, quam optime facere noverat, fanabat . eouslidabat, et ' pulcherrime cieatrices Ane tinguento aliquo tutac

IX. Fuit Hugo Chemiae non ignarus , quemadmodum re Theodorico eius filio intelligimus. Hic arsenici iublimationem tradit ex Hugonis do 'rina. cc Est autem haec operatio inter Chemicas haud sane vulgaris. Atque hinc apparet, quam antiqua si apud civitatem nostram ejus artis professio. v I

ROLANDUS CREMONENSIS .

DE Rolando Cremonensi . viro pietate & doc rina praestanti , qui Cum ab

Academia nostra ad Ordinem Plaedi eatorum. tunc in civitate nostra exorientem, migrasset, inter primos scholae Theologicae in eo Ordine funda. tores merito laudatur, dicere deci everam inter Theologiae protessores; in ea enim facultate maxime floruit, in qua omnium primus inter sui ordinis Fr, tres Magister Parisiis ereatus est. Sed praestat illum inter Medicinae prose res recensere: Medicinam enim Bononiae docuisse, & quidem magna nominis celebritate . eκistimo ; Theologiam vero apud nos docuisse non constat. Narrat Gerardus de Fracheto . accuratus & diligens scriptor, qui eadem aetate vixit.: Rotandum Cremonensem . erius fama Glabris excellens in Physicis habebatur .s cum Bononiae regeret . Dei Biritu succensum , repente ad Fratres Praedicatores convolasse. & a Reginaldo. qui tunc S. Dominici absentis vices agebat . in ordinem receptum fuisse, eodem puncto temporis, quo Clarus Sextius. Iuris Canonici antea proseor. fratres aliquot de mutanda 1odalitate cogitantes, ac reliquos eorum defectione perculses, apta oratione Confirmare nitebatur. Vix autem dubito. quin, qui ab hoc scriptore in Physiris excellens fuisse dicitur . Medicinae proteibor sit habenaci, , ita enim requirit usitata loquendi ratio eorum temporum. Neque me movet. quod Echardus inter Scriptores Ordinis Praedicatorum de Rolando Cremonensi agens . Gerardi de Fracheto testimonium i afferens . ita legit : eujus fama relebris exeritens in Philosephisis habebatur: e) ex quo aliquis concluderet . egregium quidem Philosbphum fuisse Ro-landum; minime vero Medicum. Frustra enim hunc locum emendat Echardus, contra veterum M T. Codicum fidem , quibus libri editi consentiunt. In duo. hus certe Mis Codicibus, quorum unus auctori suo Coaevus est , alter autem aliquanto minoris antiquitatis, sed tamen emendatissimus , & integerrimus. quos ostendit mihi Vir Cl. Thomas Mamacchius, Rotandus in Physteis excelluisse dicitur. Recte igitur . nisi magnopere fallor, inter antiquiores scholae Medicae Bononiensis prosetares numeraudus est vir ille celeberrimus. Quoniam

autem& ecce Magister Rolandiis Cremonensis , qui tunc res bat Bononiae, cuius fama eelabris excellens iii Physicis habebatur, qui etiam poli ea primus inter Fratres in Theologia I xit Parilius , succensiis spiritu Dei de ni indoiiugietis solus venit ad Fratres, & quasi ebrius spiritu, nulla praelocutione praemissa, se recipi postulavit. Gerar . de Fracteto in ritis Fratrum P. l. ωρ. IH c) TO. 1. 1 g. Eas. col. a. Bνvitus GImmam maνnam absoliae

anno ΜγMI. , ut ad Gus cavem adnotatum es, eum Hulo ante annos odio is triginta tanquam saetatis Iti e pri usor ce&krrimus Bon iam venerit .

db vix sermonem compleverat L clarus

SEARCH

MENU NAVIGATION