장음표시 사용
211쪽
Dn DACTILICO METRO pede,id est,Ponite, de hinc quod,*, sequetis pedis inferre superiori non possunt, quando aliti inchoant sensium. nec unquam consonantes duae l5gam syllabam faciunt, nisi in eadem parte verbi constitutae: quod & in caeteris obseruabimus. Incipit autem & accrescit per augmenta syllabarum Dactylicum metrum a Dimetro usq; ad hexametrum. Erit ergo versus Dimetrus Catalecticus, qui duobus suis duntaxat pedibas subsistit, tanquam, Terruit orbem. Quod concurrit etiam in Choriambicum Mono metrum Hypercatalectum, quod Adonidium ap- fellatur. Trimetrus autem acatalectus, qui e tri
Cui non dictus Hylas puer. Hoc mistu dicitur: quo Simonides frequenter
usus est.Tetrametros,qui e quatuor. Vt,
Nos patriae sines,& dulcia. Qui in dactylum desinens Alcmanicii, in Spondeum vero Archilochium metrum efficit. Penta- metrus, Catalecticus, qui e quinque. Vt, Phoebus me docuit iuga Pieridum sequi. Etloc Simonidium dicitur. Hexametrum cui sex
incisiones sunt. Vt, Oceanum interea surgens aurora reliquit. .
Fit Catalecticum in syllaba cuius ea compositio est, ut habeat duos Dactylos & Spondeu, dehinc totidem Dactylos,&insne syllabam. ut, Alma parens genitrix diuum decus Oceano. Nam si una syllaba breuius fuerit a legitimo
212쪽
Hexametro Heroo, dicetur Diphilium metrum. Ita tamen ut ista versificatio tertium pedem Spo- deum semper habeat. Hoc quoque dignum eruditis auribus non praetermiserim, repertum in hexametro versu Dactylico, cui tamen duo cola e duobus Dactylis& Spondeo constabunt, quatuor pedes disyllabos, id cst,Trodhaeum, Iambu, Pyrrichium, Spondeum, per ordinem semper positos inueniri, si velis alias quam Hexametri Heroi lex postulat, scandere. Vt est apud Homerum,
Et apud nostrum, Conciliumque vocat diuum pater atq; hominum reX. Et,
Incipe Menalios mecum mea tibia versius. Et appellatur quadrupes eo quod quatuor pedes temporum duodecim,quasi per circuitum quendam recurretes contineat.Sed de his hactenus. Namque ex Heroo metro per adiectionem &detractionem: item per immutationem & concinnationem genera metroru propagata, quibusve vocabulis nuncupata sunt, decursis speciebus prototypis, de quibus nunc sermo est, perseque mur, quo facilius caetera, enodatis atque illuminatis principalibus, intelligantur: nec tamen omnia, quorum in sinitus atque immensus est num crus, ausim promittere, sed quae potior authoritas approbat, vel frequens usus celebrando commendat. Heroici versus hexametri cola seu
commata, alia sunt cui Graeci dicunt)-τμα, alia
213쪽
.98 DE D ACTYLICO METRO alia κεινα . e quibus alia initiis, alia clausulis versuum conneXa respondent, quas particulas, si necesse sit, ausim dicere initiales, & finales seu nouissimales: Comunes aute quia & initio & sini societate congruunt. Igitur tetrametrus versus Herous initialis erit talis, . Odrysium Martem cane barbite. Finalis seu nouissimalis, Odrysio lyra carmine cantat.
Mensorem cohibent Archita. Trimetrus initialis, Sic te diva potens Cypri. Quod metrum Gliconium octosyllabum dicitur. Finalis autem, Grato Pyrrha sub antro. Quod
Dimetrus Herous initialis erit, Arma sonantia.
Nouissimalis, qui pentasyllabus dicitur,
Nam tam in prima quam postrema parte posita haec cola.assumptis reliquis quatuor pedibus, faciunt Heroum Hexametrum, quae portiunculae etiam ex Iambico versu per huiusmodi cola decisae pleraque ex se pari syllabarum ratione metrorum genera procreabunt. Inter haec, ne ignorasse videar, non praetermiserim, quod serunt apud auctores exempla reperiri, quibus ostendant Hexametrum Dactylicum usq; ad Octa metrum disyllabo terminatum processisse, ultra quam proceri- tatem
214쪽
LiBER SECvNDus. tatem nihil in eodem scrutandum est.
A Napssticum metrii origi ncm trahere a Ryth- mo dactylico in dubium non venit, cum ijsdem temporibus uterque eorum syllabisque subsistat: unde a quibusdam, is,. ,-- dicitur. Si
quidem Dactylus e longa & duabus breuibus, Anapaestus e duabus breuibus & longa digesti, situ
ordinis tantum discrepare videatur. Dehinc, quod detracta per lxiis Heroo Dactylico prima longa, reliqui pedes in Anapaestum resbrmentur, in eo dumtaxat versi,qui quinque continuis per ordinem Dactylis currit: ut, At tuba terribilem sonitum procul aere canoro. Detracta enim, at, syllaba, qua primus in versiidactylus constat, erunt reliqui pedes Anapaesti, sic,
Tuba terribilem sonitum procul aere canoro. Recipit autem id metrum pedes ouatuor spacio temporum pares, syllabarii numero dispares, Spo- deum, qui est Anapaesti collectio, Dactylum, proceleusinaticum , & eundem Anapaestum in quacunq; sede. Nam cum omnes numero temporum
quatuor comprehendantur, tamen diuisione longarum vel coniunctione breuium, cum longae in breues colliguntur, inter se variatur,& cum diuersis vocabulis nuncupentur, eiusdem sere genetis existunt. Nonnulli in ultima huius sede Ionicum minorem recipiunt,ea ratione,qua in sine metrum
215쪽
ioo DE ANAPAEsTICO METRO omne varie claudatur: dehinc quod etiam ab au-ilioribus studio nouitatis, quaedam adij ciantur &detrahantur contra quam ratio veteris disciplinae permittit. quod &in caeteris metris datur agnoscere. Nam & Iambus in clausula inuenitur, & appellatur Archebulium. At si trisyllabo pede sui
dumtaxat generis terminetur, adseque Archebulion, sed intest una : nam prius, in quo Iambus, από- ιν dicitur. volunt enim sicut Dactylicum Tro chaeo vltimo, ita Anapaestum nonnunquam Iambo concludi, si quidem Dactylus ut Trochaeus a longa incipiat, Anapaestus autem vi Iambus desinat, quo fit sonorus. Percutitur vero versus Anapaesticus praecipue per dipodian, interdum &pers ngulos pedes. Est aute Percussio cuiuslibet m lse in pedes diuisio. Exemplum erit Tetram ctri Catalectici, quod est in Anapaesticis, nobilis illo
versus, Alius cithara sonituque potens Volucres pecudesq; mouere. Item,
Admota labi is tuba terribilem sonitum dedit
Quod genus frequens est apud Aristophanem. Vnde & Aristophanium vocatur mon quia conditor eius idem fuit, nam S Aeschylus & Cratinus Ralij priores usi sunt eo, verum quia plurimus in hoc metro Aristophanes est. vi, Mare non amo quod ,modo cum placido stetit
Erit ergo exemplum Pent metri Acatalecti, Celebret
216쪽
LiBER SECvNDv s. re ICelebret Phoebus cithara superos omnipotentes, resonetque melos Musis placitum.
Celebret Phoebus cithara superos omnipotetes,
resonetque melos. Trimetrus Vero,
Celebret Phoebus cithara superos omnipotetis.
Celebret Phoebus cithara superos. Tres autem pedes tripodia, ut Graeci dicunt, Di metrum. Brachycatalectum faciunt, ita, Super ardua sertur equis. Placci nunc eodem ordine, quo pentametrum perinctra singula detractione pedum ad Dimetrum deduximus, sursum versus rursum dimetrum pari lege ad pentametrum perducere, velut, Lyrico re net mea Musa potens. Delo noua carmina pangere gessio. Assis age,deprecor, mihi Melpomene nescio.
Scio quaesitum cur Dactylicum singulis pedibus, Anapaesticum per Syzygian scandatur, cum inter
se omnifariam congruant. Persuasium est nullum metrum Hexametro posse esse maius. Igitur cum Anapaesticus versus &septem& octo pedurepcriatur, placuisse maioribus,eum per Syzygias cec inon alias quam si Dacty 'us supergredes e tur hexametrum, utique per Sy Zygias scanderetur. Hoc loco dicam, cur, cu m sint duae periodi, seu stasmavi quidam vocant, pari inter se coniugatione co. 'pulata, alterum vocetur Anapaesticon, alicrum
217쪽
Dactylicon, cum aeque in utraque cadant mixti Dactylus & Anapaestus. Caussa talis, quod Anapaesticum melos binis pedibus amat sensum includere, ut apud Actium, Inclyte,parua praedite patria,nomine celebri, Claroq; potes pectore, Achiuis classib. author. Quae periodus circa sex versatur dipodias. Contra Pacuuius nouare propositum volens, noluit intra binos pedes, ut superius, finire sensum, sed secundum Euripidem Dactylicum metrum quod appellatur, inducit, ut nominis mutatio diuersitatem daret huiusmodi Stasimo, seu periodo, usius. Agite, ite, voluitc,rapite, coma tractate per Asipera saxa &. humum, scindite vestem ocius. Apud Alcmanem, disciplinae huius antiquum authorem, reperitur Trimetrum Catalecticulis syia laba, cui si una longa praeponatur syllaba, fiet Heroum:quod in tale,
Quamuis ego per montes alacer Properarem. Uerous ita, sed quamuis ego per montes alacer properare.
Cuius mensurae est hoc quoq; metrii, quod Mes seniacum appellatur,& esi, ut supra, Trimetrum Catalecticum in syllaba:verum eo distat,quod Anapaestis praecedentibus & Spondeis sequentibus habet factas coniugationes, & postremam syllaba brevem. Idem & Embaterion dicitur, quod est proprium carmen Lacedaemoniorum. Id in pra iijs ad incentivum virum per tibias canunt, incedentes ad pedem,ante ipsum pugnae initium. superat
218쪽
Anapaestici autem versius,qui ex Spondeo &Anapaesto & Dactylo, & ruisum Spondeo & Anapae sto &syllaba componuntur, sunt quidem proceritatis trimetrae Catalecticae r Pan Maenalio carmine Nymphas properantes. Verum hic vorsus currit Ionico maiori, & pars eius est,qui Sotadius dicitur. & est,
Illae rumpunt teneras vulserae comas lagei. Purum vero Anapaesticum tale est, Nitet aurea purpureae Veneris coma roscida, lactea ceruiX.
Quod est tetrametrum Catalecticum. Cui etiam id quod ex omnibus Proceleusinaticis costat, qua-do uniformitas omnium breuiues etrum facere non sium cit, ascribetur: ut est, Nemus auereticuit,ager homine sonat. Leges caetera etiam Monometra, id est ultimas metrorum particulas, quae propagatae Dimetronox se faciunt, inter metra numerari, E quis Dimetron prosecto compositum est. Hae plerumque in Tragoedijs seu Comoedijs concitati animi motibus, quos Graeci, i dicunt, exprimuntur, & per intericctionem quorundam asseetitum solae esseruntur, ut Eheu,Papae, Babae. Erit ergo Monom trum Anapaesticum Catalecticum, id est suprema longa deficiente,tale: Propero pede. Sane memento metra huiusmodi varie, in sine concludi, sicut & caetera .nam aut Acata lecta, aut
219쪽
i οφ DE ANAPAEsTO METRO Catalectica, aut Brachycatalecta, aut Hypercata- ilecta ob authoribus promuntur, ut supra ostendimus. Et si per hoc hactenus. Quantum autem ad lmetrum Comicum spectat, ut paululum euage - mur, scio plurimos affirmare Terentianas maxime fabulas metrum ac disciplinam Graecaru Comm-diarum non custodisse, id est, quas Menader, Philemon, Diphilus& caeteri rediderunt. Nostri enim in modula dis metris seu Rythmis, veteris comoediae scriptores sequi maluerunt, id est Eupolin, Cratinum, Aristophanem. Prologus itaque & primarum Scenarum actus trimetris comprehenderunt, deinde longissimos, id est, tetrametros subdideiunt, qui appellantur quadrati. Postea in consequentibus v. uerunti modo enim trimetros,
modo addito quadrante vel semisse posuerunt, id est semipede adiecto,vel integro pede Iambo, vel sesquipede. Haec per medios actus varie.Rursus in exitu fabularum quadratos, quales diximus in secunda scena locariint. Sed item quadrati legitimicum sedecim syllabis iuxta ius proprium constare debeant, plerunque inueniuntur viginti aut am plius syllabarum: hinc aestimantur metrum non tenuisse, nec sua lege composuisse. Quod vero ad clausulas, id est minuscula cola pertinet,quot gQ
nera versuum sint, totidem eorum membra pro
clausulis poni possunt, & solent in canticis magis quam deuerbii s, quae ex trimetro magis subsistuli collocari, & praecipue apud Plautum, & Naritium&Afranium. Nam hi maxime ex omnibus mem bris
220쪽
LIBER SECUN DV s. Iosbris versuum,colis ab his separatis, licenter usi reperiuntur in clausulis.
TIExametro Dactylico trimeter Iambicus co-A 3 paratur, quem Latine Senarium nominamus, veluti Hexametron, sex enim pedes Iambos habet, ut ille Dactylos, cum uterq; purus ex se figit ratur.Trimetrus autem appellatur a Graecis, quia tribus percussionibus per dipodias caeditur.Ideoque dicitur & Homerus in Margite suo miscuisse
hos versus tanquam pares. Huius mensura usque ad Pentametrum exleditur, praeterea ut Heroum
metrum incipit a duodecim syllabis & crescit ad septendecim,ita& Iambicu, velut in his vcrsibus, BeaIus ille qui procul negociis. Item septendecim syllabarum, Quid ais Epidia tibi facilior erit amor. Sed & to nas quas supra ostendimus,id est, diuisiones versuum recipit Pothemimerem &Hephthemimerem, id, est, quinariam &septeHariam. E quibus Penthemimeres in trimetris satis probatur, quae per binos Iambos & semipedem verba finit. ut est, Diui potentes seric lassatis opem. Pessimus autem qui singula verba in dipodiis habet. qualis est, Praesentium diuinitas coelestium. Igitur cum constet es e inter hos versus quandam cognatione, probabimus omnia metra ex his pro-