장음표시 사용
51쪽
ritibus antiquis baptismi Christiani multa lux accedit.
Apud Iudaeos erant servi, ex gentibus quas vicerant, vel ex illis qui se pretio ultro mancipallent propria servorum munera sunt, inquiunt Judaei, ut selvant Domino calceamentum situm , aut illud induant; ex quo more venit illa formula ad δε-. c. 3. et , exprimendam magistri dignitatem : Cujus ego non sum dignus ut fisam ejus corrigiam calceamenti. Qui luscum fecerat se vum aut ancillam, pro oculo dimittebat liberos ii similiter sir bd E. O. iis dentem excussisset. Lex non sinebat tradi domino suo qui υ αε is x . se recepisset in terram Israel & Israelitismum suscepisset. Pos, P R quam servi manumissii fuerant, libertini dicebantur. Ut ista generalis notio Gentis Hebraeorum clarior fiat, protinus Gentis Historiam subjiciam, res omnes ejus digerendo per aetates
Res Hebraeorum per aetates suas digestae. TEmpus ab Adam primo hominum parente , sive spatium illud annorum qui emuxerunt I creatione mundi ad ortum D. N. J. C. solet dividi in sex aetates, quae simul collectae
essiciunt quater mille annoS. si 'Miobi ui. Deum esse rum innata interior ejus notio docet, tum exterior mundas, quem non nisi ab auctore potentissimo, infinito , a temo, nimirum a Deo ea est enim significatio hujus vocis Deusὶ constat nec creari, nec servari potuisse creatum. Deum unum esse , mundus ille unus partium suarum concor- Trinitas diu demonstrat. Sed non solitarius est Deus: in una enim ejusfςμψ' 'R natur: tres ellia personas numero dilhinchas, Patrem, Verbum
aeterna gcneratione Patris Filium , & Spiritum , ipse cui de se credere dignum est, declarat in Scripturis , quas sacras dicimus , quia certo scimus ab illo nobis traditas. Filius autem Dei in illis Scripturis, quae Graecis litteris exaratae sunt, ap-
52쪽
pellatur xh quod nomen sermonem quidem & verbum . sed praeterea rationem , dc sepientiam denotat; ut quoties La inivox vERBUM occurrit in Scripturis , ubi de Filio Dei agitur non deceat cogitare sermonem prolatilium, sed summam Dei rationem sive sapientiam. Tertia persena dicitur SPIRITUs, qui Patrem Verbumque conjungit. Trinitatis divinae mens humana non obseuram imaginem praefert. Una quidem est; sed non ideo minus multiplex faetacunditate sua, facultates habens distinctas. Neque enim voluntas cognitio est, nec cognitio voluntas; unde aestimare possumus unitati non obstare tacunditatem. Quod si mens nostra tantum praestet corporibus , ut angusti corporis conclusa car-Cere , tamen, ut ita dicam , totum mundum complectatur, cujus innumeras paries claris, distinctis, diversisque cogitatio nibus intra se versare potest, non mirum si ipse Deus mente humana praestantior , simul unus sit natura, & personarum numero trinus 1 si , inquam, habeat sapientiam, quae Verbumst ejus, & Spiritum, qui Patris & Filii amor dici possit.
Haec quidem non assequimur cognitione clara ue altiora enim sunt. Nec etiam pleraque quae sensibus subjiciuntur, nostrae subduntur cognitioni. Non ergo dico nos ex rebus notis intelligere pol Je Deum esse trinum, sed ipse quae experimur, evincere quam fidem habemus de Trinitate, rationis quidem captum superare, sed huic non adverseri. Certum est eam perfectam felicitatem lua Deus in hoc consortio Verbi sui & Spiritus hoc est, cognitionis & amoris fruitur, nos utcumque habere
compertam eXperimento: major enim voluptas esse non potest,
quam quae ex perfecta cognitione & Qmmo amore percipitur; quae voluptas cogitari non potest in Deo selitaris. Quae autem in creaturis finita dc manca,in Deo flamma & persecta sunt: ut
ex humanis liceat conjectare divina , sed non credere similia. Satius est fidem adhibere Scripturis , per quas ipse Deus declarat quae de se esse sentienda voluit. Sacra Scriptura enarrat originem mundi , quem & ipsi
ethnici seriptores fatentur coepisse, vetusta traditione edocti; idque probant ex incrementis artium quas videbant nuperi
53쪽
ΡRIMA MUNDIAE T a s. A creatione
ciculis adinventas, aut expolitas : unde constabat recens esse genus humanum.
A quo autem vel qua re impelli potuerit Deus,ut mundum conderet in tempore , ipse aeternus, non deprchendimus ;nulla enim re indiga est divina natura, dc solus ipse se didinus est Deus: nisi putemus eum intuitum esse Verbum suum, humana carne induendum, in mundano opere sacrificium hujus carnis oblaturum. Non alia res cst digna Deo quam ipse Deus. Propter gloriam nominis sui mundum e nihilo eduxit, in quo coleretur sacrificiis ; sed omnia sacrificia, quaecumque sint, pretetium habere non potuerunt, nisi quatenus sacrificium quod de se Verbum oblaturum erat, adumbrarent. Ergo Deus pcr Verbum suum , qui sapientia ejus est , creavit in tempore mundum , restaurandum ab eodem Verbo, cum perditus est. Nec minori sapientia laaec restauratio facta est , qua i prima mundi creatio, de qua primum sermo faciendus. Deus, caelo A terra primum creatis, Adamum de Evam sermavit, quos in paradiso, nempe in loco voluptatis colloc vit ι unde eos expulit, cum persuasione diaboli, qui formam serpentis induerat, ex arbore vetita fructum decerpsissent. n-tinuo Adam & Eva obnoxii facti sunt morbis & morti, compulsi vesti pane in sudore vultus sui, qui creati fuerant immortales in omni bonorum copia. Attamen statim ac lapsi stini, promisit illis Deus ex semine eorum nastiturum Redemptorem , quem Hebrici lingua sita appellaverunt MEssi ΛM, Graeci CHRIsTUM, quae duo nomina idem senant quod Latinis unctas. Olim qui obitari erant aliquod insigne munus, ad illud unctione consecrabantur. Ille Cbristus est ipsum Dei Verbum, Filius ejus: idcirco non mirum ab eo servatos homines quos secerat ; & cum ab aeterno Deus de Deo, iturus esset in tempore homo secundum carnem, non mirum est, inquam , si omnia quae postarioribus laculis contigerunt, inservicrini ci tum praenunciando, tum significando ortui ejus. Qui Christum haberet pro homine mero, dotibus quidem
praessito, sed non alterius naturae quam quae nostra est ι an crederet, quod tamen constat, haec otruata quae veteres Scripturae
54쪽
reserunt, Patriarcharum acta & dicta, omnem religionis J daicae cultum, ritus, sacrificia, omnia, inquam , Christo mero homini adumbrando ordinata & instituta fuisse a Deo 3 Itaque ad intelligentiam veterum Scripturarum consequendam, neccssarium primo est intelligere Iesum, quem vita ejus dc miracula demonstraevere esse Chresam Adamo promissum, hominem quidem esse, sed & pariter vere Deum. Sex dierum spatio cum opus mundanum Deus abGlvisset,
septimo die quievit, qui dies deinceps appellatus est Sabbatam, id est, dies quietis, omnibus fere gentibus antiquis sacer: ideo cum legem de hujus diei quiete Deus poneret Isracli, praecipietantum ut fieret memoria ejus : Memento ut diem sebbati tifices ; nempe quiescendo , sicut hactenus vidisti observatum. Protinus patuit primi hominum parentis corruptam esse s bolem, & egere servatore, qui non solium paupertati, sed dc moribus corruptis mederetur. Clim enim homo tam brevis sit aevi, dolores quos in terra patitur magnopere resormidare, aut gaudia quae persentit magni facere non debet; omnia enim quae finem habent, parvi facienda sunt. Verum cum pravi mores aeterna felicitate excludant , neque enim fieri potest sub Deo justo, ut mali in aeternum felices sint, e3ebant homines Christo , a quo non solum imbuerentur doctrina , sed cujus
gratia sanaretur voluntas corum, quam esse a Deo aversam,
& ideo perversiam, protinus compertum est. Eicnim Cain filius Adam & Evae, invidia motus, occidit Abelcm fratrem suum, cujus sacrificium fuerat Deo acceptum magis : Deus enim igne caelitus mio illud incenderat. Hocce autem Abelis homicidium manibus fraternis patratum significabat futurum ut Christus aliquando occideretur ab ipsis suis fratribus Iudaeis , quibus se probaturus erat acceptissimum Deo. Scriptura non memorat rerum initio alios Adar filios quam Abelem Sc Cainum, id est, non plures nominat, sed relinquit cogitandos. Iam incolebatur terra, nec a paucis. Cassius
terram arabat, Abel pascebat greges, & uterque indigebant administris. Statim post caedem Abelis , dicebat Cainus ad i 'Deum : Omnis igitur qui invenerit me, occidet me ue hoc indicat Diuitigod by Cooste
55쪽
Cainum & Abelem non mille solos terrae incolas. Statim Osinaedificavit urb2m , quae numerum incolarum supponit. Ergo quod dicit Scriptura post mortem Abesis cognovisse Adam uxorem suam , de ei semen Seth positum pro Abci, non sic intelligendum quasi non antea multos alios filios procrcallet, quos Moyses silentio praetermisit, quia non omnium hominum, sed Patriarcharum seriem suscipiebat texendam. Genes 4. Cain cognovit uxorem qua peperit Henoch , ille Irad, hic Maviael, a quo Mathusiaci, qui genuit Lamech , qui duas uxores accepit sita introduxit polygamiam ὶ quibus videtur fuisse exosus, & petitus insidiis, unde dicebat ad illas: Auseultate sermonem meum e quoniam occidi virum, M. fons potest habere hunc sensum , Num occidi virum: nempe. An conscius sum caedis Abelis, propter quod scelus odio me habetis. Ut deterreret eas a malo facinore quod cogitabant, dicit : Septuplum ultio dabitur de Cain , de Lamech vera septuagies septies. Tum Cain, tum Seth, quem Dcus dederat Adae pro Abese, multum excereverant polieri. Sethi progenies reputata est sincha, Zc filiorum Dei nomen meruit. Sed cesti illi filii Dei malo exemplo Lamechi iniere matrimonia cum filiabus hominum , sive uirpe Calai, carnales evaserunt. Itaque hominibus sceseratioribus factis, Deus coactus est mundum diluvio perdere, uno excepto Noc , cum familia sua, qui jussit Dei arcam ingentem fabricavit, qua servavit omnium animalium 6J6 species, ne aquis perirent. Haec arca typus sive imago fuit 'Ecclesiae, quae a Christo congreganda erat, servatura paucos homines, si caeterorum hominum pereuntium advertatur multitudo ingcns ; unde Christus Lepius dixit salutem esse paucorum. Sed dc Ecclesita quamquam munda , compi cxura crat ho mines malos, paleam cum frumento ut in area, bonos & malos pisces ut in sagena ; sicut in arcam intraverunt animalia munda & immunda. Ab Adamo ad diluvium transacta est prima aetaS, quae sciit annorum mille sexentorum Sc quinquaginta sex. saevire A A tribus filiis Noe, Scm, Cham dc Iaphet, orti liint om- nes populi. Qui ab eis proxime nati sitiat, antequam in dive EDdu, is sis abirent regiones, de turri excelsa aedificanda inierunt con Diuiligod by Cooste
56쪽
filium, quod turbavit Deus , sic conscindens linguas , ut unus- ais voeari
quisque non audiret linguam proximi sui , cum prius terra ης 4, Rh ellet labii unius. Tunc homines penitus Deum deseritere, &servierunt diis alienis. Ars Dei infirmata fuisset, & malitia diaboli vicisset Dei sopientiam , si omnes homines, quos ut coleretur fecerat , pro ius ad peccandum declinassent. Peccatum ergo permiserat , quia huic eluendo nasciturus erat Christus, asserturus divinae Majestati decus multo majus quam quod illi dedecus inferre diabolus voluerat, homines in peccatum inducens. Tanta autem res est Deus iactat homo , morte sua iram Dei Patris placans, & in homine imaginem Dei peccato de
letam renovans, sive iterum hominem condens e tanta, inquam , res non sine praevio apparatu terris ostendenda crat. Hanc ergo voluit Deus a iaculorum initio , donec adventaret dies praestitutus, in figuris praemonstrare, & rep sentare quae aliquando fierent. Ad hoc necesse erat ut dum omne genus hominum in vitium rueret, gentem eligeret numero iam, cui leges & ritus praescriberentur, quibus promissi is Christus, dignitas ejus, opera , vita, mota, dochrina przenuntiarentur, dc significarentur. Quae gens dum expectaret pro-mhsiim servatorcm , impleret totum orbem eadem expectatione ; ut huic excipiendo aliquando homines bene praeparatiellent.
Igitur Deus vocavit Abraham ex Ur Chaldaeorum gente idololatra, ut eum constitueret caput hujus gentis quam sepositurus erat sibi in populum fidelem & peculiarem. Duplex Abrahae vocatio distinguenda ; prima cum patre suo Thare ex Ur Chaldaeorum, ubi, juxta Iosue cap. XXIV. Thare MNachor, dum ibi habitabant servierant diis alienis. Laban ortus ex Nachor, qui remanserat in Mesopotamia adorabat idola, quae Rachel filia ejus sub rata est. Gen. 3 t. Deus cx Ur Chaldaeorum regione idololatrica Thare eduxit, cum filio Abram, & Loth nepote, quem Aran frater Abram si ceperat. Thare commoratus est in urbe Haran, quae erat via in terram Chanaan, & ibi mortuus est. Inde Abram
57쪽
A voeatione Abrahae ad I xodum ex
i quae est secunda ejus vocatio j a Deo jussus est exire cum cognatione sua, & pergere iter in terram Chanaan. Quando Deus secundis vocavit Abram, spem illi fecit sce cunta prolis, Sc ex ejus semine nastiturum Messiam promisit, tum & terram Chanaan, in quam statim Deo obediens, relicta cognatione sua, venit cum Sara uxore, & Loth fratris sei Aran filio, sed&intelligens feracitate hujus terrae innui a Deo feliciorem in coelis mansionem , ut peregrinus in ea sub tabernaculis habitavit, non aliam deligens fixam sedem , quam l cum sepulchro. Cum regio multo pecori alendo non sessiceret, Loth se se recepit Sodomam, qua direpta a Codorlahomor, cum & ipse Loth abductus esset captivus, Abraham armatis suis servis,eum& populum liberavit. Redeunti Abrahae a caede Codorlah mor occurrit Melchisedech, juxta cujus ordinem Messias futurus erat sacerdos. Melchi dech typus Christi benedixit
Abrahae, dc ab eo recepit decimas, quippe a Christo Judaei s
ccrdotes benedicendi. Deus renovavit Abrahae promissionem de numerosa prole sideo vocavit eum. Abraham , hoc est, Patrem multorum popul rum , cum prius appellaretur Abram , id est , pater excesus.
JEHoVA, sive summus Deus, qui in Scriptura dicitur dignatus Abrahamum familiari colloquio suo, ipsum crat Dei Verbum , qui ab hisce temporibus praeludebat incarnationi suae.
Quanquam enim tunc carnem non sic Sumcbat, ut jam fieret homo, in imagine tamen carnis, sive verae, sive apparentis conspicuum Patriarchis se praebebat, ut omnis antiquitas credidit. Verbum inquam, erat unus ex tribus Angelis qui appa
ruerunt Abrahae , qui promisit illi de lumbis ejus carnem se
sumpturum. Hunc vero ut Jehovam, id est, Deum silmmum Abraham adoravit, pro Deo habuit, & ejus colloquio gavisus est ; ad quod alludens, ut opinor, Christus aicbat in Evangelio Joannis r Araham pater vester exultavit ut videret diem meum , vidit, ct gavisus es. Verbum Dei sic assumere carnem nostram, &familiari cum hominibus uti colloquio, nota nurum videretur, si adverterCDiuitigod by Corale
58쪽
mus illud intra nos semper esse, intimo nostro intimius. Etenim intinus nobiscum loquitur, admonet, docer, arguit; quippe lux est omnem illuminans hominem,qua rechum iniquo sece nisus, qua pungimur conscii pravi Acinoris, recreamur Hun siimus boni. Deus edens exempla terrendorum suppliciorum, quibus scelera mundi aliquando igne aeterno plecteret, Sodomam ob nefarias libidines suorum incolarum consumpsit igne caelesti ;ex quo incendio solus Loth ereptus cst cum uxore dc utraqua filia. Sic confirmabat Deus paucos multis pereuntibus servandos, qui aures praeberent iis quos missurus erat, a quibus cib-
ducerentur e medio coetu vironum corruptorum , qu madmodum ab Angelis ex peritura civitate Loth cductus est. Horum contra mandatum cum uxor ejus post se respexisset, in statuam salis versa est , aeternum monumentum corruptum saeculum cito SI procul fugiendum , nec moras nectendas, verSus illud
Oculos retorquen)o, & repetendo desideriis. Loth & duae filiae ejus se receperunt in speluncam juxta ScSor. Filiae existimantes humanum genus interiisse , inebriati patris appetierunt concubitum ; unde duo populi Moab &. Ammon nati
Abrahae ex ancilla natus cst Isinael, a quo Ismaelitae , gens effera, & quae hactenus Deo exosa fuit : unde constitit non prodeste cuiquam habere sanctam originem , nasci scilicet parentibus sanctis, quorum virtutem moribus non reserat. Is nael
primogenitus Abrahae non ejus heres fuit ; ut Judaei, prima Abrahae proles benedictionum Dei, semini Abrahae promisi,
Praeceptum de circumcisione accipit Abraham , & se ipse circumcidit & Ismaelem filium cum omnibus masculis vcm culis.Deinde ei licet seni centum annorum ex Sara etiam es ta natus est, juxta pronailsiones divinas, Isaac, in quo benedicendae erant omnes gentes, quia scilicet ex semine eius Oriturus erat Messas. Id omiae quod fiebat in Abrahamo & in populo ex eo gignendo, typus erat, id est, rudis forma rerum, ut diximus , sub Christo peragendarum. Ideo Deus, ut omnia
59쪽
qine Christum spectant ostenderct miraculum esse , etiam mi raculis plenum este voluit id quod praemittebat in typum Christi orituri. Voluit ,' inquam, ex viro sene & ex mulierectata enasci prolem, in qua erant gentes benedicendae: simul ut significarct, quemadmodum coelum &. terras e nihilo cduxerat, ita pariter ex non aptis hominibus efformaturum se tale gentem sanctam. Ab illa lege de circumcisione quam dedit Deus Abrahamo, tempus quod Judaei appellant legis, S cum de duratione mundi loquuntur , numerandum est. Dicunt priora duo annorum millia transacta sine lege; jam enim circumcirca abierant cum Abraham jussus est se & familiam circumcidere. Post hanc legem circumcisionis praeteriero alii anni bis mille, ut nos Christiani credimus, usque ad Christum, post cujus ortum currcnt-alii bis mille, quibus cxactis, nempe post sex annorum millia quibus mundus durabit, juxta Opinionem udae
2I31. Ismaelem cum Agar matre jussu Dei domo sua expulit, postquam ei nariis est Isaac , neque enim heres futurus erat hic ancillae filius , sed Isaac, qui clim typus esset Christi praecipuus, Deus in eo praemonstravit cxemplum rei, qua non alia magis attonitos homines facere potest, mortis scilicet, cui ipse addicturus erat JEsUM CHRisTUM filium suum uniscnitum. Praecehit enim Abrahae ut Isaac quem susceperat dc diligcbat, si is ipie manibus mactaret' sed quoniam Isaac imago tantum fuit, oblatus quidem est , sed non mactatus ; Deus enim ipse, qui jusserat mactandum, patris fidem explorans, prohibuit per
11 8. Postea Abraham accersivit ex Mesopotamia Rebeccam filiam Bathuel, qui ex Nachor fratre suo ortum ducebat, dc hanc dedit uxorem filio suo Isaac.
ii 68. EX Rebecca gemello partu nati sunt Esau & Jacob , qui
- cum in utero matris colluctarentur nondum nati, illa a Deo, quem consuluerat, responsum accepit duarum dissidentium gentium auctores ex ipsa prodituros. Haec colluctatio prael
dium fuit belli quod futurum crat inter Judaeos, qui ex Jacob Diuili eo by Corale
60쪽
. orti sunt, dc gentes, quarum pater dicii potest Effii, cX quo orti Idumaei. Gentes protinus Evangelio aures pi bendo pra ripuerunt benedictiones Judaeis promissas , quos sic fraudaverunt alioquin sibi debita hereditate.
Abraham I71. annos natus mortuus est.
Esau fame pressiis vendidit primogenita sito fratri Iacob , qui licet natu minor, inde habuit jus in benedictiones fratris 1ui ; idcirco illi benedictionem patris Isaac ob senium caligantis subripuit, matris consilio suas opericias manus haedinis pellibus, ut pro fratre qui villosus erat haberetur. Ars illa iram Esau in Jacobum concitavit, quam ut decIinaret fugit ad Laban fratrem Rebeccae. In itinere apparuit Jacobo Deus, a quo
ex summitate scalae quae coelos a tcrra attingebat , rursus certior fictus est de Messia nascituro ex ipsius semine. A Laban postulavit filiam ejus Rachelem, pro qua nocta submissa esset Lia , soror Rachelis major natu ue sed de postea Rachelem in
uxorem accepit. Ex utraque , tum ex utriusque ancilla duodecim mares fidos suscepit. Filii Liae : primogenitus' Ruben .& Simeon , de Levi dc Judas, & Illacnar, dc Zabulon. Fit i Racheli Joseph de Betriamin. Filii Balae anesilae Racheli : Dan de Nephthali. Filii Zelphae ancillae Liae , Gad & Aser. Hi duodecim filii censentur gentis Patriarchaz ue ab iis enim
ortae duodecim tribus, in quas gens Hebraeorum divisa es . Beneficia quibus Deus cumulavit Jacob movcrunt invidiam avunculo sito Laban : fugere crgo ab eo coactus cs Iacob , cum uxoribus su is , & prole , de pecoribus. Huic fu- sienti ne malum inserret a Deo.prohibitus est Laban. Iterum visus est ei Angelus, cum quo luctans praevaluiti de ideo dῖctus est Israel. hoc est, vir Dei, nempe vir fortis. Quem prius placaverat muneribus, E abi invenit benignum in patriam ro
Filii Jacob Josephum fratrem , quem aegre serebant esse patri cariorem, vendiderunt mel catoribus. Quis in eo non advertat Jesiim Christum ab ipsis Judaeis fratribus traditum alienis gentibus , nempe Romanis : a quo tamen 'ui ad cum accedere voluerunt, set vati sivit, ut fratres a Josepho ipse ,