장음표시 사용
41쪽
Iline illud poetae: O miseras bominum mentes s operiraeaea millieb ingeminaverimus. Quod itaque ipsi perni. ciem suam non intelligant, nos solicitabit, quod ipsi vim peccatorum non sentiant, nos assi et . quod illi angoribus se non dedant, nos conficiet. Et quantum illi pravis cupiditatibus Se voluptati indulgebunt , tantum nos rectius edocti, dolori indulgebimus; denique quia illi in infelici semper sunt otio, nos in negotio erimus,nec ante quiescemus, quam illi scelestissimis occupati laboribus, quiescant. Ita alienus dolor nos anget, alienum infortunium nos urgebit, aliena mors saltu imas nobis excutiet lacrymas, ut Ioannis Apostoli me- mouabile exemplum id ipsum nobis in promtu ponitio felix negotium quod alterius otium tibi lacessiti Bea. tae Iacrimae alius morte expressae l
Delesia ita ut ervi. concito equo iter properavit. Quo non mortalia peGora copis Sanctus amors Ad Iatronum faucςs adigis, ad mortem pro trudis, nefariis belluis obiicis dilectissimum Christo caput i lamintelligo quid velis, o divine doctor, quando dicis: is
Per hoc novimus charitatem Dei, quod siti a- 1umam suam pro nobis deposuit ; nos igitur debemus pro fratribus animas deponere. Macte tua virtute, tuo e Xem, plo viam ad vitam monstrast & doces verum ecciesiae doctorem M verbis 8c factis populum instruere debe-' re.Facta
42쪽
re. Facta mea, non dicta mos militeΥ seqvi volo: nee dim-
plinam modo sed exemplum etiam a me petere, Valerius consul sa) quondam aiebat;& quilibet strenuus coelestis exercitus dux idem sentit. Odit enim summus imperator M arcet profanum illud theologorum vulgus, quod est ignava opera at philosopha sententia , ut cum Gellio loquar. Odit omnes qui de Deo rebusque divinis disserere, quam divinae suae naturae consortes esse malunt. Rectius Iustinus M v λιγω μονον, inquit,
Talem se praestet, oportet theologus, qualis haberi vult; non videatur solum sed re vera sit divinus magister. Talis plane Ioannes noster erat, tales ceteri apostoli, vales prophetae, qui omnes verbis ti factis docere quam dicere maluerunt. Hos imitare, quisquis theologi nomen habes, hic opus , hic labor est i hic te virum Sechristianum praestes. Hic Rhodus hic saltus. Eις φυγην moleεις στρατ lo. Prae pudore in fugant
mersus est. Forsan D' pedibus timor anxius addidit alas. HincApostolus perterritum hunc insequutus adolescenistem, his verbis affabatur et Quid me patrem tuum, fili, fugis inermem, feniculum Z Miserere mei. stti, noli timere. Disce, quisquis amas peccata , cautius mercari, M si fiagere nunquam vis, scelera suge. Vis nihil unquam timere, Deum time, ita ut decet. Hem quanta felicitas est Nil conscire sibi nulla pallescere culpa, nil quicquam formidare, semper tuto ac placide, con-F scien-
43쪽
scientia non obstrepente quiesceret aut nulla daturiri hoc orbe fortuna, aut ea demum est vere prosperrima E .Quid luctuosiust quaeso est quam surdo verbere caea Oeeiatum quatiente animo tortore flagellum tQuid calamitosius quam si quis perpetuo putat poenam semper ante oculos versarii Hoccine vel audacistimum redderet timidissimum Z Testis est ferocissimus ille latronum dux , qui solo vultu Ioannis obstupefarinis in sugam declinavit, ipsiusque conspectum sustinere non potuit. Vis ergo nunquam quidquam tim re, vis semper laetus nec unquam tristis esse, pie vive: Recte Bias, interrogatus quae res in vita metu carerat, respondit: Bona eonficientia; illa enim perpetuum habet gaudium , M secundae fortunae fastigium capit, ει adversae iugum patitur. Hinc, Ceero pro Cluentio : si dieit optimarum e uiliorum atque factorum tesis in omnimita eonficientia nobis Dexu ; me ulla metu summa eum honestate mimemus. Haec gentilis sperat, quid christi,nus expellabit ὶ certe si ipse fingere vellet,. neque plura bona reministi, neque maiora posset consequi, quam pura tribuit conscientia. Quod si bene tibi cupis, M 'omnia quae tibi contingunt, in tua quasi potestate posita esse vis, id unum age, ut sis
Integer vitae scelerisque parus, nee vel levissima peccati specie conscientiam macules. Finis enim mandati es ebaritas ex mundo corde, b eon
evita bona U fide minime simulata. a
44쪽
Ioannes totis viribus concito cursu , aetatis oblisus fomi
Vide quam verum si illud Propertii
Verus amor nullum novIt habere modum. Magnum Se periculosae plenum opus aleae apostoria conatus erat, dum latronum speluncas intraverat, M a perditissimis hominibus capi se s verat. Potuisset tune data vel Sc arrepta occasione se subducere, violentisque sicariorum manibus Habi. Sed noluerat, id potius unum precatus, ut crudelissim eorum sisteretur duci. Apparet fere divinum hunc heroem oblivione sui suisse captum, prae impenso erga iuvenem amore. Quid si enim aggreste illud hominum genus, & maxime inconditum M ad praesentanda supplicia praeceps in belluas se convertisset, ipsumque Joannem trucidasset, vel & dbscerpsisset sed mortem non sormidat amor, alienae saluti intentus, suique oblitus. Hinc apostolus armatum latronum fugam capessentem insequitur, quanta potest celeritate, nec prius de velocissimo cursu desinit, quam perterritum iuvenem ad Deum reduxisset. Adeo amantibus nihil est arduum, nullus labor dimcilis, periculosissimus licet sit, & vires naturae multum superet. omnia vincit amor, Si molestissima Si durissima quaeque. Nullas ille molestias sentit, nulla nimiae celeritatis quae festinatio parere solet in incommoda. Moveantur licet anhelitus, mutentur vultus. ora torqueantur . amore captus non curat. Omnia
45쪽
sibi dulcia, M amarissima ducit suavissima. Nulgo modo inquit Augustinus, onerosi sunt laboreae amantium, sed Hipsi delectunt. Mam in eo quod amatur; aut non laboratur , aut labor amatur. Nam quod desiderat amans, semper se inventurum putat; nescit modum, nec liud cogitare potest, quam quod diligit. Non accipit de impossibilitate solatium, nec ex Issicultate remedium
Non regi curat, patiturve frena Haud timet mortem, cupit ire in ipsos obvius igneri
Vt eum Seneca Tragico loquar. O si nos invicem amore amplecteremur, quam facile divina lege definita sequeremur l
sunt hominum ingenia, ut quae sugere debebant, ambabus quasi manibus arripiant, quae vero arripere Opor rebat, fugiant. ' ' i. . saepe et dent meliora probantque sed deteriora tamen sequuntur. Quoties gallinae instar, coelestis Pater nobis accinit: Venite venite ad mel reficiam vos, Se requiescere si vultis, vos refovebo. Sed miseri mortales volitare in mundo, quam mundo malumus.
Quaerenda pecunia primum Virtus post nummoI
Quaerenda eruditio primum, quaerenda fama Se gloria primum, Sc tune caetera, quae Dei sunt, adiici pote
46쪽
Unt. kide, Angis, scribit Picus Mirandvita, quae nos infanta teneati Plus possumus amare Deum , quam
quaerere. Amando plus pro imus, quaerendo plus laboramus: malumus tamen semper quaerendo, nunquam invenire, quam amando possidere, quodus amaremus , frustra inveniretur Nam nusquam minus esse volumus, quam . tibi sumus , nusquam minus sumus quam ibi ubi sumus. Corrigat nos Deus M suo spiritu regati M sequemuria
D us φευγnt DC. Quam pathetica haec est oratio squot verba tot habet pondera. Spirat amorem sane tenerrimum , dum iuvenem corruptissimis moribus, filium vocat; ut & in epistolis suis, eodem spiritu affuentibus , christianos appellare solet. Dicit se patrem amicissimo la maxime paterno an o adulasse, ut praecipitem eius animum ab interitu revocaret. Staret ergo, nec effugeret, cui tam bene cuperet. Timorem porro pavido excutit animo, dum se sne armisia absque hostili meote accurrisse ait; utque eo securiorem redderet, imbellem M aetate iam consectum senem fatetur. Bono igitur animo M imperterrito esset. Deinde sui misericordiam movet, Ut perversam men- tem eo facilius flecteret, Mistrere, inquit, mei, mi filii Quis illum affectum plene capitὶ quis ad imiam commotorum viscerum fundum penetrahit 3 Videor mihi videre malas venerabilis senis madentes, At maleficum iuvenem effusius fientem. Solatur igitur apostolus pCenitentem , & commutatum animum erigit, spem vitae ac salutis adhuc superesse clamans. Et ut multam fiduciam adderet , Ego, inquit, pro te rationem Christo F 1 reddamis
47쪽
reddam. Et quod maius, imo maximum : Si sit opus.
adiungit, tuam mortem lubentilsime sustinebo. Et ne qua dissideret, adiungit: Animam meam Pro IV a vicariam dabo; id qnod in I. sua epistola III. I6. christian rum esse officium, ostenderat. Quis quaeso mortalium, pleniora divinae charitatis verba audivit haeccine ad ima petitoris penetralia descenderent, M lacrymarum imbrem iuveni excuterenti Denique dum Ioannes sermonem finit . Ec non alio quam divino imstinctu. M christi mandato ad eum se delatum esse assi mat, nonne coelesti consilio attonitum tremuisse M horruisse ducem putas 3 Clemens noster, refert eum vultu in terram demissio, substitisse, proiectisque armis acer-he fievisse. Sed dum substitit certe Ob νωι, fleteruntque eomae, vox faucibus bas
Membra metu erantdebilia , animus pavore fluctuans robustae alioquin manus infirmae, pectore nihil quicquam consilii consistere poterat. Iacent iam scelestissima arma, silent violenti clamores, ex lupo fit ovis, ex leone agnus. Nefaria antea bellua iam in hominem conversa, in amplexum senis irruit, columbae instar g mit, lamentatur, salsissimis lacrymis largissime profusis. Et Ioanni ad flebiles hos singultus sine dubio lacrymae Obortae pleniores , perpetui tenerrimi affectias
habet Belluas in homines, homines in christianos convertit. Qualis enim orator, talis plerumque auditor. Si ille amore Dei flagrat, Sc hic ut plurimum accensus ar-
dot. Si ille friget de hie tepeti Scite Horatius.
48쪽
Ut ridentibus arrident, ita fretitus adpunia Humani mustus. Si vis me sere, dolendum es Primum ipsi tibi.
Qui, quaeso, stigm aliorum accendet ecclesiae ant, stes, si ipse totus frigidus tremiti la horreti Quantus quantus divini verbi minister, nihil nisi ignis sit, si pectora aliorum instammare velit. Eleganter, ut soler, Cicero hoc effert: vi Vt nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igne, ignem concipere possit Sic nulla mens est tam ad compro hendendam vim oratoris parata, quae possit incendi,. nisi inflammatus ipse ad eam M ardens accesserit. Ora
itaque. etiam atque etiam ora Deum, ut Spiritum Eliae tibi largiatur, ut ille suo afflatu te excitet atque inflammet, quo frigidas hominum mentes eo magis accendere, accentas vero , eo felicius alere qUeas. Atque ita Dei adiutus favore vibra fulmina, eiaculare. faces,.sntque verba tua camini ardentes.
Novum idque grande amoris tesimonium. Magnum fuisset M satis eximium affectus - si dexteram de ae iunxisset, iam vero iunctam etiam usculo dignatur. Scilicet antiquissimus hic variorum populorum ritus, dextram dare M accipere pro sancto amicitiae scedere coniungendo. Id quod ad nostrum Ioannem apte satis lquadrare, quisque videt. Nisi mrsan , reconciliatae gratiae dextram eius fuisse indicem, aliquis malit. Ita Philotas apud Curtium: a I Cur, imquit, rem delatam ad me tacuistii cur tam securus au
49쪽
disti 3 hoc qualecunque est, consessis mihi ubicumque es Alexander, remisisti: dextram tuam amplexus reconciliati pinnus animi, convivio quoque interfui. Et Ioseph. XV. r. Post hoc colloquium ad reconciliationis fidem datis vicissim dextris Ciscesserunt, omni, ut tum videbatur, suspicione sublata.
κατεπαδ- ουτου τρο γνωμην animum eius demulcens,
id quod orationibus ieiuniis Si piis colloquiis factum esse priora ostendunt verba. Quod autem nulla hic poen, tentiae publicae fiat mentio, ex eo tuto, puto, colligimus , primo M secundo post Christum laculo, diuturnum illum poenirentiae rigorem nondum viguisse. Id quod agnoscit Petavius , teste Dallaeo a) asserens publicam poenitentiam, neque primocini ianimis A neque maiorisecundi parte praeceptam fuisse. Vid. Morinus l. IX. de administrat. S. poenit. ς. XX. Si Petavius i. II. de poenit. c. VIII. nec non Iac. Hottingerus Exercit. de poenitentia primitivae nee non Rom. Eccl. Se alii;
κλinna. Quantam curam, quantum syladium apostolus in conmertendo tu i ene puberit, e distis fele meridiano elarius elucet. Nunc quam enixus sit, conversum Deo totum sacrare, paucissimis exponemus. Clemens noster ita: .
Oravit scilicet saepissime cum illo, Si ieiunavit te salutaria colloquia instituit, denique nihil omist, liuod ad alendam carissimi iuvenis fidem quidquam conferre posset. Et sine nihil est fideli ecclesiae Antistiti ma
50쪽
gis conveniens, quam ut omne suum consilium, stu-clium, ossicium , Operam , laborem & diligentiam ad corroborandos confirmandosque bonorum animos, lubens conserat. Crebras itaque effundet preces Deumque venerabitur supplex, ut suam gratiam sermonibus M auditorum cordibus infundere magis magisque velit, quo illi,Christi exemplo edocti, cum aetate insapientia omni insignes profectus faciant, Ze illi δι hominibus longe sint acceptissimi. Ita Paulus: Et hoc oro, inquit, sa) ut charitas vestra o charissimi Philippenses adhuc magisl ac magis exundet in cognitione omni sensu, ut exploretis, quae discrepant, ut sitis sinceri S inoffenso cursu pergatis ad diem usque Christi, xepleti fructibus iustissae, qui sunt per Iesum Christum ad gloriam te laudem Dei. Non enim sussicit, plantataSesse coelestes plantas; bc stabiles fiant, oportet, & immotas, Sc eminentes in opere Domini semper, Ut cum Paulo b loquar. Quemadmodum vero, Visitando
hortos sedulo, incrementum plantarum citius cognoscitur Se affertur; ita visendo auditorum domos piosque sermones cum illis conserendo, multum proficere ecclesiam sentimus. Praeivit te hic,cum Ioannestum
laudatus Paulus, se) exemplo suo, qui unumquemque auditorum suorum , ut parer liberos suos hortatus Scconsolatus est. Rite Careinus alicubi: Haud excu- .fabilis est, inquit, rerum negligentia, qui habita una conmcione, quasi pensum foreerint, in reliquum tempus secure δε- Bunt, ae si in templo vox eorum inclusa et et, eum inde pres, prorsud obmutescunt. Et Bucerus in Matth. X.