De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

, qui . ut traditio est, veteribus monimentis commendata , supremovi. tae momento instante , paupere Monetae cellula . & Iectulo excipi se, illius etiam vostibus , propriis nimia iam vetustate attritis, indui non recusavit. ab II. Sed novam, quam suscepit , vitae rationem novo etiam studiorum genere.& magis ad eam accommodato ornatam voluit. Itaque, Philosophia valere jussa. totum se saeris disciplinis addixit; & quidem ita felici conatu, ut famam. quae de eo fuerat in philosophia , facile vinceret alia. quam . in Theologia sibi

comparavit. Crediderim sane, ipsum Bononiae inter Dominica nos suos commo. rantem sacras disciplinas nostris tradidisse, in quibus statim excellere visus est. Certe Leander Albertus b id assirmat, additque, exterorum etiam, atque iaprimis Romanorum Procerum concursum ad eum fictum . ut admirabiles de Theologia lectiones eκ ejus ore exciperent. Quod rerum noli rarum Scriptores affirmant, Monetam nimirum Parisios missum ad Theologiam explicandam. id sane quod testes alui quos desiderat. Et Cl. Richinius quidem. caeterique recentiores, apud quos nihil potest sola scribentium auctoritas, antiquitatis piae sidio destituta, de hac profestione aut nihil certi statuunt, aut etiam omnino eliminant. Putant autem de Moneta traditum, quod de Rolando Cremonensi ejus aequali vere affirmandum erat; is enim & Parisios missus a B. Reginaldo.& ibidem Magisterii honore in Theologia est auctus . Itaque maximam vitae suae partem apud nos Moneta transegit. postquam novellae Praedicatorum fimi. liae adscribi voluit. Et hic quidem egregium illud opus, Summam vocant. contra Catharos, & Waldenses ab eo magna ex parte consectum vix dubito . cum ejusdem Autographum haereditario quodam jure ad Dominica nos nostros

transierit. & solum post Leandri Alberti aetatem . iniquo sane fato, inte

rierit sc .

III. At elaboratissimum opus. quantum quidem opinione augurari licet, immortalitatem jam tandem consecutum est. postquam laudati Cl. Richinii

sudio . & diligentia incomparabili ad fidem MΩ. . Bononiensis in primis. &Vaticani, typis Romanis jam ab ann. MDCCXLIII. editum est . & ab eo.

dem eruiitissimis animadversionibus illustratum . Mihi vero opus idem legenti illud iterum occurrit, nostrae huic Academiae bonam philosophiam . pro aetatis illius conditione . non defuisse. Quoniam enim arctum inter eam, & Theologiam vinculum fuit, per ea vel maxime tempora, prosecto ex ea, quae eminet in Monetae opere rerum fatis prospera conjunctione, nativo argumentorum nexu, & quadam etiam sermonis perspicuitate, conjicere facile possumus, ipsum in captiosa, & fruetu vacua Philomphia minime innutritum fuisse. Igitur quod pluribus superius disputatum est, ex hoc ipso Theologico Monetae opere confirmationem habet. Detur quoque hoc laudi praestanti simi huius Proseljbris, quod Graeca penitus non igno ea verit, erit revera in Graecis quibusdam vocabuli explicandis minus proipere aliquando laborasse visus sit; quod praesertim apparet ex lib. 4. cap. 62, ubi de Exorci status Ordine disputat. d) Virum hunc sapientissimum , suaque aetate doctissimum obiisse putant Scriptores nostri ann.

decubuit B. Dominicus, quando ad Deu in m igravit, quia ipse lectum non habebat, &in eius Iunica, quia B. Pater cum qua muta ret aliam, praeter eam , quam diu pori verat, non habebat; tit ab ipso Fri Moneta Darrante aridivi m Eut Tract. Iri. P. F. Sie. pba,i de Salaxebo ord. PναGe. apud Taeeιtim in chron , quod extae 2 L. ia Biblioιb. S. Ma.riae Gratiarum Mediaiani.

P dic. iiigressos est, bellum Haereticis indixit tam acre, ut nunquam iam sessus fuerit, quin eos acritet urgendo expugnaret. Con--tra quos, & praecipue Catharos , & aliten. se , volumen m ximum consucit, quod Summa Monetae Oremonensic vocatur contra Hae

reticos, cuius Archetypus adhue in nolita Bibliotheca cernitur , quo viri peritiam , &et iditionem facile quisquis intueri potest . Fuit hic vir venerandus, magiii consilii, s. dei pugil egregius, maximis fulgens mira. colis. Antequam sacria in Ordine nostro initiaretiir, magnus extitit Philosophus , postea maximux Theologus . Isb. V. Hi ον. e, Latat modo Apoerapb1ιm Ieriptum , putat Riebinius , saeuis XI K Iam ineltuante.

appellari etiam posse Iurgumeno, seribit. Asi is

542쪽

M CCXX XU. Sed errorem jure reprehendit laudatiis Richinius . cum eκ eius Samm. lib. 3. C. 3. f. a. & lib s. cap I. 4. appareat certissime, ipsum scripsisse post almum M CCXXXX. I lemque Richinius ex diuturna caecitate. qua post absolutant opus se aeκ sanctissimus laboravit, recte conjicit . ad medium usq. sec. XlII. iplum vitam produxisse. IV. Hanc recensere inter philosophos placuit; Philosophum enim egit, antequam inter Praedicatores Cooptaretur. Sed revera ex Theologiae studio nomen, immortalitatemque sibi comparavit; quamqvim & commentaria in Ari. stotelis Logicam scripsisse dicatur. In ea quoque Theologiae parte, quae mores informat, non mediocriter ipsum versatum oportet: S Leander Alberius quamdam etiam Summam casuum ei tribuit . Extat in Bibliotheca P P. Conventua.

lium Caesena quaedam Consultatio ca) habita Per Mag. Monetam. & Paganum.

tum Fratres Albericum Placent. , & Bartholomaeum Bononien . quae pertinet ad Contractum Socide, ut vocabant. Hi Quatuor viri ex Praedicatorum Ordine in consilium adhibiti censuerunt, ab usurae vitio eum esse liberandum , qui agro. rum Cultori boves concedat. hac sancita lege. ut salvae senaper sibi sint tres partes eorumdem , si forte intereant, de quarta vero nihil prorsus molestiae Ru. ilicus patiatur. Vicissim vero Dominus accipiat quotannis x. eorbes Frumenti, quae habemur pro quarta parte totius, quod terra per boves subacta reddiderit. Et vero si vel angustior obveniat tritici messis, vel nulla plane ob eas causas, quas aut propulsare, aut imminuere Rusticus non potuerit; tum eκ quarta illa

parte detrahi sinat Dominus, quod legitimum habebitur, nihilque etiam sibi vindicet. si nihil fructuum perceptum fuerit. Denique fiat semper iusta aetii. inatio laboris. quem in bobus Cultodiendis, curandisque posuerit Rusticus, tum etiam dispendii, quod fecerit in gratiam eorum . ac pro condupendis operi-hus, quibus ad excolendum agrum opus fuerit. Locus hic non est disputandi de huius contractus iustitia, vel injustitia. Mihi tamen rem considera uti nihil in ipso reprehendendum occurrit; quod enim ob fundum in tres partes Domino servatum, minus iat Nitiae contentaneum censeri posset. sarcire videtur alia conditio. quae est de quarta parte lucri ex boum ministerio profecta. Gratu. Iandum itaque Monetae doctrinae in hac inquisitione, in qua certe per ea tempora Theologi , ii etiam . qui vulgares minime habebantur, aut cespitabant ipsi. aut morbo nimis multum effervescenti mederi non poterant. quod ejus remedia homines pati nescirent. Certe nostra hac aetate post egregios praestantium Theologorum labores in re hae versanda, & diligentissime perscrutanda, post querelas complurium inusnantium sinistillimas Evangelii leges pessunda. ri, & denique post supremas Catholicorum Antistitum sinctiones, vix. ac forte ne vix quidem, fictum est, ut homines nostri in contractibus ineundis de aequitate sancte retinenda cogitare velint.

LApum hunc Florentinum satis suo aevo celebrem fuisse oportet, quem Fratres de Sacco . pacto in annos singulos stipendio XXX. libr. Bonon. . Magistrum sibi in Philosophia praefecerunt. cb Incolebat religiosa haec Familia ad

D. Nicolai, loco satis amoeno extra Portam S. Mamantis, eidem attributo per Ioannem Boncambium Episcopum Bonon , qui huius Ordinis homines advocaverat iam ab anno MCCLUL, ut refert Sigonius de Epist. Bonon. c) Sunt

qui arbitrentur, hoc eodem anno Fratres de Poenitentia cnam hoc etiam no-

L1pus qu. . lartini de Florentia promisit Fr. tres prout intulit sibi clare citium & potum Rotat ilo de Papia Syndico Conventus de Sa. M pro suo Salatio xxx. lib. ΚMion. Ex Alom. elio state & morari eum dictic Fratribus cora. Boa.

543쪽

mine. & aliis pluribus O donatos novimus a una cum aliis Congregationibus

Augultini Regulam profitentibus in unum corpus Coaetos Inlrocentii l V. au.ctoritate per Richardam Cardinalem , qui ad Aegotium expediendum omnes It mam accivit ad S. Mariae de Populo. b) sed arbitror. pleraque Fratrum de sacco Monasteria in hanc conjunctionem non consensisse ;& certum saltem est, ex iis nostrum hoc unum fuisse. Nam ad annum M CCLXX. , quo Lapum Conduxerunt, Fratres de Sacco adhuc dicuntur, eodemque nomine designantur ad ann.

MCCLXXXV . . quo Canonicis S. Frigdiani Lucen. Ordinis X. Augustini locus venditione est traditus per Episcopum Bononieia sum . probante Honorio IV. c)II. Cum haec scriberemus, incidimus in particulam'Chroni et F. Si limbe-ni. quae est de ortu Fratrum Saccatorum. Is adscribit tir anno MCCXLVIII. :ot qui videtur huius ordinis initia attulisse, nihil tamen rate cogitans . fuit qui clam Frater Hugo Ordinis Minorum, qui Praedicationibus suis quosdam ad Evangelieae vitae institutum pellexit. Quae de hoc ordine scriptit Salimbenus.

ita comparata sunt, ut aliquis suspicari possit, propositam eidem 1altem in exordiis tui illa ad observandam S. Francisci Regulam . Sed revera constare id omnino non potest, & arbitror potius, novellos Ordinis Alumnos expetiisse quam .dam cum Fratribus Mi inoribus vellium similitudinem . etsi de hac etiam labentibus annis minus 1 bilicitos fuisse , eamdemque in soleis tantum retinui ist, ex eodem Salimbeno Compertum fiat. db Frequenti stima brevi temporis intervat. lo in Italiae Civitatibus loca obtinuere, & bene cle Christiana plebe mereri, quemadmodum Franciscant, & Dominicat i k in obeundis pietatis muneribus, satageb aiat. Sed vix nato ordini senectus obrepsit, di deletus deinde fuit Gre. sorii X. auctoritate ; quamquam ad aliquod tempus Bononiense Siccatorum

C ennbium 1 ope riviste constet. se Integram particulam Chronici. quae continet historiam huius ordinis, dabimus in Appendice. Sed redeo ad Magistrurn Lapum. Is quidem onus suscepit prae et eptis Philosophiae imbuendi Fratres de

Sacco; at arbitror, eodem beneficio frub Potui si e caeteros Academiae nostrae alumnos , cum, Pro temporum more, ad Regularium domos eorumdem conci irsos fieret, si disciplinarum Prosel Ores in itidem reperiri corvigiiset. De eo nihil aliud

memoriae eli proditum .

cum , iurυον ses O dives Dis, eum ti- di linorro processii temporis seeerunt sibi nuru, eunt Iemque fatua ux Martha us taxi us, is habitum de sacco ellieinci, sed qicisi sindoni-Pol ν. reus ne alius in suis Aueliae Hidoniis. eo, di in serius habebatit tunicas optimas, Ec h Heliot Histoire dea oreres Reli 'trux ad collum mantellum de sacco, unde &Fra monastic lex, & mis: tat rex. Tom. 3. Chap. XX. tres saccati dicti sunt. Et fecerunt sibi fieri

uis vix eomparabant, a feoque ex Decreto Greesνii relate illis . F. Bernardus de Maiiara fuit primus

uunt Prosti ores compνebetis , quibus minime nee Uaedam eo citrata iuxta supra dictunt castrum, bat res suus ave udere, aut di, ναλνe sue Seis in qua erat Monasterium Dominarum Albarum, dis Ap . peculiari t Gntia ἔ ei em enim omnia quae devotae Fratriam Minorum erant, dc sunt resso Pantur. Igitur avit reuera Fratres de Paeri usque in hodiernum diem magis et magis.

544쪽

III.

l MAG. GENTILIS DE CINGULO,

Emili huic Cingulum Patri, fuit; & hoc quidem discrimine nostrum in.

I ternoscimus ab alio ejusdem aevi. ejusdemque nominis. qui a Fulginio est diustus. Nominat eumdem Alidosus ca) Ρrofessoribus nostris adnitinerans, eumque ridicule admodum vocat Gentilem Cingulum, quasi vero non a Patria, sed a Familia nomen huiuimodi profestum es Iet. Affirmat praeterea. eumdem hic obiisse . di humatum ad D. Francisci; quod equidem facile non Crediderim. cum ad haec suadenda ipse solus testis accedat. Neque vero probari fio j rasse poterit, Gentilem diutius hic substitisse, quamquam verisimile sit. ipsumi Thadd eo Uo tore usum in Medicinae studio , cui animum adjecisse constat exl laudato Gentili a Fulginio; b) nam in eiusdem Thaddaei domo contractum iniit cum Guillelmo de tradenda Philosophia in eius Auditorio, quemadmodum apparet ex tabula co: Hractus. quam integram clamus in Appendice. In hae por. l ro ita duo hi Prosei res sibi iidem obligant, ut quamvis uterque Do 'tor hi Logica nominutur, unus lamen eorum, nempe Gentilis, onus tibi si ut explicandi Philosophiam extritor Maris, ut dicebatur, Scholaribus Guillelmi. αtrieiiiiii intersa: lo minime tradendi ordinarie Logicam. quam intactam ad docendum relinquit ipsi Guillelmo. Intelligimus eκ his conuitionibus inter utrui, i que sancitas. eos, qui Logicae Doctores dicebant , in vota Philosophia versatos.l eamdemque professos fuisse . quamquam eo titulo. qui ex Prima. & minus mini bili Philosophiae parte nascitur. magnopere delectarentur, tui eoque non minii Tnum gloriae. dignitatis collocaretit. Quod quidem aetatis it ius hominibusi placui si e . si eorum in excolenda Philolophi infelicitas succurrat, haud valitet mirabimur. l II. Sed circa haec tempora, quibus par hoc Professorum floruit, si non nova omnino. saltem recens instituta huju1 modi appellatio. Certe serius Logicae. quam Grammaticae Doctores hoc saeculo prodeunt, hos enim novimus jam ab anno MCCXX. Et quidem mihi facile suadeo, gradum hunc invectum, usu que receptum sub finem saeculi, cum Lapus, de quo Jam diximus. ad annum M CCLXX. splendido hoc nomine non decoretur. quo sane privatus facile non ellet, ii ita appellandi Pallosophiae Prosessores mos invaluiut.. Haec autem ornandi Philosophos ratio diu non obtinuit; nondum enim adulto seculo pro xime 1equente nimis angusta visa est , eu Philos hiae Dori opes vocari deincepsi coeperunt; quod honoris, dignitatisqae vocabulum Academia nostra adhuc tuel tur, suisque, ut satis splendidum. impertitur. Et quoniam . qui Logicam profitebantur. Pro variis, quae incidebant, opportunitatibus, non modo Pnilosophiae loca explicabant, sed aliis etiam Artibus disciplinae suae alumnos imbuebant; ideircol non modo In sophiae . sed coniunctim etiam artium Doctores nominatos deinde scimus; ut constat de Iacobo de Regulis Placentino , cuius nomen ad au- num M CCCXXX XU. ita adnotatur: Mag. Iacobus de Regulis de Plaeentia Doctor

a) Dortori Bolata si di Fit Ua, e medi. quam sequitiir Pancius de I. icha. ... qtiar Arina Θα pa . 78. opinio eit Conciliatoris ... quinta opinio est b) XLVI. utram Me ieinae , plusquam Commentatoris . . . . . sexta Opini di utur ratis in porcatia , re Iucautur af eit, quae imponitur Galerio .... septima opiis actum a rasi. itate Mostri eorporis . . . . I ii nici, quae vere fuit Galeni Sc., di invenio taehac qirae hiotie sunt mul ae opitiiones. prima, sam ira etaibusdam colluctionibus Bart. de V quae im Onitrit 1'nad laeo, sed iioa diate ipsatra rignaria attribratis, ex invenio ab Aialoato, inVenio in eo . . . . secunia opinio est Gen. di tandem a Dino dici, & Mundinus etiam

tilis de Cingulo, quem dicit esse Averrhois praedicat post istos. . . . . tertia opinio est Guillelmi de Brica,

545쪽

Doctor Philaxo hie aliarum artium. Etsi vero ab anno MCCC IX. ee. Iebris ille Aitrologas Ioannes a Luna pluribus. & magnificentissimis titulis cumulatus suerit. lia tine. ut eumdem tanquam scientiarum omnium promum eondum boni illius aetatis viri habuerint; attamen arbitror, segetem illam titulorum advectam ex Germania, unde ad Bononienses Profectus fuerat vanus ille,& tumidus Λstrologia: Prosessor.

MA G. THEODOSIUS DE CREMONA. MAG. REGINALDUS DE MELANTO.MAG. MARTINUS HISPANUS.MAG. PEREGRINUS DE PLUMATIO.

I Uvat & hos meminisse in tanta prolatarum Philosophiae, aut certe veterum

monumentorum, quae de iis loquantur, inopia. Nuda horum omnium nomina recitare cogimur, Cum vix ea nobis ex antiquo pulvere relicta sint. Etsi vero Dialecticae Prose res vocentur, ca) attamen alias etiam Philosophiae Partes fortasse tradiderunt. quemadmodum serebat mos illorum temporum, ut cliximus. Sed revera delectabatur apprime illa aetas argutiis dialecticis. in qui. hus excelluerunt nostri complures, non multo post initium saeculi XII. Et de horum quidem doctrina ea fuit opinio. ut vel eκ ipsis Scholis Parisinis, in quibus quoddam quasi regnum erat illius disciplinae. quae disputandi praecepta continet, non Scholares solum . sed etiam Magistri ad eos audiendos Bononiam venire non abhorrerent, quemadmodum Ioannis Sarisberiensis auctoritate supra

firmatum est.

II. Mirabitur autem fortasse quὶspiam, nos eam Academiae nostrae gloriam vindicare voluisse, quae ex Philosophiae cultu proficiscitur, cum interea & paucissimos hujus disciplinae Prosetares commonstrare possimus, eosdemque ipsos pene omnes obscuros, & vix hac luce dignos esse constet. Sed dum ingenue fateor hanc Prosessorum raritatem, valde equidem repugnandum duco iis, qui eadem abuti velint, ut Universitati Bononiensi eum honorem eripiant. Nam invidus profecto, aut rerum ignarus ille fuerit, qui illorum temporum memoriam usurpans non intelligat, hanc Proselsorum illius Artis infrequentiam partim petendam esse ex Romanarum Legum strepitu, quem certe maximum hic fuisse icimus. Partim vero ex ipsis Philosophiae Prosessori bus, qui, ea dimissa. vel ad Legum scientiam. et Irnerius vel ad Medicinam. ut Mondinus. Gentilis, aliique . vel ad Theologiam. ut Moneta, vel ad alias scientias. quae graviores, nobilioresque haberentur, tradendas animum convertebant. Non est itaque, cur ex Profetarum nostrorum inopia illud elicere velimus, quod Philosophiae laude Academiam nostram ea aetate Privare Possit. i

a Mag. Teodo Lux de Cremona, qui

moratur Padiae Doctor Logice vendidit unum Dimidiim . Ex Μem. an. Μ CCLXXIII. Mag. Reginali ut de Melanio Loyce Primsessor. Ex Mem. ad Matim evitam.

Mag. Martirius Ηἰspaniis, qui docet in I.ogicha. Ea Blem. ad ax. AI cc LXX κMag. Peregrinus in Logica qui fuit de PItimatio Cap. X. Marci. Ei Nem

546쪽

ΗUMANIORUM LITERARUM

PROFESSORES.

Udovicus Antonius Muratorius eum in publicum emitteret in Libellum Magistri Boncompagni de Obsidione Anconae, ut

Scriptorem hunc antea obscurum, Vel plane ignotum scenae ,& populo commendaret, non Pauca commentus est, quae

egregii viri sapientia, haud satis digna videntur, cum a vero sint aliena; & aliquid etiam adiecit Scbolis nostris haud plane honorificum. Opinatur itaque Muratorius, ante Bonis compagnum , qui iaculo XIII. floruit, neminem fuisse . qui Grammaticam bbpublice in Civitate nostra doceret, eamque Scholam saeculo XIII. ineunte in. ititutam. ac primum Boncompagno Florentino circa an. M CCXVIII. eam provinciam demandatam fuisse: atque hanc Muratorii opinionem Cl. Laurentius Mehus in grandi illo variarum, & discrepatulum rerum volumine, quod, quasi prodromi loco, praemisit epistolis Ambrosii Camaldulenus Florentiae editis, libentissime excepit. immo amplifi eandam sumpsit, ut novam hanc Florentinae Civitati patriae suae laudem conciliaret, quod ex eius sinu prima eloquentiae 1e. mina in Academiam nostram deciderint. Sed vix fore credo, ut Muratorius ulli cordato, ac praejudiciis soluto homini persuadeat, publicam Grammatica Scho. lam tamdiu defuisse in ea Civitate, ad quam ex Iemotissimis quibusque regimnibus maximus studiorum causa concursus fiebat. Enimvero si demissent Gram. maticae Magistri. sine hac prima literaria eruditione ne aditus quidem patuisset hominibus ad studia Legum Civilium, quae sola in Academia nostra primum soruisse fidenter admodum pronunciat Muratorius. Et cum disciplinae omnes cognatione quadam inter se contineantur, neque paucarum cultus sine aliarum etiam aliquo cultu diu consistere possit, nullus sane persuadere sibi poterit, mansuetiora haec studia omnino jacuisse in ea Civitate , quae non modo Legum Madistra habebatur, sed etiam Philosophiae, quod probatum satis est, & Sacrae Dolirinae. quemadmodum ad Theologiae Prosessores ostendendum erit. Genus hoc argumenti dilatare non oportet, cam vim omnem ad suadendam strutim per se se proserat.

II. Muratorio faciIe. si quid sentio, imposuit quod Boncompagnus ipse ad

calcem sui Libelli assirmat, inquiens: Suscipiat Ancona favorabile munus, quod sibi a Boncompagno amicabiliter exhibetur . eui Florentia dedit initium . Am

547쪽

nonia nullo praeeunte Doctore eelebre incrementum. At haec revera nunquam probare poterunt. Boncompagnum primum omnium Grammaticae Scholam hic ape.

ruisse; nam quod affirmat Boncompagnus de illius scientiae incremento . cujus quidem gloriae cum aliis societatem recusat. id Muratorius nimis facile explicat de illius disciplinae pene rudimentis, quasi haec nostri ante ipsum publice aut non tradiderint, aut tradere nescierint. Arbitror itaque. Boncompagnum eam tantummodo laudem iis verbis sibi vindicare voluisse, quae proficisci pote. rat ex nova quadam, suoque calculo, meliori methodo docendi, quam ipse primus invexerit, & veluti in aliorum manus tradiderit. Sed sumosum hominem, suique ipsius laudibus nimis indulgentem. facile mihi videre videor; &vero non dubito. quin idem futurum sit judicium omnium Libellum ipsius de obsidione Anconae legentium. Itaque ejus verbis tantum tribuendum non censeo, quantum certe detulit Muratorius. III. Huius Boncompagni aequalis fuit Henricus a Septimello, agri Florentini pago. Hunc ad Academiam nostram accessisse . ut studiis vacaret. ex ipso stimus, qui in quodam elegiaco carmine ab Philosophiam ita secum loquentem inducit. Die ubi sunt, quae te docuit Bononia quondam. Εκ quibus sane illud facile est conjicere. Henricum primis suae adolescentiae an. nis ianarum artium studiis in Academia nostra operam dedisse. At in ea aetate Poesim amavit. & cti dicit Henricus. quemadmodum uberrimus est testis Phili p. pus Uillanus, qui de ipso loquens lib. de Henries semipoeta elegiaeo inquit: Fuit Henrisus vir potentis , hilaris ingemi. Is eum dies juνentutis liberalibus aνtibus . sudio Poesos commodasset Haec verba si diligentius scrutari vo. luisset Laurentius Mehus, fortasse in nostram Academiam sententiam illam. tan. quam ex tripode, non pronuntiasset, quae iniusta plane habenda est. Verum ante hos etiam . quos nominavimus, floruit Gaufridus Anglus, quem celebrem fuisse Humaniorum Literarum Prosetarem constabit ex iis, quae de ipso dicenda erunt infra. Non est igitur, cur Muratorius bonarum artium studia coepisse primo in Civitate nostra. Cum ad eam accelsit Boncompagnus, rerum nostrarum minus gnaris suadere Conetur.

IV. Dum autem Academiae nostrae vindicare Cupimus hanc gloriam ante eam aetatem, in qua prima illius initia statuunt nonnulli, negare prosee o non possumus saecul. XIII. magnam ejus factam accessionem, & praesertim sub fi . nem ejusdem, ob multitudinem eorum, qui has artes profitebantur. Et quidem honorem non mediocrem iisdem habitum . illud argumento esse potest . quod qui Humaniores Literas tradebant Doctoris titulo Ornari voluerunt, quemadmodum jam antea Iuris, & Decreti prosessores. Et quamquam non dubito, quin plerique improspere in his studiis adlaborarent, quosdam tamen inter eos fuisse video. qui aliquid ex se promere potuerunt, quod infelici temporum conditione majus diiudicari debet. Et hac quidem laude privati non posse prae caete vis Guidotium , siste Galeotium Bononiensem, cuique legenti ejus de Rhetorica Ciceronis Iibrorum vernaculam versonem . Constare facile poterit. Itaque Re demia nostra nihil sertasse Florentinis debere se intellisit pro Humaniorum Literarum cultu, qui neque in ea clesiderari per antiquiora tempora Potuit. neque exteris ita reserri debuit acceptus, ut Humaniores Literas, tamquam Pe regrinas aliquas merces, Bononiam iidem advexerint.

548쪽

SImon Fridericus Hahnius in Praefatione ad Syllogem Veterum monumento. rum, quam anno MDCCXXIV. emisit in lucem. haud modice laudat Gaufridum Bononiensem . cui locum tribuit inter praecipuos Dictatoriae Artis. hoc eli. eloquentiae Prosessores, qui Saeculo XIII. floruerint . Scripssse hunc. ait, Artem Uietaminis, cujus Prologum. & Epilogam versibus hexametris com Cimiatum producit. Et Prologus quidem ita se habet.

Sape mihi tabiam traxit iantentia mentem , Tax.ririque diu mecum foetisne νalerem Dufandi reserare νiam . Sed me titubantem Vester evit amor tanto iervire labori. Ergo diti trepidus . vix tandem vesti pudoris

Abiecta. νobis referam, quo sidere Nesrum Dictamen Leere queat. quo eminuta possit Lascivire gradu, quis sit Dictaminis oro,

Quae partes , ubi fessa suum distinctio Apat .

Hel remoretur irre . quae sol eonnubia Noeum , Et quibus auxiliis Oerbi redimatur egestas. Tabescens igitur livor mare sat in aevum, e praesens eorrodat opus, nee elara lituret Dims dicta ibis . nee ve/bum verba venenet;

Nec pudeat Prasam per opes dictamima huo Dictamen Mare e suum . dissutaque verba

iungere exangues quoi νivi eare loquelas. Ne tament audita prolis, prooemia laedant Hie metris praeeludo viam . musaeque quietem Largioν, faciles ad eatera dirigo cussus. Epilogus talis est:

Hoc a Gaupido. veneranda Bononia, tulis . emPer habe, gratiamque geras quod gratia pandis,NOu merees; nec enim mereator spargere venis Venales titulos: gratis tibi dedico gratus Exiguum exiguo natum de cespite forem. Ae tu qui uis habes alium dictaminis Ubm. Alateriasuis rudes meliori pollice ducis, Parce precor, nec opus tua uest et ira novellam. Nulla etenim teneram laus es evellere plantam,

Nee Meus es minimis jacturam infigere rebus. Rub gine non carent hi versus; sed vena tamen non infelix pro gustu temporis. quo hic Auctor vixisse dicitur. Apparet etiam . illum in P si admodum exercitatum fuisse; nihil enim in his vertibus durum . nil hiulcum, & asperum. quibus vitiis Poetae novitii abundare solent. Itaque certo mihi persuadeo. esse hunc Gaunidum Anglum Poetam celebrem. qui metriam novam Innocentio III. dicatam edidit, quique vulgo dicebatur Mag. Gualfridus de Vinentis. seu de Vin salvo . Ac miror. id non persensise Hahnium , qui non alia de causa Gaufridum hunc Bononiensem facit. quam quod Artem Dictaminis B noniae edidit. S in eius Epilogo Bononiensem Civitatem alloquitur. At enimvero in ipso sui operis Epilogo Gaufridus hominem exterum se tacite prodit, Cum ait, se mercatorem non venisse . ut venales titulos spargeret . nec Binnonienses cives alloquitur . sed socios, hoc est, auditores suos . nec Bononiam patriam suam dicit, ut omnino appareat non bonus civis in civitate sua . sed gratus hospes in aliena.

549쪽

so 6 HUMANIORUM LITERARUM

Galfridi de Vincisalvo . primo loco memorat ejus , opus, inquἰt,

Hexametrum Innoeentio III. nuneupatum, quod idem esse ait Cum Arte dicem

di, licet aliis aliter videatur. Fallitur. meo quidem judicio. criticus hic censor, dum metriam novam . & Artem dicendi, sive, ut loqui amabant, dictam di , unum eumdemque Gaufridi foetum existimat. Est enim Potiti ia, vel ipso Guillelmo Cave iudice. opus Hexametrum, id est, versibus hexametris compotatum. At Ars Dictaminis a Gaufrido scripta est soluta oratione . ut ex poliremis eius Prologi versibus intelligimus. Sed id parum refert; illud ad rem facit, quod Caveus ab uno, eodemque aue ore scriptam agnoscit S Poerriamnosum, & Artem Dietaminis; eκ quo conseqvitur, Gausiriclum auctorem non alium esse a Gaufrido, quem Hahnius Bononien1em appellat.

quique Artem Dictaminis edidit. III. Sed multum tamen Hahnio debemus ob vulgatum ejus operis prologum, & epilogum . Inde enim intelligimus, Gauseidum Humaniorum Literarum bcholam in nostra Civitate habuisse. Quos enim initio prologi socios appellat. eius auditores. & discipulos interpretor, sic enim, honoris causa, a suis Pro. fesibribus appellari solebant Scholares. ut saepius observatum est. Eam ergo Dictaminis Artem. ea nempe eloquentiae praecepta, quae voce solebat tradere in scholis, scripto committere voluit. se ita gratum exhibens di juventuti. quam erudiebat, & civitati universae . Ut autem in metria nova Artem Poeticam docuit , sic in Arte Dictaminis praecepta dedit dicendi. & scribendi soluta oratione. Itaque illum existimo ex Anglia piosectum. Galliae. & Italiae Aca.demias non tam discendi studio lustrasse, ut tradunt. Scriptores Angli, quam ut eloquentiam doceret, & quaestum faceret ex arte sua, in qua excellere

videbatur.

IV. Flor bat Gaufridus regnante in Anglia Iuchardo, qui ab anno MCLXXXIX ad MCI C. regnum obtinuit. Ac non multo post initium Pontificatus Innocentii III. Romam venit, ubi Poetriam nosam Pontifici dicavit: AD Dan Et Anglia Romam ,

Tamquam de terris ad earlam transtulit ad vos, A teu bris τὸ t ad lucem , tax ptiblica mundi Digneris lucere mihi.

Ita initio metriae, ubi & Innocentium Pontificem summis laudibus celebrat,& ejus gratiam ac patrocinium studiose aucupatur. Sed cum fortasse non ita sibi propitium expertus esset Pontilicem, uti sperabat . in Angliam reversus. librum scripsit de satu Romana etiriae, cuius tale est initium ;Nuper Aposolio Gatifridus mede reversus . V. Videtur igitur primo Bononiam venisse, ubi cum aliquamdiu substitiseset, electo in Pontificem Innocentio. Romam convolarat. Quod si revera Gau-fridus auctor fuerit Itinerarii Richardi Regis Anglorum in Terram Saltinam, ut existimat Thomae Gale. ab qui eum librum edidit inter Scriptores Anglicos, b quoniam ejus libri auctior fatetur, se praesentem intersuisse iis rebus, quas narrat, co) percommode eius adventus in civitatem nostram statui posset post reditum Richardi resis e bello sacro. Rediit autem Richardus anno MCXCI. Quare potuisset Gaufridus Humaniores Literas Bononiae profiteri. & suam Artem Dictaminis edere eo temporis interstitio, quod effluxit inter reditum Regis

Richardi , & electionem Innocentii III., idest, inter annum ΜCXCL, ci

bi CXCVIII.

550쪽

GAUFRIDI SCRIPTA.

E modo infrendi arbores aromatisas , fructus co emandi, vina, vites cognossendi . vina inmersa. seu di teriora reformandi tam pro suis , quam pro is mis . ae, tum mutaudi , 'e' conditiones cujusumque vini, meeterorum siquorum pretiosiorum , m pigmentorum faeiensi. Quia in hoc libro potissi--m agitur de vinis conservandis, propterea existimant. Gaufrido cognomentum de Vine aus, idest . cle Vinosilvo tributum. Ita Pliseo visum. cujus conjecturam alii quoque probaverunt a . Poetria nova, idest. Ars poetica, quam non inepte novam vocavit Gaustidus, quia novam poesis formam prae rhythmica illa, & plane barbarica , quae tum 1ere in deliciis erat. Incipit Papa svor mundi. Eius initium protulit Bulaeus, ex quo de toto opere aliquod judicium serri potest. Ac certe cum hic Gaufridi foetus in publicum prodiit, quasi nova luce omnium oeulos perstrinxit; nec defuere qui operam, atque industriam suam in eo libro exornando, de commentariis illustrando recte collocatam existimarint. Frequentissima sunt praesertim in Bibliothecis Angliae ejus libri exemplaria. Nec desunt tractatus, exercitationes, & commentaria in eum librum, qui vulgo dicebatur Papa Ita ον Mundi , ob prima verba, quibus Poeta suum carmen auspicatur. In codice M a. qui fuit Xenelmi Digbati extat Litera. lis divisio iuper Papa syπον mundi per Gaufridum Uines aus. Item : Tr ctatur super Papa svor mundi per Galfridum Anglieum cognomento Vine V. Rursum: Notabiliν declaratio f*er prooemium tractatus praedicti. Ara Dictaminis. Eius Prologum . Epilogum ab Hahnio acceptum supra dedimus. Pliseus hunc librum non satis cognitum habuit, dubitare enim videtur . num sit idem, ac Poetria noνa. At in Poetria -- . Carminis leges. in Arte Di staminis, Prota praecepta tradit Gaufridus. Atque illa est versi, hus, haec autem soluta oratione scripta. Porro ex Arte D e a minis excerptus

videtur libellus qui Medullis Grammattea Galf/idi in selibitur in codice R berti Burscough. ui autem inscribitur m artimio loquendi Galfrediangliei , idem tbrtasse est . ac Ara Dicta minis . cc ex qua pariter desumptus videtur libellus Dei .ariationibus stundum doctrinam mag. Galfriai , puta de nominibus seundum e in via os νiandis 'mo. db . De rebus ethicis. Librum hunc: Gaastidi non ineleganter 1criptum. ad mores informandos . se vidisse. ait Lelandus de Scriptoribus Anglicis. e Euehiridion. Hune librum Gaufrido tribuit Pliseus cf). satia Curiae Romamae , incipit: Nuper apostilica Galfridus feda reversus.

Ad Caesaνem Henrieum de liberando Riehardo Rege . Ex eodem Pliseo. Itinerarium regis RPBνῶ . de quo supra dictum est Monodia in obitum: Regis Rιehardi . Edita est a Bulaeo To: II. Hist. Unim Paris. p. 648. De promotionibus , perseeutionibus GaIDedi Eboraeensis Arehiepi opi. Hunc etiam librum Gaufrido tribuit Pliseus, & item alium, qui inlcribitur ad Guillelmum Episc. Eliensem . & Cancellarium. 3

Galfridi Poema supeν Mactabaros. Est inter codices Guil. Landi. cgb

SEARCH

MENU NAVIGATION