장음표시 사용
51쪽
ginam, & Alphonsum, occasionem dedit 'oannae ingratiam & adoptionem recipiendi Ludovicum III. Andegavensem . Tandem post obitum Ludovici III. qui contigit anno MCCccxxxiv. recruduit bellum is inter eumdem Alphonsum Aragoniae Regem , & nutum filium Ludovici M. Ducis Andegavensis , quem Pariter 'oanna haeredem Regni Neapolitani dixerat; superior tamen fuit Alphonfus, quippe qui anno MCCCCx LII. immissis per cuniculum aquaeductus milite, Neapolim occupavit, & exinde in Gallias reverso senato Andegaventi, summa rerum in Regno Neapolitano, absque ullo competitore , pintitus est Alphonsus. His,& aliis bellis, quibus Italia Sigismundi Imperatoris temporibus conflagravit, non fuit perturbata pax Imperii Romani, quod Sigism-dus sapientissime administravit usque ad annum ΜCcCcxxxv I I. quo in urbe Enoyma in Minravia obiit. Coronam Regni Hungariae obtinuit
Sigbinundus anno McccLxxxv I.Coronam Regni BO- hemiae anno MCCCcxx. & Coronam Imperii anno MCCCCXXXI II. accepit ab Eugenio In Pontifice Maximo . Duas uxores habuit Sigismundus, quarum
prima fuit Maria , filia Ludositi Regis Hungariae, quae, dotis nomine, Hungariae Regnum detulit Sigismundo . Altera uxor fuit Barbara, filia Hermanni Comitis Ciliae, impudicissima foemina, quam Sigis
mundus paulo ante mortem detruserat in Carcerem.
quia de novis nuptiis agebat, cum Polonorum Rege in damnum filiae suae EliIubethae. Sed, mortuo S gi undo, soluta e carcere, sese in omnem luxuriam tine: ullo pudore effudit, nulla alia de causa sibi vitam expetendam dicens , nisi ut voluptati corporiS sui inserviret.
52쪽
Mortuo Sigismundo Imperatore, Albertus huius nominis II. filius Alberti Austriae Ducis, de Ioannae de Bavaria, qui Elizabelbam,filiam Sigi undi, uxorem duxerat, in Soceri sui Sigism di A.egna di Imperium successit. Et primo Rex Hungariae in Alba Regali coronatus est Kalendis Ianuarii anni MCCCCxxxvIII. deinder Bohemiae Rex pridie Nonas Maii eiusdem anni Pragae salutatus est, ac tertio Κωlendas Junii ejusdem anni solemni pompa inauguratust tandem decimo tertio Kalendas Aprilis a Septemviris denunciatus est Imperator . Tent runt quidem nonnulli impedire,ne Albertus Regno Bohemiae potiretur, & ea de causa Casimirum, fratrem Regis Poloniae, annorum tredecim adolescet tem, eVOCarunt, eam in 'em erecti fore ut rus exercitu Polonorum fretus superaret, ac solio deturbaret. Sed -ertus, debellatis P lonis, Casimirum in patriam inglorium redire compulit . Nec Polonos tantum, sed Moravos fudit Sarmatas repressit, Hussitas Austriam d vastantes in fugam egit, Turcas quoque ex Hunga ria repellere jam inceperat p sed in medio rerum cursu morte praereptus est, quam sibi ex nynio pe-Ponum ei comparavit. Obiit ex dysenteria non Procul a Strigonio in pago cui Longo nomen, dure1 Buda Viennam reverteretur, sexto Kalendas Nomvembris anni MCCCCxL. optimis artibus tum belli , enituit, religiosus, liberalitate ac justitia praestans, in bellis audax, & manu promptus , m gnusque plane futurus Imperator, si longiorem vitam egisset, qui tam brevi temporis spatio tam
multa & praeclara gessit, de quo vere dici potest
Consummatus in brevi explevit tempora multa, Sap.
53쪽
cap. v. I 3. Elizabelba filia Sigismundi Imperato ris, quam Albertus , ut mox diximus , matrimonio sibi sociaverat, genuit Ann-, Eligabetham , N. L distium, filium posthumum , quem Regina Eligabetha post mortem mariti Hungariae Regem .ab At-chiepiscopo Strigoniensi consueto ritu coronari
In locum demortui Imperatoris, Septemvirum suffragiis electus est Fridericus hujus nominis M. Austriae Dux, Ernesti Austriaci filius, de Alberti Augusti patruelis , viginti sex annorum juvenis , peregrinatione in Terram Sanctam illustris, dictus Pacificus, quod pacis artibus addictus,a bel- Io abhorreret. Bis Romam profectus est Frider
cum Eteonora Augusta, conjuge sua, Coronam Imperii a Nicolao V. Pontifice Maximo suscepit. In re ditu Borsum , Marchionem Estensem , Mutinae Ducem creavit, sed cum munera libenter acciperet, &cec liberalitatis, nec sapientiae, cum per alium seminper loqueretur, specimen ullum daret,ab Italis ferὰ contemptus in suam Germaniam recessit . Romam
secundo venit Fridericus anno MCCCCLX v I I I. tum ut votum persolveret, tum etiam ut cum Paulo ILPontifice Maximo deliberaret de Expeditione conera Turcas suscipienda. Hungariae Regnum turbis haud parum agitarum est imperante Frideriso,cujus fidei ac tutelae filium suum posthumum, dictum La-dhlaum,commiserat Ebaabetha Regina Hungariae,&uxor Alberti II. Imperatoris, Hungariaeque Regis , post cujus obitum, qui, ut superius diximus, contigit anno McCCCxL. regnavit in Hungaria vladistius. bed Uladistio Hungariae Rege vicio-occiib in pu-
54쪽
ECCLESIASTICA.gna, quam anno MCCCCxLI v. ad Varnam habuit cum Turcis, Hungari secundum hanc calamitatem Ladistium posthumum Alberti Caesaris ,& Elizabe-rbae filium, puerum dumtaxat quinquennem , Hungariae Regem anno MCcccxLv. elegerunt, addito tamen Curatore Regni Ioanne Huniade. Noluit -- derisus Imperator Ladistium , quem mater Elizabetha ejus tutelae commiserat, reddere , & eam ob causam iratus Ioannes Huniades RegnuHungarici Curator, Austriam, aliasque Fridmisi Imperatoris Provincias armis pervastavit .. Hic est ille Ioannes, Huniades fortissimus Dux, qui,ut antea dicebamus, regnante in Hungaria insignem de Turcis victoriam anno MCCCCxLIII. reportavit, sed anno sequenti a Turcis in pugna Uarnensi victus est ,
quam ignominiam dum anno MccCCXLvI PI. ab
lere parat, majorem cladem a Turcis,. quos saepZarmis debeIlaverat, accepit ii, praelio CossMensi, dquo ipse pernicissimo equo sug recoactus est. Mansit La distius sub tutela Diderici Imperatoris usque ad annum MCCccLII. quo anno aegre ab imperatore dimissus, Regna Hungariae, Bohemiae, & Austriae , quae ipsius pater Albertus possederat, obtinuit. Verum Ladistius Rex appellaretur,alieno tamen arbitrio ductus , in regnis suis Triumviratum instituit Ioannes Huniades Hungariam rexit, Pugiebracius Bohemiam, et tritur Λustriam . Mortuo tandem Ladi suo Hungariae Rege amMCCCcLvII. 'non absque gravissima suspicione veneni a Georgio Pugiebracio,& Joanne M 'sana, tinae Hussitarum capitibus, propinati, Matthias, magni illius Herois Ioannis Huniadis filius , & paternae fortitudinis haereS, Rex Hungariae electus est, belloque lacessivit
55쪽
Friderinum Imperatorem, ac Viennam, Alistriae Metropolim, post aliquot mensitum obsidionem fame ad extremum redactam, deditione recepit annoMccccLXXXV. cum magno dedecore Imperatoris , qui, ut in Silesiae Annalibus legitur, tum per Germaniam circumcursans , in parietibus hospitiorum huiusmodi sententiam scribere solitus erat: serum irrecuperabilium summa felicitas est oblivio . Bellum inter Fridericum Imperatorem , & Matthiam Flu gariae Regem perduravit usque ad an. MccccLxxx IX. quo pax inter utrumque sancita est. Bellum etiam gessit Fridericus Imperator cum Georgio Poniebracio, viro forti, sed Husita , qui poli mortem Ladis Iai Rex Bohemia; anno MccccLvIII. fuit electuS. Litterae, imperante Friderico, per Italiam in magno splendore fuerunt, Graecorum doctissimis,qui capta a surcis anno MccccLI I I. Constantinopoli, ad eam accurrebant, aemulatione sua Latinorum acuentibus studia, sicut opportunius ostendemus in Colloquio quinto agendo de viris Illustribus Saeculi XU. At Italia, litteris licet clara , funestis tamen bellis , imperante Friderico fuit funestata . Mortuo si quidem anno MccccLvIII. Alpbono Aragoniae & Siciliae Rege, quique Regnum Neapolitanum occupaverat, confestim Joannes, filius Renati Andegaventis,
quem ab illo Alphono, a Regni Neapolitani posse sessione depulsum, in Galliam, patriam suam, rediisse
supra Observavi, magno exercitu collecto , in Apuliam profectus est , collatisque signis Ferdinandum, filium Alphonsi acie victum , & Castris exutum in fugam egit, actumque omnino de eo fuisset, nisi Scandebergus, Epiri Rex , abjecta omni cunctatione et iuppetias tulistet. Eo auxilio adjutus Ferdinandus
56쪽
dus hostes repulit, & omnia sibi in Regno Neapoli. tano a Joanne Andegavensi erepta in potestate ni re cepit, uti refert Marinus Barietius libro decimo de Gestis Scandebetat. Alia bella, imperante Friderico, excitavit in Italia dominium Ducatus Mediolanensis . Mortuo namque sine liberis Philippo Maria Duce Mediolanensi , Ioannis Galeatii Ducis Mediolanensis filio, ad Mediolanense dominium Fridericus Imperator, bonsus Aragonum & Siciliae Rex, Carolus Dux Aurelianensis , Ludovici filius , Franciscus Uortia aspirarunt, & pro suo in illum Ducatum jure acerrime decertantes, nova bella in Italia mo. verunt , de quibus legendus est Piccolaminei Cardinalis Senensis liber de Europa Statu sub Friderico Imperatore. Obiit Fridericus In Lyntati die sv II. Septembris anni MCCCCxC III. Imperium tenuit per quinquaginta quatuor annos , nullusque Imperatorum, Obuvianum Augustum si excipias, tamdiu imperavit. Multa circumferuntur praeclara Apophlegmata ab hoc Imperatore dicta,quae meas Disius , qui fuit postea Summus Pontifex , dictus Pius II. collegit, eaque Tomo II. Rerum Germani carum inseruit Marquardus Freherus. D. Quem in Imperio Occidentis successorem habuit Friderisus III. t M. Successorem Imperii Fridericus III. reliquit filium, quem ex prima conjnge sua Eleonora genuit Maximilianum hujus nominis L quem anno MCCC xxxvI. jam Imperii consortem fecerat , dc Regem Romanorum ab Electoribus designari curaverat . Hujus electionis & coronationis Maximὶ-liani I. Historia describitur Tomo 3. Rerum Ger si Misarum Marquardi Heberi . Gubernacula ita-
57쪽
que Imperii occidentis post obitum patris suscepIe
Maximilianus annum agens aetatis suae trigesimum quintum , Imperiumque per viginti quinque annos ab obitu patris administravit, utpote mortuus anno MDx Ix. De his, quae egit Maximilianus Imperator ab anno MD. usque ad annum MDXIX. , quo e vivis excessit, in Colloquio I. in Historiam decimi sexti Ecclesiae Saeculi sermonem instituam , his vero breviter referam illius gesta ab obitu patris usque ad finem Saeculi XV. In primis , Maximilianus multum ab Historicis commendatur ob justitiam, clementiam, temperantiam , magnanimitatem , m
destiam, liberalitatem, Christianae pietatis cultum,& caeteras alias virtutes, quibus praeditus erat. In Italiam non semel venit, sed Imperii coronam a Pontifice non accepit, bellis semper implicitus cum Gallis, Helvetiis, & Venetis. Maximilianum Caesarem in Italiam anno MCCCCxcv I. advocarunt audoviicus vortia Dux Mediolanensis, aliique Italiae Principes, una cum Venetis, qui Caroli VIII. Galliarum Regis bellicum metuebant apparatum contra
Regnum Neapolitanum, quod Christianissimus ille Rex sibi vindicare in animo habebat; eorum votis annuens Maximilianus Expeditionem in Italiam suscepit, sed suo nomini ac dignitati valde indec ram . Nam Ligurnum una cum suis ac Venetorum di Ducis Mediolanensis viribus oppugnare volen tutpiter inde a Florentinis, in Gallico tauere con .stantissimis, repulsus, in Lombardiam rediit, & ibi mutatis saepe pro levitate animi consiliis, demum in Germaniam adeo inglorius abscessit, ut sese Iralis, qui a multo tempore Caesares armatos non vi-dςransi virium suarum tenuitate deri m
58쪽
dum deinceps praebuerit, & Caesareum nomen Longobardicis dicteriis objecerit . Nec felicior fuit exitus belli, quod anno MCCCcxc Ix. cum Helvetiis gessit Maximilianus Caesar . Ab his quippe semper victus est, licet Caesariani non solum peditum numero essent superiores sedinequitatu forenti reo instructi,ae in cunctis aliis , qua ad bellicum pertineat apparatum, longὸ praestarent ; animi autem virtute cederent minimὰ. Veram, dum nimiam audaciam maturis pra- ferunt consiliis , talem sensere eventum , qualem con temptus, O nimia parere solet temeritas , ut ait Bilia Baldus Pir eimerus, Patritius Norimbergensis, in hujus belli, quam descripsit,Historia, quae extat i mo 3. Rerum Germanicarum Marquardi Freberi . Me bello, quod cum Venetis anno MDI v. egit Imperator Maximilianus , di de aliis ejus gestis usque ad ipsius obitum, qui, ut mox notavimus, contigit anno millesimo quingentesimo decimo nono , Opportunius dicemus in Colloquio primo in Historiam Saeculi decimi sexti. D. Galliarum Regum pia pro Fidei Catholiscar propagatione, & extirpandis Haeresibus studia.
curas, leges, necnon maximam reverentiam erga Summos Pontifices,quos interdum profugos exce-Perunt , foverunt, & contra eorum hostes ac Tyrannos armis potentdr adjuverunt, jam satis super que expendimus in nostris praecedentibus Colloquiis . At vehementerr timeo , ne istud florentistamum Regnum gravissimis Saeculo XV. fuerit cala mitatibus oppressum , regnante praesertim caro DN quem per dementiam regnandi impotem eva sisse, memini te observasse in Colloquio I. in Histo riam Saculorum XVI. &πιU.
59쪽
M. Carolus M Galliarum Rex , qui ab anno
MCCc xx. regnare coepit, adeo populis suis charus fuit ob probitatem, mancietudinem , pietatem, tiaberalitatem, aliasque Regias dotes, ut Benὸ Amati Cognomen apud eos coniecutus sit. Sed, postquam carolus Rex anno MCCCxCII. in amentiam incidisset,
reliquum ejus Regni tempus domesticis turbis , civilibus, externisque Anglorum bellis, tributorum gravitate, & diuturno , quod Ecclesiae sinum lacerabat, Schismate adeo funestum fuit, ut nisi Deus auxiliarem manum imminenti Galliarum Regni ruinae supposuistet, in extremas clades & Λiiglicam servitutem corruisset illud Regnum, quod Carolus G. Ob continuam pend mentis & corporis infirmitatem per se regere haud poterat. Tot malorum fontem & originem hic brevitet aperire necesse est. Ioannes Dux Biturigum, & Philippus Burgundiae Dux, Caroli M patrui, administrationem Galliarum Regni, ob pene continuum Regis morbum susceperunt, secluso ejusdem Caroli Regis se tre Ludovico Aurelianensium Duce. Hinc Ducem Burgundiae inter & Ducem Aurelianensem implacabile odium erupit, quod acrius recruduit & e
arsit, postquam, mortuo Philippo Burgundiae Duci, qui natura placidior erat, successit filius Ioannes , ingenio ferox, qui bellorum civilium somitem hia Regno Galliae subministravit, di in illud extraneas tandem Anglorum copias induxit. Tentavit quidem, ac diu multumque laboravit Ioannes Biturigum Dux,ut ferales istae inter consanguineos Primcipes discordiae extinguerentur. Nihil tamen promovere potuit, eoque, exasperatis hinc inde ami mi , res perducta est, ut Ioannes Dux Burgundin
60쪽
aemulum suum Ludovicum Ducem AurelIanensem, e Palatio Reginae tunc ex puerperio decumbentia redeuntem, per summum nefas in media Parisiorum Civitate Sicariorum manu jugulaverit. Hoc immani perpetrato parricidio, in Flandriam, quae ad se materno jure pertinebat, protinus aufugit Dux Burgundiae, crimen tuum armis defensurus. Hinc ad causam dicendam vocatus,multo equitatu fretus, & turba militum stipatus Parisios venit, &quamvis Valentina, Ducis Aurelianensis vidua, cum liberis, quos ex eo susceperat, Regis fidem imploraret, ne hoc parricidium inultum pateretur, Rex tamen, qui mentis compos non erat, veniam dedit armato Burgundiae Duci, cujus parricidii defensi nem impiὰ suscepit Ioannes Parvus Theologus PM risiensis, ejusdem Ioamis Ducis Burgundiae stipendiarius, Ducemque Aurelianensem, ceu Drannum, licite a quovis occidi potuisse propugnavit . Haec venia Duci Burgundiae a Rege concessa gravius e citavit belli incendium, nedum sopivit . Dux qui per Burgundiae cum Henrico V. Anglorum Rege scederatus, in Gallias evocavit Anglos, quorum priama irruptio contigit anno MCCCCxv. quo ad curtium prope CBetum praelium commisium est,
in quo Galli ab Anglis victi sunt, & interempti e
rum Duces Alenconius, Barensis , Brabantinus, Commites Nivernensis, & Marti, Alebretus Magister Equitum, Casilis us Maris Praefectus , Militum Francorum decem millia occubuerunt, captique Duces Aurelianensis, &Borbonius, Comes Vim docinensis, Ilichemontius,de Buscaldus Franciae Mareschallus, ac nobilissimarum familiarum Proceres Permulti Interim, eodem anno mortuus est