In Aristotelis libellum De conservatione sanitatis ad Alexandrum Magnum commentarius Ioannis Stephani medici physici Veneti. Ad illustrissimum Aloysium mocenico

발행: 1637년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

2쪽

ALOYSIO MOCENICO

CLEMENTIS SI M O

DOMINO SUO

Ioannes Stephanus Faelicitatem. TVRAE genius Arist. euersis veterum Philosophorum opinionibus tantam sibi docendo comparam: t auctoritatem, ut quidquid narrantis ab ore manaret, instar esset rationis, quod Pytagorae contigit 3 quin tantam a Posteris gratiam iniuit, ut Uno

ore proclametur Naturae interpres exortus ut aetherius Sohaequandus superis,ac tamquam numen habendus, Quique sapit solus, reliqui velut umbra vagantur.

Atque licet ad se in mos peruenisset honores,nihil tamen sibi peraeque laudi duxit, ac Alexandri bonae valdi

3쪽

tudini praeesse, quod ut constaret, hunc ei libellum inscripsit,& summa tuendae sanitatis capita praescripsit, ratus ad Regij Medici dignitatem euelli,esse extremum ad quod quisque referri potest. Ego vero, qui ne Vmbram quidem Arist. referre possum, quique tuae bonae valetudini praesum, Illustrissime Aloysi, tanta me video

honestatum dignitate,ut quamuis multoS non poenitendae lucubrationis librosin vulgus emiserim, atque plurimos Veteres eluctando erroris conuicerim, unde non exigua in nos laus derivata est, tanti tamen non fuit, ut tibi praeesse medendo, existimationem meam magnopere non commendarit, cumularitque . Et Hercules, si generis nobilitatem specto, non v eo, cur mihi Alexandri instar esse non debeas, quum sago, togaque potentiumvirorum Myrias,& antiquissima Ducum series sese mihi e familia tuaiotarat, quorum merita qui volet num raudo percenseres bo a Lybici volet aequoris idem Dicere quam multae Zephyro turbentur arenae, se CQubdistrinite mentis aciem conuerto, nihil tibi dee se video, nihil desiderari, quod heroicam virtutem t stetur, &,ad summos dignitatis honores euehat. Nam ea tibi est morum conditio, ut omnes alliciat, attrahat, illaqueet, ut quispiam iure cum Hebraeis deieret tibi adesse Hannahelem . Tanta porro rerum cognitione praestas, ut nemo sit, qui hac aetate tibi sit conferen dus, tantum abest; ut praeferendus . Quare non est

mirum, si uniuersi Urbis Synedri te suspiciunt, & virescentem uni te Veterum virtutem colunt, & maxi

4쪽

mos in Republica honores tibi palatim praesagiunt .

Hane vero auspicatissimam foeticitatem, virtutum tuarum praemium, tanto facilius assequi tibi fuerit integrum, quanto potior, firmiorque fuerit valetudo, sine qua nulla esse potest felicitam Quamobrem ut sub manu: ench ridion habeas, quod summa tuendae sanitatis capita contineat, hunc librum olim ab Apollinis Sacet- dote Aristoteli traditum, & Alexandio Magno deuotum, in praesentiarum nostris lucubrationibus locupletatum tibi nuncupare visum est, ut obseruantite in te meae aliquod extet specimen,& grati animi symbolunt. Faxit Deus, ut quemadmodum te summa rerum in Rep. manet, ita bene valendo par esse possis. Fata interim precamur, ut te di tissime seruent Venetae Iuuenis tutis decus, & ornamentum.

5쪽

A D LECTOREM

BENEVO LV M.

Fert via Gudium humanae naturae condum eibilius, nihil tam honessum, quam praeseratem fauitatem tueri, absentem repetere, , corrogare. Hinc Plato, tria bona sunt, inquit, bene valere, formosum esse, , habere diuitias nuda Fraude quaesitas. aeuare si nos hoc argumentum tam saepe inculcamus, si eandem crambem saepius reponimus, non in nos, qui rei amore modescimus, propendemus, sae in rem ipsam derivanda culpa, est enim pretios Sma sanitas,cuius habitus ex sola dignoscitur priuatione,qua nihil aegrius fertur. Finge, si libet, Croeso non Cyri , pedmorbi tyrannide oppresso Vniuersi opificem sanitatis , aut opulentia liberam dedisse optionem, nemo, nisi mentis inops, illim diuitias summo savitatis bono praelaturum putabit sdetracta enim sanitate quid superesse possit bovi, aut iucundi ' aeuam faelicitatem tibi pollicearis,quae in perfectissima actione confisit, sest enim eupraxino si laeditur flaccescit

sauitate deturbata ' Sine sanitate, inquit summus medicinae Dictator, corpus, pecuniae, caeteraque nuci sunt usui. Quare qui agere faeliciter auet,hunc libessum oculis letat, ,

aurea praecepta aure bibat, sit alta mente recondat, multi enim, ait Pergamenus, ignorantes diaetae rationem, o uxquam pro natura, occubueruUt.

6쪽

CLARISSIMO MEDICO

ET PHILOSOPHO

IO ANNI STEPHANO VENETO

ET CENETAE OPTIMATI.

STE PRANE insignis sectis celebrande futuris Palladiar Cenetae gloria clara tuae Infracta quantos vicisti mente labores Insigne hoc monstrat sedulitatis opus. Ingenii monumenta tui Liber iste docebit Dignus ab aeterna posteritate legi. Quicquid Aristoteles, &caetera turba Sophorum, Quicquid & Hippocrates edocuere, tenes . Omnia aperta tibi gremio, quae pulcra recondit Natura, & quicquid nouit Apollo pater Namque docens tuto seruandae dogma salutis, Essicis inuita viuere morte viros. Hinc tua post cineres clarebit fama perennis, Posteritasque tuum grata reuoluet opus .

7쪽

graumaecli soboles pulchra per ardua

Palans tesqua, nec vetvibur, Nec parcens teneris artusus rea- aeualis lilia eolligui Cavit Allicito benida pollice, Et vaccivia mula . Bisa ut serta suo texat erotico

Vulgo sedula Daphnidi . Nec seriis dubiae dissicit aleam

pendensque periculam. uis florum immodica capta cupidine si sublimins molat. 8uam mox praecipitem proficiens Comes Ioclamat procul increpans. Ah ne te pudeat Virgo labantia Huc vestigia sectere. Nonne audis' iuumili e vace latratibus Replet cuncta raroticus. Nulli parcit hians Bellua, eo insolens

A tergo impetu vorat. Nuper Calciopem dente momorderat, Passentemque Canidiam. Refer caeca pedem, teque minacibus Ne committe periculis, Cernis Tutigiam moribus asseris,

Et m Face perhorridam 'Supplodens pedibus diras in Hos item

has exacuit cani.

a pone moras, teque sodalibus uam mox redde superctitem. Magnis se temere cassibus implicant, mi se celsias erigunt.

Ais D. a meos temnis aculeoae,

Osam te quoque desicis.

8쪽

IN ARISTOTELIS

DE CO NSERVATIONE

SANITATIS AD ALEXANDRUM

Commentarius

IOANNIS STEPHANI

ME DICI PHYSICI VENETI.

CITO o Alexander, quod non es via ad aliquam , mentiam acquirendam nise per potentiam,o nora ,

Em est 3bientia nis per sanitatem, S non est sani- ,

tas nise per aequalitatem hπmstrum, di Aristoteli Liber iste adscribitur,tametsi non iniuria qui piam suspicari possit, ex Arabum ossicina, quorum sapit phrasin, in lucem prodijsse,neque enim eam styli grauitatem,nec praeclaram illam methodum,quam ubique praueferre solet Arist ostentat. Verumtamen quia ad seruandam sanitalcm egregia princepta proponit, quae vel ex Coi, vel Pergameni adytis emanasse dixeris,quaeque ex aesculapij apoDraphis se decerpsisse Author profitetur, nostra commentatione locupletare,& corrogata Veterum auctoritate confirmare visum est.

9쪽

Hoc itaque argumento suadet Alex. ut sanitati operam det, quod ad scientiam adipiscendam conferat fir- ima valetudo , nouerat enim sciendi desiderio flagrare Alex. qui, scribente Themistio, Aristi acriter insimulauit, quod Auscultatorios in uulgauerit libros; nam . inquit, qua alia se praestare carueris poterimus, si quae sis se acceptimus, eant prorsus communia, ego enim niali doctrina sinteire, 'pam copijs. At vero sub lit Author, neutiquanstulentiai sim orcamentis formari postris nisi perpotetiam,quae teli bonos astitatis habitu necessaria quad mconsecutione proficiscitur est in sua sanitas agendi poten

tia propterili am partium constitutionem, aisui sanitas humorum aequalitatem excipit, pendet enim ex candorum, 'si, , frigidorumque commensuratione quadam, aut eorum,quae o c sunt intra, aut ad continens .

Quare ut commodetati , S aequaistas secit ad sanitatem, sanitas ad potentiam, & scientiam, ita scientia vicis sim,quae est rerum, quae uint, veritatis comprehensita, conis fert ad potentiam,& imperium (s modo res transferri debeat ad Politiam: Nam ut ille natura seruus est, qui tam tum particeps est rationis, ut sentiat quidem, at non habeat, ita ille natura dolainus,qui scientia, & ingenio prae Ars. r. stat. Ratione,& intelleetii vigentes, inquit Arist. natura Tolit, domini sunt, & rectores aliorum. Hinc I. Metaphysi di-I' P q* xit, sapientis esse ordinare, quod sapientia sit summa peta

II, p. d. sectio rationis,cuius solius est ordinem nosse. Eodem Pla- Dibis s. to spectasse videtur, quando scripsit. Naturae quidem lege

sapientia, ppientiaque excellens in idem tendunt, semperisque ista duo se inuicem affectant, persequuntur, congrediunturi Et hac ratione Poetae Principibus aliquem sapientem familiarem costituere: Homerus Nestorem Agamemnoni: Euripides Thiresiam Creonti: Hesiodus Prometheum Iovi, Maro Achatem AEneae.

Porio linpet ij auidissimum fuisse Alexandrum vel ago Apuli, pueritia, testatur Plutarchus. Alexander,inquit, Puer

10쪽

adhuc cum Parentis sui sortia saeta intueretur, nequa. quam tamen his gaudebat i sed inexplebilis ad pueros aequales dicere solebat. Pater ni l quicquam mihi relicturus est. Illis vero contradicentibus ; Imo omnia parat tibi, ut haeredi. Quid tum postea,inquit. Ego interim

nil habeo,quod agam. Quis non miraretur tantam regna di cupiditatem puero infuisse,qui praeter naturam eius aetatis non fuit contentus imperio patris sui: Imo ab ipsis statim cunabulis animum in id intendit, ut multorum dominus esset. Hactenus Plutarchus Et Deus si blimis ordinauit remedia ad temperantiam humorum, es conseruationem fisitatis, S ea reuelauit Phi-

Iosephis, O Prophetis, quas it strauit siritu diuinae sapientia, Sc.

Artem aliam Deus,ct rerum natura repertrix Inctituere facram, qua languida corpora morbo

Eriperent quouis propria' reditura saluti.

Cecinit vere Vates ille. Ars Medica, inquit Ficinus, diuinitus reperta est,& diuinitus exercetur. Nonne Raphaelem Archangelum volunt Hebraei huius artis opus exercuisse8 Et sane hanc artem nobilissimam Reges excolere non dedignabantur,quales fuerunt Sabor,& Giges, Medorum Reges : Sabid Arabum, & Mithridates Ponti Rex, AEgyptiorum vero Hermes, & Mesuaeus Regis Damasci nepos. Huc accedunt Democritus, Timaeus Locrus, Plato, Arist. Apud Homerum Principes tantum medicinam exercent.

Vlisses Diomedi sagittam extrahit Polypus Sarpedoni:

Patroclus Eurypilo. Nee erubuit Achilles Thelephi vulnus manu contremctare, & inspersa aerugine percurare. Neque sua maiestate indignum putauit Alexander, amicis laborantibus medicinam facere. Nec puduit Herculem Medicinae studio vacare, cui ope Alcestem grauiter aegrotantem, ac ferme desperatam pristinae valetudini restituit. Medicinae igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION