De litteris, syllabis, pedibus, et metris. Item, eiusdem argumenti, Marij Victorini, grammatici et rhetoris, De orthographia, et ratione carminum libri 4.Terentianus Maurus

발행: 1584년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

vel ter, vel saepius carmen concludat, ' HMin uiκοπα

nominatur. Si vero dissimilia inter se in Epodiscola iungantur nuncupatur, quando

non solenta continuatione, sed per distantiam&varietatem in Epodis periodi compleantur. id est, tres partes , cas e-quibus pericope subsistit: quo ἄνομοι.mis merito diximus : & est, dissimilium par tium copulatione Periodi conclusio, si qui dem inducta prima Strophe & Antistrophe rursus aliam Stropnen& Antistro phen praecedentibus dissimiloni asserant,& rursus tertiam, nihil duabus praeeuntibus simile,& quartam aeque a caeteris discrepantem .cui varietati solent illud adiungcre, vi po- prema Epodos cunctis dissimilis aliquando iungatur, qu od non tantum Tragici, sed & Lyrici authores in Epodis saepe secerunt. Hoc loco non supersederim dicere esse breuia cola, quae post Strophen & Antistrophon supercini moris est, quae iam non sed dicentur, ut est ἰου παιάν. Haec enim vel Hymnis vel Dithyrambis supercini moris est, quae Epodicis carminibus, si quando praeponuntur si autem post Anti- strophon tollocentur, nuncupabutur. Hoc genus in fa is cantilenae serunt quidam infiituisse Theseum, qui occiso Minotauro cum apud Delii solueret vota, imitatus intortum & flexuosum iter Labyrinthi, cum pueris virginibusque cum quis euaserat cantus aedebat, primo in circuitu, dehinc in recursu ,id est, ιν & Antistropho . Alii tradiit

hunc Lacrorum concentum, mundi cantum cur

192쪽

L1BER PRIMv s. Isumque zb hominibus imitari . Namque In hoe quinque stellae quas Erraticas vocant, d & sol&luna ut doctiores tradunt Philosophorum,iucundissimos sedunt sonos, per orbes suos nitentes. Igitur concentum mundi cursumque imitans chorus canebat. dextrorsumque primo tripudiando ibat. qina coelum dextrorsum ab ortu ad occasum voluitur, ) dehinc sinistrorsum redibant, quandoquidem sol lunaque & caetera erratica sydera, quq Graeci vocant, sinistrorsum ab occasu ad ortum seruntur. Tertio consistebant canendo, quia terra circa quam coelum rotatur) immobilis medio stat mundo . De qua re Varius sic tradit, primum huic, neruis septem est intenta fides, va- riique additi vocum modi, ad quos mundi re nat tenor,sua se voluentis investigia Ite& Varro, Vidit & aetherio mundum torquerier axe, . Et septem aeternis senitum dare vocibus orbes, Nitentes alijs alios,quae maxima diuis Laeticia stat tunc longae gratissima Phoebi. Dextera consimilos meditatur reddere voces.

D E M ET RORV M FINE.

Vnc de metrorum, prout versas processerit, praescripto & legitimo sine, clausulaque dicemus . nam metrica lege in fine : versuum quadripartita conclusio est, per quam exitus metri status que dinoscitur,virum pede seu semipede,vel Dipodia sit terminatu. Hanc Greci κατο ηγννocant:

id est, cum legitimum metrum in Sygygia simpli-

193쪽

p ci pede stilabam perdit Huius species quatuor,

nam aut Acatalecticum in aut Catalecticum, aut Brachycatalectum, aut Hypercatalectum: id

cum in sine versuum nunc desunt,uunc exuberant

syllabae aut manent integrae . Est igitur Catalecticum quoties in sine versus syllaba una, pro toto pede accipitur, atque ita posita, velut res enat &cohibet metri cursum. Acata lectum autem, quod nouissimum pedem integrum pro conditione sui metri obtinet,cui nihil ab udat aut deest. Brachy- catalectu vero, cum vno pede, id est, duabus syllabis metrii imminuitur ,& pro Dipodia pes unus ponitur, scilicet cum dipodiae seri situr. Hoc metruquidam Colobon vocant: Miuron enim una sit syllaba detracta. Hypercatalcetum contra , cum metrum in posti cma parte versus una syllaba abith datvltra quam exigit Dipodiae numerus,pro lege versus propositi terminatus. Id ut planius sub exei plo Heroici versus saciam, erit a catalectiim,quod integris suis pedibus & modis finitur: ut, Arma virumq; cano, Troiae qui primus ab oris. Catalecticum si una syllaba ei detrahatur: ut, Arma vi rum que cano, Troiae qui primus ab o. Brachycatalectum, si duae: ut, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab. Hypercatalectum si una, amplius quam versius integer exigit, syllaba eXuberet : ut, si isque At ma virumque cano, Troiae qui primus ab o-Quod in omni genere metrorum obseruabitu

194쪽

Rursus, ut exempla etiam ex his metris,quae coniugationibus gradi tur, proseramus,cum ad perfectam coniugationem pes integer deest . erit Brachycatalectum: ut est hoc Tetrametrum, Quis non adultas detrahat ramo voluptates. Habet enim tres integras coniugationes, & quartam uno pede breuiorem. eatalecticum autem.

cum persectar coniugationi non pes sed syllaba

amputatur , ut est hoc tetrametrum habet enim quartam coniugationem, una syllaba breuiorem. Caerulae Neptune rector undae, littorum potenta Acatalectum autem, cui,ut supra diximus, neque deest ad integram coniugationem, neque abundat quicquam,ut est hoc trimetrum, Amare nolo nec dolere Clinia. Hypercatalectum vero cum ad integram conii gationem una abundat syllaba , ut est hoc tri

metrum,

Caduca populi coma glauca iam per agros. Sed metra magis gaudetCatalecticis conclusioniassius. Proprie aute Iambica metra gaudent A catalectis& Catalecticis & Hypercatalectis conclusionibus, aduersantur autem Brachycatalectis: Trochaica vero Hypercatalectis eiectis, residuas conclusiones admittunt. Choriambica antem & Antis passica ij de conclusionibus,quibus etiam Iambica laetantur,Ionica autem Trochaicis depositionibus sociatur,& ideo Hypercatalectica illis exosa sunt. Dactylica vero & Anapaestica magis Acatalectis delectantur . Praeter has autem. depositiones

195쪽

8o DE METRORVM. FINE est aeque quae λασααλ, Iim nominatur, cum in diuersis metris versus sub unius figura componitur. Na

si sit Dactylica Tetrapodia & Ithyphallus, id est

supra quatuor dactylos pedestres continui Trochaei sub ij ciantur , isque versus quasi uniformis pronuntietur, patitur. Quandoquidem quarto pede ἐactylico &pars orationis &Catalectici metri sitis includitur, atque ita rursum Trochaicum dimetrum Brachycatalectum adiungitur, quod Ithyphallicu nominatur, ut est, pido. Tuc & amoris amor venit improbus aliger Cu- occasio suggerit hoc loco etiam illud dicere, quae- da nactra familiariter proprijs pedibus terminari. nam Iambica Catalectica Iambis, Acatalectica Iambo sit perfluente syllaba,similiter Trochaica &. Anapsellica suis libentius terminaturi contra, quΘdam alienis depositionibussaudent, ut Anti sipa stica & Choriambica Iambicis coniugationibus, Ionica autem utraque Trochaicis. Siquidem uiathis finitima & familiaria metra singula singulis, noenim solum in sine pontitur,sed in medietate ver situm,& inter initia coniunguntur.Scias autem in omni metro nouissimam sy llabam id est, indifferente esse. Nihil enim metri interest, utrum illa longa sit an breuis, ea videlicet ratione, quia distinctionis mora breue templis ostendit. LQngam autem syllabam pro breui accipi finalem ea ratione putauerunt, qua reperiuntur in metriqlongae plerumque pro breuibus positae,quas communes Vocant,ut est,

Insulae

196쪽

LIBER P R I Mus. Si Insulae Ionio in magno. Vnde sit, ut in omni metro nouissima syllaba in. differens habeatur. NamAristoxenus musicus dicit breues finales in metris, si collectiores sint, eo aptiores separationi versus a sequente versi a seri, . iccircoque in sexta sede trisyllabos figura non ponitur, quia moram habet. at coutra dissyllabos familiaris est,quia celerius desinit,& eo magis, si posteriorem syllaba in breuem habuerint.

DE EPIPLOCE ID EST

Metrorum ampleXione.

Vnc de metrorum connexionibus, quas Epia' ' plocas Grsci appellant, dicemus. Adiectione enim & detractione per syllabas & tempora his accidentia metra variantur. Dicta autem Epiploce, id est amplexio, a metricis, eo quod copulari metra metris diuersa his adiectionibus, detractionibus, aut etiam translationibus videantur. harum species sunt tres, quarum prima Tris mos, secunda Tetras emos, tertia Hexasemos dicitur, ex eo quodd tribus, & quatuor, & sex temporibus subsistant, quae, detractis ab initio versius primis syllabis, diuersa metrorum genera informant. Quarti prima erit επιπλοκή λαλκη τρὶ μει , id est, cum iambicis Trochaica connexa variatur in species duas, utras que Tristemas, ut diximus, temporum trium: in coniugatione vero sunt, id est temporum sex. Nam lambico versui, ut est, Paratus omne Caesaris periculum.

Si adieceris longam, efficies trochaicum, V

197쪽

gi DE METRO R. EPIPLOCEOparatus omne Caesaris periculum. Rursus Trochaico si detrahas primam syllabam, Iambicum efficies, velut est, Celer Phaselus ille quem videtis. Aut cum Dactylicis Anapaestica sociantur, similiter τετράσχειον faciunt, Vt, Arma virumque cano. Θt, Huic si accesserint duae breues, set Anapaesticus, Ades arma virumque cano. Rursus adiecta longa set Dactylicus, ut, Pro ades arma virumque cano.Quod adaeque ut sit pra per duas species variatum est Dactylici &Anapaestici, & ideo id est

duarum ampleXio , Tetrasemos autem propter quatuor tempora, quibus uterque pes extenditur,

oppellatur, qui in coniugationem copulati Octa- semi sunt. Obseruabis autem in hac specie semper duas breues aut a dij cere aut detrahere togam unam , quod est uterque pes trisyllabos. Tertia est in Ionicis duobus & Choriambico &Antisipasto, quae πι ραλκὴ hexasemos dicitur, id est, amplexio quadra, quatuor enim pedes sibi mutuo

connectuntur. Temporibus autem sex constant.

nam cum sit hic versus Ionici minoris, Dea secit dea belli dominatrix Phrygas. Adiecta longa sit Choriambicon, ut, Cur dea fecit dea belli dominatrix Phrygas. Rursus adiecta alia, efficiet Ionicu maiorem, sic, Hoc cur dea fecit dea belli dominatrix Phrygas. Item adiectio breuis quartam speciem in pede Et

198쪽

LIBER PRIMvs 8s Anti asto procreabit,ita, Et hoc cur dea fecit dea belli dominatrixPhry- Adaeque & hic versus apud Horatium, gas. Mi raru est neq; amori dare ludii neque dulci.

Constat ex Ionico minore , huic si copulaueris longam,erit Choriambicum, dulci. Qua miserarii est neq; amori dare ludii neque Item longa alia apposita facit Ionicii maiorem,ur, O quam miserarum est neq; amori dare ludum neque dulci. Breuis autem praelata antis, stu informabit sic, Et o quam miserarum est neque amori dare ii dum neque dulci.

Ad summum omnis proprijs pedibus

nulla intermixtione aliorum si bsistens, suis usque ad ultimum pedibus, terminabitur: sin autem alios admiserit. variabitur. nam familiare est utriusque Ionicis Trochaicas sibi bases admiscere. Ergo syncerum Mixtum autem Motiri vocabitur.

DE TOME SIVE Im

cisione versuum. TNcisiones etiam versuum quas Graeci τομὰς vo- cant , ante omnia in Hexametro heroo necessario obseruandae sunt. Omnis enim versus in duo

cola formandus est , qui Herous Hexameter merito nuncupabitur, si competenti diuisionum ratione dirimatur. Sex enim pedum percussio versum quidem hexametrum , non tamen Heroum , quem Epicum, si legem incisionis non tenuerit, faciet. Quaru prima Penthemimeres Tome

199쪽

24 DE METOR. EPIPLOCEdicitur, cum post duos pedes sequens syllaba plenam orationis parte distinguit cuius exempluierit, Quam Iuno sertur. Verbum enim post duos pedes concludit ac determinat syllaba , quae in metro semper habetur. Vt sequens sermo ab intcgra parte orationis incipiat. Geminata autem penthemimeres Tome ve sum penta metrum complet,ut, Quam Iuno sertur,quam Iuno fertur.

Secundam diuisionem, οῦ Θ Graeci dixerunt, quae tribus pedibus eiulansis adijcit syllabam,completque sensum quacunque orationis particula. Huic, sicut S superiori, nomen inditum ex eo est, quod tribus pedibus & una sy llaba,i d est, semipe- de , quae in Arsi & Thes septem motus csiiciunt, versum diuidat. Cuius exemplum crit, Quam Iuno sertur terris. Nam post tres pedcs suprema ,ris, syllaba sensum complet. Erunt igitur hae duae principales Tomae, ut dictum est, Heroici versus incisiones, quibus similiter & Iambici & trimetri diuiduntur. Scd his in Heroo duae aliae accedunt. Nam si harum neutram inueneris, tertium Trochaeum in versu conquires: id est Penthemim crcia dissγllabo clausam,

Insandum regina. Nam pcrcussis duobus pedibus, tertius pes Trochaeus est, gina, cui coniuncta breuis v, secundulegcm versus hexametri dactylum complet. bes. autem syllaba,& sensum superioris coli integrar, t

200쪽

inducit. Eodem modo & quartus Trocheus accipietur, qui raro admodum reperietur,vi est, Quae pax longa remiserat arma nouare parabat. Ouartus pes Trochaeus, Arma, vide Hephthemimerem dissyllabo clausam, ut supra, cui annexa breuis, no, syllaba Dactylum lege Heroici versus implet . Harum si nullam in hexametro speciem inueneris,Heroumversum iure ac merito negabis. Nonnunquam autem euenit, ut in eodem versu plures incisiones, id est, Penthemimere, &Hephthemimeren , & eam quae quarta caesura partem orationis terminat quam Bucolicon Graeci dicunt) reperiamus: Vt, Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris. Nam tae qui, pes in versu quartus eam diuisionem explicat,quam Bucolicon vocari dictum est , in , qua pedum percussione sensus impletur.Nam Bucolici metri haec lex est, quam per omne opus sui carminis Theocritus Suracusianus obseruat , exceptis paucis versiculis de quibus in processu di

cemus.

DE CONCURSU ET C O L-

lisione vocalium. a 3 seruan da praecipue in metris litterarum vo- calium inter se collisio, quae trifariam euenit,

quarum inter se disserentia talis est : Nam est cum inter duas loquelas duarum vocalium F χ

SEARCH

MENU NAVIGATION