장음표시 사용
271쪽
& eadem opera confutares momenta, quibus permoti S. Antoninus, & Cardinalis C etanus in contrariam abierunt sententiam. M. Duplici potissimum de causa S. Antonianus, & Cardinalis Cajetanus Pisanam Synodum ut legitimam & Oecumenicam non agnoverunt. Prima est, quod Pisanum Concilium a nullo Summo Pontifice fuerit convocatum. Altera, quod per Pisanum Concilium non fuerit extinctum schisi ina, sed potius novum susceperit incrementum, cum ab electione Alexandri V. facta in Concilio Pisano usque ad Constantiense Concilium tres fuerint Pontifices,seu Alexander HBenedictus XIII.& Gregorius XII. Concilium etiam Constantiense admisit Pontificatus cessionem , quam fecit Gregorius XII. quem proinder Patres Concilii Constantiensis iudicarunt, non fuisse in Concilio Pisano legitima auctoritate depositum . His duobus momentis addunt nonnulli, Synodum Pisanam ab universa Ecclesia susceptam, ac probatam non fuisse , quia Regna & Provinciae, quae Benediactum XIII. & Gregorium XV.tanquam veros ac legitimos Pontifices agnoscebant, ei non adhaeserunt. Verum , haec momenta nullius ponderis
sunt, ac nullo negotio dilui possunt. Nam primo, licet inconfesso apud omnes esse debeat, Concilia
Generalia Summi Pontificis auctoritate convocari debere, cum verus est,tegitimus ac certus POntifex; negari tamen haud potest,quin in casu schis, malis, quando videlicet duo de Pontificatu contendunt , & nulla alia via ad extinguendum schisma suppetit, possit Ecclesia in Concilio Generali adunata cogere Pontifices tunc contendentes,
272쪽
& pervicacia sua schisma foventes , ad renuncianduin Pontificatui , & si recusent , sicuti
recusarunt Benedictus XIII. dc Gregorius XII. tempore Concilii Pisani pacem & unitatem Ecclesiae dare per viam mutuae cessionis ab ipsis alias approbatae, & juramento inviolabiliterr firmatae; ius tum temporis habeat Ecclesia in Concilio Generali congregata illos, ut Schismatis fautores , exauci orandi, sicut postea factum est in Concilio Constantiensi, in quo Ioannes XXIII. Benediactus XIII. & Gregorius XII. de Summo Pontificatu contendentes depositi fuerunt, & electus Martinus quem ut verum ac legitimum Pontificem universa agnovit & coluit Ecclesia.Sane si Ecclesia in casu Schismatis jus non haberet agendi in Co ciliis Generalibus contra eos , qui pro Pontificibus se gerunt, seu de Pontificatu contendunt, &juratam cessionem exequi nolunt, sicut revera tempore Concilii Pisani noluerunt Benedictus XIII. Gregorius XII. qui sua collusione, ambitione &pertinacia Schisma fovebant; si, inquam , Eccletia in casu Schismatis id juris non haberet , christus Ecclesiae suae non satis prospexisse videretur ,
cum nultu in hoc casu adversus Schisma ei remedium reliquisset. Cum igitur duo aemuli de Pontificatu Contendentes Benedictus XIII. & Grego-νius XII. saepius rogati .& interpellati suerint, ut Ecclesiae necelsitati,quae extrema id temporiS erat consulerent , Schisina per viam cessionis , qua promiserant & juraverant , penitus abolerent, nec tamen ipsi , ambitione abrepti, Pontificatui renunciare,nec convocationi Synodi Oecumenicae
ullo pacto acquiescere vellent, jure merito Eccle-
273쪽
sia se ipsian tu Concilio Generali Pisano congre gavit , ut sibi de certo & indubitato Capite provideret , & Perrum de Luna, dictum Benedictum XIII. di Angelum corarium, nuncupatum Gregorium XII.
qui Schisma pervicacia sua fovebant, exauctoώret. Verum quidem est, Angeli Corarii, dicti Gregorii XIL Pontificatus cessionem fuisse in Concilio Constantiensi admissam , non quod Patres illius Concilii existimarent,ejus exauctoratione in Concilio Pisano non esse legitime factam, sed quia, ad
majus unionis & pacis Ecclassiaiticae robur ac firmamentum , consultius eile duxerunt, id tantilli solatii Angelo Corario, dicto Gregorio ML dandum esse, ne intempestiva iuris discussione iteraim perturbaretur Ecclesiae pax, aut ejus retardaretur unio. Sic Patres ejusdem Concilii Constantiensis eadem oeconomia permiserunt, ure idem Angelus corarius, dictus Gregorius XιL per suum Legatum Ioannem Dominicum tigustinum Cardinalem Sese
son. I convocaret auctoritate sua Concilium , Constantiense, non quod a convocatione opus
haberet ea Synodus Constantiensis ut legitima απere Oecumenica esset cum jam praedicta Synodus sitisset a Joanne XXIIL Pomifice Maximo conis vocata , jamque quatuordecim Sessiones fuissene
eelebratae sed quod ad promptius & facilius procurandam Ecclesiae pacem, id necessarium esse putarint Patres Concilii Constantiensis. Eadem seeconomia usi sunt Patres Concilii Constantiensis erga . idium Sancit Munionis , quem , post mortem Petri de Luna Pseudo .Pontificis , dicti Benedi-m πια duo reliqui Schismaticae illius partis Cardinales in Antipapam elegerant , nuncupatum
274쪽
clementem VIII. Nam quamvis hunc Antipapam esse certissime constaret , ejus tamen cessionem ει spontaneam abdicationem admiserunt Patres Concilii Conitantientis , permiseruntque , ut ejus umbratici Cardinales Martinum m ab Ecclesia universa legitimum Pontificem agnitum,eligerent, ut hoc pacto omnes Schismatis reliquiae penitus
abolere itur . Λlterum momentum, quo probatur
Coticilium Pisanum legitimum & Oecumenicum non fuisse, eo quod Schisma non sustulerit, sed potius auxerit; nullius plane momenti ac roboris esse debet, quia Concilium Pisanum Schisma sustulit, quantum in se erat, exauctoratis videlicet Schismaticis Pseudo-Pontificibus , di legitimo Pontifice electo, quamvis utriusque de Papava contendentis, & Ecclesiae judicio acquiescere nolentis pertinacia schisma continuatum sit,usque ad Concilium Constantiente . Quapropter, sicut alia Concilia ad profligandas Haereses , vel ad extiuguendum Schisma Graecorum congregata, tamquam legitima vere Oecunienica recipiuntur in Ecclesia Catholica, licet post eorum celebrati nem grassatae sint adhuc Haereses, nec sublatum Schisina Graecorumlita pari utrobique ratione Pisanam Synodum, ceu legitimam & Oecumenicam recipere, venerari ac praedicare debemus, etsi Schisma non extinxerit, cum ad illud extinguem
dum fecerit quidquid iure poterat & debebat.
Ultimum momentum, quo negatur , Synodum Pisanam esse legitimam di Oecumenicam, quia Regna di Provinciae, quae Benedi Ium XIII. & Gregorιum XII. ceu veros Pontifices agnoscebant, Synodo Pisanae non adhaeserunt, seu potius eam re
275쪽
Probarunt, hoc, inquam , momentum infirmum omnino ac invalidum est , quia Partes Petri deo lLima, seu Benedicti XIII. & Angeli corarii, sive scruorii a II.minimam nominis Christiani portionem ab Ecclesiae universae corpore divisam, & ab unico vero & legitimo Pontifice Romano, nimirum Alexandro V. & ab ejus Successbre Ioanne
Vigesimo tertio distractam , atque Schismaticisci Pseudo-Pontificibus adhaerente constituebant . Pisana vero is nodus universam repraesentabat lEcclesiam , & vero ac legitimo Pontifici, seu Alexandro V. iahaerebat. Quo fit, ut sicut in aliis . Schismatibus , Novatiani, exempli gratia , contra S.Cornelium Papam, Ur inii contra S.Damasum, iLaurentii contra Ommachum, Petri Leonis contra Innocentium H. Octaviani adversus Alexan-vum IIL σe. hi, qui stabant a partibus Antipapae, non impediebant, quominus universa Ecclesia verum & legitimum Pontificem agnoscere & co- ilere censeretur; ita similiter illi, qui post Pisanam Synodum Schismaticis & Pseudo-Pontificibus Be-
nedicto XIII. de Gregorio XII. adhaeserunt, impedire non potuerunt, quin Ecclesia Concilium Pisanum , tanquam Oecumenicum, suscepisse, & Ale- lxandrum M in eo electum, cdu verum Pontificem Romanum, colere diceretur. Ex dictis itaquO 'Pater, negare haud posse legitimam & Oecumeni- lcam esse Synodum Pisanam, in qua duo Cardin lium utriusque Obedientiae , videlicet Benedi- icti XIII. & Gregorii XII. Collegia , post juramenta in Conclavi facta de omni opera ac diligentia ad
extirpationem Schismatis conferenda, in unun Collegium , ad unionem Ecclesiae promovendam con- il
276쪽
Convenerunt , jureque suffragii in election Alexandri M veri ac legitimi Romani Pontificis in eadem Synodo facta potiti sunt. . D. Cum funestum istud Ecclesiae occiden- . talis Schisma in Concilio Generali Pisano non fuerit extinctum , sed potius , ut mox insinuata , post illius celebrationem adauctum, & usque ad . Concilium Constantiense prorogatum sit; expedit modo, ut de Concilio Constantiensi , in quo hoc schisma tandem abolitum est , disseramus, & in-.quiramus in primis, a quo, & quandonam fuerit. convocatum η Secundo, quid in eo pro extinctione Schismatis actum siti Tertio, quid pro afferenda contra Haereses Catholica Fide definitum lPostremo, quid pro restauranda Ecclefiae Disciplina decretum ac statutum sit lM. Depositi in Concilio Generali Pisano.
duo de Papatu contendentes Petrus de Luna, dictus Benedictus XIII. & Angelus corarius, nuncupatus Gregorius XII. auctoritati Concilii non paruerunt , sed adhuc pro Summis Pontificibus 1e ges.. serunt. Magna Hispaniae pars Petrum de Luna, seu Benedictum XIII. tanquam verum . dc legitimum . Pontificem colebat; aliquae vero Italiae civitates Angelo corario , seu Gregorio ML ceu vero Mlegitimo Pontifici adhaerebant errore facti, quod Putarent, Synodum Pisanam Oecumenicam non esse . ac subinde Petrum de . Luna . seu Benediactum XIII.& Angelum corarium,sive Gregorium XII. jure in ea non fuisse depositos, nec in eorum to cum legitime in Summum Pontificem electum
fuisse Alexandrum V. Gliscente itaque magis quam antehac Schismate, & intra ann m e vivis erepto Tom.VI. R
277쪽
Alexandro V. unico ac vero Pontifice , sussectus est in ejus locum Joannes XXIII. qui ubi primum Pontificiam Cathedram conscendit,de restituenda E clesiae unitate, & de extinguendo Schismate, quod
jam pridem inconsutilem Christi tunicam , idest . :
Ecclesiam , dilacerabat, sollicitus; Concilium . Generale an. MCCCCxxv. Constantiae celebrandum indixit. Est autem Constantia perampla civitas Imperii , quam Rhenus interfluit , quamque amae nus Constantiae Lacus, dictus olim Acronius , alluit. Huic Concilio Generali Constantiensi interfuere Patres fere mille, quos interfuerunt tre- scenti Episcopi, Patriarchae quatuor, cum ipso lImperatore Sigismundo , qui ad comprimendum Schisma maximo pietatis & religionis studio incensus, non solum Legatos circumquaque ad Principes N Respublicas misit, sed ipsemet Galliam , Hispaniam, Angliam, Germaniam, & Italiam Iongis & inoleitis itineribus peragravit, neque i prius acquievit , quam suis consiliis , S continuis . . adhortationibus 2oannem XXIII. ad indicendum lapud Constantiam Concilium Generale addu
D. Praefuit itaque Ioannes XXIII. Huic Concilio Generali constantiensi, quod fuerat ab ipso convocatum ι iM. Initio Concilii Generalis Constantiensis, istu duabus prioribus Sessionibus praefuit, ut legitimus Pontifex Ioannes XXIII. Sed post ejus e Co
cilio recessum , teratae praefuit Sessioni Peιrus iliaco Cardinalis Cameracensis, quartae ver
Sessioni praefuit Iordanas Episcopus Albanensis, Cardinalis de Ursinis; caeteris Sessionibus usquiad
278쪽
ad Martini R electionem eodem in Concilio Constantiensi factam,praefuit Ioannes EpiscopusOstie sis , Cardinalis vivariensis, denique , quatuor ultimis Selsionibus praesuit recens electus Pontifex Maximus Martinus HSed ut magis perspectam habere possis causam, ob quam Ioannes XXIII. dua bus tantum prioribus Conoilii Constantiensis Seiasonibus praefuerit, necesse est, ut hic breviter exisponam ea, quae gessit Ioannes XXIII. in his duabus
prioribus, quibus praefuit, Concilii Constantiensis Sessionibus , dein , describam omnia , quae spectant ejusdem Joannis XXIV. a Concilio Constantiensi fugam , illius depositionem in eodem Co
cilio factam, ac tandem electionem Martini riquem , ut verum, unicum ac legitimum Pontificem universa agnovit, suscepitque Ecclesia Catholica. Ex primo quiddm, Ioannes XXIII. praefuit Seiasioni primae Concilii Constantiensis, quae die xv I. mensis Novembris anni MCcccxi v. habita esst, de in ea Sermonem ad Patres habuit, quo illos ad hortatus est, ut ad procurandam Ecclesiae pacem
omnem darent operam, suasque omnes curas ac cogitationes conferrent. Postea, in eadem Sessione lectum est a Francisco Cardinali Florentino Diploma convocationis Concilii Constantiensis, ac tandem ejusdem Concilii Ministri & Ossiciales, praesertim Notarii ex qualibet Natione sunt electi. Italica , nimirum, Gallica, Germanica & Anglicana, ad quas postea Hispanica Natio quinta,
relicto Petro de Luna , dicto Benedicto XIII. accessit. In Secunda Concilii Constantiensis Selsione , cui praefuit etiam Joaunes XXm. habita prima mensis Martii anni Mccccxv. Λntiochenus Patriarcha
279쪽
rogavit totius Concilii nomine ut pro Ecclesiae pacis bono Pontilicatui cederet,si lejus aemuli, videlicet Benedictus XIII. & Gregorius XII. Pontificatum similiter abdicarent, vel quotids ejus cessione Ecclesiae unio procurari pos- see; quod non selum se praestiturum ultro promi sit Ioannes XXIII. sed etiam solemne juramentum , . lac votum ea de re die a. mensis Martii ejusdem anni MCcccxv. edidit coram Synodo, dumque legeret haec verba in Schedula , Spondeo , promitto , Moveo, a uro Deo, flexit genua versus Altare , Ponendo manus ad pectus& addidit haec verba iEt ita promitto observare . Quae cum audisset Sigismundus Imperator, qui praesens Concilio ade- irat, confestim Ioanni XXIIL gratias egit, R deposita corona, flexisque genibus, pedes ejus oscu- ilatus est. Idem poli Sigismun dum Imperatorei nomine Concilii praestitit Antiochenus Patriar
Cha, ac demum confectum est ea de re Diplm lma Pontificium , quod exhibent ficta Concilii iConstantiensis in MS. Codice Regalis Abbatiar
Sancti Victoris Parisiensis , & Monachus Sandionysianus in Historia Caroli H. Galliarum
Regis . Promisias haud stetit Ioannes Vigesimirmu I quippe qui, cum a Concilio. & a Suise .
mundo Imperatore urgeretur ad constituendum i pro cessionis , executione Procuratorem , vide-
Tetque evanuisle omnino illam spem , qua sibi blandiebatur, fore ut, duobus ejus aemuli Benedi cto XIII. & Gregorio XII. in Concilio dejectis, solus ipse Summus ac legitimus Pontifex declararetur , ut rebus suis consuleret, & ab omni vi sec
Ius esse postet, e Concilio surtim se subripuit,aoiit,
280쪽
abiit, excessit, evasit, erupit, & dissinulato habitu , opera Friderici Ducis Austriae, quicum rem occulte communicaverat, Scaffusam, oppidum ejusdem Friderici ab Urbe Constantienti quatuor milliaribus disiuncitum, aufugit, ne Pontificatu , juxta Promissa , se abdicare cogeretur, ibique Litteras ad Principes dedit, quibus suum a Concilio recessiam excusavit, moxque in Castrum Lovgembeet Dioecesis Basilaensis , ac paucis post diebus Friburgum, ditionis Friderici Ducis Λustriae, sese recepit, ut inde evolaret ad Ioannem Ducem Burgundiae, hominem, ut in superioribus Colloquiis observavimus, natum non lotum in Galliarum Regni, sed etiam in universae Ecclesiae perniciem . Huic conspirationi adversus Concilium Constantiense , initae inter Ioapnem XXIILFridericum Ducem Austriae Se Joannem Burgundiae Ducem , se constanti animo opposuit Sigismundus Imperator, quem Deus Optimus Maximus in his angustiis, quibus undique premebatur Ecclesia , suscitasse videtur , & cujus si defuisset indefessus labor, omnia procul dubio in irritum corruissent, ipsumque Concilium Constantiense in ventos abiisset. Sigismundus itaque Imperator Midericum Austriae Ducenm, Joannis XXIII. receptatorem , ar mis aggressus est,eumque,subactis illius oppidis ac deletis copiis, tam strenue oppugnavit, ut tandem eum adegerit sub literis . commeatus & securita tis ad proficiscendum Constantiam, ibique suppliciter veniam petendam. Venit ergo Fridericus Dux Austriae cum Duce Bavariae , & Burgravi
Nuremburgensi, sequi & omnia sua Susmundi Imperatoris potestati permisit, & ab eo venia o