Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Orientis Imperium, &, ut omnes memorant, atque observatione dignum censent Scriptores , sicut iaceidentale Imperium ab Augusto inchoatum in is se gustula desierat, ita Orientale Imperium a Constantino Magno institutum , sub altero Constantino everissum est anno McccCLIII. Fuit autem Imperium orientis a Conflantino Magno institutum M. cCcxxx.

ac subinde duravit annos mille centum & viginti tres annos. Hujus Imperii non exigua est amplitudo. Comprehendit quippe duas integras Imperii Romani Dioeceses Illyrici nempe & orientis, quarum nomine continebantur Macedonia, Dacia , Oriens in specie sic dicta, AEgyptus, Asia, Pontus,& Thracia , quas simul cum inserioribus earum Provinciis enarratas habes apud Pantipollum in Notitia Imperii Orientalis. Vide etiam Anony

perio Tureico, ubi Catalogum exhibet Omnium Historicorum, qui de utroque hoc Imperio aliquid litteris prodiderunt. D. Cum Turcae, capta urbe Constantinopoli anno MccCCLIII. Orientis Imperium invaserint, illudque armis longe lateque propagaverint, necesse est ut breviter hic attexas seriem Imperatorum , quos Saeculo XV. Turcae in Oriente habuerunt .M. Ut ea, quae de Turcarum Imperatoribus dicturus sum, facilius percipere possis , in memoriam revocare debes omnia, quae jam in Colloquio I. in Historiam Saecul.XIII. de XIV. observavimus de Turcarum origine , de Bajazetbis eorum Regis victoriis, de ejus clade & calamitatibus- a

Tameriane Tartarorum Rege ei illatis, ac postremo, de

32쪽

de illius morte, quam sibi, instar serae, cavea incluso, & ad ludibrium ab eodem Tamertine hac illac

circumducto conscivit anno MCccCI. Hunc in modum e vivis sublato Bajazethi Turcarum Regi quinque superstites manserunt filii, qui totis duodecim anniS mutuam in caedem semper armati, de Regno Patris acerrime disceptarunt, illud foede dilacerantes; Asiamque & Europam cruentis praeliis inse-

stantes. Tandem anno Mccccx Iv. unus e digl

diantibus Bajazethis filiis, ductus Mahometes , Principis Tryballorum & Thraciae,Ducumque ad ipsum deficientium auxiliis adjutus, Turcico Imperio potitus est . Hic Mahometes Turcarum Rex, vir bellicosus fuit, ut videre est apud Leunclavium in Hist ria Musulmana, di in Annalibus Turcicis . Pacem pepigit cum Graecis, sed bello lacessivit Venetos Propter, regionem , quae Ionium spectat, debellata tamen Turcarum s lasle a Venetis, qui tredecim Barbarorum naves commisso praelio ceperant, pa cem cum illis inire coactus est: Dein, cum Caramaniae Principe pugnavit, eumque in Prusiam cum exercitu irrumFntem debellavit, suamque in potestatem redegit, quem tamen libertati restitutum ac muneribus cohonestatum in suam Provinciam aromisit, hostquam ab eodem Caramaniae Princip trium oppidorum & unius Castri deditionem accepisset. Sinopae Principi, bellum denuntiavit Mahometes , eumque ad pacem Tributi pςnsitatione redimendam adegit . Ialachos itidem

bello aggressus, ad Danubium Castra locavit, ipsi se in imperavit. Sedem Imperii sui Prusa

Bithyniae, ubi Majores ejus habuerant; AdrianOPO lim, nobilem Thraciae civitatem, transtulit, recupς ratis

33쪽

ratis in Asia iis , quae Tame lanes, Tartarorum Rex, patri ejus Bajazethi armis ademerat . Obiit Mahoqmetes in Regia Urbe Adrianopoli anno MCC xxv. sicut asserit Levacialius, qui ex Turcarum Annalibus res a filiis Bajaaetbis toto Anarchiae tempore gestas, & Historiam istius Mahametis , qui filior uin Bajazethi, Turcorum Regis minimus fuit,& paterni imperii haeres, accurate quinque interiis libris,

seu 8. 9. Io. I I. & I1. suae Historia Muμlmana descripsit. Inter fratres-Turcarum Regis unus fuit, quem cialeonotas lib. . de rebus Turcarum Te1um appellat, Pisanaes vero lib. I. cap. 2I. Iosephum nominat. Hic ad Graecos se recipienS, Christo nomen dedit, dictus in Baptismo Demetrius, cui frater Mahametes, Turcarum Rex, liberalissimὰ res vitae necessarias providit, & aliquot post annos ad Superos migravit; Christo, cujus fidem in terris professus fuerat, aeternum in Coelis potiturus . inatuor superstites filios legitimos mi riens reliquit Mahometes Turcarum Rex , sed suis

injunxit, ut Amarathem natu maximum in Sult num acciperent, jussitque celari mortem suam diebus quadraginta, donee Amurathes ex Asia redii Lset, Regnunaque esset adeptus. At Graeci Amarathi' opposuerunt Mustapham, qui filius B azetbis dicebatur, quique Graecis pollicitus est Calliopolim ,

quam tamen Turcae, evecto in Regnum Turcicum MVapha, reddere noluerunt. Hunc Mustapham , qui jam Serras occupaverat, ac Romaniam totam in deditionem acceperat, armis aggressuS Amura thes , debellavit ac strangulari jullit. Hoc victo, alium Alisapham,fratrem Amurathis, subiti tueruut

Graeci, quem similiter oppressit ac lataeavit Amu

34쪽

rarbes, qui hoc pacto in Imperio Turcico conti r-matus, Graecorum vires debilitavit, I nelialonicam cepit , & Christianis maximas intulit clades. Post captam Thessalonicam Amurathes h uJus n minis II. continuo victoriae cursu Omnem circa Peloponnesum regionem usque ad Sinum Coritis

thiacum incredibili celeritate perdomuit, a quo ut Ioannes Castristus, qui in Epiro, di ea parte Mac doniae, quae ad Adriaticum vergit, Albaniae nomiane hodie celebris, regnabat, quierem de pacem impetraret , cum se belis sustinendo imparem prospiceret, Crosa, ditionis suae Metropoli, urbe munitis sima, Amuratia cessit, obsidesque tulei dedit nitos, inter quos Geoetius minimus, qui indole animi, ex forma corporis praestans, tantam apud Amurathemgratiam iniit, ut familiari stimum ipsum in suo p latio haberet, quem litteris & moribus I urcicis instructum ad Mahometanae legis uticiplinain tr duxit , atque Ob miram proceri vim corporis , ocpraestantis ingenii, mpeuitique consilii vigore ,

Scandebergum, hoc est, Alexandrum Dominu , c gnominavit, ejusdemque virtute ac fortitudin multis privatis certaminibus astatim probata, uias etiam deinceps eii ejus victrice opera in bellis c. piisque ducendis tam contra Mahometanos ii Asia, quam Christianos iii Europa. M Georgius C Iriotus, dictus Scandebergus , & eo nomine tu HI-storia celebratissimus, cum videret, defuncto Patre tuo Epiri Rege, ejusque ditione ab . emuralbo occupata, de veneno fratribus , eiusdem Amarathis imicitis, de medio sublatis, nullam tibi affulgere spem

citionem paterna recuperandi,quamvis ei abr.ahe proniinam; 4,cci uin excuteri iugum. Pa

35쪽

ternam occupare ditionem generosὰ deliberavit ac feliciter susceptum propositum perfecit annoMccccx III. post celebrem illam victoriam, quam viadistius Ungariae Rex eodem anno ad Mora. um fluvium reportavit. In hac victoria enituit talarime virtus Huniadis Givoda, sortissimi exercitus Regis Hungariae Ducis, qui nocte concubia cum decem millibus Equitum Barbaros aggressus , eorum tri ginta millia caecidit, quatuor millia cum noveno

signis cepit , caeteris fuga dilapsis ad centum millia . Hinc ad fines Thraciae & Macedoniae procedens , objectum sibi Carambejum Praefectum Asiae , virum manu & ingenio promptum , cepit, ejusque copias grandi pariter caede prostravit. Huic pugnae ad Moravum fluvium commissae aderat Georgius Coriolus , dictus Scandebergus , & in exercitu Turcarum militans, post cladem acceptam, Occa sonem ipse arripiens rebus suis consulendi, & paternam ditionem recuperandi, cessit Huniadi, & be- cretarium Bassae, Turcici exercitus Ducis, captum scribere nomine Amurathis .compulit litteras ad Praefectos Crinenses, & Epirotas , ut ei urbes redderentur. Deinde,ingenti celeritate Crojam,urbem paternae ditionis caput, adiens, eam maximo CrO-iensium, di omnium Epirotarum gaudio obtinuit; Turcis indὰ, aliisque plurimis munitionibus de locis, aut pulsis, aut caeIis. Post insignes illas victo

Ioniae & Ungariae Rege , auxilio & ministerioliani Cardinalis & Legati Pontificis , & Huniadis

patvoda, necnon Georgii Castrioti, dicti Scandebergi partas ; Amurathes , Turcarum Rex, militaribus Christianorum apparatibus ac . victoriis territus, pacem

36쪽

pacem honestis conditionibus obtulit Christianis , eamque cum illis sanxit, quam tamen, Turcis Asiatico bello distentis, cum imprudenti consilio abrupissent Hungari, Christianus exercitus a Turcis ad arnam profligatus est, & in eo praelio vladistius Hungariae Rex, &-Legatus Dontificis caesi sunt , ac Christiani multa clade affecti anno

MCCCCxLIv. sicut eleganter in suo Commentario De

rebus gestis vladistii Rais, O pugna Uarnensi describit Pbilippus Callimachus, natione Tuscus , sed jussa Pauli II. in Poloniam profugus, ex quo BOUnius in Rebus Hungaricis, Cromerus in Polonicis , & alii Scriptores res gestas in hoc funesto praelio exscripserunt, ut videre est aput Spondanum in Continuatione Baronii ad annum MCCCCxLI v. Post hanc victoriam de Christianis relatam , Amurathes, Tur carum Rex,arma vertit in Georgium Castriorum , dictum Seandebergum, Epiri Regem, qui, ut mox diximus, ab eo defecerat, & Christianitatem iterum' Professus, paternam ditionem recuperaverat. Adin seliciter Amarathi cessit Martis alea. A Scande-

siquidem, Epiri Rege non semel repulsus,

Victusque Amurathes, dum eius Regni caput Cro- jam obsideret, ac tandem coactus turpiter obsidionem Crojae solvere, ex moerore & apoplexia diem clausit extremum, cum nimia vini copia se se in convivio ingurgitasset anno MCCCcLI. Ejus Corpus delatum est Prusam Bithyniae ad Sepulchra Majorum .

uratbiIL successit in Turcico Imperio ejus filius Mabometes hujus nominis Ist unius & viginti

circiter annorum adolescens , quem nonnulli Authores falso scripserunt Christiana matre natum , m.UL B Maria i

37쪽

Maria scilicet, sive ut alii vocant, Dene, filia Georgii Bulcoviet ii Serviorum Despotae, quae puerum Christianis praeceptis & moribus imbuerit. Hoc siqui dem falsum est e manifesto liquet ex Annalibi, a Tur- cicis , & annorum supputatione, ut demolistrat Leunetivitus in Pandetiis Hilioriae Turcarum N mero I. & 96. idque confirmant testimonia Graecorum chalconolis, & Spandugini, quorum ille Ma-νiam, seu Irenem, filiam Georgii Serviorum De sp tae, quam Amurathes uxorem duxit, appellat non Mahometis matrem, sed novercam : hic vero disertis verbis tradit, Amurathem nullam sobolem ex Maria, seu Irene, Georgii Serviorum Despotae filia, suscepisse . Non potuit ergo Irenes, seu Maria , esse filius Mahometes. Hic ille est, qui , ut antea dicebamus, Urbem Constantinopolim devicto Constantino Pavologo, ultimo Graecorum Imperatore , cepit anno millesimo quadringentesiino quinquagemano tertio, & Turcarum Imperii fines late propa- savit. Duo quippe Christianorum evertit Imperia, Constantinopolitanum videlicet &TrapeZuntinum; Regna duodecim, & Urbes supra ducentas expugnavit. Venetis corinthum , Lemnon , Mi lenam, Eubaam eripuit, Genuensibus abstulit Theodosiam, seu Capbam, de in Italia Ddruntum occupavit .Albam tamen Graeam, nunc vulgo Belgradam ap- Pellatam, & Modum frustra tentavit, hanc Insulamegrcgie propugnante Rhodiorum Equitum Magistro Petro Albusonio natione Gallo. Quatuor lin-gdas, praeter suam Arabicam,novisi e Mahometem ILGraecam, Latinam, Chaldaicam, Persicam, testatur Phranaes, & Astronomiae 1tudio addictissimum , ex Syderum conversionibus didiciste, Regna & Pro-

38쪽

vincias postea se subacturum, quas revera tum for-:titudine, tum calliditate obtinuit. obiit Mahom

tes II. Nicomediae anno MCCcCLxxx I quinto Nonas

Majas, ut tradit Bon ius. De hujus Turcarum Imperatoris crudelitate, perfidia, libidine , aliis qui vitiis, necnon de quarumdam specie virtutum , viactoriis, & rebus gestis plura apud Chalconolem libris 8. 9. de Io. de Ribus Turcuis, apud etiam Ioan nem Leunclavium in Historia Musul mana, in Annalibus Turcarum, & in Pandectis Histori ae Turcisa legi possunt. Hic breviter dumtaxat observabo, quosdam este Scriptores , qui, post Isidorum Cardianalem Ruthenum in Epistola de expugnatione Urbis Constantinopolitanae , asserunt, hunc Mahometem II. Turcarum Imperatorem, tam instiata Odio

Cbristianos fuisse prosecutum , ut, Chri itiano stibi obviante, tanquam inde foedaretur, oculos & os abluere solitum esse . Verum, id a Graecis in Turincarum odium de industria Lisse confictum autu mant periti alii Scriptores, vel saltem, ut ait Spo

dum est de initiis Imperii Mahometis II. cum postea. saepius etiam benigne cum Christianis illum egisse, saltem postquam cepit Constantinopolim , certum

sit. Narrat enim Spondanus ad annum MCCCCLI II.

Mahometem II. capta Constantinopoli , tribusquω diebus peractis, quibus eam direptioni militum permisit, cum triumphum duxisset, ultro Christianis facultatem concessisse Constantinopolim res eundi ,& secundum Religionis suae ritus vivendi. o autem Christiani libentius ad Urbem incolendam allicerentur, -voluit Mabometes , ut Episcopi Patriarcham eligerent, cumque ab ipsis Georgiu B a Scho-

39쪽

Seholarius fuisset Patriarcha electus, & mutato, pro more, nomine Ge adius esset appellatus, ac pristinae consuetudinis esset, ut electo Patriarchae Imperator Virgam Pastoralem auream lapillis & margaritis distinctam donaret, haec pronuntians verba et Sancta Trinitas, qua mihi Imperium donavit, te in Pariarcham nova Ilyma deligit, & equum de Regio Stabulo, albo & aureo stratorio ornatum , cui Patriarcha insidens, toto Procerum comitante coetu, cum faustis acclamationibus in Patriarchium ducebatur, praestitit Mabometes eadem omnino ossicia Gennadio Patriarchae Constantinopolitano . Haec Spondanus refert ex Pbranae , qui Scriptor coaevus

eli , & tunc Constantinopoli praesens erat. Addit etiam ibidem Spondanus, quod cum Mahometes in Patriarchium aliquando introisset, colloquio blando cunt Gennadio Patriarcha per Interpretem habito, de Religionis Christianae dogmatibus eum ii terrogaret, & cum omni fiducia respondere compelleret; praestitit id graviter Patriarcha , ac praeclare de Sanctissima Trinitate, & Verbi Divini Incarnatione disieruit . adeo lubenter Mahometes ab eo accepit, ut non solum ab eo tempore P triarcham majori veneratione coluerit, & Graecis henevolentiorem se se exhibuerit; verum etiam ipsam Patriarchae de articulis Fidei Dissertationem sibi dari voluerit, quae Graece, Latine, & Turcara bice extat libro a. Turco-Graecia , viginti Capitulis distincta, egregium sane Fidei Christianae monumentum . Haec pauca ex Spondano hic observanda esse duxi ut his Scriptoribus asstnim minime praebeas , qui, re non satis perspecta, confidenter asse-

40쪽

ECCLEsIASTICA. R IJ toto Imperii siti tempore implacabilis in Christianos odii filisse . Sed redeamus ad seriem Turcarum

Imperatorum . Mortuus Mabometes Secundus anno,

ut jam diximus, millesimo quadringentesimo octo gestino primo, quo in Rhodios, in Sullanum AEgypti, & Italiam bellum parabat; duos reliquit filios, Bajazethem natu majorem, & Zemem, inter quos de paterno obtinendo Imperio haud parva laborta est Contentio . Magna Procerum pars Zemi favebat , quod, licd t aetate minor, ad tractanda tamen arma aptior, & moribus humanior esset, eaque de causa

etiam a patre dignior Imperio judicatus esset Bajazetbe, qui quietis amantior, & libidini deditus

ab armorum strepitu abhorrebat. Praevaluit tamen Bajaaetbes hujus nominis u. & paterno Imperio potitus est . Id aegre tulit demes, ejus frater , qui Prusam, antiquam Regum Bithyniae, ipsorumque Othomanorum Regiam, actutum occupavit, ut sabiem Asiatico frueretur Imperio . Verum, Zemes ubctus ab Achmete Bassa apud Neapolim Natoliae, fugit in AEgyptum, inde Mecham, & indὰ expulsus, confugit Rhodum, seque Summo Rhodiorum Equitum Magistro Petro Albussonio tradidit. Ubi

vero Bajazethes fratrem suum Zemem Rhodi essi audivit, amplissima ad Magnum Magistrum munera misit, eumque impense rogavit, ut Zemem diligenti stime custodiret, ne quid turbarum inter Turcas cieret, quadraginta insuper millia ducatorum singulis annis ad ejus alimenta se numeraturum pollicitus est, pacemque cum Christianis perpetuo culturum. Oblatas conditiones accepit Petrus bulsonius, & in Λrverniam, Galliae Provinciam, Ze-aonuene Rege Christianissimo Luctu

SEARCH

MENU NAVIGATION