Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

pro sua magnanimitate pristina libertate donaret; aut ii tanta Burgundiae potiundae cupiditas animo eius incessisset,passtionibus, quibus placeret, adstrictumsdimitteret. Carcerem se fortiter laturum : pro libertatis dono gratum omni Vita memoremque tanti beneficij fu turum : iniquis legibus dimissum nunquam bona fide amicitiam culturum; sed arrepta prima occasione omnia hostilitatis signa editurum esse. Andri

Ex quo sequitur, saltem politice veram esse illius sententiam, qui dixit, homines magnos aut non fodiacandos, aut, u coeperis, Occidendos esse. Omne meiadium hic in vitio ponitur; & omne extremum laudabile est. Quam ob rationem Franciscum Momorantiunt reprehendit apud Thuanurn in Historia Princeps Condaeus, quod Cardinalem Lotharingum per iniuriam ingressu Lutetiae prohibitum no minus post saluum dinais erit. 'uippe, si ioco egerit,nimis acerbe; si se rid, nimis remi sic actum. Henricum quoq. Lusi tantς Regem notant scriptores , quod nesciuerit uti vel summa clementia,vel summa iracundia. Conestet. 111. de coniux Z. Port. cum Casi.) Non itaq. sine ration Cardinalis Alexandrinus Pontificis iussu captus, alio-ium, ut animum a moerore allevaret, selatia & hos tamenta respuens, & extrema quaeq. Veritus, respondit;viros magnos non seri captiuos, ut dimittantur; nec vinculis solui, qui carcerem non meruissent. N. M. v.-Flor.) L si dimitti semel possunt, at semper meminisse iniuriae. Cyrus Darij Nothi Persarum Regis filius ex carcere, in quem ab Artaxerxe fratre Dd con-

232쪽

contechus erat, intercedente matre imprudeter dimis

sus periculosissimum fratri bellum fecit. Xenopb. i .de expcd. C ri mn.)Illud etiam hinc consequitur,st ultissimos esse, quiminis , hostilem animum ostendentibus verbis temperare non possiunt . Nec enim inde debilior sit hostis, &, testante Seneca, sin medea pressa perdunt odia mindictae locum. Q a1 in re notatur Galeatius S Geta,quὁd minitaretur vel potentissimis regibus, quorum aliquam in se iniuriam agnosceret: eoq. consiliorum ipsius initium Q finem simul cognita. sto. Bapt. Pign. v II I. hist. Ven ) Et eandem imprudentiam in Alfonso Calabriae Duce arguit Guicciardinus in hiastoria. bb 1.ὶ Ludibria quoq. & contumeliae ut plurimum esse ratos&obstinatos reddunt hominum antimos. Clotarius II Francorum Rex contra Saxones bellum mouit,quod se nondum L annos natum velut extrema canicie vetulum iumentum appellassent .

F. AemιLὶ Inter Francos Stauo sq. atrocissimum bellum ortum est, quod Francorum legatus fedus curru canibus sita Slauos vocabat' ictum sanistum esse non debere dixisset. P. φὶ Saraceni eadem verbi contumelia lacessiti, funesta rabie exarsere. Qua Heraclio ex ea gente militabant, vestem militarent ex usu

poscebant. Eunuchus corruptissimo seculo fisco prς-fectus: quid, inquit, reliquum est Romano militi, quod dari his canibus possit e Eam semiuiri petulantiam tam indigne tulere ipsi viri armatiq. , Ut confestim deficientes Arabia ac finitimis gentibus concita tis formidabili Saracenorum potentiae initium dederint.

233쪽

uetios, quos russicos intra montes natos contumeliose vocaverat,in se concitavit; maximo rerum suarum damno. ax.9 De Narsete notius est, qua vi me..

morari debeat. Groninga urbs anno Christo cla lo. vi. a Saxonibus obsidebatur: S iam eo angustiarum ob commeatuum inopiam peruenerat, ut non inultu abesse deditio videretur; cum oppidani suorum contumelijs asperati ad ultima qu. eq. animos obfirmarunt. Uitus Drachstorpius Saxonicorum Dux oppi danis, si quos deprehenderat,post verbera cςteras iniurias aures amputabat, stigmata in utebat, vultus turpabat ; mulierculis vestem imam cum indusio s.-pra nates praescindebat,atq. ita remittebat in urbem. Aliqua lo intercepto homine pauperculo famis causa ex urbe egresso,Vxore comitante, Q vinculis constricito, cum ob inopiam se redimere non posset, tandem Viti iussu stigmatis mulieri genς signati, viro prςscissς aures, QP pro emblemate pileo elu; aExaertum haleces duς, frustellum q. panis &salis modicum ad pectus suspensa. Ita ornatus, manibus ad tergum reuinctis, in ludibrium remissus in urbem, de Consii ILbus haec munera a Uito ferre iussus est. Quς cum videret populus,fremere, detestari s uitiam hominum, omnia potius ferenda, & in ferrum ruendum, quam saeuae ac barbarae gentis imperium fabeundum. Nee multo post se suaq. odio Saxonum 3c necessitate coacti Ed sardo Comiti dediderunt ι qui illam in urbem prςsidio atq. commeatu soluero, 3bsidionem Saxon es coegit. CHM Emm. xl H. histor. Frisὶ Concludamus

234쪽

igitur in omnibus actionibus tam publicis,quam priuatis, belli pacisq. eo annitendum esse, ut, cum quibus agimus, nobis nocere aut non possint, aut nOIL, velint.

Nihil.qhe Tiberium anxium habebat, quam ne composita turbarentur Nam & Augustus, audior utriusq. regni si mer retur,contumelia Tiberium quoqtangetat; dc noua imperia pace qua stabiliantur,opus habent. Ferdinandus Aragonius, quanquam causas habebat iustissimas bello petendi Ludovicum S inams nunquam tamen id voluiis ne quietem I talis, quam reb. luis necessariam vidcbat, turbaret. Quem finem ab illo tempore, quo Florentia ultimum capta est, semper propositum sibi habuerunt Itali principes; ideoq;

exorientia bellorum semina omnes in herba opprimere laborauerunt, & Galliae Regibus spes omnis recuperandi in Italia olim possessa pricisa. Possidciatis Hispani partis pacisce frui intererat. Gallo, amissa nisi bello repetere non licet. Ergo quibus tranquillitas & quies curς ; Hispanis suarum prouinciarum pos sessionem hactenus semper asscruerunt. Sed parum aberat, quin nuperrime inqui est ambitiosum illius nationis ingcnium Italos ad alia,& a prioribus diuersa consilia impclleret. Eiter refriptum si rosesia perdunt odia vindictς Ocuna,quod paullo superius dictuna est. Germani di cunt: VVer Vogei rei angen, mura est mit brugidarun- ῶν Merraen. os uuitstatrati , quam incoeptifacinoris reus esse) E mςns in omnibus .scet ratis. Simillis Othonis si

235쪽

sci irentia,amoris miri essimcntoperire.

Orcon ara bine Regi specie bonoris vasida manus J Modus custodiendi capiendiq. magnos homines, clitibus non semper ad tergum relisari mala usqueunt: quem cautissime in effectum deduxit scelestillimae squilia homo, Caesar Borgias,cum specie honoris captos Vrsinos & Vitellos Senogalliae trucidauit. quam tragς-diam singLIaii libello descripsit graphice N. M.

cum magnitudinemω grauitatem Ov c.) V. notatas. adverb accendebat dedignantes &c Haut unam ad ministeria bessi iuuene Pisone, quamquam

suscipiendum besium ianuiset.ὶ Idq. fidi ministri ossiciuest, ut, si contra suum consilium contraria sententia, prςualuerit, eius exsecutioni non minus, quam si sita probata est et, inuigileto Non pugnaturis militibus ibi Pi nem ab ipsisparentem quondam Vpediatum evidissent.ὶ Labile spei fundamentum i s ultuin fidere illis, qui, unde millitas ostenditur, illuc libidinem transferunt. Tac. xv.annal. Tum dentius occanere cornua in Inclinata res nisi statim erigatur sisti non potest.coeperat sedulo. si spatiu caeteris cogitandi dedisset, forsitan seqaebantur commilitones. Romani ad motus extra urbem propellendos bellum aliquod simulabat aut parabant. Et Sylla spe ct ante ad seditionem militera epidununciu de hostis aduentu finxit, itaq. discussit periculu. Frot.bb. I.c.Ix. δNon recepta conditiones) quo firmatur, quod s. diximus eb redigendos hostes,ut nocere aut nolint, aut nopossint. Clemens Octauus inter alias tralachionis cum

Caesare Atestino leges hanc quoq. prudenter addidit,

236쪽

lodialia vocant bona inditione Ferrariensi possideret, diuenderet. Me obstititfalsis Tiberi us,donec temporeVspacis mora serent in locutione supra hoc eodem libro dixit: an inanem crudelitatem rempore ipso vanseresineret.Ra tio huius sententiae est,quὁd,ut alibi Tacitus ait, vera visu & mora,falsa festinatione inualescunt. Actum, descru Aegyptidis Iudaici . pellendis.) Locus inuitabat tractare hic illam tantopere de religionum libertate, exagitatam qu stionem. Sed profecto horreo me immittereta vasto gurgiti. Igitur nuc quide , cum non omnino liqueat, ampliandum censeo. Eino . numos se additurum v. quae dixi ad libr. 1 v.

Verb. pacem exuere ine'.Acerbeq. increpuit eos,qui diuiuas occupationes, sumque dominum dixerant.) Et re vera oderat pudendam istam adulationem Tiberius.Nunc co ventu est ut optimus

Maximus Deus nullo singulari tituloappellari possit, quem non hominum sibi ambitio arrogauerit.

Fin is Notarum politicarum in librum secundum Annalium.

Q CORNELII TACITI.

237쪽

CHRISTOPHORI

NOTAE POLITICAE

Ad librum III. Annalium '

C. CORNELII. TACITI.

In tota hac exequiarum funebri popa, Agrippinae, Caeterorumq. ex Romano populo imprudens notada est indignatio : qui cum scirent omnes, laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari; ipsi veIut in contumelianti Principis maiori luctu desimchum prosequebantur. concidisse ram . nihilspei reliquum clamitabant; promptius aperti f. , qu- tmemm se imperitantium crederes. Ita qui libertatem fugaram videbant, nunquam tamen Rib rege & domino se esse cogitabant:cumq. in seruitute liberis linguis uti, & imperare subiecti vellent , Tiberium sua natura crudelissimum in maiorem si uitiam exasberauerunt. Prudenter apud Lucanuntis bLi ii. Cotta, Libertas,inquit,populi,quem regna coercent, Libertate perit: euius seruauera1 Vmbram, Si,quicquid iubeare,velis. Et

238쪽

Et quid ipsum iussis accendere potuit, quam pestiua homirium iii brippinam studia; cum decus

patri , solum Augusti ranguinem,Vnicum antiquitatis specimen appellarent, Versq. ad coelum ac deos, integram illi subolem,ac superstitem iniquorum precarentur. Non potuit non Tiberius,ut 'ui male quaesitum imperium non nisi violentis artibus conseruare valuit, morte Agrippinς in subolis imminen; sibi malu auertere. Tulit imum igitur est illud QesCurti,

praeceptum, obsequio mitigare imparia. Inferius maiestatessa rati jublice lamentarentur) Principes,tanquam minimum fortunς imperiis subici hos ostentare se decet;&, ut quidam ait. non flere nisi haec quinq. t ruinam regni sui, e istimationis sim j ia . Auram, populorum suorunt egestatem & miseriam, malorum prosperitatem , in denique sapientuma

mortem.

Ne omnium oculis mustum eorum Frutoribu apinteLherentur Veritas enim visu de mora,falsa absentiaec' ex longinquo valescunt. Misgnitudinem mal perferre quisu non tolerauit. in Saepe luxisse quorundam scelere peremptos, cxitio fuit tam intempestiue piis. Dolor, caritas, omnis assectus abscondcndus. Tatit xi I I. annac Prudentior itaq.ma ter Antonia, quam uxor Agrippina, violenta luctust messa tolerandi. Facilius crediderim, Tiberio ges Mugussa, qui domo non excedebant,cohibitam: utpar moeror in matris exemplo auia quoq. in patruus attinera mirirentur.ὶ Ita semper soci tate culpae tutiores nos esse putamus. Quomodo Ale-

239쪽

cander cum barbaram mulierem duxisset, m in cae toros quoq. Persarum mores transesset,amicos etiam Iongam vestem auream purpureamq. sumere iussit, ut communi facto crimen leuaretur. Voluit quoq. Peisas m Macedones connubio copulari: hoc modo& pudorem victis & superbiam victorib. detrahi dictitans. s Iustis. x II .e rLV III. in PriMipes mortales, Remp. aeternam ese in Bona verba lIta ad ereptς libertatis damnum etiam ludibrium pleruiiq. adiungitur 3 Q iactantur plerunq. a libertatis occupatoribusspecios verbis,re inania aut subdia: quantoq. mafore obertatis imagine teguntur anto eruptura ad infensiusperuitium fric a. annaιὶ Augus usustata magistratuu appellatione contentus, Se Tiberius suum regnum Rempub. vocare audet. Florentia,& Sciae pa- ista libertatis incolumitate dominos acceperunt. Sed nec verum cit, mortales esse Principes illis prςcipue in regnis, ubi fortuna regnandi in una stirpe collocata, est Nam tunc praeteritorum Regum reuerentia adeo vivit in posteris, ut vel cunae puerorum in purpura natorum tacita confessione sortis nostrae nos tangat;

nec iis parere indignemur, quos priusquam luce subeant,scimus nasci ut imperent. Vt non falso quia dam dixerit Fianciae Reges non mori. Nam mulgatum erat,missam δίπ. Senti amosem meneὐcijs Martinam,seubita morte Bruπdisjextincta e c. in O quamulta in aulis aliter geruntur, qu in vulgi notitia perueniunt i quot sunt flagitia, quot scelera,quorum ideinde probationes subucrtunturi Adulteria, vene

fictu Q infanda quςq; parando aut firmando regno

240쪽

usurpantur. Augustus cum Drusilla, Tertulla,Tereii tilla, Rufilla ,Sduia Titiscenta, &ut quidem ipsi M.

Antonius obijciebat,omnibus consueuits quodami ci eius excusabant, non libidine sed ratione commisissem: quo facilius consilia aduersariorum per cuiust . mulieres exquireret. Muicax Ix. AElius Seianus cum Romano imperio flagitiosa spe cui Drusus Tiberis Robstabat, inniaret, Liuillam Drusi uxorem,Vt amore incensus, adulterio pellexit: octa postquam primi flagitij potitus est ε, nequo femina amissa

pudicitia alia abnuerit, ad coniugij spem,consortium regni& necem mariti impulit. Atq. illa venenum ei dedit,quo paulatim irrepente,ut fortuitus morbus as.

simularetur, post aliquot dies peri . Tac. IV Sabina Poppςa famς nunquam pepercit, maritos

adulteros non distinguens; neq. asse stui suo aut alic-no obnoxia unde utilitas ostencieretur , illuc libidine transferebat. G ac x Irr.ὶ Agrippina,qud Neroni filio imperium conciliarer, Pallantem libertum flagratisiima apud Claudium Imperatorem gratia stupro suo illigauit,decus, pudorem , Corpus , cumsta regno viliora habens. Tac xtr .ahma in Claudium ipsem veneno sustulit, audacisiimo scelere. Delegerat Venenorum artificem Locustam quandam, diu intra i ru- ωxtangm habitam Eius mulieris ingenio paratu virus,cuius minister e spadonibus nit Halorita, inferre epulas, ex ptarare gustasolitus. Infusissim igitur delectabili boletorum cibo venenum. Sed cum soluta alutas sit buenisse videretur, exterrita Agrippina, α quando ultima timebantur, spret pr senti una ui

SEARCH

MENU NAVIGATION