Historiam de iuvene perverso a Ioanne converso ex Clementis Alexandrini libro quis divitum salvus fiat observationibus historicotheologicis illustratam praeside Io. andrea Schmidio abbate Mariaevallensi ... a.d. 25 Ianuar. converso Paulo s. in solenn

발행: 1710년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gligentia omne postea vitium & facinus, quod in imprudentem adolescentem cadere potuit, sua sponte fluxit. Vt enim in agro, nisi semper colatur, mundetur M perpurgetur,

Iris lix lolium V serueae dominantar amenae

ita in animo varia subinde nascuntur vitia, perpetua cultura neglecta , nec innata virtutum semina adolescere licet. Ita enim comparatum est hominum ingenium, ut quando nihil boni agit,nil nisi mala peragat. Non ergo remissus unquam sit animus, sed semper intensus, nunquam otiosus, neque tunc cum Otiosus. Quantum aliis ad res nauci obeundas , quantum ad festos dies celebrandos, quantum ad alias voluptates Sc ad ipsam requiem animi M corporis conceditur temporis , quanis tum alii tribuunt frequentioribus conviviis , quantum doratque aleae, quantum caeteris ludis tantum sibi quisque ad animum eXcolendum sumat Parva saepe scintilla magnum excitavit incendium, ia minima non raro negligentia maximum peperit detrimentum. Ovicapere potest capiat & caveat.

quod translatum est: illum ergo praematura potitum libertate, quidam sibi adiungunt, cum potius vertendum fuisset illum vero praematura potitum libertiae corrumpunt quidum, ignavi scilicet ac dissoluti, flagitiisque omnibus assuefacti. Quale quid adolescentibus Icariis pennis ad Academias advolantibus non raro evenire solet fine ulla tamen academiarum culpa; cum pravi mores' non in iis nascantur, sed propagentur. Si parentes. si Praeceptores vel quicunque demum instituendis pueris

operam Diuitigod by Cooste

32쪽

operam dant, si illi, inquam suum facerent officium nee ut Ephesinus Presbyter, de suo studio perseveram

itaque remitterent, non esset forte quare academias accusarent. Nunc vero cum e prima offici0a, tum qua doctrinam tum qua mores trunci saepe afferantur Minutilia ligna, unde quaeso mercutii prodibuntὶ bona mens bonus animus, in academiis non malus facile evadet, malus vero brevi temporis spatio peior, imo

pessimus. Apte huc quadrat, opinor, illud Lucretii:

- - in fabrica si fessa es regula prima

Norinaoue si fallax rectis re ovibus exit, Et libella aliqua si ex parte elaudicat hilum: Omnia mendose fieri atque abstipa necessinn es

Pra banna, prona, supina atque absona tecta , Iam ruere ut quaedam videantur Messe, ruantque . Prodita iudiciis saliaribus omnia primis, Et hic valet communis ille Medicorum canon : mitium primae eoncoctionis non resiluitur in secunda. Prava si ad academias accedunt ingenia, non paucos statim ad pravam perversamque consuetudinem moremque deducunt; cum plurimi ea aetare multitudinis iudicio feramur, quaeque maiori parti pulcerrima videntur, ea maxime exoptent, perpauci sive selicitate quadam, sive bonitate naturae, sive parentum disciplina, rectam vitae sequamur viam. Si omnes boni Corinthum adurent, peiores redirent nulli. Si ubique caste, moderate. sobrie Se honeste vivitur certe in academiis. Sunt enim M ibi Ieges, sunt magistratus, sunt viri ho- ne statis virtutisque amantes, M interdum plus quam nonnulli volunt, rigidi ac severi. Nen igitur academia

33쪽

-it ii

li i

mi a in causa, si qui in ea male vivunt, non proseM- rius ordo, non cetera Optime constituta, bc quanta pose sunt diligentia observari solita. Egregie Quintilianus ain discunt, ait, haec miseri, antequam sciant vitia es.se: inde soluti ac fluentes non accipiunt, e scholis mala illa, sed iubebolas asserunt.

cp,ιρονται aequaleου quidam desideου ae dissoluti is suffitiis omnibus 4suefacti; inertes, dissuluti, vitiis assueti, ut

Eusebii interpres reddidit. Metaphrastes mς , in- . quit, αχαλινοι Gu ιυαγγοι afectibus esenes es intracta. biles fuisse. Anastam Sinaitae siunt, Howαι Φλυι πη - - ελλοκακοι. Factiost, corruptors, perditi Umalevoli homines. Num igitur mirum tam corruptis

moribus imbutos, adolescentem sodalem sibique familiarissimum iisdem imbuis

Corrumpunt bonos morω colloquia prava. Nec aliter fieri potest. Sumuntur a conversantibus mores;recteSeneca dixit. Meliores nobis, bonos;peiores, pessimos nos reddunt. Deteriores enim citiusquam probiores evadimus, u mala instituta picis instar haerent. Hinc Diogenes adolescenti eleganti ad convivium properanti acclamabat: Deterior redibis; qui cum reveris Diogini obiecisset: se ivisse, nec tamen deteriorem rediiste. hoc responsum accepit: deterior tamen es; b) subindicans non fieri posse ut aliquis ex improborum convictu purus integerque discedat. Vt enim σαφοι ' ποι φ'- isma, sapientes reges e conversatione cum sapien-

34쪽

tibus prodeunt; sic insipientes e familiaritate cum insi. pientibus. Sodalitium cum profanis nescio quid ven ni occultissime saepe serpentis habet, quod etiam praeter omnem eXpectationem, in animos nominum influere solet. Id quod adolescens noster expertus testari potest. Quam primum enim in cohortem ignavorum refractariorumque pecorum receptus esset, nequissimos illorum mores imitatus, ad omnium scelerum s

cietatem se abduci passus est , adeo ut illis nihil vitii relinqueretur, quin esset id itidem illi. Vide quanta nefariorum hominum sit astutia i ut brevi temporis imtervallo pares M consimiles sibi reddat incautos hominest Fuge, fuge illos ceu pestem, & cave ne attingas errantes hos ignes. Sis licet cautus, ab his Sirenibus non satis cavebis. Ecce concilia eorum, Ut omnia in his sunt similia consiliat omnes congruunt , omnes idem dicunt, idem sentiunt, idem agunt. Vnum cognoris, omnes noris. Tu solus dissenties 3 solus aliud suadebis3 Frustra eris. o te felicemio terque quaterque beatumi quinon ambulas in consilio improborum , Minae peccarorum non insistis , ac in consessit derisorum non desidesPs. I. r. Quid si enim in coelis sedens rideat, Se Dominus subsannet eost quid si alloquatur eos in ira sua, Se in aestu irae perturbet eost Ps. II. q. s. Nonne erubescent Sc conturbabuntur valde omnes 3 Ps. VI. I i. Vive ergo Deo, Vive tibi, vive musis , M id age, ut cum paucis fidisque amicis consenescere tibi liceat. Aut nulla est in hoc terrestri exilio, aut ea demum vera

35쪽

, Δια-φυπως. Genii magnitudine V praestanti indole. Vt magna ingenia magno impetu magna agunt, ita pari cursu ad vitia ruunt. Generosus equusti robustus, mira praestabit , domitoribus traditusti ab iis correctus; indomitus ferocitate exultabit, fraenum mordebit, praecipitique celeritate in praeceps se committet. Et homines stupenda indolis magnitu- dine praediti, si sibi imperare, si suos affectus catenis quasi compescere non didicerint, amentissimi erunt, atque omnibus consiliis praecipites deviique. Magnum

foret enumerare tot tantosque viros , qui ut virtuti-hus eluxere, ita vitiis obruti fuere. . Noster adolescens . unus instar omnium esse poterit , quem cum genii excellens praestantia bonis omnibus commendaret, tandem tamen eo abreptus sui si ut toti latronum colluviei non sine laude praeesset, dux ducum, nequissimorumque multo nequissimus. .

Egregiam sane laudem spolia ampla tulisti lΕNΘ, ε , Is Mortuus est. Quasi cum illo apud Comicum dicturus: Filium unicum habeo adolescentem, sed quid dixi habere me, imo habui, proh

dolori mortuus enim est. Quomodo Z quaeris, Deo. Quod mortis genus μνη- Φολειτα αν ut cum Aristotele loquar, h. e. omnium terribilium maxime terribile, censetur. Ita enim divinus epistolae ad Ebraeos

Τ Horrendum est ineidere in manus Dei mimeruis. Sed quid hoc quaeso est , vivo Deo mori 3 eum aversari, eius Oonsilia non sequi, eius praecepta rejicere M relinquere, denique omnem abjicere obedientiam, rationi

36쪽

non parere, nec coelesti sceptro se subjicere velle. Scilicet

quemadmodum ille,qui debito naturae reddito, exanimatus procumbit, nil quidquam agit vel molitur, capite, corpore, manibus, pedibusque omni negotio vacuis ; ita homo peccatis sepultus nil cogitat, nil conatur, nihil suscipit, quod homine, nedum Christiano dignum. Nullae in eo meditationes, nullum desiderium, nullum consilium ad hanc aeternamque salutem spectans. Oculi eius semper ad terrena M peritura attenti defixique, quae supra sunt, non curant. Aures mundanis illecebris patentes: , divinis, mandatis non

praebentur. Lingua quiescit , os opprimitur, manus comprimuntur, pedes constringuntur, nulla denique corporis membra suum , ut oportebat , faciunt ossicium. Ecce viva cadavera impiorum i Ne ti

hi persuadeas velim , haec improprie nimis esse dicta ; stilus hic est non divinorum solum scriptorum, sed M aliarum gentium. Et antiquissimi Iudaeorum magistri saepius ita loquuti. Hinc R. Eliezar sa Populi, inquit, terrarum non vivunt 'ITN N ' monne hoc idem est, quod Paulus b dicit Z Vos mortu fuistis in peccatis. Nec multum sane dissentaneum est ilia Iuli R. Ieremiae Bar Abba in e D. XXXVII) Om arida sunt filii hominum , nsan rimo in Inaum in quihus non est humiditas praecepti : Hinc expectarunt

Iudaei, ut notum, resurrectionem mortuorum adveni-cnte Messia futuram; quam non ex allato tantum E-αechielis loco, sed inter alia quoque, ex Esaiae XX VI. 2o. adstruere nituntur. Sed quid opus est verbis, ubi re-E 2. rum

37쪽

rum testimonia adsunt. Quis non videt & manibus quasi palpat, eos qui in deliciis steteribusque vivunt, vitam cum morte commutatIe 8 Habent oculos. fateor, sed non vident, habent aures, sed non audiunt, habent manus, sed non palpant, habent pedes, sed non ambulant, Ut verbis scripturae utar. Nec tamen mortui, sed vivi sunt. Id quod vel ex Paulino effato patet d) Non es tutas qui Deo vivat. ne inus quidem. Non est qui intelligas, non est ovi exquirat Deum. Omnes deflexerunt, simul imulω faui sunt et non est qui faciat, quod bonum es, non est usque ad unum. Septi crum apertum guttur eorum,fine uis suis as dolum usi sunt, Denenum aspidum bub labras eorum. Quorum os diris Uamariaentia plenum est. Velocω pedω eorum ad effundendum sanguinem. Contritis V miseria in viis eorum. H miam meis non cognoverunt. Non est timor Dei eo-ram oculis eorum. En Vivos colores improborum . qui vivi quidem videntur, sed non sunt , qui mortui potius sunt,licet non videantur. Cave,cave tibi, ne haec cadavera tangas, teque similibus flagitiis polluas. Vivere Τe Deus vult, mori Te non fert, non patitur, non sinit, nisi ipse seras patiaris sinasque, insanientis sapientiae consultus. Morere itaque peccato, nec in eo diutius morare. Vive autem Deo, qui vita tua est. Salvator tuus ex mortuis resurgens novam vitam vivere incepit. Ah incipe incipe, vel hodie, e nUmero mortuorum abire, & ad Creatorem tuum redire. Audi illi

38쪽

--. Etiam Vos colligite, vos tum m riuos esse peccato, tum vero vivere Deo per Christiam Iesum, Do- 'minum nostrum. Summopere igitur te niti decet, ne vitam transigas veluti pecora, ne in otio sis instar ca- 'da verum. Sed Se negotia taeeatorum penitus sunt abolenda, ne scilicet peccatum in monasti tuo eOrpore regnet, neque Mas membra tua arma iniustitias peccatis, sed Mas te Deo, ut ex mortuis vivum,ia membra tua, arma iniustitiae, Deo . ut Pauli ca)verba mea faciam. Saepius cogita adolescentem nostrum de quo Ephesinus presbyter non fine acerbi is- mo dolore, suspirio se gemitu dixit : Is mortuus est Deo mortuus egis malus quippe evasit, ae quod maximum latro. Cogita, expende M perpendet iniice tibi peccatorum terrorem Se horresce, ne vivus moriaris, neς tunc, cum mori, qUam Vivere malles, vivas, Se nun quam moriaris.' Εα-ρρηξαμεν si amin, o απος. D. Sessa haecam si vestis partim iustae indignasionis, partim maximi

moeroris, certissimum erat indicium; quem nemo prO-fecto rite cognoscet, nisi, quid unicae animae iactura valeat, probe noverita Moris alioquin erat apud diversas gentes magno in luctu, undecunque etiam orto, violentissima ratione vestes disrumpere, laceris Parti- ὸhus aliquamdiu pendulis fluentibus. Illa enim scissio scissi quasi pectoris dolorem testabatur subitum: stiGrum autem gestatio dolorem eum referebat serium ac diuturnum. Unde Drusius ad Num.18. asserit, pristos illos homines cor ilium dolore lacerari testificatos es-

E 3 st; quem

39쪽

se; quem ritum plurimis populis fuisse communem, ex Homero, Virgilio, Herodoto aliisque ostendit. , Id quo i pluribus exposuere, Grebmamus sa) Distemus h

Geserus clo aliique. Quod si cui aliqua scis Larum veostium farrago arrideat praeter Bari nil m illa loca quae sunt allata M a Radero descripta Virgilium n adeat,Xenophontem so) consulat,Suetonium p evolvat,

res. Nostrum de Ioanne apostolo exemplum in his lucet velut inter ignes luna minores. Nec enim funus patris, vel matris, Vel propinquorum lugebat, sed mortem adolescentis sibi antea ignoti, nullaque affinitatis specie coniuncti. Scilicet e divino amoris igne quem Ioannes ex ipso Christi sinu petierat, hoc repetendum esse existimo. Hinc vehementissimus ille dolor ortus.

40쪽

vissimoque desiderio , qua tum flagrabat, commovehantur. O utinam in eum velut in speculum in ic remus,M ex eo quid christiana sit charitas, arriperemus, hauriremus & exprimeremus lRari quippe bonis numero vix totidem quosi Thebarum portae, mel dimitis ostia Nili. . Causa in promtu est. Si e lim paucissimi se amant,

quomodo alios amore prosequentur 3 si suas res non Curant, suam salutem negligunt, alienam quaerenti Excussi propriis negotiis , aliorum causa quicquam susciperent 8 Non facient. Quisquis sibi ipsemet proximus, dici solet, sed utinam es ti Vtinam quisque molo. secum habitaret, u si forsan cum adolescente illo, Deo

mortuum se esIe,cognosceret,revivisceret, propter semetipsum lugeret, se a ictaret, se excruciaret, se maceraret, imo dolore ac miseria tabescerer. Quod si prius factum laret, luctus ex alterius morte sua sponte sequeretur. Cum enim homo ad se rediit, deoque vive- roincipit, aliorum sibi antea consimilium miseriam Secalamitatem sibi satis cognitam atque perspectam facile sentit. Scilicet expulentia omnium multo fidelissima vitae nostrae magistra est, quod ea quae alii trade re vel nequeunt,vel nolunt, accuratissime nobis tradat. Quod si nostra nobis peccata moerorem ac luctum attulere, ipso sensuum nostrorum testimonio, aliena vitiati flagitia multo crudelius atque acerbius nos torque-hunt,quia cernimus illos, qui iis obruti sepultique sunt cadem non videre , multo minus vero deplorare.

Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION